Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

cunque ex illis modis : Etenim prius voluit Verbum incarnari ; quam voluerit permittere lapsum Adae, saltem in nostra sententia ; & in sententia communi, Deus voluit Christum saltem, ut passibilem ob salutem hominum,& tamen Chr i stus longe est nobilior hominum salute; ergo ordo D. decretorum non est exigendus ex ordine obie

ctorum '

Prob. idem ant. quoad alteram partem; nempe, quod existente eodem obiectorum ordine, potuerit elle diuersus ordo in D. actibus. Sive Deus decreuerit Verbi incarnationem antecedenter ad lapsum Adae, ut sentiunt Sc listae, sue consequenter tantum , ut volunt Thom istae, idem est ordo obiectorum : prius namque Adam creatus fuit, di gratia illi collata, & cecidit e statu innocentiar, quam Christus aduenerit, ut lapsum repararet: & tamen in utraque hypothesi ordo D. actuum circa Incarnationem est penitus diuersus : nam in priori volitio Incarnationis pCEcedit voluntatem creandi Adam, in posteriori autem ipsim supponit: ergo potest esse diuersus ordo in diuersis actibus, stante eodem ordine in obiectis i ac pro- infle ille ordo D. actuum ab ipsis obiectis non repetitur.

mitur cx obiectis cognitis, itaut per hanC sci Entiam nostro modo intelligendi dicatur Deus intelligere prius id, re a quo aliud dependet, & deinde id, quod est effectus, &quod pendet ab alio; qua ratione prius intelligitur euentia, quam passio, aut operatio illius: conC. haec patet, quia talis scientia in Deo non est libera, sed mere naturalis ; ac

Proinde ante omne decretum D. Voluntatis; ergo CX par-re D. voluntatis non debet, neque potest assignari causa huius ordinis, sed solum ex parte obiectorum cognito

rum νω

III Cono. Inter actus D. voluntatis erga creaturas est talis ordo prioritatis, & posterioritatis; qui sumitur ex ipsis obiectis volitis, non quidem secundum ipsorum naturas, aut persectiones, sed secundum quod magis, aut miniis appropinquant fini a D. voluntate intento. Est Scotia perta sententia. Prob. Voluntas D. ex eo, quod libera Ust, nota coarctatur, ut velit prius, quod est magis bonum.

perfectum S immo ex duobus bonis, quorum uta umq ue

422쪽

m inus bonum . relitas ordinate Volens,

ut docet Scotus prius vult medium, quod magis appropinquat fini intento, deinde vult, quod est magis rem tum. Deus V. g. intendit glorificationem Praedestinatorum: ad talem finem consequendum duo sunt media ordinata inter alia, nempe iustificatio, & vocatio ipsius prς- destinati , unde Deus prius vult iustificationem, qua in , vocationem ; quia iustificatio magis appropinquat fini, id est glorificationi, quam vocatio; i deoque verum est dicere : Deus ideo iustificat praedestina tum, ut glorificet; &ideo vocat, ut iustificet, ac proinde iustificatio est prius

volita a Deo, quamuis vocatio sit prius in eXecutione . Hinc aduertunt Scotistae, Scotum dixiste in maxima allegata: &'inter media illud, quod est fini propinquius se-Cundum causalitatem, & eslicacitatem, hoc est, siue in t xim dignius sit, sue hanc efficacitatem ex natura sua, siue ex ordinatione diuina. Prob. Etiam, quod talis ordo non sit desumendus ab obiectis secundum ipsorum naturas, seu CX ordine naturali, quem obiecta ipsa seruant inter se. Eo quia actus D. Voluntatis est causa ordinis, quem Creaturae inter se inui-Cem tenent, & ipsum Deum. Tum quia plura sunt obiecta, quae ex natura sua nullum inter se, aut ad Deum habent ordinem, quem a D. voluntate a Ccipiunt; ergo&C. ant. patet eX pluribus factis, & exemplis. Deus siquidem Sacramenta, ut signa sensibilia instituit,tanquam media ad iustificationem peccatoris; ad quem finem eX sui natu ra nullum habent ordinem. Similiter voluit tam in vete. ri, quam in noua lege variis ceremoni js sibi seruiri, quae eX sua natura ad Dei cultum non sunt determinatae. It que remanet concludendum i ordinem actuum D. Voluntatis esse omnino sumendum ex ordine, quem inter se se uant, quatenus subsunt ipsi D. voluntati, re quatenus ipsa D. voluntas ea dispopit, & ordinat, adeout intrinseca Dei ordinatio ab extrinseca obiectorum ordinatione recte colligatur. Quare Caiet. insuffcienter explicat Ordinem, quem illa obiecta diuini actus inter se seruant, Tum quia plura sunt obiecta in ordine naturae, quae nullum, habent Ordinem, nullamque connexionem cum Oid. Aa s c. lna Proponitur ut bonum, potest eligerecto maiori bono. Nihilominus Volun

423쪽

dine gratiae, puta, quod Petrus praedestinandus sit cocus, vel videns, albus, vel niger. Tum quia mors Praedestinati est ordinis naturae, & tamen est posterior electione ad gloriam , quae ad ordinem gratiae pertinet; & tamen illa mors est effectus praedestinationis iuxta illlud Sap. cap. 4.

Raptus est, na malitia mutarat intellectum eius Tum denique ,

quia ex meritis Christi praevisis decreuit Deus conferre Omnibus gratiam; maxime illam, quae post. Adae lapsum largita est hominibus; ergo decretum Incarnationis price, dii decretum de gratia conferenda; ergo &c.

QVAESTIO VIII. Quina At essectus Praedesinationis.

Nol. i. Quod per effectum praedestinationis intelligi

potest,ut communiter docent Doctores, illud beneficium , quod a Deo praedestinante specialiter disponitur,dirrigitur,& datur actu praedestinato ad gloriam asseque n. dam; Verum, ut aliquod beneficium sit reuera effectus praedestinationis, quatuor conditiones requiruntur. Prima,ut effective sit a Deo,quia, cum praedestinatio sit actus voluntatis enicacis, necessario a Deo procedit. Secunda, ut talis effectus pertineat ad prouidentiam supernaturalem Dei, quae est in ordine gratiae , quia, si praedestinatio est ratio ordinis creaturae intellectualis at finem supernaturalem, omnis effectus, qui respicit finem supernaturalem , est in ordine supernaturali, ut sit proportio essectus

Cum causa. Tertia, ut effectus praedestinationis conferatur ex intentione, & voluntate essicaci perducendi talem hominem ad vitam aeternam ; Quarta, ut conducat ad ULtam aeternam mediatὸ, vel immediate: immediate quidem ut donum perseuerantiae , mediate, ut auxilia gratiae,quq iuuant ad consequendam maiorem gratiam.

Nol. 2. Quod ea omnia, quae aliquo modo dicuntur eia sectus praedestinationis ad tria rerum genera reduci pos sunt. Primum complectitur omnia bona superiraturalia; qualia sunt vocatio, iustificatio, glorificatio, donum perseuerantiae, & alia dona supernaturalia. Secundum complectitur omnia dona naturalia, quatenui ordinantur ai fi-

424쪽

ad finem supernaturalem, qualia sunt, Creat io,generat io,' ingeni j subtilitas, bona indoles , naturalis compleXio, &alia huiusmodi . Tertium comprehendit omnia moralia, ut sunt virtutes morales, seu ethicae, permissio peccati,

malum penae, & id genus similia iuxta illud Apost. ad

Rom. Daligentibus Deum omnia cooperantur in bonum ριs, quiseiscundism prepositum moeat, sunt Sancti .

I. Conc. Tres sunt effectus praedestinationis proprie di- m, nempe vocatio, iustificatio, & glorificatio : constat

haec concluso ex S. Scrip. ad Rom. 8. ubi D. Paulus tres es.sectus tantum enumerat, dicens. Ruos pra delirarauit ώos vocavir , is quos vocavit . hes o iussi icauit, is quos iusti cauit , illos is glorificau it .

Prob. ratione, & primo de Vocatione . Nemo saluatur, in sit vocatus ; ergo vocatio est proprie essectus p taedestinationis: a nt. prob. Omnis, qui saluatur , vel est adultus , vel puer, qui moritur ante usum rationis; si puer vocatur, non quidem in se, sed in i js, qui adducunt ad Baptismum recipiendum, ergo in Pueris est vocatio. Si autem est adultus, certum est, quod nullus saluatur, qui non sit VocatuS Vocatione interiori, vel exteriori iuxta illud Io:

Cap. 6. Nemo potes veni a ad ma nise Pater , qui miser-ιraxerit

oum; ergo Vocatio est proprie effectus praedestinationis. De iustificatione dicitur Mait. Cap. 2O. Muuisunt voces , auci τινο alecti ; ergo iustificatio est vere effectus p ede ui-Dationis, Cum nemo saluari possit sine gratia, di charitate,& sic de glorificatione patet ex dictis. Prob. a. de omnibus collective sumptis. Praedestinatio est penitus supernaturalis I ergo requirit ordinationem modiorum ad finem supernaturalem; sed vocatio ad fidem, iustificatio enicax cum perseuerantia, & glorificanio sunt media supernaturalia proportionata tali fini, ergo illa sunt media emcacia, & proprie effectus praedestinationis, quos executio praedestinationis ponit in praedestinato. Turei quia omnes conditiones effectus praedestia nationis omnibus illis tribus conueniunt ἱ ergo &C. II. Conc. Bona naturalia, ut creat io, conseruatio, bona indoles, honesta educatio, acre ingenium, exquisita Corporis dispositio, & alia huiusmodi bona tam corporis, quam Animae, ut sunt pure ordinis naturalis, & ad linem

425쪽

rnere naturalem ordinantur, non sunt effectus praedest nationis; secus autem si ordinantur a Deo ad finem super naturalem. Prob. I. pars. Effectiis praedestinationis debet este ordinis superiraturalis; ergo bona naturalia ad finem pure naturalem ordinata, non sunt effectus praedestia nationis, Prob. a. pars. I. ex S. Scrip. ad Rom. 8. Dilige

ribus Deum omn3a cooperantur in bonum o c. Quem locum eXPlicans D. Aug. lib. degrat. & lib. arb. Cap. IT. ait. Quid est omnia cooperantur in bonum, nisi etiam ipsae sevi illinc persecutiones 3 & Glossa ait: Cmnia etiam peccata. Hinc lidem D. Aug. lib. denat.&gratia cap. 18. Deserit aliquantum Deus , unde luperbir 3 ut Icras non tuum , Ied eius esse , is discas I verbum non se . Prob. ratione. Omnia bona naturalia, & temporalia

possunt esie media, & instrumenta charitatis; ergo possunt a Deo ordinari ad finem supernaturalem; ac proinde PCD sunt reduetiue esse effectus praedestinationis. III. Conc. Omnia bona moralia, licet sint ordinis naturalis, tamen si dantur nobis a Deo, ut consequamur finem supernaturalem, sunt effectus praedestinationis: Haec v idetur communis: &prob. breuiter. Omnia bona moralia iuuare possunt praedestinatum ad vitam aeternam Consequendam ἱ ergo&c. ant. prob. Actus moraliter bonus est principium virtutis;ergo iuuat ad virtutem assequendam; at virtus moralis saltem remote , ordinatur ad Deum, &charitate eleuata pertinet ad ordinem gratiae; ergo & ad

effectus praedestinationis . . l

IV. Conc. Omnia bona , siue super naturalia, siue natu. ralia, siue moralia, quae dantur Reprobis in hac vita, non sunt effectus praedescinationis. Haec pariter est communis Theologorum sententia. Prob. Quae non sunt media

essicacia ad consequendam vitam aeternam, non suns eis eius praedestinationis; sed neque bona naturalia, neque moralia, neque supernaturalia sunt media emcacia ad vi-ram aeternam a sequendam; ergo non sunt essectus praedestinationis; sed. sunt cffectus Prouidentiae generaliss Pernaturalis, quam Deus habet erga omnes homineS, etiam Reprobos, conferendo illis auxilia sulcientia ad salutem, ad quam tamen non perueniunt. Vnde Mati. cap. dicitur. Mulu ι varo εἰεct .

426쪽

Confirmatur. Nam praedestinatio non sbium dicit ordinationem per qua unque media , sed per illa, quae hahent in fallibilem connexionem cum fine, & Certissima a Diecutione et ii suem finis : ergo illa omnia dona data Re probis ad tempus, non sunt effemis pridestinationis, dc ramo minus bona naturalia, & moralia. V. Conc. Quamuis nec peccatum mortale, nec Veniale possit esse effectus prςdestinationis ; attamen permissio peccati in Praedestinatis est effectus praedestinationis. Est communis. Prob. prima pars. Peccatum non potest Ordinari ad gloriam, cum peccatum sit ipsa deordinatio, ei go &C. Prob. a. Esseditas pr destina tionis sunt voliti a Deo, vel tanquam finis, vel tanquam media ad finem; sed peccata nullo modo possunt esse volita a Deo; ergo non possunt esse effectus prςdestinationis : Deus enim est causa efficiens prςdestinationis; peccati autem repugnat D. bonitati, cise causa est ciens, ergo &C. Prob. a. pars. Sententia Apost. superius allata. Diligentibus Daum omnis oc ubi D. Aug. lib. de correet. cap.9. dicit. 'Dus ario diligentabus Deum omnia cooperaurur in bonum . quod se aliquando demant , , exorbitant, etiam hoe 'Ium eis faeis proficero, quia resurgunt inde meliores , ct eautiores: & D. Greg. homil. 2I- ita Euang. ait. Lapsum D. Petrifuisse a Deo permi sum, ut insua Pery na diIceret aliorum miserera, quia aliorum P par futurus erat: ergo &C. Accedit Ctiam ratio. Etenim

permissio peccati electis efficaciter prodest ad salutem ex speciali intentione Dei, seu affectu praedestinatiuo, tanquam occasio maioris humilitatis seruoris&C. ut patet in Petro, in Magdalena&c. Quicquid autem sic conducit velut medium, aut occasio salutis est effectus praedestinationis. Tum quia, permisito peccati non est intrinsece mala, sed aliquando licita respectu illius, qui non potest,

nee tenetur impedire, nec tamen consentit, nec approbat. . Arg. I. contra ultimam conc. Praedestinatio ex D. Aug.

est pr paratio grati , & beneficiorum Dei; sed permissio

peccati non est gratia, immo est substractio gratiae ; ergo non est medium in ordine ad finem supernaturalem; ac proinde nec praedestinationis effectus, alioquin sequer

tur posse in Oratione peti a Deo pecc/ti permissio, quod

427쪽

nemo dixerit, cum sit contra orationem dominicam, ii aqua postulamus, ne nos inducat in tentationem. Resp. conc. mai. &disting. min. secundum se,& abs lute conC. min. occasionaliter, & prout subest intentioni Dei, elicientis singulari sua bonitate maius bonum electi, nego : quod permissio non sit beneficium, & effectus pra dest i nationis. Non tamen ex hoc inferri potest: ergo randum esse, ut Deus permittat nobis labi in heccatum ;quia in permissione illius Continetur implicite, & virtua liter nostra cooperatio mala, ac proinde implicite peteremus proprium peccatum, quod est maxime fugiendum ;cum non sint facienda mala, ut bona eueniant . Dices: Vt permitiioPeccati esset enectus praedestinationis, deberet es e praelinita mediante pςnitentia, siue ex priori pr diis nitione ps nitentiq; cum non nisi medianter nitentia conducat ad finem se lutis: at pq nitentia non potest praefiniri a Deo, nisi posita pet missione peccati talias praefiniendo pς nitentiam, etiam pr finiretur positio pcc-Cati; tanquam medium ordinatum ad poenitentiam; quod manifeste repugnat, ergo &C. Resp. Caspensis neg. min. Quia ad hoc non est necessarium praeuidere peccatum absolute futurum, sed satis est, praecognosci conditionaliter futurum sub talibus circumstanti js. Vnde sic praecognitum bene potuit pr di ia

siniri pq nitentia, & permissio absque eo, quod pr distinia

retur peccatum.

Resp. Herincx. Non omnem effectum p r destinatio- unis debere simpliciter esse praefinitum, adeoque non debere decerni a Deo pq nitentiam electorum ante decretum permittendi peccatum , sed ea supposita, adeoque peccato Non praeviso.

i QVAESTIO IX. Drum ex parte praedesinati detur causa praedesinationis.

Not. i. Quod actus D. praedestinationis potest sumi

dupliciter. Primo absolute, & secundum se, inquan

428쪽

certum est, quod non habeat causam sui ipsius, cum talis actus sit idem rea liter cum D. Essentia. Secundo, quatenus talis actus ordinatur, & terminatur ad hoc, vel illudos, ieccum ;& in hoc sensu potest esse ratio, seu causa; non quidem physica, sed moralis, quae sit motiva resipectu Dei, quare ille aetas potius terminetur ad hoc obiectum,& non ad illud, ideli ad ol oriam illius, & non alteriusia Itaque , ut dicit D. Bonati. poteth assignari aliqua ratio congruentiae; qualis autem sit haec r3tio , discrepant inter se Doctores Catholici , Henricus det Gandauo putat, ud refert Scot. in hac quaestione, esse bonum usum liberi arbitrii praeuisum ex parte Electi, & malum usum tib arbitri j ex parte Reprobati. Quod sic declaratia Licet gratia principaliter operetur in actibus bonis, tamen lib. arbitrium cooperatur,eX D. Aug. super illud PQl.78. adiuva nos, Deus

salutarιs noster, ubi dicit. Gum vero adiuuari nes vult nee in rur ea graria , nec tollit liberum arbitrium . qui euim adiuuatur,

etiam peris Vmm aliquid vis 3 quam sententiam videtur docuisse ante Henricum Alensis : Alij autem alitex sentiunt ut infra patebit Not.2. Quod circa hanc quaestionem suerunt diuerser rores. Nam Origenes in lib. Periarchon lib. I. cap.7. teste D. Aug. docuit, causam praedestinationis electorum fuisse opera quaedam meritoria, facta ab Animabus eorum ante unionem ad Corpus humanum. Hic enim Doctor somniavit, Animas rationales extitisse priusquam in Corpore humano infunderentur, & deinde ob bonas operationes Iaisse auociatas corporibus electorum, &ob malas operationes fuisse inclusas in corporibus Reproborum in poenam delictorum, quq opinio ut falsa, & haeretica damnata Iuli in Synodo quinta. Item Pelagius voluit causas praedestinationis esse opera naturalia per bonum usum lib. a bitria absque auxilio speciali Des. Semipelagiani autem, Viri alioquin catholici, & docti Massilienses tempore D.

Rug. asseruerunt, Causam praedestinationis eae parte pris

delunati saltem radicalem, & initialem tale vires lib. a vittas boni, quatenus in Praedestinatis est natur iis quia dam pius affectus credendi, tanquam radix, & initium iudVincationis, & salutis. Quorum haereses iam damna π

, runt a pluribus Concilijsidi signanter ψb Ara . cap.

429쪽

ει quidam alij Haeretici, quorum memin It D. Aug. lib. I. ad diimplicianum q. a. negantes lib. arbitrium, alterebant, totam causam praedesti nationis, & reprobationis esse Coi

stellationem Syderum, sub qua unusquisque natus, vel g ''Not. t. QDd meritum in sua generalitate acceptum sic describi potest. Est opus bonum premio aliquo dignum, siue a Deo, siue ab homine conserendo ; & sic aCCeptum', est quid dommune ad meritum politicum & theolog I-cum. Politicum est opus, cui de iustitia distributiva de betur premium; adeout sic merenti fiat iniuria, si tale premium non reddatur. Theologicum autem est opus mos a-

Iiter bonum diuino auxilio factam, exigens aliquo modo compesationem pr-i j a Deo conferendi; idque communiter a Theologis diuiditur in meritam de condigno, & in

ineritum de congruo . etsi D.BOnau. in I. d. I .art. I. qu . 't. a. assi'net triplex meritum, nempe Congrui, digni, α ae

condi no . & haec sufficiat adnotas is, quia de merito agetur ex professo in tradi. de gratia disp. demerito. Quς μαur ergo in presenti quaest. An omnium effectuum prede is stinationis detur aliqua causa meritoria, Vel de Condigno, vel 4e congruo, vel cliam conditio fine qua non ; adebat causa ista ab aeterno induxerit Deum ad praedestinandam aliquorin suis tantum naturalibus Consideratos, & pr uter quam Deus velit dare illis primam gratiam, quae sitvrincipium metitorum sequentium; Immo, & perseus: rantiam; nam si talis causa detur, indubie dabitur causa omnium effectuum praedestin xi*Di a ri I. Conc. Prae estinatio absblute, quatenus est actus V. voluntatis nullam habet causam motivam. Est Scoti i ni a. d. I. q. un. g. Respondeo in Repori. quam sic probat. Nullum aliud bonuma Deo est ratio volandi; nec ut potentia elicitiva, nec ut obiectum primum, nec ut obiectum necessarium simplici ter ad actum suum, nec secui

clum esse actualis existentiae, sed ut obiectum secundarium, non necessarium simpliciter, sed secundum quid, ut est in intellectu, & hoc non secundum leges uiriuersales, sed secundum iudicia, quae conclusio si is uniuersalis

sequunIur ι nihil enim requiriIur adactum diuinuin pri

430쪽

sua essentia, & potentia . Et isto modo certum est, quoa Deus propter merita non pr destinat, nec reprobat, & sic non est in Deo aliqua ratio pr destinandi, & reprobandi, nisi sua es entia, de potentia ; sed utrum ex parte effectus praedestinatio habeat aliquam rationem, siue causam , idest, utrum Deus pri ordinauit, se daturum effectum prPdestinationis alicui propter merita, dubium est. Et quantum ad hoc dico, quod est aliqua ratio reprobationis ; sed nulla praedestinationis ; & iuxta hanc resolutionem poni rur.

II. Conc. Neque fides, neque aliquod fidei initium, nee que ulla opera nostra, quae a solo libero arbitrio, seu viri bus naturae factura praesciuntur sunt causa praedestinationis; ne quidem tanquam meritum congruum , seu impe. tratorium. Haec est de fide definita contra Pelagianos, &Semi pelagia nos, aliosque haereticos . Prob. conC. ex Pluribus locis S. Scrip. & signanter I. ad Corint. cap. q. ciuis

enim re uiscernit ; quid autem habas, quod noa a:ιερ νι ' Si autem

aecapisii , quia glarraris, quas non acciperis 3 ergo tota discretio saluandorum ab alijs ex Deo est : Et ad Romanos. prior decit illi, ct retribuatur ei λ quoniam ιx ιη o, di par inum. Oin ipso M om via. Ex quo infert D. Aug de praedest. Sanei rum Cap. 2. Et ipsum igitur initium dat os tra , ax quo nisi ex ipso Sid de hoc late in trast. de gratiarergo nulla datur ca sa ex parte praedestinati totius pnedestinationis, seu secundum omnes suos essectus collective sumptos, sed illa pendet ex pura Dei misericordia, eius fratuita voluntate ; ut pluribi testatur D. Paulus, & praesertim ad Ephescap. I. aevi tradasti aut ι nersae aάoptio m δει iorum secusdam proia ρυιἔum voluntatis sua: Et cap. 2. Gratia enim estir saluati p. I dem, o hoc non ex vobis , Oea earm donum ea . nom ex operibus ,

quirg oriatur. Vertim D.Bonau.Scot.& alij docent unum effectum praedestinat ionis poste esse causam alterius, iux tae illud ad Rom. 6. G aesa auram Γιι vιta aterua ergo gratia est causa gloriar, & psal. Ias. Qui feminant in ιae m on exuta δαι ono mateor ; ergo hona opera diuino auxilio facta sunt semina gloriar; ac proinde etiam glorificatio, quae est vltimus effectus praedestinationis cadit sub merito simplici rer, saltem quoad ordinem executionis. Nam Matt.C. I dicitur Si υis ad istam inrevi dirma mansara i & Cap. 2s. νε-- bιnaaiati cte. III.Cotic.

SEARCH

MENU NAVIGATION