Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

bibliothecae decus publicae SucceSSOri Suo quarto, Et viro et duci optimo atque sortissimo communisque status amantissimo reservatum sit ; quamvis, ut mihi apparet, admiratione non careat quod res talis altiusquam illius tempore non inciderit. Sed sic est ut quaeque cogitaris aggredi liceat, cogitare autem nihil queas antequam cogites; sic in rebus hominum cogitatio prima est. Praeit illa sermo omnia quae agimus, illam nihil: et quaerentibus cur non hoc aut illud ante cogitaveris, ipsa eadem interrogatione responsum est. Si prius suisset, prius, lateor, his te curis involvissem. Sed

nunc etiam tempus adest, ni respuitur. Verbum est summum imperatoris saepe mihi usurpatum : satis cito fieri

quidquid satis bene sit. Rostat illud Comicum : ne quid

nimis. Νοlo nimium labores. Nolo des aligeris, exercerote Velim, non assicere. Profecto autem qui in re qualibet omne quod potest facit; lassitudini proximus sit oportet. Fac ergo quod satis est, et quae modestiam nO- Stram decent. Non petimus propter quod importunitatis aut taedii suffragio opus sit: nisi nos 3mor urgeret, rogandi essemus. Perinde sine rem sibi, nec tibi nec alteri sis molostus. Senum nostrorum est proverbium; magnas res per se ipsas fieri. Saepe longum iter egit melius qui lentius. Nosti mores populorum, et quid velim vides. Vale virum optime.

Palavit, V kalendas Septembris.

422쪽

FRANCISCUS PETRARCA FRANCISCO PRIORI SS. APOSTOLORUM S, P. D. Blateronis importuni faceta descriptio.

Onerabo te litteris, obruam te papyro, non Sinam te aliud legere quam nugas meas, nullum respirandi spatium dabo. Comminatus si vo pollicitus eram tibi 'breviores deinceps epistolas meas sore, quod occupationi nostrae debitum erat, ne didicam fastidio eorum, quibus omnia sunt prolixa, nisi quae hebes. atque in-Solens eloquentiae suae forceps absciderit. Nunc, ut Video, multiplicant et crescunt: nil amicitia loquacius :amicorum colloquio nulla enim brevis nox, nullus non angustus dies fuit; cupidum dum convonerit amicorum par, improvise sugiunt horae; non loquentibus tempus, non ambulantibus rura sufficiunt; non gella non seStus non fames non lassitudo sentitur:

Omnia vincit amor.

Duo sunt bono instituti animi solatia : litterarum otium, et fidelis amicitia. Duo taedia: occupatio et turba ; ultimum in urbibus, primum illud optime in solitudine et in Helicone nostro semper experior; sive mane solus in silvas ierim, sive dulcis intervenerit amicus, nulluSest finis, non prius obire Solem quam abii Sse perpendo : Sin Vespertina congresSio est, non axem flecti, non stellas labi sentio denique non suglim noctis intelligo, nisi solis adventu. Ego quidem perlibenter sum tecum : non unquam praesentior es mihi quam di im

423쪽

vel te alloquor vel loquentem audio. Hinc et epistolarum tuarum ista cupiditas, et prolixitas mearum. Invitus enim avellor; alloquor te dum scribo, audio indum epistolas tuas lego; utrobique te audio, tecum sum. Hodie sane quia serium nihil erat, et intermissiones occupatis animis non minus quam exhaustis agris utiles esse solent, aures magnis rebus parumper ablatas non inamoeno ridiculo praestabis. Neophytus quidem ille, quem hactenus nesciebam, eo quod literas

tuas illum loquentes de manibus non suis acceperam, eo ipso die dum sorte huius sociam scriberem ad me Venit, cum Vestibulum prius atque atrium totamque domum verbis implesset. Nihil motus ab assuetis enim non sit passio) excipio hominem Vultu quam animo laetiore, non quod aut me etiam intermissio non delectet, aut hospitem non amem, sed quia tempore minus idoneo obambulans, et nescio unde rediens, melioribus cm is non satis Opportunus incessisse Videretur. Quid multa' Concedimus. Incipit ille de inexhausto sonte' verborum, immo vero continuat, iam enim antequam limen attigisset inceperat.

Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus, Cum gravius d0rso subit onus.

Ille mox urgebat, instare, linguae sustibus ad pistrinum Bgere: ego autem nihil, nisi quod dum illo mihi linguam Suam, ego sibi aures meas accomodo. Ita illinc loquendo hinc tacendo impari pugna conseritur. Dum in hoc statu res essent, hortari illum incipio subducat equum, seque familiari prandio, cuius iam tempus instaret, aequum praebeat. Ille autem ad haec

424쪽

EPISTOLA XLIV.

4l surdus, 'sed non mutus ad propria coepti sermonis tostrente profluebat. Multa de te in primis : qiiam mihi, quam illi itidem amicus. Mirari coepi quisnam iste Dionrsius qui nobis quoque tertius accesSisset, Damonis aut Piliae moribus simile nihil habens, nec satis

intelligere undo ille te nosceret. De me enim non miror. Λb extrema infantia nescio quo sidero haec me lingua persequitur, nec mulasse climata et effugisse patriam me iuvat. In te nostra omnis admiratio, ut nobis non animus modo, sed latita idem, ut eunti blls via sacra, Bolanus idem semper obvius; quibus enim ad te illo tramitibus penetrasset incertus eram, necmhmineram me illi aditum praebuisse. Cum' enim ante aliquot menses illo mihi sub ardentissimo sole pulverulento et arcto quodam loco occurri SSet, meque confestim ex more Verbis aggreSsus eSSet, nec spes 'opis superesset aut fugae, sed hinc sol, ltac subis, hinc cicadae, hinc Bolanus iste certaret, quid facerem'

Iubebat ille aliquid sibi committj in patriam ad anit

cos; negabam ego commisso opus esSe; ille trans- VerSO quadrupede, occupatis angustiis obstabat. Coepi consilium ex tempore, utique te meis verbis salutaret imposui: ita contentus ille ministerio cessit, et ego Omanibus amici hostis evasi, ratus id verta in quod mihi elapsum esset, nequaquam tanto studio colligendum serva udumque. Sed Verborula impigor agricola loquendi semen oblatum non tam sterilibus sulcis mandat, quin tamen centesimum fructum serat: sic

sementis exiguae copiosi Ssimam meSgem reserens capax horreum satulae auris impleVerat, Multa super Priamo cumulans super Hectore multa;

425쪽

de amicis. de cognatis, de assinibus, de Vernaculis, de clientulis, oinnique sodalitio, de universa san illa : quid germana, quid neptis, quid vicinae omites agerent; postremo de canibus ac lupis, de leone patrio, de tota hepublica, de praeside provinciae, de prim

ribu S populi. Sterilitate annua, et de innumerabilibus aliis quae memoriam vincunt, cui non minuS ego quam apud Milonem suum Apuleius posset . Si noX esset, non modo somnolentus balbutire sed Stertere,

coenatusque solis sabulis cubitum ire; dum ecce cocus increpitans horam praudii transire denunciat. Nili ilille lentescere, sed enixe quemdania eXcusare quod litteras ad me tuas quas asserro debuerat promisisset, nuncii celeritato sortuiti, sustinationi tuae consulueris.

Neu dum talia dicunto illo ohi segne cerebellum), Subibat animum quid praesagii esset: ita mihi persuaSeram illum in somni' sabulare. Inde cum miris modis Oblunderet, ut iam in labiis esset illud Horatii:

Confice, namque instat milii satum triste,

subito expergiscor, tacitusque respicio ut noti nova. forma visi, ut religion ine litteris, ut caetera nia quae epi Stolae convenirent tuae, si naulque ad me ipsum redeo, et mecum ' posset ne is esse Neophytus quem mihi pridie meus ille sapidissimo sale descrime-rat' Ille est haud dubio ' En rudis et nova religio en illa verboruns largitas :- singula conveniunt; illo

est. Talia cogitantem tantus risus arripuit, ut nec rR-tionis fraeno, nec commorsicatis digilis, nec ulla modi -

426쪽

tatione dolendarum rerum cohilaere potui: tum ii luido edi pertus sum esso: ut aiunt, assecti animi motus indomitos. Ut vero ridentem ille me vidit, quaesivit, quid rei esset admirans : ingenio Impigro erat opus; nec enim consultandi quid, loquerer spatium inopina res

dabat: ex improviso respondendum erat: Verum enim voro ex hominis habitu materiam responsionis arripio, et heus, inquam, quis non Stupens rideat 'qui te meminerit armorum gloria paulo ante cl. riSSin um, eumdemque nunc videat tanta gratia religionis insignem utramque Vitae viam multum d ei sis studiis brevis spatio 'emporis honestasse' Laetari praeconio visus est, et rauco plausu titulum bellicae laudis amplecti Seque prolinum in talos attollere, quo grandiusculi sormam bellatoris indueret. Haec inter discubuimus, illo plenus laetitia cibo seriari contentus, bibero et loqui, ego autem satis habui audire et silere, et vicissimorumpenti cachinno si aena Substringere, cum totus non . nisi de re militari sermo eSset, qualiter arma

movenda, qualiter seriendus hosti'. qualiter declinandus. Phormionem illum diceres, nisi quod ego Hannibal non eram: caeterum nostri quoque seniculi mirus servor, et inexhausta copia peregrinae materiae. Singula nutu quidem approbabam, nam nee loqui poteram, nec Si POSSem, ille permitteret: sic totus ille transiisset dies, nisi publicum horologium, quo ultimo invento per omnes sere iam Cisalpinae Galliae civitates metimur tempora, praelium diremisset; admonitus cnim diem ire, surrexit. Ego illum ad limen cum pueris prosecutus sum, et egregium bellatorem vix omnes Sustulimus in tergum uilui, cui ad capellae squallentis

427쪽

VARIAREM

cssigiem praeter cornua nihil desit, cum interea nil nisi rei militaris epilogum loqueretur. Quid te in verbis teneo ' Vix tandem inde divulsus est. Nescio historiae finem : nutantes ruinamque minitantes abierunt, D'que compertum habeo an quam foveam equus sessorque ceciderint. Quod extremum pellit suit ut per me tibi, per te familiae eius innotesceret eum huc corpore quidem, ut ipse ait, ut ego testificor, lingua, incolumem pervmisse. Vale. EPISTULA XLV.FRANCISCUS PETRARCA. IACOBO FLORENTQO S. P. D. Mittit orationem M. Tullii Ciceronis pro Archia poeta, tresquo alias petit ab eo, cui Philippicas iamdiu acceptas quamprimum se redditurum spondet.

Orationem Tullianam pro Licinio Archia, quam pollicitus sum tib praesentem mitto resertam miris poetarum laudibus iuvat' puto fide digno testo cognoscere, i quod, Studiis qψ us delectamur praeco ingens et praeririssimus sator accesserit, cuius rei admonuisse ho lim , ita rem licet parvam in prelio

habeas. Neve pro una tres eiusdem Oratoris remisisse te pigeat, quas lateor ipse mecum detulissem, et sicut uno, sic duobus te libris uno tempore spoliasSem perfiduciam, nisi propere Philippicas dimisissem, neque id eo proposito ut eis perpetuo careres, Sed ut Reeu ratius er littera noridiore transcriptas ad te quamprimum remitterem. Ego enim usque adeo vetustati

428쪽

oculos assuefeci ut novam scripturam qualemcumque fastidiam. Super hoc nihil amplius. Tuus sum et Lapum meum lappis tenacissimis amoris obsitum suis nunc sentio, a quo divelli nequeo. Sic te semel complexus animo inhaereo. Feliciter vale.. Franciscus Petraech. tuus.

Parmae, octavo Idus Ianuarii sestinanter valde.

FRANCISCUS PETRARCA MODIO PARMENSI S. P. D. Gratulatur adventum eius, et de villa sua' quam Linlemi nomina designat, itemque de altera inter colles Euganeos nonnulla innuit.

Amantissime Modi. Persiasisti me stupore et gaudio dum audivi te tam prope esse, quem longe BbSentem aestimabam. Et quid tibi vis dicam ' Millo res haberem scribere : tempus vetat et spes te Me proximo videndi. Si enim dominus. Venit, ut fama est, Sequar eum statim aliquot dies, si dabitur, tranquillos rure acturus, cuius etymologiam tibi committo. Ego quidem Linternum dicere soleo, paratus tamen in hoc te ut in multis sequi. Utinam vero tibi possem ostendere Helicona alterum, quem tibi et Musis Euganeo in collo

congessit nunquam credo inde velles abscedere. Νonsum nunc aliud dicturus, nisi ut si sorte me non viso abires, recommendes me dominae meae cariSsimae, quae non dubito de me queritur ; sed Christum teStor, segnities et tarditas quaedam naturalis, et annis aucta me detinet, non mutatio assectus. Vale selix nostri memor. Franciscus tuus.

Papiae, 20 Iunii ad vesperam raptim.

429쪽

EPISTULA XLIII.

FRANCISCUS PETRARCA FRANGISCO BRUNO S. P. D. Commendat ei presbrteriam ad Pontificem euntem.

Praedilecte frater, casus fuit ut cum satis multa per alterius manus ad te venturi Scripsissem, iterum mihi in manus calamum nece itas honeSin reponeret. Siquidem lator praesentium preSbSter N. Plebanus etc. et domini capitanei cappellanus cum praelato domino suo ad dominum nostrum venit. Est autem vir, ut mihi dicitur, bonus et in suo genere SingulariS, propter quod inter tam multos ad tantum ossicium praeelectus eSt, quibusdam quoque: nihl venerabilibus ac dilectis carus admodum et acceptus; quibus cum nolum esSet, quod hic. paucis bonis est incognitum, quanta scilicet inter nos iit identitas animorum, optarunt ut ad te commendatorias litteras meas sorret, ad quas non dissicilis sui, quia et amicis talibus nil negare didici, et apud bonum pro bonis intercessionem lavorabilem reor. Fave illi, quaeso, qua potes: rem mihi seceris gratissimam. Vale.

EPISTULA XLVIII.

FRANCISCUS PETRARCA NICOLA O LAURENTII ET POPULO ROMANO. Haec eSt, quam vocant hortatoriam, epistola ad libertatem Romanae I eipublicae tuendam.

Primum ne tibi, Vir magnanime, pro tantarum rerum gloria, an liberatae patriae civibus pro tuis erga

430쪽

illos meritis ch solicissimo successu libertatis gratulerincertus sum. Utrisque pariter gratulor, utrosque simul alloquar, neque quos tam coniunctos rebus ipsis video

sermone disiungam. Sed quibus interim verbis utar in tam repentino tamque inopinato gaudio ' Quibus

votis exultantis animi motus explicem' Usitata sordescunt, inusitata n0n audeo Furabor me tantisper occupationibus meis,. et Homerico stilo dignissimos cogitatus, quod penuria temporis Itortatur, tumultuaria complectar oratione. Libertas in medio vestrum est, qua nihil dulcius, nihil optabilius nunquam certiusquam perdendo cognoscitur. Hoc tamen grandi bono et experimento tot annorum cognito laeto, Sobrie, modes le tranquilleque fruamini, gratias agentes talium munerum largitori Deo, qui nondum Sacrosanctissimae suae Urbis oblitus est, et eam servam diutius spectare non potuit, apud quam terrarum Orbis imperium collocarat. Itaque, viri sortes, et Virorum sortium Successores, si cum libertate Sana mens rediit, non prius hanc quam vitam deserendam sibi quisque pro se cogitet, sine qua Vita ludibrium est. Praeteritam servitutem ante oculos assidue revocate: sic etenim, nisi fallor, erit praesens aliquanto otiam quam Vita carior lihertas, ut si alterutro carendum sit, reperiri valeat nemo, cui modo supersit quidquam Romani sanguinis, qui non malit in libertate mori, quam in servitute Vivere. Elapsus hamo piscis quidquid in undis internatat

metuit; excussa saucibus luporum Ovis glaucos eminus horret canes: explicita Visco Volucris tuta etiam arbusta sormidat. Et vos, mihi credile, inescati hami salsae spei blanditiis, et vos pestiferae consuetudinis

SEARCH

MENU NAVIGATION