Desiderii Erasmi Roterodami De contemptu mundi. Liber

발행: 1641년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

71쪽

litudine gavisum, amicam illi fuisse tranquillitatem. Quid nunc humana ac leviora commemorem Z Pythagoram in Idam antro multa arcana edoctum ferunt. Plato academiam 'suam philosophiae colendae multo Athenis iudicavit commodiore. POC-tae ipsi, nescio quas rupes ac lus OS sibi finxerunt, in quibus versarentur, quoties eos divinus ille furor corripuisset, hoc significantes, eum qui aliquod egregium ac venustum carmen condere cupiat, a turba semotum esse oportere. Postremo sui ad vulgus veniamus j videmus fabros aurifices, pictores , caeterosque artifices quorum opificium aliquid singularis habet industriae, quum quiddam exactius atque accuratius e S-cere cupiunt, aliquo fugere, ubi strepitus hominum ac frequentia laborantes non interturbet. Ex quibuSomnibus liquido intelligi licet, turbam arduum quippiam molientibus Vehementer ossicere, tranquillitatem summis gerendis rebus esse oportu nam. Quid potest esse magis arduum a

72쪽

CONTEMPTu MuNDI. 6sduum, ac serium eo negocio quod ad animae lalutem, ac beate vivendum

spectet Z Id igitur in mundo haud

commode curaveris. Quis enim istic tranquillitati locust At hic contra mi Iodoce omnia late silent, foris n- tu .r utrobique summa rebus pax est.

Illam quidem gratissimus ipse loci recessus parit, haec vero de optima atque integerrima mente proficiscitur. Ita autem alteriuS opem utraque poscit, ut si alterutram detraxeris, neu tram reliquisse videaris. Nam & externa illa quies internam fovet , alit, tutatur: at illa vicissim , nisi hareaccesserit, molesta, ocios acina operniciosa fuerit. Eum enim qui acerbo atque turbato sit animo poeta solum esse prohibet. Quicquid agis, loca sola nocent, loca sola caveto. Quo fugis Z in turba tutior esse potes. Nee praeterire queo, tametsi iam properandum mihi sentio, percommode enim incidit, nobilem illam Cratetis philosophi exhortationem, qui ut

forte adolescentulum quendam, ultro citroque commeantem animadvertisset

73쪽

o ERAS MI ROTER. DE vertisset solum secum , nescio quid fixius meditantem , rogabat quid . illic rerum ageret. Mecum ait ille loquor. At cave, inquit Crates, ne cum homine improbo loquaris. Et facete .& breviter uterque . Est igitur laudanda solitudo, ted in homine laudato, contra sceleratis nihil perniciosius.Tum enim acerba cogitant,tum

immanissima flagina concipiunt, tum& sibi & aliis saeva consilia tractant. Quid tandem miseros ad accelerandam sibi necem impelleret, nisi commoditate sua invitet solitudor inueis unquam aut venena bibit, aut laqueo iugulum fregit, aut ense pectus defodit, aut sese praecipitem dedit, nisi solus p Quorsum igitur, inquis, laudas mihi tantopere solitudinem rem tam pestiferam' Hic mihi commo dius respondero, quam Cratetis modo commemoratam sententiam. Tu cum tecum vivis, cave cum homine

improbo vivas, ta nihil erit quod solitudinem metuas. Ita a turba,ut multo amplius a vitiis recedas.Ita sileant circum te loca, ut non fremant pectoras

74쪽

CONTEMPTu MuNDr. 72ctora. Quanquam hoc verboso sermone non tibi Timonianam illam solitudinem commendare studui, volo enim te non ex universo hominum genere, ut fecit ille , sed d turba migrare. Verum de externa quiete satis. Iam de interna paucis agendum est quae uti in mente est, ita non nisi a mente proficiscitur, sed bona, sed nullius sibi flagitii conscia. Tanta enim virtutis vis est, ut cuius in animo consederit , eum incredibili pace quadam tranquillet, ac leniat, omni- . que anxietate , horrore, metu, ac perturbatione libere r. Quae res quanti sit, tum rectius intelliges, si inspicias quas angustias , quos tumultus sceleratus animus serat. Nam qui fur, aut peculator, aut scortator, aut proditor, aut stuprator,aut adulter, alioqui flagitiosus sit, scelerum conscientia premente, in perpetua anxietate ac formidine versatur. Occursant dormienti, occursant vigilanti tanquam furiae quaedam horribiles illae scelerum facies. Ad omnia pallescit,

exanimatur, metuit, quum omnia, tum

75쪽

tum haec in primis suspitionem, sermones, infamiam, iudicium, supplicium Verum fac contemnere, aut certe fallere hominu conscientiam , fac item Deum immortalem non vereri , num quando fieri poterit ut suam ipsius conscientiam effugiat 'Nihil profecto minus. Quoquo enim rerum se verterit, quocunque locorum profugerit, dira illa pecto- Iis tormenta non deserunt fugientem , imminent, agitant, territant, non epulas, non lucem , non vitam sinunt esse iucundam, ipsam postremo quietem inquietam eiu ciunt. Hinc plerumque corporis macies, hinc vultus truculentia, hinc oculorum foeditas, hinc cuiusvis rei metus, quo ipsi sese prodere solent. Quo pulchre & iuste ab aequissimo

rerum iudice coparatum est , ne nulli omnino impune nocentem esse liceat. Nam maleficia foeda quaedam suspicio continuo consequi solet.Primum ea abunde nocentem ulci L. citur. Deinde sermones atque infamia quae profecto tantum malum a

plerisque

76쪽

CONTEMPTu MuNDI. 73 plerisque iudicata sunt, ut e vita mi grare, quam his obnoxii vivere mainluerint. Uerum multi eo malitiae evasere, ut ista facile contemnant quin esto iuxta vulgi sermone quantum eis malitiae, tantum sit & fortunae , ut ipsis neque postulator quisquam, neque iudexsex hibeatnegocium, erit tamen , erit aliquando qui inexorabili severitate supplicium sumat. At ista procul absunt inquiunt, quasi vere certi sint vel unam se horulam victuros. Verum ut hoc eis concedamus, certe iam nunc praesens intra ipsos supplicium est maleficiorum conscientia, quae tam aeerba est, .nt nullum facinus, tantam adferre

voluptatem possit ut his cruciatibus emenda sit. Qnis enim unquam satis aestimaverit, quam ditiis stille pectoris motus, quum seditionem quadam acerrima ipse a sese dissidet animus ac quibusdana partibus suis aliis

alio nitentibus concutitur, discerpitur, discinditur accusante memoria, iudicante ratione,puniente conscienis. D ' ' - tia,

77쪽

ERAsMI ROTER. DEtia, alio ratione, alio natura , alio vocante peccati libidine. Unde perpetui stimuli, perpetuae rixae, bellum perpetuum. Quapropter non absurde ecclesiastici quidam sensisse iudicandi sunt, qui conscientiae remorsum, qui malos ad inferos evnres consequitur, eorum suppliciorum quae illic inveniunt non minimam partem iudicaverunt. Iuvenal. igitur praeclare illa ut omnia. Quur tamen

Evasisseputes, quos diri conseiafacti

Mens habet attonitos is surdo verbere radii Oeeuisum quatiens animo tortore sessum' Poena autem vehemens, is multo fa- mior illis,

Quis is C eiud gravis invenis O

Rhadamanthus. Nocte dieque suum gestare inlectore testem.

Et post pauca.

adosi nata peregit' 'Perpetua anxiem , nec mensa tempore

78쪽

CONTEMPTu MuNDI. 731 auribus ut morbo siccis interque molares

Di ili erassente cibo. Et caetera item verissime atque pulcherrime. Possent eadem haec ut ratione atque auctoritate probati sunt , ita mille doceri exemplis : at nos ne singula prosequamur j tribus contenti erimus , quorum primum ex fabulis,alterum ex Romanis historiis, postremum ex saeris liseris petemus. Quid enim aliud sibi vult quod O testes simul atque matrem trucidasset, ab ultricibus diris squas vulgatius furias appellant correptus fingitur, itaque ab his exagitatus, ut quocunque fugisset, eas adversas sibique faces iu-

tentantes offenderet, quam eum qui .

aliquod flagitium admiserit, ita conseientiae stimulis torqueri agitarique ut phrenesi quadam laborare videri possit r Multa quidem scite a poetis

excogitata sunt, at hoc mea sente tia nihil aptius. Quare me huius fabulae commemoratae nondum pinnitet. Et quid. Lucii Syllae exemplo

79쪽

6 ERAsMt ROTER. D Bevidentius p Fuit huic viro ut legimus , inexpleta crudelitas, ita ut miserabile dictu sit, quot aut proscripserit, aut caedi iusserit, caeteris item sceleribus non segnius Ornatu S. Verum de hoc tyranno i quod nemo alius poterat lipsa hominis malitia supplicium sumpsit. Maleficiorum enim

suorum conscientia ita excruciatus est, ut nullo ingenio, nulla medicorum ope somnum amissum revocare

potuerit, tandemque morbo foedis.smo i quem pedicularem vocant in perierit. stat Chain ille, antiqui Dsimum quidem, at ea re nihilo obscurius huius rei e mplum. Is fratrem invidia permotus trucidasse legitur, neque id impune. Continuo supplicium consecutum est, vastum quidem , at nullum inclementius, nullum capitalius, quam conscientiae. Ea in sceleris auctorem multo se verius quam conditor ipse animadvex-tit. Obiurgabat ille, imo potius ex- postulabat, ut poenitentiam simul Mconfessionem eliceret: at miser ille

80쪽

CONTEMPTu MuNDI. 77 maius peccatum suum existimabat. quam cui ignosceretur. Vitam illi donarat Deus , at ipse sie vita iudicabat indignum. Quim dirum carnificem in illius pectore saevisse credimus. Quid illi dulce in vita accidere potui ite putes, qui sibi ipse infensus, sui desperans , sibi ipsi molestus

vitam credebat acerbam, in conspectus hominum prodire verebatur,

quippe qui omnes sibi tales fingeret, qualis ipse sibi erat. Vides Iodoce mi

quae tormenta, quas labes, quos si mulos, quo S tumultus , quos aestus sceleratus animus fera ty Nunc tute

collige, quam plena ocii, pacis, voluptatis res sit nihil conscire sibi, nul- 'la pallescere culpa. Qibid est quod pectus ita praeparatum atque compositum permovere possie Z Quid est , quod iure metuat ' Num homines

Verum non terretur inimico homine qui amico nititur Deo. Ndm calamitates Z At eas stiam lucri loco deputat. An Vero mortem quam etiam ultro optat'Postremo an Deum ipsum r

SEARCH

MENU NAVIGATION