Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

nus, ad Ambrosium episcopurn, in optimis notum orbi terrae: et post pauca: Suscepit me, inquit, paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam episcopaliter dilerit.

0uid tibi, quid mihi convonientius dici potest' Veni

ego non Mediolanum, unde tibi tamen haec scribo, quo pridem a te corpore digressus cum alio pergerem, Fortuna sic res hominum volvente, perveni, sed in ruris tui Secreta, non te quidem, quem adhuc nisi facie non noram, sed solitudinem ab infantia dilectam ac locorum silentium quaerens veni, ubi a te quam paterne Su Seeptu S Sim, quam erga me familiariter simul episcopaliterqtie te gesseris, tu sorte vel nihil se Stimes, Vel quod valde beneficis inesse solet, oblitus sis; ego non si Lethaei gurgitis fluenta transierim Obliviscar, ut me Semper una fronte unoque animo videris: ut ad te inde

Venientem exceperis, morantem excita Veris, Segnem

increpueris, et adhortationum stimulis saepe segnitiemeXeu SSeris, saepe nec Stimulis quidem parentem, urbe relicta tua, quoque me dignatus Sis consolatu Sque prae- Sentia, teque hospitis amor attraxerit quo locorum tuorum caritas non trahebat. Me ne, ut caetera praetermittam , illius loci immemorem arbitraris, dum colictis sarcinulis Italiam repotens, sero ad te pro benedictione ac licentia venissem, ante solis occasum Druentiam tran Siturus; ut te graviter aegrotantem, quod dolori meo parcens me celaVeras, moestus et admirans reperi; ut subito factus alacrior . totos penatos laeto quidem sed modesto clamore complesti, lo sanitati redditum adventu meo praedicans; ut in egregium fratrem tuum Versu Snihil iam te do saluto tua dubium dixisti, quia quem

Iuaerebas invenisses; ut mox, dum ego dolens quidem et

492쪽

invitus, sed urgente hora quae ad transitum rapidissimi fluminis iam tardior videbatur, propositi mei Summam, et ad quid venissem, quove iter intenderem indicassem tibi, repente tristior et pene intermortuus orasti ut illam tibi noctem darem: adfuturum enim Deum et aliquid rem odii monstraturum' Quod cum pietate tua Victus annui Ssem, meruisti ut, precibus credo tui S, quod Scholastica quondam virgo sanctis Sima pro Benedicto fratre promeruit, ingens et inopinus imber adsuit, cum

tota non pluisset aestate. Caeterum, quia Seu laborum usus Seu naturae est, Salis iam contra Ventos, et fulgura et aestus, et pluvias induruisse videor, uni sorte ceSSurus impedimento, quod et Si librorum quos mecum serendOS assumpserct in amore tangebar ac vehementissimo retrahebar, post me tamen illos dimittere non vetabar,

ob tergum indomitum imbribus dare. obstaculo interim validiore detineor. Siquidem nocte illa priuSquam a colloquio tuo in cubiculum transissem, rumor ad nos incredibilis pervenit, te gaudente, me propter miraculum fictam a te sabulam opinante: iter quod destinaveram

bello fractum, quod nec nostra unquam nec IVOrum nostrorum pelas adiuverat. Qui cum mane percrebuisset auctus, substiti atque his causis in unum coeuntibus essecturn e St, ut sicut olim pia soror noctis spatium fraternae morae, Sic tu pius pater morae meae prope integrum anni tempus adiungeres: cui totum quidquid id est vitae reliquum adiungere potui SSes, ut non a te magis corpore quam mento divellerer. Sed quod tunc nequivisti nunc implere satagis, idque non Verbo, cui tamen fidei plurimum inesset, sed his qinae mentiri ne- Sciunt rebus probas. Taces tu iidem, Sed pietas tua

493쪽

loquitur; clamant actus, pro quibus gratias agen S clamat animus meus, lingua lamen silet, cui paria meritis tuis verba non suppetunt: id enim agis non ut vulgare aliquid, sed ut suprema Vitae gaudia. libertatem, solitudinem, Otium, Silentium, id agis ut laborum serias, ut tranquillae mentis statum, ut te postremo, ut me mihi restituas. In quo te adeo pei Vigilem probas quasi rerum

immemor maximarum huic uni omne studium curamque devoveris; quod mihi stupens Socrates meus scribit et stilo ossicit ut penu rebus ipsis interfuerim. Persccisti iam tandem, ut spero, quod Saepe tentavera S, Obluctantemque Fortunam pro nisu et indefessa diligentia satigasti: victa iam nobis cedit, et patitur ut, quod Semper optaVeram, prope te Vivam, Prope te moriar; quod si ita est ut audio, secisti rem, sateor, qua nescio an ulla mihi gratior fieri posset. Caeterum, ut principio finem iungam, conscientiam tuam interroga, illa tuum te quoque negotium secisse latebitur. Supple igitur inscientiam meam, et tu tibi gratias age, quod licet a nomine sieri ipsi ego patri nostro Meldensi Scripserim, sic habeto esticacis Simam uberrimamque omnium in terris eSSe gratiam, quam bene conscius animuS in silentio refert sibi. Vive et Vale.

Mediolani, VII Kalendas Maias.

494쪽

FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. Mittit versum Eglogae X mliungendum.

Ut inter tot maiorum rerum cura S profundam et inexau Slam, ne dicam supervacuam et inutilem curam rerum etiam minimarum Videas, Scito quod anno altero, dum additationes illas magnas dictarem in bucolico

carmine super litus sinus Hadriaci, ita ut nunc dexterum nunc sinistrum pedem alternus fluctus ablueret dic quodam, dum sorte aliud agerem, Occurrit animo Versiculus unus iungendus aliis, ac ne elaberetur, parum fisus etiam senescenti memoriae, in margine Asricae n Strae, quae casu tunc Sola aderat, illum Scripsi, ratus fido loco repositum semper ad manum suturum. Longe

vero aliter accidit: quod matri familias quae saepe quod diligentius reposuit, peius invenit. Interiectis diebus dum hunc saepe et ubique ni Si ubi erat quaererem, nuS- quam hactenus reperi, nisi quod pridie dum de eo nihil amplius cogitarem, oculis sese meis Obtulit non sine risu et ira. Misi eum tum amicis de Mediolano opusculum illud habentibus ot Donato nostro. Hunc tibi Subscribo, quem sive adscribendum duxeris, Sive ut intempestivum reiiciendum, tui erit arbitrii. Alii autem

OmneS, quam Vis Sero Venientem, receperunt. De his lo-

luor qui Mediolani sunt. Nam Donati super hoc responsum non habeo, nec expecto quia Statim illuc eo. Est ergo versus decimae Eglogae CCLXVII. ni me fallit menS, et Sequitur ita post illum:

ilion eversum Troiamque a stirpe re Vulsam,

495쪽

VII:lΛRUM EPISTOLA L ..i Νηuuique nurum dolemque Iovi conVexit Opimam. Linquo senem etc. XXII Decembris: Papiae.

Adhuc octo, imo novem mensibus et eo amplius ex quo datae erant, ad me rediere non sine comminationibus et iurgio, ideoque unam additionem de duabus aestatibus hic actis non miraberi S.

496쪽

Habes, amice lector, octo adhuc Francisci Petrarcae epistolaS: quarum pOStremas duas, nondum a

quopiam in vulgus editas, . Romae in bibliotheca Barhcriniana delitescentes serius inveni. Illa quae Lucae Christiano inscribitur, ex codicibus Vaticanis et Barbo rinianis eruta, parum dissert ab iis quae sub numeris

2, 3, 4 et 5 cxtant in Libro VIII. de Rebus Familiaribus. Cum tamen res aliquas scitu dignissimas illa contineat, Operae pretium duximus eam quoque in hac appendice exhibere. Typis iamdiu impressa parum tamen 'DOla, et nunquam inter opera Fr. Petrarcae in veteribus oditionibus comprehensa illa est cui initium v Feruet animus η, ludicra quidem nec absoluta, sed tamen auctoris gratia minime negligenda. Caeterae quatuor ad Νicolaum Tribunum Populi Romani, quum nec Familiaribus nec Variis possent accen Seri, eas enim auctor ipSeseorsim servanda S duxit, dignae nobis Visae sunt quae locum heic invenirent, quo singularis illius viri historia huiusmodi documentis testatior esset. Haud denique ocios uni duximus in extrema huius Appondicis parte Francisci no Siri te Stamentum pro-

497쪽

surre: utpote quod typis quidem iamdiu editum, sed . plurimis QSSet resertum erroribus: et auctoris pietati in Deum, ac singulari in amicos suosque benevolentiae declarandae peropportunum ipse lacile perspicies. Quae autem hac in Appendice continentur Sequens

tibi pagina indicabit.

498쪽

IΝDEX APPENDICIS.

EPISTOLA I. PopuLO ROMANO. Apud te quidem.

Arg. Hortatur ut Nicolao Iaurentii in vincula coniecto opem serat . eiusque causam Romae cognoscendam avocet a curia Aventonensi.

s II. AMICO SUO. Dum sanctissimum. Arg. Commemorat sermonem de re publica cum eo habitum. et suturi eventus spe magnopere delectatur. s III. GUI3ERNATOIU PATRIAE. Fervet animus. Arg. De vitae suae dispositione. 3, IV. PRINCIPI ROMANO. L St. Arg. Acriter indignatur adversus eos qui nogabant cunctis expedire urbem Romam et Italiam concordes et pacificas esse. s V. MALICIAE. Malicia salutabis. Arg. Respondet cuidam obiurganti quod Mediolani constitisset. s VI. LUC E CHRISTIANO. Motus crebris. Arg. Do iisdem rebus quae ad Olympium litteris 2. I. 4 et 5. libri VIII. F v. scripta fiunt.b VII. IoiIxΝΝi MORI. Orationis celeberrima'. Arg. De oratione quam legendam miserat gratulatur.

s VIII. PRINCIPI ROMANO. Quid hinc humanitatis.

Arg. Nuncium eius ad Druentiam captum et vulneribus allectum esse in eoque laesam exprobrat maiestatem.

Testamentum FranciSci Petrarcae.

499쪽

FRANCISCUS PETII ARCA POPUL0 ROMANO S. P. D. Hortatur ut Nicolao Laurentii In vincula coniecto opem serat,

eiusque causam Itoinae cognoscendam avocet a curia live nionei Si.

Apud te quidem, invictissime domitorque terrarum Populo meu S, apud te clam paucis res magna tractanda est. Ad xertite animos, quaeso obtestorque vos, viri clarissimi. Vestra res agitur, magna, inquam, nee Solum magna, Sed maxima, et cui in terris nulla par esse potest. Νeve forsitan sciendi avidos expectatione conficiam, aut rem suapte natura permaximam nitar Verbis augere: praelationibus omissis ad ipsam rem venio. Tribunus olim Vester, nunc captivus alienus oh l tristo spectaculum , ceu fur nocturnus aut patriae proditor, ex vinculis causam dicit, et quae nulli unquam Sacrilego praerepta est, apud iudices Orbis terrarum, et iustitiae magistros iustae sibi defensionis sa- cultas eripitur. Est ille sorte non indignus haec perpeti, qui in suo ingenio suisque, ut ita dixerim, manibus plantatam et iam radicatam forentemque rempublicam in ipso gloriosissimi successus flore destituit. At minime digna est Roma, cuius olim cives lego inviolabiles et supplicio exempti, nunc non modo sine sceleris infamia, sed multa quoque cum laudo virtutis passim

500쪽

Saevo quorumlibet arbitrio violantur. Ne enim causam ignoretis, viri illuStres, qua Olim caput et rector, nunc civis dicam an exul Vester opprimitur, rem nescio an

vobis incognitam, sed certe mirabilem et indignam au diutis. Non ille quidem neglectae, sed defensae libertatis arguitur; nec deserti, sed occupati Capitolii reus ust. Illud sibi summum, et crucibus expiandum scelus Obiicitur quod assii mare praesumpserit romanum imperium

nunc etiam Romae et penes populum romanum e SSe.

Oh l impia saecula. Oh l truculentam invidiam. Oh l malevolentiam inauditam. Tu vero nunc insallibilis et incorrupte rerum arbiter Christe quid agis' Ubi sunt oculi

tui, quibus humanarum mi Seriarum nebulas serenare solitus es' Cur illos avertis' Cur non ancipiti fulmine causam dirimis sceleratam 3 Etsi non meremur, aspice in nos et miserere nostri. Respice inimicos nostros, nec minus tuos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo Oderunt nOS, nec minus te. Di Scerne, quaesumus, inter partes omni ex parte dissimiles. Donique de vultu tuo iudicium nostrum prodeat, oculi tui videant aequitatem. Certe si iugo romano, quod omnium iustissimum atque suavissimum fuit, aliqua gens, imo Vero gens Omnis, ut cernimus. Voluit colla subducero, nihil est quod indignemur aut miremur. Est enim animis mortalium libertatis insitus appetitus, saepe etiam inconsultus Bepraeceps, et Sdepe dum parere melioribus pudor velat, qui bene subessent male praesident: Sic omnia miscentur ac turbantur, unde nonnunquam in loco digni imperii servitium indignum, ut in loco iusti servitii iniustum imperium videmus. Quod nisi ita esset, meliori loco essent res humanae, et adhuc incolumi capite,

SEARCH

MENU NAVIGATION