장음표시 사용
51쪽
XXIV. De metro asynarteio, quod troebaeo et iambo continetur, ad suppositam scenam Quis tam , Amph. VS. I 3 Sq. XLV. Metrum, constans anapaesto, dimetro et trochaico dimetro catalecto. Cas. 7 QS sqq. Stich. 7 I O Sqq.
XXVI. Denique aliud, in quo coni unguntur iambus dimeter et ithyphallicus, in Artamonis si agmento primo deprehendi, quod etiam ex Euripide et Callimacho profert Hephaestio apud IIermannuin de Metris pag. 386.
IIorum metrorum plerisque et potioribus tam saepe utitur, nisi omnia me saltant, Poeta noster, ut mirari subeat, ea neminem adhuc Observasse eruditorum. Reliqua malae fidei non sunt insimulanda ob eam CauSam, quod aut semel aut raro inveniuntur usurpata, neque ea mihi Videntur, quae convincere
nihil negotii sit; sed locum, Spero, haec quoque tuebuntur suum, nisi quis et notiores in hoc genere formas suppeditaverit, et eas, in quas se redigi iubentius patiatur Ρlautus. Nam id quidem cuivis metrico perfacile est, addendo, demendo, transponendo, mutando denique poetae Verba, quocumque modo libuerit, formare et reformare; sed eiusmodi remedia, quae quidem ipsi olim male adhibuimus, nemo unquam rei peritus approbaverit. Vt autem in his metris Comico reddendis non
52쪽
PRAEFATIO ALTERA I Iomnino lusisse operam videor, ita spes destituit de convertendo in usum meum vel potius Plauti codicem longe antiquissimum, qui nunc Lutetiae Parisiorum asservatur in hibliotheca imperatoria. Ex eo lihro enotare discrepantes a vulgaribus lectiones pluribus ad me datis hac de re literis promiserat vir Cl. I asius; sed aliis, ad ossicium eius pertinentibus, districtus negotiis tantum apud me beneficium collocare adhuc non potuit, neque ditius exspectare id auxilii mihi licet. Est autem is liber membranaceus, conline que, sicut olim Camerarianus ille, quem decurtatum vocant, has comoedias duodecim posteriores, Bacchides, Mostellariam, Menaechmos, Militem, Mercat rem, Pseudolum, Poenulum, Persam, Rudentem, Stichum , Trinummum , Τruculentum; quae sabulae quo rarius inveniuntur descriptae nam sere pri res tantummodo exstant in antiquis codicibus in, eo
magis miseranda est haec iactura. Lenierunt tamen eam aliquantum libri honae notae scripti tres, quos, liberalitate Serenissimorum Principum, Regis Bavariae et Ducis olim Brunsvia censis, ex bibliothecis publicis, quae sunt Monachii, Guelserhyti, et Helmstadiae, transmiSSOS, VerS3re mihi ipsi contigit. Quorum duo, Monachiensis et Guel seri, tanus, sunt membranacei, teritus in papyroscriptus est, nec tamen propterea et quod recenti S- imum horum latetur genus scripturae , ContemDUndus; quem quidem ante me excussit et in lihro, qui inscriptus est Literarum humaniorum biblioth
53쪽
ea, descripsit, variasque eius lectiones excerpsit clarissimus Wideburgius; reliqui duo nondum, quod sciam, collati sunt cum editis, quos codices, nitidissime scriptos, saeculi undecimi vel duodecimi esse
arbitror, nisi propter frequentiora verborum Compendia ad serius aliquanto aevum reserendus sit M nachiensis. Exhibent autem, ut vulgus manu Scriptorum Plautinorum, octo sabulas priores hasce: Amphitruonem, Asinariam, Aululariam, taptivos, Curculionem, Casinam, Cistellariam et Epidicum, cuius quidem comoediae versu 678 finitur liber Guel ser-bytanus. lii codices, cum Optimis sere consentientes, quantum mihi profuerint ad lectionum fidem qua ex- Plorandam qua confirmandam, ex annotatis ad loca Singula intelligetur. Novo etiam versu ditasse videtur Sarsinatem Helmstadiensis, Captivorum 638. Praeter hos libros manu exaratos ex editionibus
Principibus usurpavi Sarracenianam et Pii Mediolanensem, quae typis descriptae prodierunt annis a Christo nato I 499 et 15oo; deinde Iuntinam et Argentoratensem , quae quidem non nisi quinque sabulas praebet, Amphitruonem, Asinariam, Aululariam , Captivos et Curculionem, anno I 5I4 eXCuSam utramque , postremo Aldinam, editam anno Isaa, et ex recentioribus inprimis Camerarii, Lam-
bini, Paret, I aubmanni, et Gronovii , quum ipsam
editionem omnium primam Venetam et Carpentarianas aliasque nonnullas antiquiores neque in his terrarum regionibus investigandi neque aliunde ar-
54쪽
Cessendi iacultas esset. At non omnes tamen hae copiae fuerunt meae. Nam quum saxum me hoc Volvere
Primum innotuisset, 1. l. G. Huberi varias lectiones Amphitruonis, ex editionibus Venetis annorum I 49 Set I 522 , Mediolanensi, Argentoratensi, Parisiensi et Basi leensi, quae annis I 5oo, I 5 14 , I 53ο et 3 568 curatae sunt, depromtas, una cum Huberi annotatiunculis ad eam sabulam, ultro, quae est eius humanitas, ad me misit vir clarissimus, Seyboldus, honarum literarum apud TubingenSes professor Pu-hlicus. Rogatu autem meo et animadversiones suas in Partem Militis mecum communicavit antiquari O-rum hodie in Germania facile princeps, Boettigerus, et celeberrimi l. ΙΙ. Vossit, qui Homerum nobis interPretatus est, emendationes nonnullorum Sarsinatis locorum mihi tradi curavit, iussu Vossit, clarissimus Bredovius, professor historiarum in Universitate literarum Francosui tensi; Heindorsus quoque, literarum humaniorum in Academia Berotinensi Prosessor doctissimus, annotationum in Plautum metri earum , quas olim a Retrio libro cuidam edito allitas descripserat, usum mihi haud gravate permisit; quibus viris optimis de sua erga me voluntate gratias
et habui habeboque semper, et hic publice ago,
Atque his quidem instructus ego subsidiis externis, opus suscepi dissicillimum, sed cui magna proposita esset gloria, emendandi atque explicandi Plauti. In quo opere perficiendo sicubi sorte erraverim, veniam
55쪽
mihi ab aequis iudicibus sacile, spero, impetrabunt
rectius excogitata. Iniquos, quorum larga hodie apud nos Seges est, qui laudem suam in sola obtrectatione positam p 'ant, minime morabor, Sed Virtute me mea, ut ait uoralius, involvam. Gratiam autem a bonarum litetarum studiosis initurum me spero, nisi aliam ob causam, certe propterea, quod, improbato exemplo Taubmanni eiusque asseclarum, et ipse de dinsicilioribus Plauti locis copiose disserui, et integrassere dare quam mutilatas malui virorum cruditissimorum sagacissi morumque in eum animadversiones. Quam rationem meam si quis improbarit, et rinpondebo verbis non incis, sed celeberrimi F. A. Moisii in praefatione ab ipso editarum Murcii Variarum Lectionum, ubi sic loquitur pag. I: u Hic illud prope locum habet, quod in Veterum Graecorum et Latinorum libris plerisque. Esto, in breve coactos eSSe omnes philosophos, Oratores, historieos, rebus, quas illi habent, excerptis plenissime: num Contractus iste thesaurus ingenio formando cuindem usum
Praestabit, quem pracstabat integer Z adeo iis, quiabus studi uni est iacumen iudicii ad sublιlisalem criticam sugere, haud salis est scire, quid quo
que loco a correctore tentatum aut rePOSisum sit; verum correctionum rationes ac momenta cogno
scere OPIM est. Qui ergo critici, exemplo Mureti, coniecturas et emendationes suas explicatius perscripserunt, ii sere tum quoque, quum errant, meliuSerudiunt, quam quorum nuda edicta Sunt hoc ge-
56쪽
nus: Sic scribe, sic lege, aut, quod ne Latinum quidem est, forte legendum. γQuod superest, morem scribendi Veterem servavi, quum absurdum mihi videretur ad modum recenti rem pronuntiari iubere antiquissimi verba scriptoris, pravaque inconstantia eadem in Catone probare, in Plauto improbare. Quod in edendo Τerentio sensit etiam Benileius. Iamque non amplius detentos homines elegantiores ad coenam Plautinam invitamus, Sperantes fore, ut haud omnino convivium hoc servile fastidiant. Scribebam Berotini, mense Martio I 8 II.
60쪽
In faciem vorsus Amphitruonis Iupithr, Dum bellum gereret cum Telebois hostibus,
Alcmenam uxorem cepit usurariam;
tercurius formam Sosiae servi gerit Absentis: his Alcmena decipitur dolis. Postquam rediere veri Amphitruo et Sosia, Vterque dolis deluditur mirum in modum. Hinc iurgium, tumultus, uxori et viro:
Donec, cum tonitru voce missa ex aethere, Adulterum se Iupiter consessus eSt.
s. g. Iupiter Sic litera ρ simpliei semper Η , sicut et olim Pall. praeter C. et Pall. 4, item Iunt. Ald. ea
rumque editionum Sequace . a. G. gerit, haud ineleganter, modo versus ferret.
. deluditur Ita G. H. et Pall.
deluduntur. Vulgo luduntur, quod correctorem Sapit, metri Perperam curiosum; nam recepta Guelserhytani eodicis lectione verba potius transponenda erant, nisi quis Pall. I et a secutus, a quibus abest dotis, quod quidem ex v . S assumtum videri potest , quum V. C. et Pall. 3, 4, Praeserant in mirum modum , versum Si legere malit: merque deluduntur in mirum modum. Quod vulgata non deterius. s. Pall. I, 4, emissa.