Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

quod Mediolanum turbida civitas esset Helicon meus. Et hoc amantissimo quidem, sed, ut'rsior, quid Mediolanum esset nesciens, et haud dubie ignarus, qualiter quam oliose, quam libere, quam Solit3rie, quam tranquillo hic ossem. loquebatur. Iam ante transalpinam moram meam solitus non laudare, dum ad sontem Sorgias peccatis homo, Sed quiete animi prope angelus degebam, admirans quaenam haec Italo procul orbe voluptas. Verba ipsa teneo ; liquit aculeum: dicebat autem haec non, ut puto, prae S3giens Sponte Sua se mOX extra Italiam relegandum, sibique tam prope repositum Babylonicum Helicona, de quo non coniecturis inanibus, Sed experientia doctus, si quidquid sentio loqui coepero nullus erit finis. Mihi autem satis superque odii in illo inferno conflasse iam veritas videtur. Caetenim ipse in dies experiendo et videndo quid ego de suo nunc Helicono tacuerim intelliget. Et si bene eum novi, saepe et horum meminerit Verborum, et Neapolitanum otium atque Italiam suspirabit ditior sorte, sed occupatior certe, sed moestior. Oh quantum mihi nunc invisurus, Si ut ego procellas suas hinc Video, Sic ipse meum otium videret, et quam nihil praeter animos nobis simile. Salvem illum iube et Vale.

Mediolani, V. Idus Febimarii ad vesperam.

62쪽

FRANCISCUS PETRARCA SOCRATI SUO S. P. D. Quod in veterem Laelii amicitiam redierit gaudio gestit.

Iamdudum, mi Socrates, cessat inter nos vicissitudo illa litterarum, magnum absentiae remedium, cuius cessationis et occupatio utriumue nostrum, et multae sorte aliae sunt causae. Illa, ni salior, omnium ma X ima,

quod materia deesse incipit scribendi. Neque mirum id nobis accidere quod Tullio accidit et Attico. Nullus

tantus est acervus, qui non assiduo detrahendo decrescere, et in nihilum verti queat. Quidquid sciebamus, credo iam iugibus scripturis exhausimus. Quod unum hodie se offert, inter te et Laelium, me hortante, resormatam amicitiam, et in gratiam reditum esse, tuis et suis et multorum litteris audio, et gaudeo, mehercle, deque reconciliatione hac quam de ulla ro alia laetior Sum. Bene accidit: gratias Deo, gratias vobis. Ille inspiravit hos animos, vos spiritui aditum non negastis. Laudatis ambo certatim Stilum meum, qui cum Semper incultus, tunc improvisus ac tumultuarius ut esset et anni tempus, et diei hora, et nuntii festinatio coegerunt. Tantis tamen plenus affectibus pietatisque facibus ac stimulis suit, ut ipse, iam memini, Deum testor, inter scribendum lacrimas non tenerem. Eratis ante Oculos vos duo, erant amici omnes vostro dissidio deiecti, erant triumphantes aemuli, erant anni praeteriti tanta concordia exacti. Hinc impetus incompti sermonis, hinc lacrimae scribentis. Non ingenium, non Stilus,

63쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

sed propositum et adiuta divini ius pietas valuit. Itaque vos ut libet, ego nihil laudo, nisi divinitatem unde est quidquid est boni, et vestram humanitatem bonorum

consiliorum non capacem modo Rod rap3COm. Generosos et mei amantissimos agnosco animos. Benedicti vos

a Domino, qui et Vobis dignissimam rem fecistis, et mihi gaudium, quantum aliunde praeberi non poterat, praebuistis. Mi Socrates, Vale nostri memor.

Mediolani, IV. Idus Februarii ante lucem.

64쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

LIBER VICESIMUSPRIMUS.

S. P. D. Lilleiam quam scripserat se prudenti consilio mittere non voluisse.

Multa animo conceperam calamoque pepereram, qua cur modo tibi subtraham dicet is, qui haec pauca quae cernis et plura quae audies ad te Vivis vocibus perserenda suscepit, Vir quo nil tibi devotius nil mihi familiarius.

Sancta quidem semper et honesta, sed non semper tutaveritas. Multos illa omnibus saeculis, Sed nunquam plures quam nostra aetate hostes habuit. Causa est quia nunquam pauciores Virtus. habuit amicos. Νemo autem veritatem odit nisi qui male vivit. Et hic metus virum sortem nunquam in mendacium, aliquando autem in silentium cogit: quod ego veri studio edoctus et nunc et saepe alias, nisi postquam non locutus esse non poteram, non adverti. Et in sermone quidem mutuo prorsus irremeabilis est vox: in scriptis vero liberioribus remedium est vel supprimere vel delere quod scripseris. Primum

65쪽

58 DE REBUS FAMILIARIBUS

seci et multa coercui, quae forsan in posterum delebo, mrsan vivere patiar ut cum hinc abiero ex insidiis erumpant, meque discipulum veritatis indicent sed occultum, propter metum Iudaeorum. Quis autem scit an ut est animus indignans nec larvarum metuens, ipSe ego praesens iter faciam prodire volentibus' Sed omissis de quibus mihi sententia nondum stat, de me sic habeto, nihil magis tuum fieri posse quam ego sum. Memini anno altero, dum iniuncta ad Imperatorem nostrum legatione iungerer, hominem peregrinum ViX solo nomine cognitum, qua me fronte, quo animo, quibus Verbis, quanta humanitate de in xeris. Recole quam suaviter mihi illud identidem inculcabas: compatior tibi amice qui ad barbaros venisti. Ego vero nihil barbarum minus nihil humanum magis profiteor me Vidi SSe quam Caesarem, et aliquot circa eum Summos VirOS, quorum modo nominibus scienter abstineo: Summos inquam viros et insignes dignos maiori memoria: quod ad haec attinet abunde miles et assabiles velut si Athenis atticis nati essent. Vale.

Mediolani, III. Kalendas Maias.

Pn1Nciscvs PETRARCA IOIἈNNI EPISC0P0 OLMUTIENSI S. P. D. Ob eius benevolentiam et acceptum ab eo diploma, quo comes Sacri Palatii renunciatur, quam maximas gratias agit.

Ni luco clarius intelligam videamque quid de mosentias, et qualiter sis assectus, Valde non Surdus modo

66쪽

LIBER VICESIMUSPRIMUS. - EPISTOLA II. 59

sed caecus sim : neque enim Verbo tantum animum tuum mihi, sed his, quae, ut dicitur, mentiri nesciunt rebus, pandis. Nam quid, per omneS quaeSO coelicolas, suavius epistola illa tua, qua me Vagis uSquequaque distractum, et ut sic dixerim Sparsum curis, ad te unum

cogitandum colendumque dulcissimo quodam et insolito verborum artificio coegisti Z Quid humanius, ut reliqua sileam quae promptius animo metior quam sermone, quid inquam humanius, quid. mitius quam quod in epistolae calce dixisti, nunquam Francisci tui nomen memoria Iohannis abiturum' Amplum lateor et praeclarum ac cuilibet virorum excellontium sussecturum inmemoria tua locum exiguo et obscuro meo nomini deputasti, ubi iam securius habitans, nihil durum, nihil inhospitum in transalpinis regionibus vereatur. Profecto autem nunquam tibi in animum veniret ut id diceres, nisi ante venisset ut sentires. Quae sententia quantae tibi mansuetudini quantaeque mihi sit gloriae quis non videt' Νatura equidem tantum virum parVae rei tam tenaciter meminisse non patitur. Ita ergo et magnitudinem tuam probas, et me hac tua de meis rebus opinione 'magnificas. Amori tuo gratiam habeo quanta humanis

assectibus haberi potest, qui hoc saepe mihi praestitit ut

doctissimorum hominum iudicia in mei existimatione perstringeret. Ego autem ut totum tibi meum pectus aperiam, neve ullas ibi latebras celem, nihil quo id merear in me Scio. Sed ita sum quasi rusticus margaritae nobilis inventor, qui spem suam successibus Victam stupens, ac lucro attonitus percunctatur obvios, et veri

pretii ignarus e iudicio pendet alieno. Sic Ogo parumpor tua in primis et illustrium aliquot aestimatorum

67쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

crebra laude superbio et mihi quid rides') nescio

quomodo, iam sentio, solito carior factus sum. Iocor tecum, meum decus, nec sum dubius totum hoc tui amoris esse non meriti mei. Non si me totus Orbis una voce collaudet, mihi parvitatis meae conscientiam eX torque

bit. Quid nunc de certioribus animi testibus, piis erga

me semper actibus tuis loquar' Quanto me nuper, nam antiqua praetereo sed non obliviscor, quanto me et quam raro privilegio honestasti ' Quod etsi olim laceras, S cretum tamen, Imperii signum et ingentem bullam auream liberaliter adiecisti: cuius vel aspectus solus immensum quiddam maiestalis et gloriae contemplantibus ingerit, et venerabundos cogit summi Imperii et veleris Romae atque aurei saeculi meminisse: ab altera enim parte Caesar noster diademate insignis ac sceptro, hinc romana aquila, hinc leone patrio circumsultus celso sudet in solio: ab altera Roma est superba templis ac moenibus, inque ipso auri pallore, ut Davidico verbo utar, blanditur oculis praedulciterque subrepit sacra et venerabilis almae Urbis estigies. Pro tali munere precor nudam gratitudinem meam accipe: nam quid reseram non habeo. Gratias Caesari, gratias tibi. Nihil unquam

a vobis frustra volui. Ille me numero Palatinorum comitum inseruit, et multa Superaddidit, quae pauci S Solet. Tu munus CaeS3reum auguStum omni studio adornasti, atque auguStiSSimum essecisti. Coeterum ut illius gratiae tuique lavori S Semper egentem me profiteor, SiCauri indigus non Sum. Quamobrem ut coelera in donum non mediocre Su Scipio, et praesertim Studium tuum

quod mihi, sicut ipse stilus indicat, in illis litteris vigilantissime dedicasti, Sic tu, oro, bullae aurum a me .lc-

68쪽

LIBER VICESIMUSPRIMUS. - EPISTOLA II.

noster tuarum rerum praeco ingens, mearumque Secretissime conscius : et quaecumque his litterulis desunt iucundissimo suppleturus eloquio. Vive seliciter et vale.

Mediolani, III. Kalendas Maias.

FRANCISCUS PETRARCA CHECCO FOROLIVIENSI S. P. D. Excusat se quod poeticae eius epistolae poetice non respondeat, quodque expetito impar sit serendo auxilio.

Carmen egregium, nec responsione tantum sed petitae opis exhibitione dignissimum, longo post tempore quam id excuderas legi. Sed neque mihi ad respondendum sat otii est, neque ut sit, iuvenilis ardor ille Pierius solitis facibus ingenium accendit, cui iam satis est congesta digerere, inque id ipsum factus est segnior : neque mihi meis viribus serendae opis occasio ulla est. Misereor tamen haud nescius scriptum esse cur miserearis potius quam opem feras: at illud, ut dixi, nequaquam arbitrii mei est. Quod si esset aut fuisset, quamvis omnium quas audierim aut legerim, longe iustissimas, preces tuas hactenus eXpectaturus non suissem. Sic me Vester amor, sic pietas insita, sic ipsa rerum indignitas urgebat iam inde vestrorum ab initio laborum, ut hac in parte fraeno mihi non calcaribus opus esset. Me quidem Vera loqui Deum omnia videntem conscientiamque meam et huius fidissimi hominis memoriam testor. Quando ergo qu0d cupio negatum

69쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

est, quod negari quovis imperio non potest, nudo licet ac libero assectu rebus oppressis milito, et ut Vestrum unus, eventum sati anXIu S atque animo suspensus opperior. Proinde quid Sperem, Seu quid loquar amplius non habeo. nisi Philonis grave illud et dicentis ingenio et praesenti rerum statui conveniens dictum: bono enim animo esse Oportet, quia neces Se est adesse Divinum ubi humanum cessat auxilium. Et illud Terentiani se

nis in Adelphis:

Ita vita est hominum quasi cum ludas tesseris :Si illud quod maxime est opus iactu non cadit, Illud quoque cecidit sorte id arte ut corrigas. Indo te oro qua potes, amictaeque Reipublicae solamen hinc consilium elicito: et Vale nostri memor.

Raptim ambigua iam luce. VII. Kalendas Novembris.

FRANCISCUS PETRARCA BARTHOLOMAEO GENUENSI S. P. D. Longis crebrisque epistolis Scribendis Se operam dare non posse.

Amicum facio ignotum in litteris video: norons atque integra eSt aeta S, ardens ingenium, expeditum, volox, laeta mens et otio abundans, amicitiae multa vis. Horum mihi praeter ultimum nihil est. .ssitas iam deVexa, ut qui aegre Superato vertice lapidosi montis iam descendere incipit, et qui nitens aScenderat, pronus sertur ad reliqua : ingenium tepidum ot

70쪽

algenti proximum, multaque rerum sarcina presSum pariter ac defessum : mens mundi odio et sui glatus aestimatione subtristior: non quia senium iuxta est, id enim gaudii materiam, reSOlutionem pro Xim3m, caeci carceris exitum, ac moesti exilii finem spondet; sed quia lente admodum et serius aliquanto quam Vellem iuventae laqueis absolutus sum. Viden amice quam dis versis tramitibus ad unam metam pergimus. Imo quidem prope uno calle gradimur, sed, ut fit, aliis atque aliis viae spatiis. Ubi es sui, ubi sum eris. Itaque finis

idom inter nos amicitiam secit. euntium imparitas varios fecit affectus usque adeo ut Silentium meum, quod apud te mirabile est, et more amantium exquisitis c loribus excusatur, apud me non excusabile modo sed necessarium sit, et mirandum potius, quod inter tot obsidentium me curarum strepitum, seorsum aliquid

loqui vacet. Durum id tibi quidem ut suspicor auditu; verum perge soliciter et ViVe. Cum Veneris quo pe Veni, cernes Oculis ita esse ut loquor, et qui mihi vix crederes, rebus credes et tibi perinde. Me, si quis est usus, iure tuo utere, inque amicis certa fiducia habeto.

Silentio autem meo parce, neque crebras neque long3SepiStolas ex me speres. Multa quae modo mihi solatio erant, ut humana rapiuntur, iam supplicio sunt. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION