Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Est omnium Theolo orum, quae sic a Scoto q. r. prol. pro

batur. Omni agenti per cognitionem, necessaria est di stincta cognitio sui finis, sed nequit homo naturaliter a gnoscere Πnem, ad quem ordinatur . ergo est ei necessaria cognitio distincta sui finis per doctrinam supernatura lem. Maior patet. Nam Phylosophi solo lumine natura li discurrentes errauerunt circa finis cognitionem, qui husdam asserentibus vltimum finem hominis esse diuitias, Vel voluptates, vel diuitias , vel honores, vel Ideam lepa ratam boni, vel quid aliud, ut refert idem Arist. lib. I .eth. qui pariter cum alijs errauit, constituendo finem uti L. mum hominis in speculatione, seu cognitione abstractu ua substantiarum separatarum, nec Deum nouit, ut grati , & gloriae Auctorem attingibilem per creaturam rati Dalem, & intellectualem operatione beatifica. Prob.2.Rationabiliter,& libere agens propter finem,c gnoscere debet media ad finem necessaria, ctiam agno

scere, quod illa susticiant, & qualiter per illa finis acquiri

possit, iuxta illud D. Aug. lib. II. de Civit. Dei c. a. Si aest, aut ignoratur, qua eundumst, quid prode i n is, quo eun am M. sed Viator naturali lumine nequit media huiusmodi attingere, haec enim sunt merita, qua' libere ordinantur dependent ab accepratione Dei ad talem finem, ergo necessaria est doctrina supernaturalis. Prob. Etiam ad ea, quae viribus nanirar agnoscere Ua-iemus, necesse fuit hominem diuinitus edoceri, quod ea, quae sunt de necessitate salutis, ergo tanto magis in i js, qui sunt prorsus remotissima a nostra cognitione ;ant. patet, nam Gentiles a vera Dei cognitione deuiarunt , Idola, &falsa Numina adorantes,vel in Atheismum degenerarunt, adeout exageret Regius Propheta,dmit iuspians in cor fustis μ' est mur, ergo, &C.

II. Conc. Licet Theolosia positiva, & scholastica non sint absolute necessariae ungulis hominibus in Ecclesia, sunt tamen necessariae tori Ecclesiet. Est omnium Theolo rum. Prob. de postiua auctoritate D. Pauli r. ad Corint.

C. a. omnia scriptura diuinitus in 'irara υtilis est ad docandum ad

inguendum, ad corripiendum, erudiandam in iugitia . ut perf-

ctus sit homo mi ad omna bonum instructus; quibus verbis A

Post. quatuor Praecipua Theologiae positiuε munera aper

52쪽

te indicat, nimirum, quod fideles Catholicam veritatem docet, Haereticos arguit, Improbos corripit, & deniquet Infideles erudit, ac instruit. Probi de Theologia scholastica ex D. Aug. I de Trine

C. I. ubi de Theologia loquens ait. Huia Seientia illud tribu quo faessaluserrima , qua ad veram beatitudinem ducit , gignitur. nutritur,defendituro oboratura abet namq; quatuor pr cipua munia, nempe declarativum, probatiuum, defensivum,&discutituum, quae omnia deducuntur ex verbis allatis D. Aug., de quibus muneribus late agunt Recentiores, ut via dere est apud Frassen q. prol. Prob. etiam ratione desumpta a D. Prouidentia, quae Omni tempore Doctores suae Ecclesiae dat,& instituit, vediuinas veritates, quas ipsi clarius inspiciunt, & profundius penetrant, rudiores doceant, ne omni vento doctri-n Circumferantur,& in errores cadant, iuxta illud Apost. ad Epheso. Quo am ridis Apostotos, quosdam Prophetas, alio Euangatissas, aιι assores, o Damνει, &c. & haec ratio militat de utraque Theologia . Arg. I. Cont. I. Conc. Ens, ut sic est primum ,& adaequarum obiectum intellectus creati ex I.&4. meta. & Scotiq. I. proL, ergo intellectus lumine naturali potest cogit scere Deum sub ratione distincta ultimi finis: consequent ia prob. Potentia habens aliquod pro obiecto communi,& adaequato potest in quodlibet contentum sub illo tendere, ut patet de sensu, visus enim videt omne visibile, sea intellectus creatus habet pro suo obiecto adaequato ensui sic, ergo intellectus potest cognoscere quod libet contentum sub tali obiecto ; subsumo minorem, sed Deus continetur sub ente ut sic, ergo Viator potest Deum c snoscere lumine naturali absque doctrina supernaturali. Resp. Conc.ant. & neg. ias. Ad probationem dinsting. mai. Si tale obiectum sit adaequatum potent lae,& secui

dum naturalem inclinationem, & naturalem attingentiam, Conc. Si secundum naturam potentiae tantum, negoma. nam ita se habet intellectus viatoris, ut respiciatens ut sic pro suo obiecto adaequato solum secundum naturam potentiae, non vero secundum naturalem attingentiam; cum homo lumine naturali nequeat Deum a iting

re nisi sub ratione abstractiva, contusa, obscura, Vt no

viruat phylosophi. Conta

53쪽

Io i Cont. Sensus,& si interior intellectu potest omnia obiecta contenta sub obiecto adaequato attingere, Ut patet daepotentia visua, ergo a fortiori potes intellectus naturaliter attingere quodlibet contentum sub suo obieeto, alioquin natura deficeret in necessari Js.

tum, & reddendo singula singulis. Sicut sensus potest: in quodlibet contentum sub suo obiecto na turali, ita interulectus potest in quodlibet contentum sub ente obiecto naturali; & sic noster intellectus cognoscit Deum sub ratione entis infiniti, omni potentis &C. non tamen subtatione Deitatis, & Auctoris grati , & gloriς,quq sunt pr

dicata supernaturalia. Neque in hoc deficit natura, eum ex se conserat potentiae, quicquid exigitur, ut suas actio

nes naturales producere valeat.

Contra instat Scot. Si requiratur doctrina supernaturalis, hoc maxime esset, ut intellectus habeat aliquam pr portionem, sed haec ratio nulla est, ergo&C. Prob. min. Etenim si intellectus proportionem aliquam eXpectaret, vel esset naturalis, & tunc non esset proportio cum obi elo supernaturali, vel esset supernaturalis, & tunc ibatet lectus remaneret improportionatus, ut prius, quia sic de 'beret proportionari per aliquid aliud, quod est absurdum, daretur enim plocessus in infinitum. Rel .I.Intelleolum cite improportionatum active, non

Vero passive .

Resp. 2. Quod intellectus perdoctrinam supernaturalem habet proportionem formaliter cum fine supernaturali absque additione alterius entitatis supernaturalis, mediante potentia obedientiali,quq est in inteflectu, utre. cipiat talem qualitatem, hoc est,eleuetur intellaetus, Deo mouente, ad assentiendum propositionibus reuelatis; &sic paritEr voluntas ad charitatem recipiendam, quatenus Deum meritorie diligere potest. Arg. 2. Cui libet potentiae passiuae naturali corresponis dore debet activum naturale, quod illam ad actum red cat, ne potentia sit stustranea, sed intellectus po1sibilis r cipere potest naturaliter quamlibet Cognitionem, ergo

54쪽

Resp. neg. mat. Eo quia multae sunt potentiae recepti uae persectionum, quae naturaliter produci non possunt;& hoc maxime ver incatur de perfectionibus supernaturalibus, quae non a causa naturali produci possunt, sedas Io Deo eleuante potentias intellectivas ad dona supernaturalia. Nec ob id potentia dicenda est frustranea, suilicit enim, quod reduci valeat ad actum per Agens saltem

super naturale.

Arg. 3. Potens naturaliter intelligere principium, potest etiam naturaliter cognoscere conclusionem in illo principio virtualiter inclusam, sed homo pro statu isto potest naturaliter cognoscere principia prima Theologiae , ergo & naturaliter cognoscere conclusiones Theologicas; maior patet, quia cognitio conclusionis dependet a notitia principiorum, & terminorum, termini a violo primorum principiorum sunt communissima, & communissima ex Arist. 1. phys sunt nobis primo nota, ac proii de nobis per ipsa principia innotescunt. Rcsp. disting. mai. Potens intelligere distincte principia, & quoad praedicata propria potest etiam cognoscere conclusiones distincte, conc. mai. potens Cognoscere confuse,& quoad ptaedicata communia, potest cognoscere distincte conclusiones,& maxime Contingentes,quq dependent a Voluntate primi principij, neg. mai. Etenim homo pro statu isto, sicut nequit cognoscere, nisi communissimae principia, it, non potest inferre ex illis, nisi passiones, reconclusiones communes, non vero particul8res, o sub propria quidditate Dei. Itaque, licet verum sit, quod naturaliter attingatur, Deum elle finem ultimum, Vel non, esse infinitum, vel non,& sic discurrendo de ali js praedicatis Dei, ex illo communissimo principio. De quolibet ethamrmare, vel negare; id tamen fit confuse, & indetexminate, & secundum rationem phylosophicam, qu obscura est, & insussiciens ad Deum sub ratione Deitatis Cogia stendum. Arg. 4. D. Aug. cap. vlt. de praedestinatione

Sanctorum ait. Posse habere fidem; sicut peste habere . haritatem ηβtura est Idalium . habara eamen fidem , quemadmodum habero

b ritatem eratιaostfidelium; sed natura hominis potest naturaliter cognosci, ac proinde eius inclinatio cum ipso

idzntificata, ergo cognosci etiam potest illius inclinat i .

55쪽

nis terminus, qualis est Deps, &consequenter ultimus finis , nam relatio cognosci nequit, non cognitis relationis terminis.

Resp. ex Scoto disting. min. Natura hominis cognosci potest.quoad ptaedicata comunia, puta entiri substantiae,&c.&insuper sub ratione propria abstractiva, vel intui-tiua, Conc. min. Sub ratione propria ad aliud , quatenus habet ordinem ad ultimum finem, neg. min. potest quiadem cognosci natura hominis ad finem naturalem ordinata ; non autem ordinata ad Deum finem beatificum per media a D. Voluntate dependentia, assequendum. , Arg. vltimo. Si talis doctrina esset necessiaria ad salutem, ergo Pagani, & Infideles, qui de Euangelio nil vi quam audierunt, non haberent ea, quae ad salutem sunt necessaria, sed hoc videtur esse Contra Apost. docentem

ad Corint. I. Pisis pha gentiιas Deum naturaliter cognouerunt,

licet eum vi opportabar, non glorifieauarunt I ergo si Phy losophi glorificassent Deum, sicut eum naturaliter agnouerunt, absque doctrina supernaturali assecuti fuissent Vitam

aeternam, ergo &C.

Resp. ex Scoto Conc. sequelam . Nam reuera huiusm . Ei homines infideles non habent ea, quae sunt immediate necessaria ad salutem, cum non habeant gratiam eXternam praedicationis Euangeli j simul cum gratia interne pulsante ad credendum ea, quae annuntiantur, sed habent illa remote, quatenus Deus Infidelibus dat gratias susticientes ad obseruandum legem naturae, quibus si bene Vterentur, & legis praecepta seruarent, maiores successive gratias reciperent, quibus tandem deuenirent ad cognitionem

Euangeli j. Verum quia primis illis grati js abutantur; ideo iuste priuantur secundis, & uberioribus, ac proinde Euangelium non perueniunt. EX qua doctrina patet quid sit dicendum auctoritati D. Pauli, de qua difficultate in tract. de gratia redibit disputatio . AN. Cont.2. Conri Theologia scholastica nititur phylosophicis, & dialecticis argut ijs,sed huiusmodi arguti lao cent fidei, & Christianae veritati ; ergo &c. Probant Haeretici min. auctoritate Apost. scribentis ad Golos cn. sic

Hinc Tertullianaib. O Anicia c.3. Phylosophos appellat

56쪽

Animalia oloriae, & Patriarchas Haereticorum. Hinc S. Grag. Naaian. Orat. 26. dolet in Ecclesiam, irrep sitie captiones Sophisticas, ac prauum artificium Aristoteleqartis, & huius generis alias, vel ut AEgyptiacas quasdam plagas. Sic pariter Gregor.Nitanus lib.2.Contra Eunorm uiri; ergo cum Theologia scholastica a Sanctis Patribus damna. tur ; neque ea usi fuerint, non est in Ecclesia Dei admi

tenda .

Resp. Veram eta maiorem; quatenus Theologia scholastica utitur phylosophicis ratiocinationibus, ad detegenda sophysticas cauillationes haereticorum, & ad clarius ostenciendas Sacrae doctrinae veritates. Admio. respondetur disting. Phylosophia nocet, sed aduersatur fidei per se, & ut vera scientia est, nego; per accidens, quatenus malitia Phylosophantium eam sophismatibus corrumpunt, qualiter faciunt haeretici, conc. min. Si quidem in illos quadrat sententia Iudet Apost. Eruacumque Piaem igne

rant, blas themant, quacunqua autὸm naturaliter eanquam muta animalia norunt. in h=s corrumpuntur. Quaro D. Hieron. in cap.

2 s. EZechielis. νενὸ inquit, quidquid peruersorum Ormatam eis, O putarων esse robustum σου terrena sapisntia , hae Dialectica arte subuertatur, ad instar incendν incinarem fauillasque di soluitur.

Idem D. Aug. pluribus inculcat, & signanter in libris contra Cresconium, qui Augustinum irrisorie Dialecticum appetilat; sed etiam Apostoli, idest Paulus, Dialectu Cas erat, Tespondet August.qui paucis interpositis subdit.

Cave, e esaiquam Dialecticam pro crimine obieceras, qua vos apia notos eonfiteris.

Arg. a. Apud Sanctos Patres non fuit necessaria Theo Iogia scholastica, cum sola positiva contenti fuerint, ergo qua ratione in posterionibus Rculis DoctoresTheologiam scholast icam in Ecclesiam introduxerint, ostendere non.

Poterin t; nec qua necelsitate.

Resp. Doctores in posterioribus Rculis phirimis,& gr uissimis de causis Theologiam scholasticam usurpasse, v

videre est apud Recentiores ; quare breuitati studens, hanc solam producam; nempe ut clarius Euangelicet veritateS elucescerent, utquc Haereticorum sophisinata iaci. I ius sciaςrciatur.

57쪽

QVPESTIO III. Vtrum e logia sit de Deo, tamquam desubiecto.

Ol. r. Quod hic non loquimur de subiecto inhaesionis, tale namque subiectum est intellectus, sed de sua biecto attributionis, ad quod referuntur omnia, de quibus Theolo0ia tractat. Huiusmodi autem obiectum, seti subiectum scientiae est duplex , nempe materiale, kr- male per analogiam ad materiam, & formam; nam, sicut materia est indifferens ad recipiendas plures formas,a quibus dererminatur ; ita obiectum materiale indifferenter consideratur a pluribus scient ijs, & ratio sormalis, quae etiam dicitur obiectum sormale determinat, ad hanc, veIad illam scientiam obiectum materiale, Ut corpus, quod consideratur a Physica, a Medicina, a Mathematico secui dum diuersas rationes sormales. Obiectum autem formale, quod etiam appellatur specificatiuum diuiditur in biectum quod, seu terminatiuum, & in obieetum quo,

sed motivum . . . D

Primum est totum conflatum ex obiecto formali,& materiali simul; vi v. g. corpus sanabile respectu Medicitiae. Obiectum vero formale quo, seu motivum, seu propter quod, seu quia ian aliud est, quam ratio, seu conditio, sine qua intellectus non cognosceret obiectum formale . quod: sic lux mouet ad videndum colorem, lumen fidei, seu reuelatio ad credendum. Not.a. ex Scoto. Quod aliquid potest intelligi quatuor modis. Primo sub ratione respectiva, ut homo tanquam animal nobilissimum. a. sub aliqua passione , Vt homo quatenus risibilis. 3. sub ratione communi, ut homo quatenus substantia. q. sub ratione quidditativa, ut homo quatenus animal rationale. Non est autem perfectissima notitia de aliquo sub ratione respectina, quia talis notitia praesupponit absolutam; neque sub ratione alicuius passionis, quia passio praesupponit subiectum. Neque sub ratione communi, quia haec est notitia confusa. Remanet

igitur, quod persectissima , & nobilissima notitia alicuius

hi secundum rationem quidditatiuam. -- l . v

I conc. Deus est obiectum materiale, & δdaequatum ,

58쪽

leu attributionis nostrae Theologiae. Est Scoti, & Scoti-ltarum in hac q.Prob.quoad primam partem. Quod considerat una pluribus scient ijs dicitur subiectum materiale, sed Deus Consideratur a Methaphysicae sub rationibus ComunibuS, nempe, ut est ens primum, infinitum, omnia potens & sub ali js praedicatis, quae naturaliter cognosci Pollunt, ergo Deus est obiectum materiale Prob. conC quoad 2. partem, in qua Scotus discordata 19. UOnauCnt . q. I prol. afferente Christum esse subiectum

adaequatum Theologiae.. Illud statuendum est subiectum adaequatum Theolosiae in via, quod erit obiectum ad e- Patria, nam fidei sucedit visio ; sed in Onrrita . obiectum adaequatum. erit Deus. ipse dicente Propheta.

cum apparuerat gloria tua, ergo obiectum adaequatum Theologiae nostrae est ipse Deus, esto diuerso lumine

cognoscatur.

Prob. a. Idem est obiectum fidei, & Theologiae ex Sco-tO pr mi R et. laterali g. ex dictis patet responsio,

sed subieCtum fidei est Deus, fideles enim dicuntur,quI in Deum cre dunt, ergo etiam Theologiae nostrae obiectu αest Deus ... 'd Deum reducuntur omnia, quae tractantulan Theologia, ergo Deus est obiectum adaequatum The l6glae nostrae; prob. antec discurrendo per singula de qui bus agit Theologia- Nam Theologia tractat de ijs, quae Uectant, Vel ad Deum absol ute consideratum, vel ad Pe IOnarum Trinitatem, vel ad respectus . quos habet Deus ad Creaturas, ut est Creator, Conseruator, Redemptor, banctificator, Retributor, & finis ultimus, quae omnia denotant , ipsum Deum esse obiectum adequatum The logiae nostrae

Quod si aliqui Scotistae, &signantὰr Smising, dicanti,

Deum esse ouidem obiectum primarium, sed non adaequarum i ideo hoc dicunt, quia ipsum Deum omnes Theologicae veritates non respiciunt directe; quod etiam nos se temur; hoc tamen non videtur necessarium, quia Scotus iIS 3- yrOL an 'ne asserit Deum esse obiectum totale di omneS Veritates Theologicae, saltem anaarecte ad Deum reducuntur; & idem assirmat Smising

ba. 1'LOem. dum asserit, Deum cec oblactum adaequatu

59쪽

Theologiae, partim directum, partim indirectum ad me tem Doctoris; & idem sentit HerincX q.2. Prol. II. Conc. Deus est subiectum formale quos specincat uam, ac terminatiuum Theologiae nostrae, non sub rati ne respectiva ad extra ; sicut ponit Egidius de Roma , Deum esse subiectum subratione Reparatoris. Nec suis aliqua ratione attributali, quς est passio, ut opinatur Varro Scoti Magister; Deum esse subiectum sub ratione boni. Nec sub ratione C mmuni, ut tenet Henricus, Deum este subiectum Theologiae sub ratione entis; sed est subiectum Theologiae sub ratione Deitatis. Haec est Scot. q. . Prol. Nicolai de Nyx q.2. proem. & Herincxq. 2. prol. Prob. sire

breuiter quoad tres partes supra recensitas. Nullus eonceptus Ze Deo subratione respectus ade tra ; aut sub ratione alitibulati; aut sub ratione comm ni continet virtualiter Veritates Theologicas, pertinet tes ad pluritatem Personarum, ergo &C. ant. patet; Omnis enim talis conceptus de Deo est a nobis naturaliter c

gnoscibilis, ergo, & propositiones immediate, quae sunt de talibus conceptibus; ac proinde Antiqui Phylosophi per huiasmodi propositiones potuissent scire veritates Theologicas, & sic totam Theologiam acquirere, quod est falsuq Prob. ergo, Deum esse obiectum sub ratione Deitatis. Nobilissimae doctrinae debet assignari nobilissimum obi et um ex Arist. 6. Metaph. sed Theologia est omnium scientiarum nobilissima, ergo nobilissimum obiectum ei assignari debet; subsumo min. sed nobilissima ratio est Deus sub ratione Deitatis; quae est fons, & radix omnium proprietatum, & persectionum, quae in eo reperiuntur,

Confir. Nam Deus est obiectum Theologiae sub ea r

time, qua continet Omnes Veritates Theologicas, sed il-aas continet sub ratione Deitatis; siue loquamur de veriatatibus necessarijs, siue de coni ingentibus, ergo &c. min. patet, quia ratio, Cur Deus est trinus, & unus, infinitus, immensus, est ipsa Deitas, qua cognita, quilibet Beatus potest absolute naec omnia agnoscere.

Quod Deus pariter sit Creator, Redemptor M. di haheat alias relatione: ad eΣῖra, haec non alia ratione et Co petanta

60쪽

petunt, nisi ratione Deitatis, quet non solum est ratio exussentiae pr dictorum, sed etiam est ratio Cognitionis e rum, siue id cuemat per lumen fidei, siue gloriae. III Conc. Obiectum formale quo, seu propter quod ,:u motivum Theologiae nostrς est Deus sub ratione v xacitatis in attestando, &reuelando I idest Diuina veraei tas est obiectum motivum Theologiae nostrae, quatemis 1lla veracitas applicatur per discursum Theologicum. Prob.Theolosia nostra,& Beatorum,cum habeant idem obiectum, nimirum Deum sub ratione Deitatis, debental iquo modo distingua inter se, sed hoc non potest esse nisi diuersa ratio motiva respectu Beati, & Viatoris; Beatus enim fertur in Deum clare visum, suasque Conclusiones Infert ex illo euidentdr cognito ; Viator autem fertur in Deum lumine fidei obscure cognitum, pribens assensum propositionibus de Deo factis, non ex discursu, sed ex sola Dei veracitate, ergo Theologia nostra medium tenens ii ter tidem, & Theologiam Beatorum, assentiri debet non propositionibus,quatenus reuelatae sunt, sed quatenus cxxeuelatis deducuntur per discursum Theologicum ; sico: diuina Veracitas est obiectum quo, seu motivum Theti logiae nostrae. Confir. hic veritas exemplo huius propositionis, Deus eli inlinitus, quq diuerti mode appraehenditur a Beato, anaeli, rea Pheologo. Ideo enim Beatus cognoscit, talem propositionem esse veram, quia videt, hanc sequi ab illa A. Deus est; quam cognoscit clare, & euidenter in Deo, &1ic lumen gloriae est obiectum quo Theologiae Beatorum. Ideo etiam fidelis agnoscit eandem veritatem, quia ipsi reuelata est immediate a Deo veraci ; sicque lumen fidei est motivum talis cognitionis. Theologus denique ideo appr hendit talem veritatem, quia illam deducit ex isto Trincipio 1mmediate reuelato: Deus est, quia scit, Deum reuelantem esse veracem. Itaque patet, Veracitatem diauinam applicatam per discursum Theologicum ad obiscium quod, esse motivum Theologiae nostrae, quq certioneli scienti3s naturalibus, ut dicemus in sequenti quaesti ne, quia innititur diuinet reuelationi.

SEARCH

MENU NAVIGATION