Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

tamen interea solitudinem Verumque otium suspiro semper et cogito. In quam rem, ut mihi tuae opis pollici latio grata . sit, plus est quam quod hoc calamo et hoc momento temporis possit absolvi. Atque utinam 'tibi, ut generosa mens, sic et lacilitas actionis dataeSSet: quam negatam esse satis apud me indicii osti. quoniam in eo statu res humanae ni quando boni nihil. omnia mali possunt. Verum ista praeterVehar, ne praeter indignitatem rerum doloremque meum, me quere larum inutilium et pondus premat et pungat aculeuS. Reliquum est quod ego te hac reversurum, ut Laelii nostri scriptis acceperam, aliquandiu animo Suspensus atque avidus expectavi: non quod aut tali honoro dignus ego, aut domus mea tanti hospitis capax esset : sed memineram non modo Alcidem Evandri inopem atque horrentem regiam, sed vimineam Amictae casulam . Iulium Caesarem, quodque omnia Superat,

Zachaei domum Christum Dominum subiisse. Sed olit spes mortalium. Dum mihi talia fingerem, tu iam callo alio nimbosae Alpis iuga transcenderas, iam spro quo, magna licet spe deiectus, Deo gratias tecum ago) tuae domus limen incolumis tenebas. Vale.

Mediolani, III Kal. Auidisti.

452쪽

FRANCIScUS PETRARCA PRIORIBUS ARTlUM, VEXILLIFERO IUSTITIAE POPULOQUE FLORENTINO S. P. D.

Ut amicos a latronibus caesos uisciscantur enixe rogat.

Saepe mihi pr aeositum fuit, egregii cives, pro

Varietate rerum ac temporum aliquid ad vos scribere, et vicissim nunc fraenum animis, nunc calcar incutere, nunc indignari perdita, nunc recuperata libertate gratulari, nonnunquam flere vobiscum multiplices et varias reipublicae tempostates, et impendentis naufragii fideliter admonere, ut ita me vobis, quoniam aliter non dabatur, Verbis saltem animi testibus, etsi non habitatorem, certe amatorem patriae comprobarem. Sed dum cogitare mecum coepi, quantum ab altitudine curarum Vestrarum distaret meorum humilitas studiorum, subito semper mihi e manibus calamus lapsus est. Nunc autem cogor ut scribam, nec reluctari valeo. Urget enim animum dolor ingens, et extorquet mihi Verba cum lacrimis. Ecce etenim, quod ignorabam

hactenus atque utinam perpetuo ignorassem, suavi S- simus et merito carissimus civis Vester et a minus meus

inlimus Mai nardus Accursit sorte dum e romana curia Florentiam redit, molestias atque pericula tam longi itineris transgressus, et iam dilectae patriae Vicinus, in

Ut in volumine II inter 'ADDENDA ET CORRIGENDA adnotavimus, epistola hare in codicibus A. B. c. oetapa eaι libri oetavi DE REBDS FAMILIARl-BUS , cuius loco nos veterum editorum vestigia haud satis prudenter sequuti, illam dedimus ad Loinhardum de Serico, quae inter Seniles sit. X.ὶ erat amandanda. Da, quaeso, veniam, lector, et litteras hasce ad Florentinos in locum quem Francisco ipso ordinante fuerant sortitae, restituendas memineriS.

453쪽

lli;

ipso pene portarum limine, et in vestro, ut ita dicam, gremio, crudeliter interfectus est. Ηe ut vir infelix quantos aetati, viridi' pertii loras labores' inlotion signota terrarum circum iveras ut tranquillam in patria 'tua tandem et honoratam ageres senectutem ' Quo pergis ah l miser satique tui nescio, et ubique tutior

quam in patria future 3 Quo persis' Quo ruis ' Quo miserande susu nasi Τ ibi canitur poeticum illud :Fallit te incautum pietas tua.

Quae cum Sit magna .in parentibus vi in propinquis, ut ait Cicero, tamen in patria maxima est. Illa te proculduhio trahohat soli natalis amantissimum : illuc iam Senior redibas unde puer excesseras, et illi terrae, quae te insantem paverat. saligatae Vitae reliquias reserebas cupiens ubi ortus eras, mori, et ubi reptaveras sepeliri. Sed olii scelus. olit inhumana seritas. Τruculentissimi homines, immo vero cruentae et immanes belluae, te improvidum et inermem calle medio expectabant: horrendum et ignotum orbi italico praedonum genus, qui non saturali auro quiescerent, quae Sum mn VotOrum raptoribus esse solet, nisi sitienter tuum Sanguinem haurirent, et exoptatum ingressum patriae tibi praeriperent ac sepulchrum. Oh l sitim sanguinis inauditam. Quid amplius quaeritis, saevissimi canes' Quid quaeritis in corpore spoliato' odium quidem ignoti et

innocentis hominis nec ullum erat certe', nec fingi poterat. Si auri lames vera sceleris causa est, redite iam nefarii Voli compotes ad praedam, et graves SP luncas criminum ossicinas, et qui illic avide Vos expectant hospites vestros invisite. Si nilo nudum peditem

454쪽

abire: satis est, nihil ulterius poscitur ne in latronum manus inciderit, sed hominum. Nil inde vobis metuendum est: tam munitis habitatis arcibus ut impune et coelum et Florentiam contemnatis. Homunculum solum fessum ei attonitum timetis habentes receptacula tam vicina tam , valida' Νolito igitur lavaritiae saevitiam cumulare. Quidquid populabile manu erat quodque in vestros usus verti poterat abstulistiA: animam sibi et amicis et vobis nulli usui suturam linquite. Quid torvum intuemini' Quid cogitalis' Quid molimini' Quae ista rabies est ' Quid micantes volunt gladii ' Quid petunt' Ohi voluptas essera: nullo odio,

nulla spe proposita et nullo motu, sacrosanctum et Deo simillimum animal hominem trucidare, serre rabidaS manus in Viscera, et quod ne generosae quidem ferae sacerent, lacerato cadaveri incumbere et spumanti Sanguine delectari. . Pudet ac miseret, o clarissimi ci-Ves, nec de parvo dolore scaturiunt tot lamenta, neque magis talis amici talem casum lugeo, quam tantum

tam gloriosae Rei publicae pudorum. Quid enim dicetur apud gentes' Quid posterilas loquetur' Innoxium hominem, qui inter seras, ut Lucanus ait, Rhodani gentes, qui per deserta provinciae. qua nulla usque hodie dissolutior, nulla desolatior terra est, ac per Alpes medias non nivibus tantum aut vagis excursoribus, sed a malis hoc tempore exercitibus caesas non modo per

diem, sed sub tempesta etiam nocte incesserit, in finibus Florentinis, luce media procubuisse, velut Ovem impios victimae destinatam ' Et otii aeternum aetatis nostrae deducus : inventos esse qui audeant o conspectu quodammodo urbis Vestrae, et illius olim formidati pa-

455쪽

4iκ ' vARlAIiUM latii; in quo celotierrima iustitiae sedes erat, laniare pro libito cives vestros. Oh l tempora, oh l morosi libet enim exclamare cum Tullio. Ego quidem puer audiebam maiores natu narrare solitos populi illius virtutes omnimodas eximiamque iustitiam, non in contradictionibus modo placitisque conventis. sed in his duobus maxime quibus solum sapientissimus legislator ait Rempublicam contineri, praemio scilicet et poena; quorum profecto si desit alterum, necesse est velut altero pede claudicantem efficiat civitatem; sin utrumque, EnerVatam prorsus et languidam. Digescente hinc honorum virtute illinc malorum inardescente nequitia. In utramque partem magnifice providerant patres nostri, quibus artibus Romanae originis quam fama vulgaverat cortissimam fidem dabant. Itaque ut olim genitor ille vester Populus Romanus toto polluit iste orbe terrarum sic illos acceperam, quantum coelitus datum erat, eisdem vestigiis gradientes et singularem in primis quamdam laudem apud omne genus hominum meruisse, et inter Tuscorum populos longis temporibus tenuisse Volun-

tarium quodammodo principatum. litulo quidem Imperii abstinentes, et quo superbiae invidiaeque minus, eo laudis et gloriae plus erat in nomine; non ergo dominium dicebant sed auxilium ac profugium Vicinorum, ut non immerito censeretur floridum illud nomen sortitam Florentiam, in qua nos virtutum omnium et gloriosorum actuum abundaret. Erat omnium finitimarum gentium ad tam bene moratum populum amore et reverentia mixtus timor, neque solum in propriis sed in extremis quoque Tuscipe finibus timebatur civitas magistra iustitiae. Quid enim aliud causae fuit

456쪽

quod inter lapidosos et asperos colles, in solo arido, nec maritimo portu, nec navali flumino adiuto lam brevi temporis spatio, sere enim omnium Italiae civitatum recentissima civitas Vestra est, in eam succreverit

magnitudinem ut vicinas omnes amplissimas quidem urbes prope incredibiliter supergressa, non Solum fama nominis aut pretiosis mercibus. quod ipsum miraeuli instar erat, Sed et ipsa etiam selix prolo virum, et in hoc quoque matri similis, et tantae sobolis iam non capax, disseminatis toto orbo civibus, omne mundi latus impleverat ' Quaenam, quaeso, tot praesertim adversantibus huius tantae et tam repentinae magnitudinis causa fuit' Dixerit aliquis, sortasse aerem cauSam eSSe, et quod virtuti est proprium tribuet fortunae. Alter impigerrimae gentis industriam versatilesque animos et applicabile ad omnes artes ingenium inter cauS3S numerabit; non inepte quidem, dum meminerit tamdiu primam et maximam huius rei causam sileri donec iustitiae studium sileatur. Illa, inquam, incrementi ve- Stri vera et praecipua causa eSt, Sine qua ne dum ci-Vitas, sed nec domus exigua, non dicam crescere, Sed nec Stare quidem poterit. Fundamentum civitatum omnium iustitia est, super quod, Si Verum quaeritur, Vestri maiores aedificatam vobis storentissimam atque

firmissimam Rempublicam reliquerunt. Id si modo per ignaviam labi permittitis, quid sperari licet aliud quam

ruina 2 Surrexerunt ecce sicarii infames, et quod unum ad excitandum omnes irarum aculeos Salis er3t, civem Vestrum Optimum Virum, cui, ut creditur, ab eo die quo sinistrum pedem domo extulit insidias tetenderunt nusquam nisi in Sinu VeStro mactare auSi Sunt, quod-

457쪽

que avorum temporibus cogitare etiam in cubilibus timuissent, id sub oculis vestris et in via publica crudeli atque intolleranda prorsus andacia peregerunt. Quod scelus si inultum linquitis, actum est de statis publico, actum de iustitia, actum denique de salute, de libertate, de gloria. Corruit fundamentum illud. super

quo usque ad sidera creveratis. Et Deus bonet quorum manibus eversum ' Magna pars doloris est vilis auctor iniuriae. Furciferi, carnifices, silvicolae ferino victu assueti, sed ferino magis pectore et serinis moribus ViX carcere, Vix catenis, aut funibus vestris digni passim in iugulos vestros ruunt, et ad satietatem suam pascuntur caedibus et sanguine miserorum: profectonuiuiuam hoc ausuri, nisi vel in Vestra segnitie, vel in suis latibulis spem haberent, quae Spes, Si VOS ut Soletis viri estis, ab omni eos parte deluserit. Exercuit Vos, lateor, et impulit his temporibus fortuna, sed non stravit neque debilitavit usque adeo, ut paucos in circuito saevientes latrunculos perseratis. Solet vera virtus et clarior ex advorsitate consurgere: et si bene moreS VEStros novi, nec me longa de vobis sallit opinio, vos a Populo Romano unum hoc inter multa praecipuum et velut hereditarium possidetis, ne scilicet Fortunae vos deiiciat aut frangat iniuria. sed attollat, et quod maxime virorum est, inter dissicultates crescunt animi. Hinc mihi spes non parva suboritur. Audio enim vos accensos atrocitate flagitii et generosa indignatione flammantes ad solita arma iustitiae converti: quod si verum est, nullus unquam locu S, ut Spero, nulla ars, nullus Sceleratorum favor hominum ab infandis cervicibus moritum iracundiae vostra sul -

458쪽

Ibi inen avertet. Verum ego praedulcis amici lacrimabili iactura, supra quam dici posset amarissime cruciatus, multa vobiscum viri illustres, samiliariter locutus sum. Heul frustra, heul sero; sentio enim damnum meum non posse restitui. Non si mille linguis adamantinis in Sempiternum loquar, aut Orpheo dulcius flebilibus ad lyram querimoniisa saxa permulceam, unquam mihi redibit amicus meus. Irremeabile iter ingressus QSt. Neque nunc id agitur ut illo resurgat, sed ne cum illo corruat decus vestrum, quorum alterum impossibile, alterum vero perfacile et in Vestra positum manu est. Illud quidem admonere non est neceSSe, quod Scelerum iudices non praeterita sed sutura respiciunt. Quid enim prodest ad ea quae retractari nequeunt studium adhibere ' Similibus tanton malis occurritur, et eXem plo terribili humana temeritas coercetur. Hinc illa nimirum doctissimorum hominum laudata sententia ost: non quia peccatum est , sed ne peccetur inventa supplicia: quae quamquam sint pro huius sceleris immanitate dignissima, quamquam tacitus expectare non prohibear, eX petere tamen renuo. Universa igitur haec sic intelligar dixisse, ut apud benevolas aures doloris mei sensum loquendo deponerem, ac gravi molestia tumidum cor levarem, potius quam ut animos VeStros ad vindictam sanguinis inflammarem. Id enim nec professioni, nec statui meo convenit: itaque testor quod ad illam, quidquid dicturus sim aut dixerim, non aspiro: idque quod honestius possum flagito, quatenus antiquae gloriae vestrae iuStitiaeque memores qua Singulariter floruistis, eam vestris perire temporibus non sinatis, idque obnoxius precor ut viae publicae, per

459쪽

quas ut ad vostra et ad ipsa parentis moenia, seni per quidem, Sed nunc pra)cipue, instanto ut nostis Iubilaeo, si dolium ex omni regione concursu S erit, purgatae latronibus paleant peregrinis, ne iusto metu territi vel pium ol)us omittere, Vel rectum iter flectere compellantur; quod nisi acriter provideritis sed sporo utique

provi SurOS , aeternae Vobis infamiae maculam irrogabit. In primis autem expeditum esse decet Apennini transitum, unde numerosior populus e X poctatur, ad quod utinam tempestivius in animum Veni Sset Vestram magnificentiam exhortari, suisset proVisum fortasse maturius, nec aliis cavendi circumspiciendique materiam

in solicis amici mei miserabile spectaculum praebuisSet. At quid suspocti erat' Id aetas nostra non Viderat, Sed Sic a senioribus acceperat e S Se quidem Apennini iugum nativa asperi lato dissicile, caeterum nil viatori lutius vel hospitalius. Quid autem erit, si de custodibus suros, de canibus lupi fiant' Ubi ad suum silvosi-montis

horrorem nequissimorum hominum terror accesserit PBrevi, nempe totus illo terrarum tractus ab hominibus deseretur, inhospitalior Atlante vel Caucaso. Huic ignominiae et huic pesti, viri sortes, Occurrite. Videbitis saxa nondum sicco civis vestri cruore rorantia. indu discolis caeterorum saluti quonam remedio prOVidendum Sit. Qui amputare vult arborem, a radicibus incipiat, qui siccare vult rivulos, sontem siccet. Qui extinguere Vult latrones, insistat receptatoribus extirpandis. Ite celeriter, ite feliciter quo coepistis, et bene

iuvantibus superis, foeda scelerum claustra confringite, simul ac notam ab oculis nostris abstergite, relinquentes posteris iustitiae famam, quam a patribu S aC-

460쪽

copistis. Illud nona inatim precibus istis addiderim, ut

dominum Lucam cognomento Christianum, Virum sanguine ac virtutibus clarum, qui eidum Mai nardo infaustae Viae comes fuerat, et de quo dubie fama loquitur, pro honore vestro iubeatis inquiri, an impiorum manibus evaserit, quod quidam narrant, an parili seri tale consumptus sit, quod potius timeo, et timere non desinam donec aliud scivero. Parcite autem multiloquio. Tulit me longius sorio quam decuit hinc humanitatis vestrae fiducia. illinc doloris mei impetus et amicorum pietas, de quibus ante modo isicin Scripsi, ut eos per dies singulos praestolabar. Ita enim concordi ter de Avinione discesserant' ut me visuri, nulla alia

cauSa suadente, per hoc iter longius Venirent, et cum Parmae non invenissent, in domo mea per noctem et diem non integrum morati, discesserunt moesti, littoris ibi dimissis, quarum Summa erat se huc Bd me e Vestigio reversuros. Cumque ego rediens et mullis diebus expectans longiorem promis So moram inciperem.

admirari, famulum unum cum litteris misi qui eos tarditatis argueret, per quom didici hoc eos caritatis et amicitiae pretium percepisse. Quamobrem Si loquaciorem fecit dolor, ignoscite. Licet enim rerum neScius et absens tunc suerim, quia tarnon mei solus amor Videndique desiderium eos huc traXerat, Solus ego, ut mihi videor, totius infortunii causa sui. Omnipotens Deus vos tantis mundi malis incolumes conservet inflatu fulicissimo. Parmae, II. Iunii, concuSSO animo gra-Viterque prostrato: seStinanter.

SEARCH

MENU NAVIGATION