De antiquis Italiae incolis. Scripsit dr. Gust. Guil. Henr. Curtius ... Pars prior

발행: 1829년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

derelictas occupasse ' . Paeoniarum illarum nationum sedes etiam ultra Cercinen montem occidentem solem Versus pertinuisse, situs Doberi urbis, quam Paeoniam Thucysdes appellat, salis declarat' . Quin etiam maloidices peninsulae partem quidem Paeones habuisse exraemiis o discimus, quippe qui Xerxem, Acantiso uiso Thermam polentem, per Paeonicam et Crestonicam regiones iter fecisse narret . Num autem omnes 2ntiquos peninsulae incolas Veteres inter Paeonias, an partem inter Thracias retulerint nationes, equidem noudefiniverim, quum certa hujus rei desiderentur vestigia ' . Do Bottiaeis , saepissime una cum Chalcidensibus, utpote quorum Vicini essent, commemoralis, infra dicendum crit, quia ex pristinis sedibus pulsi, hae terra recentiori demum aevo potiti erant ' 3. - Iam de iis populis, qui supra Chalcidisen peninsulam Ioca, quae inter Strymonem, fluvium et Thermam seu Thessalonicen urbem interisiecta sunt, obtinebant, disputatio erit instituenda. Coin- memorantur Bisallae et Cresionaei 'q). Et Bisaltas quidem Ner Ulo 'λὶ auctore ab ipso Strymone occidentem versus perlinent; medii inter eos et Mygdones sunt Cresionaei R '3. Thracium populum suisse Bisaltas, Plinius '' et Conon 'b testes sunt. De Cresionaeis, num e Thraciarum an Paeoniorum populorum numero fuerint, nihil proditum invenio, praeterquam quod Stephanus Crestonera urbem Thraciae commemorat b, quae quin ad Crest naeos nostros pertineat, vix erit, qui in dubium vocet. . Hoc vero quaeritur, num quam Herodotus suis etiam temporibus a Pelasgia habitatam fuisse Crestonem urbem prodat . eadem sit, quae StePhano Commemoretur, numque in Cresionaeis posita suerit. Quod ad hanc rem attinet, equidem censeo, uemini. ne suspicionem quidem natam fuisse, illam ab hac diversam atque alibi esso

52쪽

quaerendam, quam in ea, quam supra nccuralitas desinivimus, Macedoniae parte, nisi Dionyrius Halic., qui illum Herodoti locum in suos de antiquitatibus Domanis libros transcripsit, in locum: oKρηστωνι σι ,, Κροτιονιῆrcu , i. e. urbis Cortonae, quam Graecis propter celebritatem nominis Crotonis - ut Thomas do Pinedo . verbis utar - Κροτωνα vocare moris erat, in Etruscis sitae incolas, substituisset o. Quo laclum est, ut quam plurimi, Dionysii auctoritate permoti, si aluerent, mrO-Hotum l. t.' omnino non de urbe CresIonaeorum , Macedoniae incolarum, sed de Italica urbe loqui '' .aUtcunque autem liaec res se habet, hoc dubium esse non potest, quin ex hoc loco Herodotoo argumentum pro Pelasga antiquissimorum hujus reg onis incolarum origine non sit petendum; nam etiamsi statuas, agi de urbe Cressonae rum, quos partem Macedoniae incoluisse demonstratum est, lamen idem Heroesolua , qui Crestonis urbis Incolis genus' Pelasgum attribuit. eos ex Thessalia inunigrasso

nuctor est.

Restat, ut de ea Macedoniae parie, quae ab Axio fluvio in ianua Thermisi ora ad Thessaliam porrigiliaridisserendum esse videatur. Duem traclum quum duas pontinuisse terras, Bottiaeam et Pieriam q). omnes fere veteres scriptores consensu doceant, dissentiunt tamen in sinibus earum terminandis, nec quinam hi fuerint, facito est ad definiendum. Ex μν doli sontentia Axius Iluvius Bottiaeam a MFgdonia dividit; Lydia et Halliacmonesuviis, quorum aquas in unum alvum fundantiar, sines Bottiaeae ne Macedonicias constituuntur Dila In reprima dissicultas, nec ea facile removenda, eo oritur, quod Nero rus Haliacmonem et Lyssiam sinu et O 'τας

Me eua eosdem seorsim, nec parvo intervallo in loris

53쪽

jeclo, in sinunt Thermaicum essundi tradant ' . Tnm quaeritur, quaenam sit illa, quam Herodotu6 memoret, Μακεδονίς regio. Quod ad hanc altinel, omnes facile mihi concessuros esSe spero, vel maxime probabile eSSe, ei regioni, in qua prima regni Macedonici sundamenta posita sint, hoc nomen ab Nerodoto inditum esse. Hanc autem Emathiam fuisse infra docebitur '' . Cujus partem si statuas, in altera conjunctorum Lydiae et Hatia monis ripa ad mare usque porrectam, inter Botlιaeam et Pieriam interjeclam suisse, et hanc esse, quae ab Her doto Μακεδονις appelletur, omnia jam in aperto Sunt. Quodsi porro sumas, Paeoniam istam, quam Thucydides primos Macedonum reges sibi subjecisse narrat, pro eadem Emathia esse habendam, optimc illo loco ThucFissideo, quo etiam ista Paeonia ad mare usque pertinuisse tradatur, et illustratur hic noster locus, et Veram eSSE Sententiam a nobis propositam, comprobatur. Nec adversatur Ptolemaeus, qui, Ludiam silvium Pierias attribuens, Bottiaeam omnino ignorat, omni, quae poSt Pieriam est, ora Emathiae adjecta. Strabo e contrario Bottiaeam Pieriae partem sacere videtur ).Pieres Thraces suisse notius est, quam quod locis veterum scriptorum allatis comprobari necesse sit. De Bottiaeorum origine nihil, quod quidem ulla dignum sit fide, traditum invenio. Nam quae Plutarchus, Arist telem auctorem sequutus, de hac re in vila Theseι retulit' ' , vix cuiquam probatum iri existimo, nisi calenus aliquid veri his inesse statuere vis, quod eX Graecia In Macedonia ni immigrasse dicuntur. Quod si Tibi placuerit, e Pelasgorum numero eos fuisse, sumendum Tibi erit; sin contrariam huic sententiam comprobaveris, vel Thrac βVel Paeoniis nationibus adnumerari necesse erit b). His opositis, jam quod supra a nobis significatum est in

54쪽

aperio erit, terrae, cui postea Macedrantiae nomen inditum sit, longe maXimam partem antiquitus possedisse populos, quos Paeonios veteres scriptores appellent, eXiguam lautum, quos inter Thracios numerent. Et si quaeratur, utrorum, Paeoniorum , an Thraciorum, e numero ejus ipsius regionis ineolae fuisse perhibeantur, ubi primum regnum Macedonicum a Temenissis conditum sit: dubio caret, quin Paeonii fuerint, quum Emathiam, quam Paeones tenuisse in consessis est, novi regni quasi incunabula fuisse memoriae sit proditum' 'γ. Εjusdein autem terrae incolas quum

a Trogo Pomm sive, qui hunc in epilomen coegit, Iu tino, cujus non levis in his rebus auctoritas, quippe qui sat accurale ac diligenter antiquos Graecorum historicos reddat et in his quidem - id quod Nie hrio placet - Timaeum

auctorem sequutus esse videatur Pelasgos fuisse relatum sit, recte ex hac re colligere nobis posse videmur, Pamnes Omnes ad magnam Ulam Pelasgam gentem, se refere Uos. Nec desunt omiano, quae ad hoc testimonium confirmandum et corroborandum pertinere videantur. Tradi-lum est. ab Herodoto μ' , Paeonea se a Teucria sive Troibus orios praedicasse. Quae res quamvis non ea sit, cui

simpliciter fides habeatur, lamen ejusmodi narrationibus non omnem omnino fidem esse denegandam, sed aliquid veri iis inesse, praeeunte me hrio, contenderim; declarari iis, populos, quos alterum ex altero coloniis deductis vel alio quodam modo originem traxisse proditum sit, generis cognatioue se attingere et ad unam candenique gentem esse reserendos. Itaque quum quam plurima sint, quae Troes Pelasgae gentis partem suisse suadeant, jam istam narrationem Herodoteam, ex qua seniculia de Pe- Lasgico Paeoniae gentis genere aliquantum roboris ae firmamenti capiat, vel maxime idoneam esse, quis est, quin intelligaly Quum praeterea idem Niebuhrius, o rissime monuerit. Eliam Genealogis istis, qui heroum

55쪽

geucra describenda sibi sumpserunt, id certo esse tribuendum, ut, quasnam antiquitas, quam, etiamsi non optime, melius tamen quam nos super hae ro edoctam fuisse, nemo,sacile est, qui insilias sit iturus, de origine ac mutua gentium cognatione opiniones habuerit, ex eorum tabulis satis perspicuo et dilucide cognoscatur: quod ab Apollodoro rotalum est' b, suisse inter Lycaonis filios II εδνον quendam. id non omnino negligendum esse ducimus, utpote quatre Signiscatum Sit, non prorsus alienam fuisse ab antiquitate eam sculentinan, qua antiquis Macedoniae incolis origo Pelasica attribuitur. Cui sententiae ut accedam, omnium maXime id me movet, quod colonis illis Hellenicis, quos ex Argis in cam terram deis ductos esse traditum est, nihil negotii suisse apparet omnem hominum multilii diuem' tu Heluries convertere. Mox enim et mores rari icos et linguam inter hos ita invaluisse videmus, ut Hellenibus Omnes incolae, lota terra Hellassi coepta sit adnumerari. Quam rem expediri non posse Persuasum nobis est, nisi inlimo cognationis vinculo cum Hellenibus antiquos terrae incolas conjunctos sive PelaskOs suisse statuamus, quos quidem nullo negotio ubiquo in Hellenes commulatos esso vidimus. Quum autem supra eXpositum Sit, terram, quac postea Macedonia appellata sit. licet maXimam partem, tamen

non cunctam Paconiarum natiouum sedem, etiam Thraciae

geniis incolas habuisse; - quum praeterca, inter primas nationes, quae novi regni ditioni subjunctae sunt, non minus Thracios quam Paeonios populos suisse, per Thu-ossidem 'q) edocli sciamus: sequitur, ut argumenta, quae ultimis locis a nobis posita sunt, siquidem probandi via iis insit, valeant ad probandum non solum Paeoniam, sed etiam Thracum genus Pelasgicum. Sed licet probabilem iis reddi hanc sententiam, qua Thraces quoque ad Pelas

gicorum Populorum numerum ddscribuntur . non Nocem h

56쪽

ego lamen non is sum, qui pulem, rem iis absolvi atqu

constitui.

Alia, ut hoc, quoad ejus fieri possit, efficiatur, in

medium proserenda erunt argumenta. At vero etiam sunt, quae proscrantur. Et primum quidem contenderim, non solum ea, de quibus modo disseruimus, sed quaecunque alia de Paeonum genere Peliasico asserri.possint arguis menta, idem de Thracibus probare, quum Paeones Thraciae gentis Partem tui e persuasissiinum mihi sit. Quod hae ratione demonstrare mihi posse videor. Homerus via dubium est, quin Thruciae nomine etiam eam terram, cui post Macedonias nomen laclum est, comprehenderit, quum Paeones in ca habitasse minime ignoret ; itaque sequitur, ut hos ad Thraciam gentem adscripsiSSe videatur, praesertim quum nec Omnino deSiderentur loci, quibus nomen ac genus Thracium aperte Paeonibus attribuat. Strabo, qui Homerum ita sacere minime miratur, sed de ea re, quod Macedonia auliquitus pro Thraciae parte habita sit, lam. quam nota atque consessa loquitur, alio loco ipse diserto tradit, omnem Macetaoniam antiquis temporibus a Thracibus suisse obsessam 'o, quum longe maXimam ejus partem gentes, quae Paeoniae a veteribus Scriptoribus appellentur, tenuisse supra demonstratum sit. Itaque quum non sine ratione idonea a uobis positum esse Videatur, quaecunque argumenta Paeontinet, eadem Thracum genus Peliasicum conis stiluere, Sunt lamen etiam alia, quibus milii 2 races,

qui proprie dicuntur, ita Pelasicorum populorum numerohahendos esse, persuadetur. posita autem, quae inter has gentes intercesserit, ratione, non est, quod multis ostendamus, haec etiam confirmaudorum eorum esse. quac de Paeonibus in eandem sententiam dicia sunt. Primum non negligeiada videtur Aeschyli auctoritas, quem omnem eam terram, Per quam Strymon amnis fluit,

57쪽

regno Pelasgico tribuere supra jam vidit reus. Tiam eam rem non parvi momenti esse Nistimaverim, quod losio Strabone 'Larissa urbs in sinistra Ponti ora haud procul ab Haemo monte sita erat. -. Verum enim veroosiamsi nihil horum traditum osset. tamen Thraces P las os suisso mihi certissimum esset.' Nemini enim, monquidem sententia, obscurum esse potest, antiquissimos Graociae et Thraciae incolas unius ejusdemque generis suisse. Equidem nisi hoc statuerem, profecto nescirem, qui eXplicarem, quod non solum musices, sed etiam omnis Omnino cultus atque humani alis initia ab ipsis G1 areis e Thracia,repetuntur, et nil Thruces auctores reseruntur. Pieria Musarum, sedes: hic obn us, hic

Pimpla sons; quin, quae in ipsa Graecia Musarum sodes habitae sunt, a Thracibus, Graeciam incolentibus, dediolae esso traduntur. Musici primi, OrHeua, Eumo pus, Musaeus, Thamyris, iidemque, inprimis Orpheus, omnis vitae humanioris Graecia auctorcs, ex Thracia oriundi esse perhibentur '' . . Sed haec susticiant. Nam tiberiori non opus esse tractatione existimo ad persuadendam, quam probandam suscepi. sententiam, quum quae modo commemorata sunt, non modo fieri, sed ne cogitatio quidem, lacla esse, nasci potuisset, nisi ambo populinrclissimo communis linguae ac seueris vinculo conjuncti fuissent.

f. s.

Si 2'hraces constat e numero Pelasgorum fuisse, sequitur, ut omnes AKiae minoris, quae Vocatur, incolae, qua in Occidentem Solem vergit, ad eandem gentem si ut reserendi, quum his omnibus commune cum Thracibuo genus

58쪽

suisse, ex veterum scriptorum testimoniis sat mullis ac strinis efficiatur.

Εx velerum scriptorum locis, qui de genere atque origine eorum populorum eXPonunt, qui Ariam minorem, quae vocatur, lenebant, id nobis ossici videtur, ut altera horum pars, eidem, cui Syri, altera cui Thraces, genti adsci ibendae sint. Ex quo sit, ut, quum Thraces Pelasgos fuisse domonstratum sit, quas Ariam incolentes nationes Thracii generis suisse evinci possit, ad easdem Pelasgicum genus pertinere decernendum sit. Itaque, qui fuerint, quin veteribus scriptoribus generis societatem cum Thracibus habuisse dicautur, ita inquirendum videtur esse. ut, si quae alia argumenta, quibus bos populos in numero Pelasgicorum reserendos esse decIaratur, nobis osserantur, ea haudquaquam negligamuS.. 1. Phrygas quin ex illorum numero fuerint, uta est quod dubites, quum omnes antiquitatis Scriptorcs coni. muni consensu tradant, Phrygeo, qui antea Briges vel

estes vel Bregi vocali essent, irajecisse ex Thraciti et ex ea quidem parte, cui Post Macetaoniae nomen facis lum est in istam, ubi nomen eorum in PhrX a mulatum esse in. Accedunt etiam alia, quibus sententia haec confirmatur, qua Phryges ad Thraciam itaque ad PM-gicam gentem roserendos esse cenSemus: communis luna

Bacchi cultus, quem Thraces pariter ac Priviles sub baaii nomino coluisse traditum est, tum M nae Matris, qui inter ipsos Hr es ortus esse dicitur, tum praecipuo Cabirorum ' in, quem Pelasgorum proprium fuisse, uero locus prodit. 2. Mysi, quum ab Heroaeoto τῶν ADJω ν ἄποικοι a nominantur, ea re nihil aliud declaratur, nisi hos duos

59쪽

populos cognatos ejusdemque gentis partes suisse. Et sententia, qua hos populos et inter se et eum Caraus generis communitate iunctos tuisse sumimus, satis firmis nititur fundamentis. Horum enim omnium, qui se, utpote qui a fratribus prognati essent, cognatos esse ipsi praemeabant, Herodoto auctore ' , communis lingua, commune

του λος Καοέου templum suis. Et Mysos quidem, si quem alium Asiae populum, ad Thraciam gentem Pedilinuisse constat, quum omnes veteres scriptores magnam forum EuroPaeorum nationem, quam Thraciam suisse inter omnes convenit, unam candemque atque Mys

Asiaticos fuisse decernant, licet alii - quae Her Nisententia suisse videtur' - illos ex Aria, M orum Asiaticorum parte una cum Teucris in Euro m trajecta, oriundos faciant, alii hos - id quod, si alterutrum sae- tum esse statuendum sit, mullo verisimilius est ex Europa in Asiam profectos esse tradant 'b. 3. L Us , qui iidem Maeones dicuntur ' , in Pelas- meorum populorum numerum adscribendos esse, positis atque eoncessis, quae supra disputata sunt, Videtur probari posse. Nam etsi nulla, qua e Thracia in Asiam

immigrasse dicantur, mentio eXstat, tamen eos non minus,

quam reliquas nationes, quarum in hac Asiae parte sedea constitutae erant, ad Thraciam gentem reserendos esse, ex ea re intelligitur, quod ΜΤsos ac Phryges, quos Thracios populos suisse demonstratum est, cognatione attingebant ' . Et inter Pelawioas nationes jure eos numerari, vel ex eo colligere licet, quod duae urbes, quibus Lari

sis nomen erat, in earum terra silae erant '. Itaque

apparet, qiii fieri potuerit, ut, quum alii Tyrrhenos.

Italiam incolentes, Pelasgicae stirpis esse contenderent, alii originos illorum ex Maeonia repeterent. - Utraque

natio enim quum re vera E PetasTicorum numero esset,

60쪽

' coguitum comuinue utriusque Populi genus Peperit uar- rationem, qua altera eX altera ita orta esse fertur, ut aIturius pars pristinis sedibus relictis novas sibi quaesivisse dicatur. 4. Carea e numero Pelasgorum suisSe eX ulraque, quae de eorum origine ae seuero nobis tradita est, nam ratione essicitur. Nam quum ex auera, quae ad eos ipsoa auctores refertur, iniugenae et sicuti cum Mysia sic cum

Lydis cognatione juncti esse perhibeantur ' , quod de horum origine ac genere cognitum eXploratumque ait, idem ad eos pertinere, apertum est. ΕX altera autem, qtiam Cretensium Esse Hem tua prodit, quaque Cares, antiquissimis temporibus Leleges appellati et Minoi subiecti, insulas tenuisse, tum, longo temporis intervallo interiecto, a Doriensibus et Auibus insulis pulsi in continentem pervenisse dicuntur , item emitur, ut inter Pelasgicos populos recte videantur numerari, quum Teleges Pelasgos fuisse supra demonstrare conati sImus. Confirmatur res eo, quod Homeruε Cares βαρβαροφωνους appellat, siquidem Strabo 'ὶ recte monuisse putandus est, qui hoc verbo nihil aliud, quam. κακῶς id est male graece loquentes sisuisicari autumat. Sed M. cunque haec ros se habet, lioc pro certo videtur assirmari posse, Grum linguam Graecorum similem fuisse. 5. Bithynos Tbracea fuisse Ita inter omnes veterea scriptores constat, ut saepissime illos Thraces, terram. quam in Asia colebant, Thraciam, vel, quo distinguatur a Thracia Eu Paea, Thraciam quae in Asia est, sicuti incolas Thraces Bithrnos appellent . Quumque omnes item in eo consentiant, quod eos ex Europa in Asiam transgressos esse narrant, alii, qui Mysos ex Asia in Europam trajectos esse docent, eos ab his sedibus pulsos Eurmam reliquisse, alii, quibus contraria illi sententia

SEARCH

MENU NAVIGATION