Commentarii historici et chronologici in Demosthenis Orationem de corona Insunt multa ad Philippicae aetatis cognitionem omniumque Demosthenis orationum, quae sunt ex genere publico, intelligentiam adiuvandam

발행: 1829년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

scultatibus, quae in temporum praesertim discrepa tiis insunt, tum etiam in ambigua singularum rerum ratione. Illae expedis non facile poterunt, antequam haec sit accurate perspecta. Ea igitur disputationis via persequenda erit, ut primum, id quod ipsa Dem sthenis nauatio exigit, pacis actae compositique belli

sacri ratio et nexus exponatur et illustretur, tum adeas, quae decretis osseruntur, difficultates transitus fiat. Exstant autem iisdem de rebus uberrima antiquutatis testimonia Demosthenis et Aeschinis de male gesta legat orationes, quae licet ipsae eorundem adve sariorum irritato animi assectu res aliquantum sucatas et obscuratas reserant, quum tamen certe tribus modo annis post eos, de quibus hic agitur, eventus habitae

sint v. Dionys. H. p. ad Amm. S. io Argm II ad

Dem. P. π παραπρ. , si caute adhibeantur, verae v

rum conditionis copiosa argumenta suppeditant.

i. Philippus eversa Olyntho postquam omnes Septe trionalis Graeciae regiones in suam potestatem red gerat, nihil ardentius in votis habebat, quam tu candae Graeciae, bello sacro laceratae, ad se arbitrium deserretur. Etenim bello Phocens composito ita -- iutrones receptum se iri, Pylisque potiturum et i lius ita Graeciae principatum assecutrurum se ESSE SPE-rabat. Quam consiliorum eius rationem ipse rerum eventus docuit. Votis suis obnoxios habebat in primis

Thessalos, pro quibus Olymp. iam CVI, aut VII,

cum Phocensibus conflixerat v. cap. II nr. Φ, V teri eos odio in Phocenses accensos Aesch π παραπρ. p. 46 . , eorumque excidium optantes, ut possent Pylaeam recipere, qua orbati erant, dum Phocenses Thermopylas obtinebant et Delphos Dem. n. παραπρ.

Ρ. 4 3. do pace p. a . t Thessalorum Philippique in Phocidem iter parabatur Olymp. iam CVIII, a

92쪽

ineunte, antequam Athenis de pace cum Philippo com-Ponenda agi coepisset Aesch. l. c. p. 45 m. Eodem tempore in Phocide Boeotiaque, ubi bellum sacrum

gerebatur, res in eo tu versabantur, ut Philippi consiliis maximam opportunitatem adferre viderentur. Utraque pars enim diuturnitate belli acerrimi exhausta iam erat et defatigata Thebani in ipsa Boeotia a Phocensibus pressi, qui Orchomenum Corsias et Coxoticam praesidiis obtinebant, et Olymp. VIII, et elade assecti Diod XVI, 56 58. Demosth π. παραπρ. p. 444 ipsi iam externa auxilia circumspicere cogebantur Phocenses, etsi armis superiores, consumptis

tamen iam templi divitiis, inter se dissidebant. Aesch. l. c. p. 4 rii Diod. XVI, 56. Ita dum omni ex parte

favere inceptis sui opportunitatem videret, uni t me obstabant Athenienses, bello tum cum eo ceu- pati, idemque Phocensium socii. orum enim praetor Proxenus cum classe ad Oreum, uboeae urbem versabatur Aesch. l. c. p. 45 a coli. Demosth. p.

38Φ, unde facile praecludi transitus poterat, id quod ol iam CVII, i Philippus expertus erat V. supra C. II S, si petiturum se cum exercitu Thermopylas Athenienses comperissent atque o triremium classem paratam Athenienses habebant, ut si quid eiusmodi se ret, continuo impediretur Dem. . Πραπρ. p. 44 ). Ea de causa pacem sibi cum Atheniensibus conciliare optabat. Dem. l. c. p. 442. Ipsis vero Λtheniensibus nihil in temporis pace exoptatius erat Bellum enim de Amphipoli et segniter, et ob eam ipsam causam infelicissime ab eis gerebatur, tum quod apparatus opportuno tempore instrui non poterant Dem. I. c. p. 387 per inopiam et perniciosam trierarchiae rationem, qua de Te oratione iam adv. Philipp. I et orati. Olynth. Demosthenes conqueritur, tum ob imperatorum pravitatem Aesch. . παραπρ. P. 37). versa Olyntho omnes eorum illis in regionibus socii inter

93쪽

ierant, aut in Philippi potestatem transierant, ipsi plerisque possessionibus orbati iam erant continuis Philippi in Thraciam impressionibus Dem. Olynth. II, p. 25 , earumque gravissima, Chersonesus in summo discrimine versabatur, quum tunc iam omnes in eam copias colligere Philippus posset . Quominus t men pacem a Philippo peterent, animi superbia impediebat. Post captam Olynthum oratores, Aeschines, tum adhuc so Philippi, Eubulus ipseque haud ianime Demosthenes populum incitabant, ut legatos mi

teret ad alias Graeciae civitates, maxime Peloponti siacas adversus Philippum excitandas Dem. π παραπρ.

p. 344 439. Diod. XVI, 54. Quas tamen exhorta

tibus obtemperare prohibebant non tam desidia, quam intestinae ipsarum turbae. V. nostr ca IV nr. 5. at Philippus interea ipse se Atheniensibus pacis amantem offerebat inde ab Olymp. VIII a. i. Atque primum Io gati Euboeenses, de pace Athenis agentes, iussos quoque se esse a Philippo dicebant, ut Atheniensibus annuociarent, velle se cum eis transigere pacemque inire. Non multo post Phryno Rhamnusius inter Olympicas inducia a praedonibus acedonicis captus est, redemptusque quum Athenas rediisset, rogabat populum I gatum sui causa ad Philippum ut mitteret, pecuniam, qua redimere se coactus esset, requisiturum. Missu que tum Ctesiphon est. Qui quum esset Athenasci versus, pacem Philippum ex animo optare renunci bat. Haec populus summa laetitia accepit, et uno animo comprobavit decretum, quod tum primum Phnlocrates Agnusius tulit licere Philippo caduceatorem legatosque pacis ineundae causa Athenas legare. Et

quamquam contra decretum eius Lycinus violatarum legum accusationem instituerat, nihilominus, Dem stlic ne patrono assumpto, Philocrates absolutus est. Sub adc temporarathenienses, ut captos in expugnatione Olynthi cives quosdam suos libcrarcnt, vi-

94쪽

stodemum actorem miserunt, qui quum Athenasci diisset, regis benevolentiam studiumque in Atheniemsium civitatem coram senatu populoque summis Ia dibus esserebat, eumque ad pacem quam maxime Propensum esse denuo testabatur. His igitur apud populum renunciatis, iterum decrevit Philocrates legatos ab Atheniensibus esse creandos, qui de pacis conditionibus cum Philippo agerent. Ita factum est, ut Prima ad Philippum egatio mitteretur, ' cuius primas a tes eschines, Philocrates atque Demosthenes exceperunt Aesch. π παραπρ. . o. sq.), medio sese l. CVII a'. a. Agebatur in acedonia in primis de Amphipoli prima illa belli materia, quam ut recum rarent, Athenienses optabant Arach. . παραπρ. 3a Philippus vero non solum, ut quas ipse dictaret,paeis conditiones, eis Athenienses accederent, cupiebat,

verum etiam ut eam certe et sine mora componerent.

quam ob rem abeuntibus ex acedonia Atheniensium legatis, ipse in Thraciam cum exercitu solvit, ad de bellandum Thracum regem Cera leptem Aesch. l. e. p. 39 in.), simul tamen ut Athenienses metu, ne Chersonesum aggrederetur, si contradicendo moram s eerent, acrius ad pacem, quam vellet, confirmandam z0mpelleret, praereptaque per Pacem Atheniensibus opem serendi facultate Thracia commode potiretur. Athenienses contra ut aut aequiorem redderent Phiaum, aut in observanda pace magis religiosum, doconvocandis Athenas omnibus Graeciae civitatibus co-

' Haec Aesta ex ordine reser in or m παραπρ. P. 29 sq. Eadem partim affert r. in Ctes. p. a m. Ab actoribus Neoptolemo et Aristodemo Ctesiphoni que primum Athenienscs incitatos esse, ut legationem ad bilippum mitterent, eosque ceteram pacis agitandae curam lillocrati tradidisse Demosthenes . παραπρ. P.

344, 3 et 443.

95쪽

gitabant Dem. l. c. p. 439 440 , ut aut belli conti

nuandi secum communionem sacerent, aut pacis, si

eam iustis et aequis conditionibus concedere Philippus voluisset, participes fierent. I

ρον, μετέχοιεν. Aesch. π παραπο. p. 35. Aeschinos vero non cogitasse solum Athenienses de convocandis Graeciae civitatibus ad commune concilium Athenis habendum, sed missos etiam legatos iam esse contendit, Demosthenique exprobrat, quod non exspectato eorum reditu pacem confrmare Atlienienses iusserit: l. c. et

or in Ctes. p. a. Abiisse tu legatos Athenis dicit, quum bellum adhuc Atheniensibus cum Philippo intercederet Quam ob rem eleganter refellit adversarium Demosthenes in or de cor. p. 23 a. Idem tamen itior. π παραπρ. P. 346 Aeschinem insimulat, quo die Athenienses pacem cum Philippo decreverint, confirmarintque, id eis potissimum suasisse, ut ne ulli Graecorum succurrerent, qui ipsis prius auxiliatus non esset. idque ἐνστηκοτων των πρέσβεων καὶ - οντων, ους ἀπὸ των Ἐλλήνων μετεπέμψασθε ὁπὸ τουτου πεισθέντες, υτ υπω πεπρακως αυτον ὴν praeter veritatem, scilicet ut Aeschinem, quem ante legationem adeo Pliilippi sorem fuisse dicit, ut vel Graecas civitates ad

belli adversus eum communionem excitare conatus esset, quum ex Macedonia redux prorsus contraria suaserit, corruptum interea a Philippo eo evidentius demonstraret. Ita vero quum Demosthenes in or de cor et dem. g. leg secum dissentire videatur, Aeschines contra

ubique sibi constet, diiudicatu dissicile est, utrum tum temporis, quum de pace cum Philippo conciliauda

Athenienses agebant, missa sit legatio ad ceteras Graeciae civitates ad pacis communionem invitandas, nec De. Enim vero Aeschines refellens Demosthenis criminationem in or π παραπρ. P. 346 decretum etiam sociorum recitari iubet, cuius haec verba assert: ἐπειθε βου

96쪽

Iam reversis ex Macedonia Atheniensium legatis,

quum Philippi quoque legati mox urbem adventuri

δημος εἰς την Ἐλλάδα παρακαλουντα τα πολεις ἔπερτῆς ἐλευθερία των Ἐλλήνων, δεδοχθω τοῖς συυμα-

χοις, πειδαν ἐπιδηMήσωσιν οἱ πρέσβεις, καὶ τα πρεσβείας παγγείλωσιν τοις 'is ναίοις καὶ συ ιμποις, προγρα νω τους πρυτανεις ἐκκλησίας δυο κατα τους νομους, ἐν δ ταυται βουλευσασθω περὶ τῆς εἰρηνης τους Ἀθηναίους π παραπρ. p. 35. s. Recitatum hoc decretum coram populo esse Aeschines resert δτε ηπολις την ιοήνην ἐποιεῖτο, id est mense Elaphebo-lione v infra r. 3); Elaphebolionis XVIII, quo et

insequenti die XI de pace confirmanda agebatur, rocitatum esse crediderit, qui decretum sociorum, quod Aesch. r. in Ctes. p. 63 L affert, idem atque illud esse opinetur Sed huius decreti argumentum diversum est Suasisse enim in eo Aeschines socios dicit primum, ut de pace sola consultarent Athenienses, tum προςμγρ ραν, inquit, ἐν τυ δογuατι, ζεινα τῶ μυλο ιένωτων Ἐλληνων ἐν τρισὶ μησιν εἰς τὴν αυτην στηληναναγεγραφθαι με Ἀθηναίων, καὶ μετθειν των ορκων καὶ των συνθηκων. Nihil igitur hic de exspectandis

Atheniensium legatis, nihil de habendis post eorum a ventum comitiis, quod si re vera in decreto exaratum suisset enotandum hic profecto Aeschilles non dereliquisset. Itaque hoc decretum recitatum est Elaphebolionis XVIII, illud, si coniecturae locus detur, eiusdem mensis die

VIII, quo Demosthenes de comitiis, die XVIII et XIXEIaphebolionis habendis, decretum tulit, id quod ipsi

illi sociorum decreto Aeschines or. . παραπρ. l. c. oppouit, ut quid socii iudicarint, quid Demosthenes Pertulerit, cognoscatur Quod si re vera ita se habuit, missam esse ad Graeciae civitates legationem eodem tempore, quo legati Athenienses pacis conciliandae causa in Macedoniam abierint, eoncedendum Aeschini esset. Sed is miro prorsus modo legatos in Graeciam missos esse dicit δει του πολέμου πρὸς Φίλιππον ut ἐνεστηκότος π παραπρ. P. 35 . et M ρακαλουντας ἐπὶ Dίλιππον in Ctes. p. 62 in Iam vero una legati nota est ad civitates maxime Peloponnesiacas adver4M

97쪽

essent, omnes Athenis, eo consentiebant, pacem esse componendam Aeschines suasisse se pacem dicit,

quod bello rem publicam perditum iri intellexerit .

Philippum excitandas. quam decrevit Eubulus, suasit Aeschines ipse, et idem etiam obiit haud longo tempore post Olynthum versam, id est circa Olmp. CVIlI, 2. Dem. v. ραπρ. p. 344, 38 sq. manc si intelligit

Aeschines, tum totam suam criminationem evidentissime

commentitur. Eam enim obibat Aeschines, qui idem legatus ad Philippum missus est . Ea igitur reversa iam tum sit, necesse est, quum legatio pacis causa ad liblippum mitteretur, id quod factum est circiter mense Maemacterione Olymp. VIII, et v. infra r. 3 . t que Athenienses iterum civitates legatione adierunt, bmulque Philippum ad pacem invitarunt Aut id, aut

potius mentitus est Aeschines et malevole in or x πα-ρ-ρ contorsit ad rationem decreti Elaphebolionis VIIIa Demosthene lati sociorum decretum, re vera non diversum ab illo, quod affert r. in Ctes. in quo nihil de exspectandis legatis exaratum erat, sed de accerse dis solummodo ad pacis communionem reliquis Graeciae civitatibus. Nam si re vera diversum esset, id certe in or in tes non praeteriisset Aeschines, quod ad confirmandam criminationem suam praeclare aptum suisset Sed alia sui vera rei conditio. Reversis enim ex Macedonia legatis, quum de pace iam agendum erat, dissentiebant inter se ii, qui rem publicam administristiant alii ut convocarentur ad pacis societatem Graeciae civitates suadebant, ipsique socii sententiam tui runt, ut pax quidem fieret, sed ea conditione trium ut mensium spatio quisquis Graeeorum oluerit, accedere et nomen dare posset Aesb. in Ctes. p. 63 . . alii, ut continuo cum Philippi legatis ageretur Prius dissuasisse eschinem, postquam ex Macedonia reversus esset, contendit Demosthenes, παραπρ. p. 439 441. Ipse si cunctamina Graecorum noli exspectanda esse ii

bubat, quo cum arguit eschines in Ctes. p. 63. s), id fecit istud dubie, quod Pliilippo tum cum opiis

in Thracia versante per moram ei periculum adferri videbatur.

98쪽

Q. P. 38. Demosthenes negat se ad pacem contrahendam quidquam contulisse de Cor. p. 32. Reversus tamen Oxiacedonia ita se gessit, omnem ut non in

pace sola, sed etiam in laedere conciliando operameponere videretur ' Neque id solum, sed maturabat etiam pacis confirmationem, quod Philippum in Thracia versantem et Chersoneso imminentem sciebat risupra not. . Ipse vero Pliilippus amicissima erga thenienses consilia simulabati ius enim epistolam legati Athenienses ex Macedonia retulere, in qua Atheniensibus qua posset ratione gratificaturum se esse polli-Cebatur. Optabat enim, praeter pacem ut foedere quoque cum eis iungi posset, inque epistola scripsit: γραφον ν αν καὶ διαφρ ξ ν, ἡλίκα ὁριας ευ ποιησιο, με mi ιν καὶ συμuαχίαν μοι γενησομένην Dem. π παραπρ. p. 35 . v. de Halon. p. 85 , quo certius Atheniensos a societate cum Phocensibus amoveret. Quibus promissis Athenienses allecti sicilius se ad quaeque hia

lippi vota accomodabant. Primum enim Philippi l

Prima enim, quae reversis ex Macedonia legatis habita est, concione laetus de prospero legationis eventu decretum tulit de bronandis et ad coenam in Utaneo invitandis Atheniensium legatis, qui secum essent in cedoniam profecti tum, ut non de pace modo, verum etiam de foedere eum Philippi legatis ageretur, Suasit, denique id effecit, ut senatus consultum fieret de assignando spectandi in Dionysiis loco regis legatis, ubi Athenas venissent Aesch. π παραπρ. p. 34 sq. Quae omnia decretis ab Aeschine confirmantur. I. r. in Ctes. p. a s. 63, 6 in Conspirat quodammodo Demosthenes ipse, ubi dicit, se in concionibus illis. quibus de pace confirmanda ageretur, omni modo id

curasse, ut secundum sociorum decretum pax aequa om

nibus, Atheniensibus pariter ac sociis fieret π. παραπρ. p. 45); Philippi vero legatos tum hospitio excepisse se, tum publice coluisse confitetur cum in or de cor. p. 34, tum n. παραπρ. p. 14.

99쪽

gati, quum brevi post Atheniensium legatorum in umbem reditum Athenas advenissent Aesch. in Ctes. p. 63 in. , et de pace iam confirmanda coram populo ageretur, ex sociis Atheniensium, qui pacis participesseri vellent, Phocenses non posse Philippum in foedus recipere professi sunt. Dem. I. c. p. 44. Haec Atheniensium rem publicam administrantium ii, quia partibus Philippi stabant, summa ope adiuvirunt,

eorumque maxime Philocrates, qui tamen ne a pace laedereque prorsus excluderentur Phocenses, coactus a populo est, ut in decreto, quo pax confirmata est, et cuius ipse auctor fuit, verba πλὴν Auων' καὶ αν- κων exstingueret, eorumque loco Ἀθηναίους καὶ τους Ἀθηναίων συμμαχους exararet. Dem. I. c. p. 39I. C terum in pacis conditionibus hae praecipuae fuisse

videntur, ut Philippus Amphipolin et reliqua, quibus

bello potitus sit, obtineret Dem de pace P. 3. oride Halon. p. i, 33, Chersonesum Atheniensibus mderet Dem. n. παοαπρ. P. 365. His igitur conditionibus quum primum Pax et foedus Atheniensibus decreta confirmataque e sent, creati continuo decem legati a populo sunt, qui inalus, hessaliae oppidum, quod eum Pharsaliis inim

citias habebat, ideoque a Parmenione, inlippi praetore, obsidebatur, quum prima ad Philippum legatio pacis

conciliandae ausa in acedoniam tendebat Dem. .

παραπρ. p. 39a); idem Philippus expugnavit quinque

vel sex mensibus post, quum altera ad Philippum legatio iuris iurandi causa missa Athenas revertebatur Dem. l. c. p. 352, 353, ad . . Ulpr adnotat Halenses Atheniensibus studuisse, Pharsalios Philippo coniectura haud dubie ex ipso Demosthene petita.' mam foedus etiam eum pae ictum afferunt Dem. . παραπρ. P. 354, 356, 368. Aesct π παραπρ. P. 46 m.

100쪽

ad exigendum a Philippo pacis ius iurandum ini

cedoniam proficiscerentur Philippus autem ubi haec Athenis agebantur, in Thracia Ceraobleptem debeti bat. Ibi quum prope Chersonesum versaretur, em sthenes metuens, ne rerum opportunitate Atheniensium detrimento abuteretur Philippus, quamdiu iurem rando non esset obstrictus, legati ut quam celerrime urbe abirent primum suasit, deinde facta a populo sestinandae legatorum prosectionis senatui auctoriatate, ipse senator decretum tulit, ut legati quam cutissime Athenis solverent, eosque Proxenus dux, qui naves ad Oreum, uboeae urbem, in ancoris tenebat, ubicumque Philippus versaretur, deduceret. Dem. l. e. p. 388, 389. Verum hi quum neglecto senatus consulto terra per multas ambages essent profecti in Macedoniam, quinquaginta dierum tempus consumpserunt, donec Philippus debellato Cersoblepte, et Dorisco, ter noro, aliisque castellis, quae ab Atheniensium exercitu

eustodiebantur, in potestatem suam redactis, Pellam reversus est. Dem. π παραπo p. 39o.' Hic continuo Philippus arma ad iter Phocense parabat Aesch. I. q. p. 4 L 3 in. , advenerantque simul Thebanorum et Lacedaemoniorum Aesch. l. c. p. 4 extri sth Um. Dem. l. c. p. 38 1 Thessalorum Aesch. l. c. p. 6 m. ipsorumque, ut videtur, Phocensium legati Dem. Phil. III, p. 3 nimirum Thebani, ut suo' Aeschines simul eum Philippo ex bracia redeunte legatos Pellam advenisse contendit . παραπρ. p. 4 m. De Thracie hac Philippi expeditione, inter ipsam pacis pactionem suscepta, infra cap. IV, r. a pluribus

agemus.

'' Sed hi fortasse postea Comitatos enim eos . . Demosthenes dicit bilippum esse, quum iter iam in Phocidem faceret.

SEARCH

MENU NAVIGATION