Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

QUAESTIO VII. Vtrum seria, seu articuli es t euidenter

credibiles.

ET si haee quaestio reuerit pertineat ad fidei diuinaedis.

putationem, tamen hic cam ponere placuit: tum pro maiori claritate corum, quae in prς dentibus quaestioniabus dicta sunt ; tum etiam pro clariori notitia dicend rum . Igitur not. I. quod fides alia est infusa, alia acquisita: prior est habitus supernaturalis a Deo animae intusus in baptismate, & vocatur fides theologica et posterior est Ca, quae mediante Magistro docente addiscitur a fidet i, &hcc dici solet actualis, illa habi tua lis. Insimer fides actualis diuiditur in explicitam, qua nimirum ridetis explicite credit Deum esse unum, & trinum, Verbum D. esse inca natum, aliosque fidei articulos: & in i melicitam, qua fidelis credit, quicquid credit Dei Ecclesia. Vnde sic describi potest: fides acquisita est habitus, seu actus superia ruralis intellectus , quo fidelis firmiter, sed obscure assentitur ijs,quet Deus reuelauit,sive immediate,siue mediate. Nol. 2. Quod articulus non sumitur hic pro articulo 3rammaticali, neque pro articulo rethorico, qui consistit an verbis punctuatim prolatis, sed dispositis, ut grando, nix, glacies; neque pro articulo corporis, ut digitus, seu iunctura digiti, 1ed accipitur pro aliqua veritate catholiaca: de quo diuersas definitiones tradunt Antiquiores, non Parum Obscuras, quibus ommissis, sic clare describitur ex doctrina Recentiorum. Articulus fidei est propositio catholica , rationem principij in fide habens, ac specialem dissicultatem, ab omnibus explicite credenda. Dicitur propositio catholica,quia spectat ad fidem uniuersalem communem omnibus fidelibus a rationem principij . quia pertinet ad praecipua fidei capita, e quibus educuntur conclusiones, & puncta fidei: dicitur specialem dissicultatem,quia hoe dogma fidei Qq.Christus est passus,specialem dissicultatem habet distinctam ab hoc dogmate,r surreΣit a mortuis; adeoq ;est articulus distinctus ab articulo resurrectionis . Verum quod sit passus, mortuus, α

82쪽

ineuidentiam; ita ut primo puncto credito, non sit intellectui dissicile alijs assentiri; ac proinde ista tria punicta . ad unum articulum pertinent. Denique dicitur explicite. hoc est in se, & exercssis terminis suis credenda. Caeterum H icitur articulus fidei ad similitudinem articuli corporalis ; sicut enim corpus diuiditur in membra, ct artus, hi autem subdiuiduntur in minores artus, seu articulos: ita fides diuiditur in mysteria, & dogmata, & hqc pariter sub diuid untur in articuloS. Not.3. Quod euidentia nil aliud est, quam clara,& pe spicua obiecti veritas: quae quidem cuidentia distinguitur in duplicem, nempe intrinsecam, & extrinsecam. Intrinseca est ea, quae oritur ex ipsa rei manifestatione, &praesentia; adeout intuitiue conspici possit in se ; aut saltem ex alio euidenter, & intuitiue Cognito, tam aperte,&necessario deduci, ut intellectus circa tale obiectum habeat certum, & firmum assensum. Extrinseca est ea, quae oritur ex princ ip ijs extrinsecis, cum quibus habet non quidem naturalem, ac necessariam connexionem, sed tantum moralem ; quatenus ista sint signa, seu notae quaedam, ex quibus ita cuidenter constet rem sic se habere, sicut ab Ecclesia proponitur, ut merito Vir prudens haesitare nequeat , sed moraliter sit certus de veritate fidei; quamuis, tum ex parte obiecti, tum ex parte subiecti interueniat obscuritas ob ineuidentiam metaphysicam, seu intrins Cain, quae Ctiam dici solet ex obiecto. Conc. Mysteria fidei, seu articuli sunt euidenter credibit ia, non quidem euidentia intrinseca, & metaphysica ised extrinseca, & morali. Est communis sententia SS. Patrum, & Theologorum. Prob. I. auctoritate Sac. Scripturae signanter Psal.92. ubi dicitur. 6stimonia stua credibilia facta sunt nimis: quae Verba ita a nostro sapientissimo Lyrano vniuersae Bibliae interprete expenduntur. Credibilia facta sunt nimis, idest,magis quam principia scientiarum. Prob. 2. ex Scoto, qui decem vijs vere cclestibus hanc veritatem inuestigat, atque firmat. Verum priusquam Scoticas Vias asseram, suppono cum eodem Doctore, nec non alijs Theologis dari necessario debere religionem aliquam, Vere Diuinam, in qua homines recte Deum colen

83쪽

hanc non posse esse nisi unicam: cum manifestam contradictionem implicet religiones esse plures, & veras esse, a que bonas: sicut contradictionem dicit esse plures Deos vere, Deos. Hoc supposito breuiter adduco praelatas vias, seu rationes. Prima via, seu ratio est pretenunciatio prophetica, quae, ut testatur D. Aug. lib. I a. de Civit. Cap. IO. Uera senaraia se praeterita ex his, quae futura pr nunclauit, Cum tanta veritate implentur , ostendit. a. Est Scripturarum Concordia: diuersi enim Scriptores Sacri Canonis varie dispo- siti diuersis locis, & temporibus existentes,de non euidei . tibus ex terminis, nec euidentiam habentibus ex princ Pijs, omnino concordarunt; quod non videtur possibile, nisi a causa superiori moueretur intellectus eorum adaias sensum. 3.est auctoritas Scribentium; unde dicit Richard

lib. I. de Trita. C. a. a1umma Sanctιtatis Viris nobis sunt hae tra-

dita. 4. est diligentia Recipientium. Etenim Iud i magnam curam habuerunt de libris habendis in canone Scripturae, Ut refert D. Aug. & maxima fuit diligentia apud Christianos de libris recipiendis tanquam canoniciS. s. Est Tationabilitas contentorum. Quid enim rationabilius, quam Deum tanquam ultimum finem super omnia diligere, & proximum, sicut se ipsum Z in quibus duobus praeceptis tota lex pendet, & Prophetae, ut habetur Mati. 22. vj. est irrationabilitas singulorum errorum aliorum extra Veram, & catholicam Religionem. Quid enim stultius, quam fatuitas Paganorum, suarum manuum opera colei tium t Quid turpius, quam Secta Machometis, suis discipulis permittens 'licitatem brutalem, nempe gulam, MCoitum & quid inanius est, quam error Iudqorum damnantium nouum Testamentum, quod ut declarat A-Est. ad hebr. c. I. continetur in veterii vij. est Ecclesiae abilitas, quae nec Tyrannorum persecutionibus, nec hae- ticorum peruersis dogmatibus euelli potuit.viij. est inseracu lorum claritas; unde dicit Rich. I. de Trin. C.2. Domina se est error a te decepti sumus, eum tantis signissent hac confirmara, qua non nise a re steri possunt. ix. est auctoritas eorum, qui foris sunt. Nam Ioseph hebreus lib. I 8. antiquitatum sic testatur. Fuit disdem remporibus Iasus sapisntisimus Vir; & quitur. Ghrisus hic erat,vbialsam fatetur eius doctrinam,ct υ--

84쪽

sine nem . Refert etiam D. Aug. Sibillas praenunciata muIta de Christo; signanter Sibilia Erithrea, quae in suiς

versibus habet hanc sententiam. Io us Cora ius nar filius Satanator X. est diuina bonitas, quae nulli quaerenti salutem potest deesse. Multi enim diligentissime salutem quaerentes conuersi sunt ad fidem Christi, pro qua etiam tormenta perpessi sunt, quod non videtur probabile, nisi Deus catholicam fidem Sacrae Scripturae innitentem infallibiliter approbaret, & ad salutem ordinaret . Arg. contra conc. Si mysteria nostrς fidei essent euidens ter credibilia; nemo sanae mentis , cui sussicienter proponerentur, posset illa respuere, neque iudicare magis credibile, quod illis opponitur, sed hoc est falsum, teste quoti-

diana experientia in haereticis, ergo &C. Min. patet, mai. . prob Nemo salaae mentis malire potest contrarium eius,

quod agnoscit euidenter verum, & iudicat esse fide dignum, Crgo &c. Res p. neg. mai &atat. probationis. Ratio, quia, licet .

obiecta fidei sint evidenter credibilia, nihilominus negari , & oppugnari possit at ab hominibus in sapientia munia rdana doctis, & prudentibus; Vel quia eis non debite pro ponuntiar, vel quia ipsi illa non ponderant diligenti coim. . sideratione , qua possent, vel proposi ta mysteria fidei examinare refugiunt; Vel rationes, & motiva, quibus fiunt cuidenter credibilia, infirmare , & sontrari js rationibus, obsturare student; dum prauo atactu ducuntur, ad propriam Sectam pertinaciter tuendam, &ad temerδ imp 'gnandam fidem catholicam. .

Arg. a. Si mysteria nostrae fidei essent euidenter credia fbilia, ergo quilibet Phylosophus posset naturaliter agn .icere illorum possibilitatem,quando suffcienter illis pro ponerentur, sed hoc non verificatur; ut patet ex dietis,e go &c. Prob. sequelamat. Quod iudicatur impossibile est incredibile, ergo quod iudicatur esse euidenter credibile. iudicatur pariter euidenter non esse impossibile, sed possibile, & non impossibile sunt termini aequivalentes, ergo quod iudicatur non esse impossibile, iudicatur euidenter esse possibile. Resp. neg. sequelam mai. ad cuius prob. dicitur, hanc

85쪽

euidenter esse credibile, ergo iudicatur euidenter non esse impossibile; sed inferri debet , ergo iudicatur euidenter, illud non apparere impossibile. Siquidem, ut aliquid sit credibile non est necesse, quod iudicetur Mon esse reuera impossibile, sed susticit eius impossibilitatem non apparere, hactenus ae hac quae stione, de qua iterum redibit se ano in disput. de fide Diuina par.3.

QUAESTIO VIII. Vtrum doctrina fu maturalis Hiatori necessaria flansflci niὸr tradita in Sacra Scriptura.

Ol. r. quod ut resert Scot. q. a. prologi, plurimae, &fere innumerae sunt hqreseS damnantes Sacram Scri-Pturam , Vel partem eius, Ut patet in lib. Damast.& Aug. de haeresibus. Quidam enim haeretici nihil de Scriptura recipiunt, quales sunt Pagani, Gentiles, & infideles. Quidam non recipiunt Testamentum vetus, & Manich i,qui, ut refert D. Aug. in lib. de Utilitate credendi, diCunt, Vetus Testamentum esse a malo principio. Quidam reci-Piunt solum vetus Testamentum, ut Iudari; Quidem recipiunt aliquid vir iustiue Testamenti, Ut Seraceni, quibus Machomelius immundus alias innumeras immunditias miscuit. Quidam denique negant aliquod dictum in nouo Testamento, puta haeretici diuersi,& quas infiniti,qui diuersas sententias Scripturarum male intellectas habentes pro fundamento, alias Scripturas negligunt, V. g. ad

Rom. I. q. infirmus o solus mau.ucet. Item Iacobi c. s. Confitem M arterutrum peeeata vestro. EX hoc errarunt circa

Sacramentum p nitentiet dicentes,illud posse administr Ti a quocunq; non Sacerdote, ac Proinde etiam a 'minis. Nol. 2. Qithd, sicut instientiis naturalibus Phylosophi statuerunt quaedam principia communia, & loca, ex quibus desumuntur maximae, di argumenta ad conclusiones inferendas, & probandas; ita in Sacra Theologia Theol gi quaedam principia, & loca tradunt, unde rationes in veritatibus Theologicis eruendis, & confirmandis depro-

86쪽

gomsS,&sse tria sint nempe Sac. Scriptura, t m veteris, quam noui Testamenti, Traditiones Christi, & Apollo-lorum, ad quas reuocatur communis SS. Patrum consen sis in docendo , & fideles in credendo, hix enim duobus traditio innotescit; & auctoritas Ecclesiae, quς Conciliorum, &Sum. Pontificum decreta complectitur . Qvqdam autem accipiuntur late, sunt sequentia, ni miram auctoritas, & consensus Doctorum Scholasticorum, Iuris

isontificij Peritorum, Iuris Cesari j Consul torum, & Phi

Osophorum natura tum, humanae, & ciuiles historiae; &rat1ones naturales, de quibus omnibus fuse agunt plures Theologi Recentiores; Viade pro nostro instituto h C pro nunc sussiciat adnotasse, in tertia enim parte de his ex promsesso agetur: Habitus autem principiorum Theologiae est ipsa fides infusa; haec enim inclinat ad assentiendum ipsis principijs Theologiae, seu propositionibus diuinitus re

uelatis.

I. ConC. Doctrina theologica, & supernaturalis sum Cienter nobis.Viatoribus traditur in Sacra Scriptura . Est communis Sententia Theologorum Prob. breuiter. Sac. Scriptura ostendit, qvis sit ultimus finis in particular,h minis; hoc est, visio, & fruitio Dei in Patria, & dilectio Dei super omnia in via Deinde monstrat circumstantias. appetibilitatis, nempe, quod pollidebitur abstiomine in , Anima, & in corpore vita immortali: es insuper ostendit, quae sint necessaria, S susticientia media perueniendi ad huiusmodi finem beatificum; qualia sunt diuina praecepta, tam mor lia,quam theologalia,&sacramenIalia,quotarum explicatio, & in credendis, & in sperandis, & in op randis in multis Scripturae locis traditur, ergo Doctrina supernaturalis,& theologica nobis stilicienter est tradita II. Conc. Theologus utitur omnibus locis, seu principi js superius recensitis ad conclusiones theologicas stabiliendas; quidem primis tribus ad rimandas conclusi nes certas, ct infallibiles, caetςris autem ad roboranda conclusiones probabiles: haec conclusiode se patet.Quam. Dis enim in rigore loquendo ad Theologiam, quatenus dicitur scientia certa, spectent solae conclusiones deductaς per Certam consequentiam ex certis principiis; tame

ciniistis conclusionibui curis tradi solem pluc x Pr r

87쪽

babiles, quae Vulgb partes Theologiae appellantur; quemadmodum proceditur in scientijs naturalibus, in quibus

Praeter conclusiones euidentes, ta demonstrativas admi tuntur plures conclusiones dubiae, & prchabiles, ergo &c. Arg. I.cont.1.COnC.Doctrina necessaria saluti Viatorum nunquam defuit generi humano,sed S. Script.defuit in isse naturae; ergo &C. min.patet, quia tunc non erat S. Scri-Ptura. Resp.conc.mai. & disting.min. defuit S. Script. hoc est, non erat litteris mandata, conc. non erat memoriter mandata, neg.min. Siquidem leX naturie paucioribus erat Contenta, quae memoriter ad filios per Patres deuenerunt; erant enim homines tunc temporis in naturalibus magis

praediti, ac proinde suiliciebat eis modica doctrina diuia ait tus insp irata. Arg. a. Sacra Scriptura in Lepe Moystica non erat tota, quando populo Israeli data fuit lex in Tabulis lapideis,

ergo &c. Resp. disting.ant. Non erat tota explicite Conc. implicite neg. ant. est enim verum, quod in lege Moysaiaca non erat Sacra Scriptura p licita, eo modo, quo data est hominibus in statu gratiae ,& persectiori: & talis ordia natus progressus Sacrae Scripturae ostendit sapientiam, &yrouidentiam sui arteriai Auctoris. 'Αrs. 3. Multa sunt, de quibus Scriptura non docet O titudinaliter, an sint peccata mortalia, vel non, sed hoc videtur esse necessarium scire, ergo Sac. Scriptura non sufficienter nos instruit. Resp. disting. mai. Nola docet ea expraesse, & explicite, conc.mai. implicite, & virtualiter nego. Nam SS. Patres, & Doctores Ecclasae, qui in ea fatagent doctrina, & Sanctitate, tradunt expraesse, quae sint Peccata mortalia, re quae Venialia; & si quae actiones humanae sint dubiae, an sint mortal ia peccata, vel nec ne, per rationes probabiles ponunt determinari ad heologis,quod sint peccaminosae mortaliter, Vel non; quae quidem probabilitas suffciens est in via Domini, ne fidelis, aut mo taliter peccet, aut ad periculum peccandi se exponat; cum stante probabilitate possit unusquisque, una relicta, alteram partem prudenter eligere, re absque peccati per Culo operari, ut late, Deo dante, ostendetur in trach. de Conscientia Resp. a. ex Origene homilia de Arca Noe ;

quod nuIla scientia omnia scienda eulicat sed ea ex qui-

88쪽

bus possunt alia sussicienter deduci. Unde multae sunt veritates necessariae, quae non eXpr sie ponuntur in Sacra

Scriptura; esto ibi virtualiter includantur, ac proinde deduci possunt . Et quamuis dicat Scot. quod homo adu-bijs tanquam a per iculosis debeat cauere, ne, se exponen do periculo, incidat in periculum, & in ipso pereat , non tamen intendit Scotus, quod non possit quis dubium de ponere, & se determinare ad alteram partem contradictionis, sed non posse hominem stante dubio sine peric lo peccati operari, ideoque a dubio cauere debet. Qua res. Quommodo sint censurandae, vel qualisiacandae propositiones theologicae. Resp. Quod huiusmodi doctrina a Doctoribus tradi solet in tradi. de fide, quoniam vero tape saepius Occurrit qualisiCare propositiones , assertiones , & conclusionestheologicas, indicando vise, vel temerarias , Vel erroneaS, vel haerCticas, idcirco, ne Magister habeat semper declararare, & repetere quid sit propositio temeraria, quid errO-nea, & Studentibus in promptu sit haec doctrina valde n cessaria, modum, & regulas qualificationis, seu censurae hic addere consulto duxi. Itaque propositio haeretica est, quae dirCcte oh ponitur Uerbo scripto, vel tradito, Vel Verbo a Pontifice definito, seu explicato, vel Verbo ab Ecclesia cum Capite, & ut de fide communiter recepto. Propositio erronea, seti falsa est, quae Opponitur Conclusoni theologicae, ut ex principi js fidei euidenter deductet, dicitur deductae, quia explicat opponitur propositio liq- retica . Propositio proxima errori est, quς opponitur Cori Clusioni theologicae, non prob9biliter, sed quas euidenter ex principijs fidei illatae, ut si quis negaret in Baptis. mo infundi fidem, spem, &charitatem. Propositio Sapiens hqresim est, quae licet ex se catholicum sensum habere possit, tamen ex circumstanti js proferentis, merito suspicari potest ; vis ab Ariano proferatur haec propositio. Pater eli maior filio. Quod si proferatur eadem a Cath lico, non est locus dubitandi . Vel est, quae prima signifi-Catione verborum, seu prima facie sensum nabeth ret Cum, quamuis pie intellecta possit habere sensum cathol Cum. Vel est, quae asserit dogma peruersum, ex quo sequia

tur haeresis , ut si dicatur. Omnis homo Pis uri existens

89쪽

' est in peccato mortali: haec en im sapit haeresim . quia ex ipsa, cum aliquo Vero; nempe, quod insans baptizatus est Pisauri, sequitur, talem insantem esse in peccato mortali ; quod videtur haereticum: Insuper illa propositio sapit haeresim manifestam , quae prima facie pr sesert cap rem haeresis. Propositio male sonans, seu piarum aurium offensua equar etiam scandalosa dici soler, est illa, quar nullam haeresis suspicionem ingerit, absurdum tamen, &Ieregrinum a comuni modo loquendi Patrum, & Schol icor. sensum praeseseri , Ut si dicatur simpliciter. Patremeia maiorem filio, Deum in Incarnat. creaturam factum similes namq; propositiones potius sunt exponendq,quam

absolute protrunciandet. Caeterum piae aures non sunt

imperiti Vulgi, sed piorum sapientum, quorum est iudi-

cium de propositionibus theologicis latre. Propositio te- ameraria est, quq nulla ratione sussicienti munita , Vela 'bolita teipponitur communi Doctorum sensui , vel approbatet histori . Tum ctiam si pro certo affirmetur quod nulla ratione, vel auctoritate susticienti probari potest. Vt si quis diceret, Mandus sinietur intra quinquaginta annis. Vel pariter est, quq temere contra modestiam E clesiet aliquid asseritur, vel pugnans cum decreto celebris Vniuersitatis: ut dicere, Beata Virgo Dei genetrix nos fuit cum corpore in Coelum ait ampla; quae etiam dici s

let propositio insolens, & impudens. Propositio seditiosa est, quae in Ecclesia, vel Populo Dei viam sternit ad seditiones; sicut schismatica ad schisma, seu diuisionem a Capite; ut si dicatur, licitum est Superiori non obedire Sc. Propositio periculosa est, cui subesse potest periculi occasio, aut in fidei Doctrina,aut in moribus ut si dicatur

poste hominem esse perfectum sine ieiuni js, rei poste diu

cum mulieribus licite conuersari. Propositio blasphema est, quae mediate,vel immediate Deo,vel Sanctis iniuriam lirrogat, quq quidem propositio interdum est etiam h retia tca, ut Deus est Auctor peccati. Vnde propositio blasph ma hqreticalis est, quq pugnat cum articulis fidei. Propo- lsitio impia est,quq fidei notabiliter detrahit; ut si dicatur,' non esse orandum pro Animabus Purgatori j, vel indulgentias Ecclesiς non eis prodesse. Propositio non pia est,

quς licet sit probabilis, tamen non fauet fidei. Propositio

90쪽

autem Auensii reticis est si dicatur, Hetret Icos non esseta puniendos. Propositio impertinens est, quς nec directo, ncc in consequentia euidenti, vel probabili, vel certa infert aliquid, quod repugnet veritati catholicς,Vel augeat. Propositio iniuriosa est, quq detrahit alicui statui fidelium, ut si quis contra Cardinales, clesiasticos, Religiosos&c. effutire soleat. Hqc sufficiant pro studentibus, qui plura optat consulat inter alios nostrum doctissimum Cordubam lib. I. qq. q. II. &Melchior. Canum lib. de locis theologicis.

QUAESTIO X.

De sensu Sacrae Scripturae. IN superiori quaestione nona statuimus ex doctrina ἰTheologorum, Sac: Scripturam inter principia theolo gica rigorose accepta primum locum tenere , quae cum sit dissicilis intellectu; tum ob eius nobilitatem,tum ob pluralitatem sensuum, quos continet, prolixiorem sermonem postulat. Qub circa ingratiam studentium, & maxime Pr dicatorum hanc qu stionem in octo articulos se Cabo, ne prolixitas fastidium, atque obscuritatem Pariat . Sit ergo.

ARTICVLVS I.

De nomine, ac desinitione Sacrae Scriptura Nox. i. Quod nomen Scripturet multipliciter usurpari

solet. Primo ea dicitur Scriptura Sacra, quae de r bus Sacris ad Deum pertinentibus agit, cuiusmodi sunt bS. Patrum homiliet, sermones, expositiones, Commensa ria, postylis, & id genus similia, quς omnia scripta potius yuam Sac. Scriptura dicenda sunt. 2. sumitur pro ea, quae ineo inspirante, & si non singula verba influente exarata sit, quoad substantiam tamen, & principale intentum a Veritate insallibili dictata sunt, & huiusmodi sunt decreta Conciliorum generalium. 3. sumitur pro ea, quq est RDeo inspirante, tum sententias singulas, tum si uia Verba, immo & apices singulos, & talis Scriptura est tua , qRM

SEARCH

MENU NAVIGATION