Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

dem continuas, sed cum in illo temporis spatio tera ut qualer expergisceretur, Si interrupimn . Somnum recuperare, ut QVenit, non posset, lectoribus vel sabulatoribus accersitis uteretur. De eodem legitur quod tam parcus temporis dispensator fuerit ut inter Momedendum hibendumque - legeret aut scriberet libi autem in hoc praecipue rerum statu quid legendum audiendumve sit potius quam maiorum tuorum re S geStae, et quorum nulla abundatior urbs osty Omnis virtutis exempla habes domestica. Et sane in libro illius Censorii Catonis sonis legimus solitos canere ad tubicen de clarorum hominum virtutibus. Id non exigo quamvis et hoc interdum scintillare animos et ad imitanda exardescere faciat): mihi autem satis orit, si

coram te crebro Romani annales et historiae relegantur. Et tecum quidem hactenus. Vos Vero nunc primum veri cives, hunc virum coelitus vobis missum credite, hunc ut rarum Dei munus colite, pro Salute eius animas vestras exponite. Licuit et

sibi cum reliquis in servitio degere et, quod tam magnu SPOPulu S Sponte subierat, iugum pati: licuit, si id mole-Stum Videretur, procul a conspectu miserrimae urbis es- sugere, et, quod quosdam summos viros fecisse novimus, spontaneo exilio suum caput contumeliis eripere. Retraxit eum Solus amor patriae, quam cum in eo Statu deserere Sacrilegium putaret, in hac sibi vivendum eSSe, pro hac moriendum statuit fortunas Vestras mi-Seratus. In quem praecipitem locum venerit, videtis :Opem ferte ne corruat: cogitate, quaeSO, quotienS NOS Periculo mortis pro tyrannis superbissimis et ingratissimis obtulistis, dum ferro decerneretis non uli reS

442쪽

vestrae sed illorum sint: hoc est quis potissimum regnet, quis . licentius rapiat, Spoliet, laniet, Spargat, occidat Ausos pro indignis dominis et pro obscoena servitute tam grandia, audere aliquid pro vobis ot pro libertate dignum est, pro qua inventus est et qui urbe reges et qui vita Caesares spoliaret. Dicito mihi: si

Romanorum regum et imperatorum licentiam non tulistis, alienigenarum praedonum tamdiu cruentam rabiem et inexplendam avaritiam perseretis' Non ita Deum a piorum consiliis aversum reor. Vivere sub

illis tristius quam sino illis mori. Audendum praeterea aliquid pro filiis vestris, pro coniugibus, pro parentum canitie, pro avorum tumulis, postremo nihil non audendum pro Republica, cuius caritas Decios coegit ut devotis corporibus ad mortem irent; Ma cum Curtium ut so in horribilem illam terrae voraginem eques armatus immergeret; Horatium Coclitem ut armis onustum corpus, quod muri loco legionibus Hetruscis obiecerat, in Tyberini amnis vortices effracto ponte dimitteret; Caium Mutium Scaevolam ut erranti dexterae inferret mirandum ipsis hostibus formidandumque supplicium ; Attilium Regulum, cum manere domi posset, ut ad irati carnificis tormenta remearet; duos Scipiones ut in Hispania morientes iter Carthaginen Sitim, quando aliter non poterant, corporibus suis et morte praecluderent, horumque alterius natum, ut

inops et inglorius mori mallet, quam libertatem populi

ulla eX parte concutere: alterius ut privatus Tiberii Gracchi turbidos motus morte comprimeret; multos item alios ut adversus tumultuosos cives eodem rem odio utorentur; Marcum denique recentiorem Calo-

443쪽

nem, qui agnomen a morte sortitus est, ut sibi ipse manu S ingereret, potius qdam tyranni eiusdem, licet singularis et unici viri, vultum et servientem patriam videret. Singulos enumerare curiosum est, apud illos praesertim quorum de sanguine non Viri tantum, Sed

eiusdem unanimis et iuncti propositi illustres etiam familiae surrexerunt; cuius rei testis est Cremera, Se Xque et trecentorum Fabiorum clarus simul et mi-

serabilis casus: nec familiae modo sed legiones, sed eXercitus, quibus ruere in mortem pro patria dulce suit. Ad hoc cupio in eo ipso Capitolio, ut auguror, is lai elegenda sint, de cuius olim vertice vir acerrimus Manlius, qui eius paulo ante custos suerat ob id solum quia libortati cui laverat insidiari, et egregio coepto dissimiles exitus spectare videbatur , praeceps impulsus est, idemque saxum habuit et eximiae laudis et supplicii monumentum exemplarque reliquit perpetuum

similia non audendi. Nec sibi vero quisquam salso persuadeat eos qui pro libertate excubant, quique hactenus descruo Respublicae partes suscipiunt, alienum Bgere negotium. Suum agunt: in hoc enim uno reposita sibi omnia norint omnes, Securitatem mercator, gloriam miles, utilitatem agricola, postremo in eodem religiosi caerimonias, Otium studiosi, requiem Senes, rudimenta disciplinarum pueri, nuptias puellae, pudicitiam matronae, gaudium omnes in Venient. In hoc enim tam publicae quam privatae salutis negotium omni publica et privata ope Romani cives intendite: huic uni reliquae cedant curae; si hanc omittitis, in quantalibet occupatione nihil agitis : si huic incumbitis, etsi nihil agere videmini, cumulate lamen et civium et virorum

444쪽

437 implevistis omia. Deleatur, oro, de medio vestrum civilis furoris omne vestigium: incendium, quod in nobis tyrannorum flatibus exarserat, liberatoris vostrimonitis et munita benevolentia restinguatur. Unum. Xomnibus certamen assumite, non uter potentior, sed

uter melior, uter patientior, uter patriae amantior civis sit, uter vicinis humilior, uter tyrannis infestior. Certate vicissim cum Tribuno an ille ad honesta imperia prudentior, an vos ad obedientiam promptiores: et si sortassis amor, quo nihil solet esse validius ad coniunctionem animorum, non satis virium habet; habeat communis utilitas, et sic vinculo nexi haereto invicem tenaciter, atque pacifice, et tradita vobis a patribus vestris non nisi in hostes publicos arma convertite. Horum exilio, egestate, . Suppliciis illorum cineri pulcherrimas inserias date. Qui haec si dum aguntur exultabunt, si ante praevidissent aequanimius expiras-

Sent. Sed iam Vereor ne plus aequo vos in verbis detineam, hoc praesertim tempore, quo lactis potius opus est; quae quoniam neque professioni, nequo fortunae meae suppetunt, quod unum auxilii genus habeo, verba transmitto. Et primo quidem clarissimis rumoribus Oxcitatus invidi, lateor, honori vestro, fortuna inque meam multiplicibus querelis oneravi, quod me praesentis tanti gaudii sucisset exsortem. Sed ne exsortem faceret, Venit ad me per terras et maria mea virilis portio laetitiae. Itaque calamum sestinabundus arripui, ut in tanto tam celebri libertatis populi consensu, Vox mea de longinquo saltem audiretur, vel sic Romani civis ossicio fungerer. Caeterum quod soluta oratione nunc attigi, attingam fortasse propediem, alio dicendi

445쪽

VARIARUM

genere, modo mihi, quod Spero qii idem et cupio, gloriosi principii perseverantiam non negetis. Apollinea fronte redimitus disertum atque altum Helicona penetrabo: illic Castalium ad sontem, Musis ab exilioreVocatis, ad mansuram gloriae Vestrae memoriam sonantius aliquid canam quod longius audietur. Vale, Vir sortissime, Valete, Viri optimi, Vale, gloriosissima Septi- collis. EPIST0LA XLIX.

FRANCISCUS PETRARCA BARBATO SULMONENSI S. P. D. Commendat ei Laelium, et mittit secundam ex Eglogis suis cuius arcanam aperit significationem.

Pro hoc tam mihi carissimo coniunctissimoquo Laelio, quem Lellum Petri Stephani vulgo dicunt, modernae quidem sed generosae romanae Originis, ac pervetustae Veroque romanae indolis Viro, apud te, frater, preces meas lando: perque amicitiae fidem Obsecro, ut in iis quae dominus Tranensis Archiepiscopus super negotiis eius tibi dixerit, talem te exhibuas qualem in meis promovendis commodis atque honoribus exhiberes. Et quod tibi scribo Iupiter noster egregius sibi demum ut accipiat quaeso, cui suum Mercurium recommenda, nihil paterni sui ac dominici imperii recusantem. VBle, mi frater. Hic me Laelius, quamvis segnitie quadam ex sa stidio rerum curialium suborta, et Occupationum gravi Sarcina recusantem compulit, ut bucolici carminis, quod in solitudine mea apud Vallem Clausam mihi nuper in

446쪽

439 mentem particulam saltem unam dedicatam aeternae menstoriae. sacratissimi domini nostri regis, vel sic defessis digitis exararem, volens, ut Verbi Seius utar, hoc pretium, parVum, quidem, sed sicut ipse existimat, animis vestris gratum, Vobis duobus, nec non et magistro Ν. de Aliphia praemittere, quorum consiliis ac lavoribus negotia sua ad votivum exitum perventura confidit. In quo, ne spes eius, si possibile

est, ulla ex parte frustrentur, iterum atque iterum precor. Caeterum ut eglogae huius sucilior sensus sit, no-Veris per argumentum, de quo hic mentio eSt, pastorem Oculatum, circumspectissimum dominum regem, qui et ipse populorum suorum totus Oculeus paStor fuerat,

importari : per Idaeum Iovem nostrum, qui in Ida Cretensi altus est: per Pythiam Barbatum meum, propter insignem amicitiae gloriam, quam cum mihi non Rrrogem, non Damon elegi esse sed Silvius, et propter insitum silvarum amorem, et quia hoc poetandi genus, ut dixi, in solitudino mihi et in silvis occurrerat. Caetera clara sunt. Iterum Vale.

Data in inferno viventium, XVIII Ianuarii.

Egloga sequitur I. Aureus occaSum etc. Bartholomaeus Fontius, qui Sine. XV. Rhetoricam Florentice docuit, cuiusque opera edita fuere Franc urti, anno 62 eae hae Francisei epistola depromptum αsserit sequens de Laelio epigramma. Barth. Font. Collectanea sive memorabilia ins. Bibl. Riceard. n. 3. s. 6. fol. 81. - De Sade P. 2. Plec. Iustis. u. V .

447쪽

. Laelius antiquis celebratum nomen amis . Durat adhuc faustum nomen amicitiis. Hic magno dilectus avo: placet ille nepoti, Scipiadum genus perpetuuSque decor. Tertius alter ego est: sed mentior: unus et idem, Dimidiumque animi vir tenet ille mei. Dimidium dixi, totum dixisse decebat. Faveris ergo mihi, Si Sibi, care, saVes. EPIST0LA L.

FRANCISCUS PETRARCA IOHANNI PARMENSI S. P. D. Virtutem allegorice describit, eamque sectandam amico suo proponit.

Quaeris ex me, Seu per te quaerit amicus maior,

imo quidem, ut intelligi datur, ambo quaeritis quid remedii norim adversus Nempei rabiem Leonis toto nunc impetu Phoebi crines ac faciem accendentis. An invidetis forsitan amico, quem aer haud dubie blandior, ot Alpini status iugisque nivium prospectus in medio

solis servore refrigerant, quodque non nunc noviter dixerim, cum reliquum corpus 32Statem Sentiat, praestant ut perpetua saltem in oculis hiems sit ' Vos vero cedriseris non nivosis collibus abditi, et ad Austrum penitus Versi, tepentis brumae delicias aestivis ardoribus compensatis. At si ingenia Vestra noVi, aliud hic nescio quod remedii genus poscitis, quam quo vulgus contra hanc anni partem uti solet. Accipite breviter quidquid id est. Arbor est rara quidem et paucis nota, sed eo clarior nobiliorque quo rarior: arbor quidem procera et recta multum lauro qualibet

448쪽

aut Oliva, multum, cupressu et cedro, multum pinu palmaque et abiete virentior: nunquam gelu nimio, nunquam calore peruritur, nunquam frondibus caret. Umbram habet saluberrimam, fructum Succumque mirificum. Locis arduis ac repositis habitat. Aditus modo dissicilis: caetera iucundissima sunt atque dulcissima. Quam ut nosse possitis, neu similitudine aliqua sorte sallamini, signis hanc describam suis. Quatuor lantum haec olim ramos habuit, dum illam sessi operum pastores avidius frequentarent. Venit incognitus coelestis' agricola, et sarculo cultam pio, serotinique roris suavitate conspersam ramis auxit ac frondibus nimium. Hodie septem habet, quorum inferiores quatuor tellurem, tres altissimi coelum spectant: ramuli autem plures sunt de quibus nunc loquendi non est locus. Illic assidue felices aurae circum sibilant, canorae Simul et candidae volucres nidificant, poma praedulcia divites ramos premunt. Mite solum, herbae variae et purpurei flores tegunt: in quibus levis accubitus, Odor suavissimus, et ad se oculos trahens color. Fons ad umbram nitidus amoenitate lympharum scatebrisque perennibus manat, cuius in circuitu roscidis cespitibus ripisque recentibus cursum fraenantibus, undarum late grati SSimum murmur strepit. Haec igitur summa consilii mei Set. Arborem hanc quaerite omni studio ut facitis: inventam cupidis ulnis arripite, et tenete, et colite, et amate ; amari enim ante alias digna est, Sacra comam, ut ait Maro, et cunctis humanorum aestuum vaporibus inaccessa. Haerete certatim trunco illius usque ad ve- Sper3m, nemo Vos inde divellet. Nusquam melius

mansuri estis, ibi enim, mihi crudito, nec Cancrum

449쪽

timebitis, nec Leonem. Vale amice, et clarissimum illum virum percunctationis tuae responsique mei participem, quem, teste animo, prosunde diligo, tuo ore meis verbis iterum atque iterum salvere iube. Mediolani. EPIST0LA LI.

FRANcISCUS PETRARCA GOMETIO ALBORNOZIO S. P. D. Commendat ei Donatum Aretinum.

Quamdiu placitum Deo suit, magnifice et carissimo mi domine, mihi conservare reVerendissimum patrem et dominum meum dominnm . Sabinensem, omnes molestias meas ipse portabat, nec necesse erat vos aut alios dominos Vel amicos praegravare. Nunc poStquam, Deo volente, dictum dominum amisi, seu Verius praemisi, cogor ad alios recurrere et sarcinas meas inter dominos partiri. Quoniam ergo de vobis, quam Vis nihil merear, multum spero, magna fiducia de vestra nobilitate ac virtute concepta, talorem praesentium Donatum de Aretio amicum meum fidelissimum vestrae magnificentiae recommendo, quem

ipsi domino Cardinali recommendaveram : et iam inceperat sibi benefacero, ei si diutius vixisset, magna sibi promiserat se lacturum. Et vos. domine, huic eidem ut ipso mihi retulit, moi amore litteras recommendatorias dedistis ad dominum Castelli, pro quo Vobis tota mente rogratior sie): et rogo si cum honore vestroci beneplacito fieri potest, quod faciatis ei de aliquo osticio provideri socundum ducentiam status sui. Spero

450쪽

menim quod erga perSonam vestram. fidelis invenietur,ot in commisso sibi officio circumspectu se et ego. qui vester sum, Vobis ex hoc obnoxius obligabor. Si autem ego vice versa possem sorte usiquid vobis gratum, Deum testor, Semper animo Sum paratus. Christus omnipotens vos conservet in statu prospero et tranquillo. Devotus vester Franciscus Petrarca se, si quid est.

Artiuadae, XIII Novembris.

FRANCISCUS PETRARCA STEPHANO COLUMNAE PRAEPOSITO S. ADEMARI S. P. D. Solitudinem laudat, doletque se eius visendi spe cecidisSe.

Quid delectationis et quid gaudii tuis ex litteris

capiam non facile dixerim : ita, praeter quod per Sesaciles ac iucundae, ardentibus etiam ad virtutem stimulis plenae ad me veniunt, et illum mihi praeterea repraeSentant, quem quanti faciam honestius apud quemquam alium sim dicturus. Non eXequar quam penetrabiliter in cor meum descenderit illa pars epistolae ubi sortunae iniuria praereptum nobis otium denes : quamvis, quod ad me attinet, et Dei munere et . studio atque arte quadam non omnibus facili, quando aliud non possum, in mediis urbibus ipse mihi solitudinem atque otium constare didicerim ; contraque rerum atque hominum fastidia aures atque oculos et proinde animum Obstruere. Quod nunc maxime facio: alioquin plane perditus et con Sumptu S QSSem. Veram

SEARCH

MENU NAVIGATION