장음표시 사용
81쪽
Ne ipsum quidem , utpote cui se Mcharum, & curae esse confidit. Quid hac re potest cogitari pacatius , quid securius, quid Selleius Sentiri utcunque Iodoce potest, narrari plane nequit. Num ista tibi levis videtur causa, quur ad nos advoles t At forte ipsum ad quod te advoco iam ist- hic beatus habes. Sie equidem confido. Sed eo magis tibi isthic evolandum censeo. Habebis enim hic Ecmulto cumulatius & longe tutius. Quid tibi adeo liberum est inter latrones charum portare thesaurum H ie si quid habes augebitur, istic aeternus metus est ne amittas. Hic iti- terna illa pax maxima, externa nisi hic nusquam. Isthic haec nulla, illa si qua est,& rara est,& parum tuta, propterea quod coenobia, ex malis bonos , ex bonis meliores e Sciant, mundus contra, ex bonis sceleratos, ex sceleratis sceleratiores reddere
82쪽
CONTEMPTU MuNDI. 79C A D. XI. De Toluptate vita solitariae. V Srum de tranquillitate paucio- οribus quidem , quam res post alarit, pluribus tamen quam inihi tueram egiste video, nunc de voluptare
quod unum restati quam brevissi
me poterimus, exponemus. Ea profecto una est, quae omnes hominestam sibi pertinacitet deditos habet, ut ab ea nullis malis deterreri , nulla ratione avelli possint. Et illud folia D
se non absurde Epicurus, errare quidem mortales in iudicandis voluptatibus , Omnes tamen uno animo aliis quidem atque aliis modis eas expetere. Proinde seculares quos vocant) ea vel maxime causa nostraeque vitae institutum fugere atque odisse solent , quod triste putent este, horridum, inhumanum, atque alienum ab omni voluptate. At nos ne eos iste deterreat error i longe secus esse demonstrabimus , tantumque a belle, ut vita nostra voluptate vacet, ut
83쪽
go ERAsMI ROTER. DE ausim omnes Sardanapalos ad eam tanquam quendam delitiarum paradisum invitare. In monasteriis voluptas inquisi Delphinum sylvis appingis , fluctibus aprum. Imo vero mi Iodoce tota vitae nostrae ratio Epicurea est. Quid istuc inquis Audies. Negat Epycurus eas admittendas esse
Voluptates, quas maiores molestiae consequantur. Et nos quidem non scortamur, non adulteramur,non Asotorum more nos ingurgitamus: sobrii orientem, sobrii occidentem solem videmus, quorum utrumque vidisse illos negant. Haec enim omnia
nunquam ita se habent, quin plus adferant molestiae quam oblectamenti. Sed neque ditari, neque clari aliquo magistratu essici aut possumus aut cupimus. Ne in his quidem ab Epicuri magisterio descilcimus. Nam eum parum habeant voluptatis mo- lectuae plurimum : sapimus, qui exi-zuum commodum maximo in comis
modo mercari nolimus. Praeterea docet nonnunquam adeundos esse
84쪽
CONT BMPTu MuNDI. 8 Idolores , maiorum dolorum effugiendorum gratia: saepe omittendas eme voluptates, ut maiores assequamur. Quid nos i Vigilias, ieiunia,
solitudinem , silentium , caeteraqne eius generis perferrimus, ne maiores dolores ferendi nobis sint. Non potamus uncti, non choreas ducimus, no a cursitamus quocunque fert libido, non caeteris ineptiis indulgemus, at utinam videas, quanto cum foeno in re istis careamus. Tu nos voluptatem amisisse credebas commutavimus non amisimus , atque ita quidem ut pro paucis ac parvis plurimas ac maximas receperimus. Iam dudum nitidos istos ac molliculos arrectis enauribus arbitror, ut qui me novum aliquod parandae voluptatis artificium docere sperent. Docebo equidem . Sed eos interim a foedissimis istis illecebris , quae nobis cum pecudibus
communes sunt, animum transferre
volo. Pecudes eme desinant, intelligantque, in homine sublimius quiddam eme ac divinius , quo potius P ue quam
85쪽
ΕRAsMI ROTER. DE quam ad corpus delectatio referendaur. Nam pecora cum in illis sit nihil corpore praestantius, suam quandam felicitatem ventris ac inguinis repletione non iniuria metiuntur. Atho minis dignior conditio est, quam ut non aliis rebus , ac bruta natum se . existimet. Constat enim ille non corpore modo , verum etiam anima. Corpore quidem excepta hura , nihil a brutis absumus,anima vero non parum ad divinam illam atque aeternam naturam accedimus. Corpus terrestre, brutum, tardum, mor ale, morbidam, caducum, iners, ignobile. Anima contra coelestis, subtilis. divina , immortalis , perpetua , lucida, generosa. Et quis sic caecus est, qui non videat, ne conserendum quidem esse cum anima corpus ὶ Quantum igitur a dignitate animae abest corpus, tanto animi voluptas corporis praestat illecebris. Illa enim uti anima, vera, perpetua, fastidii nescia, syncera, honesta , divina, salutifera. Hae contra falsae, labiles, fa
86쪽
SONTEMΡTu MuNDI. 83 stidii plenae, plus aloes quam mellis habentes, foedae, mortiferae. Fieri amem nequie, ut idem & corporis &animi voluptate gaudeat. Alterutra carendum est. Quid hic consultus consuleret Epicurus Nempe ut obscoenas illas corporis illecebras amoveamus, ne impedimento sine, quominus praestantiores & dulciolles animi voluptates aliaquamur. Atque
hoc quidem ut dixit est voluptates
non amisita, sed foenerasse. Sed iamdudum audire te velle suspicor, quibus hic animi pascamur voluptatibus. Primum eo horribili sordidae conscientiae cruciatu vacare Epicuro auctore i ne ab eo recedamus volu-luptas est vel maxima. Nam illi nouparam multum est, quod gaudeat,
eui nihil est quod doleat. Deinde
coelestium atque immortalium delitiarum contemplatio , in quas nos venturos Deo volente speramus, anno a Voluptaria res est QAis est tam
stupido pectore, qui ubi huius vitae satato coelestis felicitas in mentem
87쪽
84 . ERAsMI ROTER. DAvenerit, non vel lachrymet prie gaudio, cuius animus sic moerore deie- His atque humi depressus est , qui cogitata illa vita non erigatur Mnouexhilaretur, non ex hoc corpusculo
evolare gestiatῖ Q3Iid si etiam gusta-tat Quanquam haec nondum sapiunt, quibus adhuc mundus sapit, sacris animis nihil exploratius. Nam quam vis vitae illius iucunditas futuro aevo servata prius percipi nequeant, quam
animus ex hoc teterrimo carcere e
mergetis eo revolvet unde profectus est, eius tamen odore quodam sensuque piae mentes assiari mihi videntur , & quasi coelestium imbrium rore quodam tingi, ac de illa nunquam defectura luce nescio quid sublustre aspicere. Quae res, quid habeat voluptatis , ei cui comperta non sitne persuaderi quidem potest, expeτ-tis non aestimari ne dum narrari. Quaquam autem harum delitiarum rarai ut inquit Bernardus hora & brevis soleat esse mora, tantae certe sunt
ut si quicquid hic mundus usquam habet
88쪽
CONTEMPTu MuNDI. 8s habet voluptatis in unum constetur,ptae his vile quiddam fastidiendumque videatur. Quod si bene gestorum nulla alia essent speranda prae-- mia i quod multo secus est certe hac una mercede quosvis perferre labores nunquam me pigeret, dignasque iudicarem, quarum potiundarum gratia caeteras illecebras omnes non solum contemnerem, verum etiam bellum eis indicerem. Age igitur quanti futuram arbitramur illorum gaudiorum copiam, quando sic odor te nuissimus delectat, sic recreat, sic aia ficit Quam voluptarium erit, divino illo lumine squod ni spurgatissimis oculis videri nequiti perlustrari, ita ut ipsi quoque toti pelluceamus,
quum tantum adserat Voluptatis nebulam sui ita dixerim sublucidam idque raptim suspicere ' Haec meditari , res est voluptatis plenissima. Praeterea dulcedo illa , qua spiritus ille paraeletus, id est , consolator candidissima pectora quoties secretius illabitur assicit, quoties in
89쪽
thalamo castissimo sponsam sui amore languidam sponsus amplectitur, ae querulam , ut sunt omnes qui misere amant,blandissima quadam ac amica familiaritate consolatur. dulcedo inquam illa quid a me commemoretur Nartent qui norint. Norunt autem & quidem feliciter quibus licuit experiri, ego ad has admitti delitias nondum meritus sum, aut si quid tenuiter libavi, malo de aliis, quam de meipso dicere. Et hoc ceristius , illud tamen molestius. Eos igitur persiepe eum lachrymis talentes audivi, istas seculi voluptates, quam vanis hominibus vitio palati sapiunt. ita sibi videri insipidas, ut non solum
a rebus ipsis mimus, vem metiam a commemoratioue aures abhorreant.
Nimirum serduerunt Uandes, ubi Cereris usus repereus est e fastidire ceperunt falsas delitias, ubi veras gestarunt. At heu plerique mundi cultores ex illo Utesti ae stolido hominum genere, porcinis istis pabulis ita fauces habeat imbutas , ut eis praeteri suas
90쪽
CONTEMPTu MuNDI. 87 suas glandes sapiat nihil, nec plane intelligunt , quae possit esse vitae iucunditas, aut cur in vita morandum sit, sublatis glandibus , id est ventris ac faucium voluptate. Proinde quoties sit ut nos videant in his laboribus sui
ipsi aestimant P in quibus se vivere quidem posse credunt, hilariores aue
etiam corpore habitiores vivere quam ipsi inter suas epula vivant, admirari maximopere solent, nec intelligere possunt, posteaquam carnis delectamenta reiecimus , qua ex re ullam praeterea Voluptatem capere possimus. Vident adolescentulos teneros, puellas item delicatas, vident annos, vident formam, qua indulgentia paulo ante educati sunt meminerunt , altera ex parte si quid haee vita asperum,si quid triste habet collocant, solitudinem, laborem, vigilias , inedias, & id genus caetera. Vident non modo liberum eis esse ab
hoc vitae genere recedere, verumet
iam admirabili quadam parentum atque amicorum improbitate suaderi,