Iuli Caesaris Lagalla Padulensis Lucani ... De Immortalitate animorum ex Aristot. sententia. libri 3. Ad S. D. N. Gregorium 15. pont. max

발행: 1622년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

1or Iuli Caesaris Lagalla

actionis vitalis, cuiusmodi est intelligere, praeterea si hic inteuectus esset pura potentia, tunc anima, quae est ipsa praedita nequaquam se haberet, ut ratio: forma, sed potius ut materia, iubiectum cuius contrarium loco nuper citato Aristot dixerat. Nec Obstat, quod in not. s. lib. partie a statuit, intelligere esse pati nam quamuis sit pati quatenus est recipere intelligibilia obiecta, tamen negari non potest quin sit etiam agere quoad iudicium,in cognitionem, quin immo intellectio praecipue est iudiciatio, ut inter aduersarios alariati fused

cui in opusculo de meme agente cap. o. r. secundo etiam probatur Aristot. aut horitate, hanc animam, qua constituunt hominem, brutam esse, de

irrationalem , t rasot namq; . Morabam nicomachiorum cap. visimo. Di

uidens irrationalem animam unam inquit esse prorsus rationis X- pertem cum ipsius nullo modo iit capax; cuiusmodi est vegetalis, alteram vero est quodam modo rationis participem mon quia ratio ne praedita sit, sed quia rationi aliquando obedit, imperioq; eius ob. temperat, ut filios parentibus obsequentes videmus talis autem est concupiscibilis, siue appetitiua . Hoc supposito,arguo tali pacto.com cupiscibilis, quamuis sit apta nata copulari cum rationes intellectu, ut fit, cum ipsis obsequitur tamen non propterea dicitur rationalis, sed irrationalis, nisi improprie & transtative ergo pariter humana anima, quamuis habeat facultatem, ut uniatur cum intellectu agente, non tamen propterea dicetur rationalis, aut intellectiva nisi improprie, sed potius irrationalis, quod aperte in eodem capite Aristot docuit circa finem, ubi duplicem statuens animae rationalis significaticinnem inquir, unam esse rationalem, quae proprie, & in seipsa rationem habet alteram vero, quae ita illam participat, ut is qui dicto patris audiens est, ergo non illa dicitur rationalis & intel lectiva, quae est apta nata suscipere rationem & intellectum, ut Alexander inquit, ficAlexandrei, sed illa, quae proprie,& in seipsa habet rationem tamquam rem, . non tamquam aptitudinem, de ipsa enim tamquam de re poterat oriri quaestio, quam praetermittendam censuit virum differat re,' ratione, ab altera animae parte, quae est rationis expers, eaq; dividantur subiecto, an ratione tantum, ut concauum &conis uexuma non autem tamquam de aptitudines cum certum sit aptitudinem non posse separari re, ab eo cuius est aptitudo, quam eamdem quaestionem pariter a. de anima partis ar proposuit,in libro I. ut supra monstrauimus, determinauit. Si ergo anima humana nihil aliud est quam sorma educta de temperamento corporis, quemadmodum estiensitiva vi nihil aliud ob anim brutorum dicteri, nisi quod haec ani

ma Diuitia ' Corale

222쪽

De immortalitate animorum o s

ma habet aptitudinem suscipiendi intellectum diuinum, anima autem brutorum illam non habet, & penes hoc una dicitur irrationabilis, altera vero rationalis humana anima nihil aliud erit quam perfectissimus gradus sensitiuae nempe sublimis ac nobilis imaginatiua longe prae stantior illa,quae in brutis est,ac tanto illa praestantior, quanto multorum brutorum imaginatiuam, ut simiarum, cercopiteci, elephantorum, aliorum similium, quae prudentiam participare videntur, quorumdam , quae stupida sunt , imaginative anteferri conspici

muS. Quae omnia aperte contra mente in Aνι Poretis sunt, qui a a b anι-

ma, lux ra vulgatam partitionem, V penult inulti, multis argumentis monstrauit, intellectum, ac rationem, neque esse sensum, nequc

imaginationem. Quamuis autem multis minime visa fuerit absurda haec sententia, quod intellectus,aut ratio humana nihil aliud sit, quam gradus quidam perfectiuamae imaginatiuae, quemadmodum desim ginatiua quorumdam brutorum , qualia sunt supra commemorata gradus quidam inferior, & imperseetior rationis, qui proinde existi marunt etiam brutis rationem inesse . Inter quos fuit Plutarchus Cheroneus in Dialogo, qui inscribitur Grillus M author libelli hortatorii ad bonas artes Galeno adscripti, inter recentiores fortasse etiam Ioannes Huartes Hispanus in examine ingeniorum tamen nulli bono Peripatetico videri umquam poterit, nisi absurdissima no solum quia

Arimi loco emio, consulto ipsam impugnac verum etiam quia homo numquam posset intelligere uniuersale, cum imaginatiua sit virtus singularis, utpote corporeain organica, cita incapax esset scientiarum, ut multa alia praetermittam incongrua Mani sese etiam hanc sententiam redarguunt risu verba de partisus cap. io ubi inquit, de homine sermonem habens Solvi enim Mimatium omnIum erectus es, quo niam eius naιura atque subsantia diuina est, inscium autem diuini, es intestigere atque sapere. Intellectum igitur substantiam esse inquit, non potentiam in acci in

dens, ut adu et fari falso Aristoteli tribuerunt sed iam satis superq3ΑIe Xander, quantum pertinet ad opinionem , quam habuit de intellectu humano, qui potentia appellatur, est confutatus . Nunc ad eroppugnanda, quae de intellectu agente docuit , deueniendum esset;

verum quia de ipso, utrum sit differentia animae nostrae, vel potius substantia aliqua separata, intelligentia scilicet, aut etiam Deu et , disputationem infra habituri sumus propterea ne repetito de eadem re aSere coSamur, consulto id prarier mi simius

Petri Corale

223쪽

αοι Iu Caesaris Lagalla

Petri Pomponatis, Iacobi Zabarriti Iuli Cane nisententia recitatur Cap. IIIL

ET Rus Pomponatius celeberrimi nominis. peripateticus, magnum , apse post Alexandrum, praedictae sententiae momentum attulit,

edito ad astruendam ex Aristot opinione mortalitatem libello, quem de immortalitate animae nuncupauit alijsq; duobus opusculis 3

quorum unum Apologiam, alterum vero dein Iensorium inscripsit, in quibus multis congestis argumentis primo intuitu validissimis,

ac ferme inexpugnabilibus, totam philosophantium scholam contuet. hauit, muliosq, etiam clari nominis in suam sententiam pertraxit Isinquam tibiago de immorialitate anima cap. p. cum ante multis rationibus ostendisset, nam esse cuiuslibet hominis animam eiusdem generis, substantiae, & neque multiplicem , ac diuersi generis, nam scilicet corruptibilem . alteram vero incorruptibilem ingenitam , ut non solum Platoni, atque eius sectatoribus veru metiam muliis experipateticis , dc ij quidem praecipuis, Simplicio, Themistio in Averroivisum fuit. Cumque pariter statuisset, eapite de una hac, atque eadem anima ex sufficienti combinationum enumeratione,immortalitatem, atque mortalitatem quatuor modis enunciari posse aut enim una, Meadem humana anima simpliciter dicitur mortalis,4 immortalis aut secundum quid mortalis in immortalis, aut simpliciter immortalis, secundum quid mortalis aut simpliciter mortalis, α secundum quid immortalis,& ex omnibus his modis constet primum, secundum esse impossibiles , cum duo contraria eidem limul, ωὰ-cundum idem competere non possint tandem duobus reliquis possibilibus examinatis, unoqi reiecto,scilicet quod sit simpliciter immortalis, secundum quid mortalis cultimum accepit, in quo habet humanam animam esse simpliciter mortalem in secundum quid im mortalem . Hoc vero his iactis fundamentis primo, quod omnis comgnitio fit sine materia, ut patet de sensitiua , cum sit uniuscuiusque sen-1us,sensibile recipere sine materia, ut dixit philosophus a de anima ergo quaelibet potentia cognoscens est quodam modo immaterialis secundo, quod iuxta tres varios modos separationis, siue abstractionis amateria, treimsedi in uniuersum reperiuntur cognitionis i unus autem

224쪽

De immortalitate animorum. Os

est, secundum quem aliqua omnino separata a materia, corpore nutilo pacto indigent, neque tamquam subiecto, neque tamquam obie-Eto, hoc est, obiectum subministrante, cum harum substantiarum cognitio non recipiatur in subiecto, quia ipsae non sunt in corpore, neque inchoetur a corpore, quia mouentia sunt non mota talia autem sunt purae mentes, siue intellectus,m intelligentiae nuncupatae alter vero est.secundum quem aliquae formae, cum materiales sint, ita corpore indigent, ut non solum in ipso sint tamquam in subiecto , verum- etiam eodem indigeant, Qtamquam obiectii subministrante, α tamquam organo quo operantur quam uis Dblecta non materialia recipiant, sed intentionalia tales autem sunt omnes sensitiuae animae

gradus, quamuis aliqui ex ipsis magis spirituales, aliqui vero minus

existant Tertius autem est,inter utrumque medius, paene quem aliqua forma, extrema ambo participans, neque omnino materialis, ne inque omnino immaterialis existens, corpore non indiget tamquam subiecto, ipso tamen eodem indiget tamquam obiecto δε hie est intellectus humanus, siue anima humana,media quaedam sorma in eon. finio mortalium in immortalium constituta. Hanc vero suam conclusionem ex eo potissimum confirmat, quia oppositum membrum distinctionis, in quo asserebatur animum humanum esse simpliciter immortalem, secundum quid vero mortalem. est valde ambiguum, nec conuenire videtur Aristoteli, quod praecedente capite his rationibus demonstrauit, quia scillaei anima haecina

terialiter operatur, ut patet in vegetativa, non omnes formas recipit.

ut notum est in sensitiva, organo utitur corpore, quod omni animae est commune, caduca,4 mortalia assectat,4 sequitur, iuxta id quod satiricus cecinit.

O carue in terris amma, gyratissium inanes.

Quia plures operationes ipsius mortalitatem attestantur, quem ad in dum plures eius potentiae sunt mortales , ex tribus enim, duae mort les sunt vegetatiua,in sensitiva, una autem videtur sola immortalis intellectiva, quemadmodum & maior hominum pars ex mortali, de caduca animae parte vivit, nempe vegetali, sensitiva, paucissimi autem, , t Poeta idem, dixit cutiduo vel nemo hex immortali,& intellectiva, qui ex illa vivunt fatui, omnium abiectissimi vulgo reputantur. Quia ex hominibus varias terrae plagas inhabitantibus quamplurimi sunt, qui ferinam, hestialem vitam vivunt, ita ut comparatione caeterorum hominum potius irrationales, quam rationales dici Postitit. Quia eaiguo tempore intellectioni vacamus, dc secundum

225쪽

intellectum vivimus. Quia adeo tenuem ,& obscuram de rebus vere intelligibilibus notitiam habemus, scilicet de Deo,atque alijs mentibus, quinimmode ipsi et naturalibus, ac sensibilibus, ut verius utraquG, ignorantia negationis,m dispolitionis vocanda sit quam cognitio, Quia non est per se notum anima esse immortalem, ac demum Quia Arsor. I. de animara decreuit quod si intellectus, aut est imaginatiua, aut non sine imaginatiua a corpore inseparabilis est, quae omnia ideo humanae animae competere asserit, quia simpliciter,in sua natura est mortalis, secundum quid ver hoc est, quatenus intelligit, est immortalis, quia enim intellectus in sua operatione corpore non utitur tamquam organo, inde est, quod ratione intellectionis anima immortalitatem participat, quamuis vere immortalis non sit. Nullum vero ipse censuit esse absurdum, mortale aliquod immortalitatem partici-Pare , quemadmodum neque immortale, mortalitatis eo itiones; quorum primum Aristotelis aut horitate confirmat a de anima particulis 3 .ctys ubi inquit, quod omne sui similis productivum immortalitatis est particeps alterum vero Auerrois a. de caelo, comm. p. ubi asserit ex testimonio Misor Bbris de animatibus Lunam eme naturae terrae. Haec Pomponatius de narura humana anima, ex Aristotelis principijs

existimanda censuit, quae non modo praedictis argumentis, verum etiam multis aliis;quibus immotialitatem oppugnat, a nobis consulto nunc praetermissis, cineam disputationis partem repositis, inquatum ipsius, tum caeterorum rationibus responsuri sumus, tum in hoc libro, tum etiam duobus aliis confirmare,in communire conatus est. Hanc eadem sententiam sequutum fuisse Tabarellam, multis in locis constat, tum in tibello de mente humana tum in commentari,s in libros de annma. Cum enim ipse in Aristotelis doctrina humanum animum moria talem statueret; neque Alexandri sententiam probaret, qui ipsum puram potentiam afferebat, quin potius actum, formam informantem esse constanter affirmaret, nulli dubium, quod eadem chi Pomponatio sententiam tuetur, sed clare atque disertis verbis ipsam professis est. praedicto titillo cap. p. in responsione ad authoritatem Arictoretis Io Ethicor. cap. . se . de partibus.cap. o. ubi iisdem verbis, quibus Pomponatius usus,

hominem dicit esse naturae mediae, quamuis non per veram extremo. rum partaci pationem , sed solum per eorum similitudinem , ac proinde posse appellari animum hominis diuinu,& sic immortalis existat, ut ab Aristot locis citatis appellatus fuit, cum, reliquae omnes formae voti solum generabiles ti corruptibiles, sed etiam infimi ordinis ab Aristot diuinae appellatae fuerint, r. phificor. text. δI. a. de generatione

anima

226쪽

Dei inmortalitate animorum. o

animatam cap. s. omnem animam diuino quodam corpore praeter ea quae elementa appellantur participare dixit, necnon etiam . de paristibus, cap. s. omnibus rebus Diuinum numen adesse. Huius autem rei, etiam rationem reddit cu Aristot I de caelo textu Ioo dicente, rebus omisnibus a Deo communicari esse, viuere, his quidem clarius, his a tem obscurius, 'uia esse cuilibet rei tribuitura formes, iure merito forma quaelibet Diuina dicitur, quatenus est imago alicuius gradus Diuinae persectionis. Haec Tabarella, at vero Iulius Castellanus, ipse mortalitatis ac sertor, ut saepius dictum est cum Portij QAlexandri sententiam clamnasset, neque Pomponati j,4 Tabarellae opinioni acquieuit, quip-Pe qui intellectum humanum, neque acriam, neque habentem actum ausus est dicerei sed imperfecti sentibus adnumerauit, ac proinde potentiam esse existimauit, non autem potentiam puram in praeparationem, de genere accidentium, ut Alexandro tribuitur, & censuit Portius, sed potentiam de genere substantiae, veluti etenim materi triptimam in rebus sensibilibus, substantiam potentia,esse statuimus, ita in rebus intelligibilibus, vel potius in genere intellectuum, hunc intellectum substantiam potentia, pariter statuendum censuit cum nihil sit eorum,quae intelligit, antequam intelligat, neque ulla alia sit ipsius

natura, quam potentia, ut Aristot dicebat. Id vero totum eo arguis

mento, vel potius conte tura confirmauit, ut apud ipsum videre est Bb. a. d. humano inuluctu cap. o. quia in genere, siue ordine intellectuum, veluti datur unus intellectus simplicissimus, qui purus est actus,' hic est Deus Optimus Maximus ita dari oportet alium intellectum pariter simplici ilimum, qui sit pura potentia, hic est humanus intellectus, reliqui autem inter lios medij ex actu in potentia componuntur, propterea quod, caeteris omnibus natura intellectus possibilis magis in minus adminiscetur, propter quam in intelligenti j reperitur multitudo, maioris , minorisque distantia nobilitatis quod nisi hoc potentiae genus in illis existeret, omnes essent purissimi actus, Maequali omnes praeditor perfectione, atque ira proprio quodam inuenio, d nemine hucusque, meo iudicio, excogitato Aristotelis de humana mente, aut potius de humano animo sententiam Castella. nus exposuit. .id

227쪽

siuid de pradictis Philosophis Author sentiat, exponitur. Caput V.

V, Qv AM certe in eam sententiam adduci Potui, ut putarem viru aliquem philosophu, hoc est sapientiae in veritatis amat rem. quod his maius est Christianum, eo nequitiae, ac prauitatis umquam deuenire posse, ut consulto, nec solum consulto, verum etiam temere, velit, seipsum decipere, M alios quamplures seducere,in in suos errores trahere, nisi iusto Dei iudicio ob grauia perpetrata scelera in eum impietatis, atque nequitiae baratrum deciderit , ut agnitam veritatem impugnare non vereatui, quod non ilum de Ethnicis, atque Gentilibus philosophis LM

solas Paulus r. ad Romanos testatur. Dicens eos propter superbiam, α impietatem , eo quod, cum Deum cognouissent,non sicut Deum glorificauerunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis Δc obscuratum est insipiens cor eorum , traditos lauta a Deo in reprobum sensum,in in desiderijs cordium suorum, in immunditiam, in passiones ignominiae, ut facerent ea,quae non conueniunt,ac omnia illa perpetrarent, quae summo cum ipsorum dedecore recenset Beatissimus Paulus Verum etiam de malis quibusdam, ac peruersis pseudochristianis, haereticis,' Catholicae Religionis hostibus quo istidie experimur. Talem autem numqua existimauerim quemquam ex ijs, quos Praecedente capite recensuimus , opinatos tuisse ex Aristot sententia , humanum animum esse mortalem , quamuis monon lateat, nihil ad Christianum pertinere, quid Aristoteles, aut Plato senserit, aut quilibet alius philosophus, cum satis sit ad salutem ea. quae Seruator noster Sus CHRIsTus, Deius Sancti Apostoli

oncuerunt necnon ea , quae Sancta Romana Catholica Ecclesia trais

dit,in tradidit profiteris quinimmo hoc maiorem Christianae Relia gionis testatur perfectionem, ac maius beneficium, quo nos insignire voluit Deus Optimus Naximus, quia haec abscondit sapientibus , de prudentibus reuelauit autem paruulis 3 tamen quia non desunt obtrectatores, qui non solum praedictos verum etiam caeteros philosophos impietatis accusant, ubi eos viderine aliquam Aristotelis opinionem a nouris sacris dosmatibus diuentientem ita germane ac sincere, ut

apud

228쪽

De immortalitate antinorum . 2o'

apud Aristotelem est recitari, quod ipsis, legibus4 decretis summorum Pontificum, monciliorum minime prohibetur dummodo

enarratam opinionem, atque huiusmodi omnes, quae veritati illuminatae fidei contradicunt, falsas esse in erroneas , aperte doceant Ecprofiteantur cum verum vero non aduersetur, necnon etiam allatas

pro dictis falsis sententi js rationes, largumenta, pro viribus soluant, ut sancte decretum fuit a Concilio Lateranens himo seub Leone,se ne octaua. Talem inquam, nullum existimauerim ex ijs, quos recensuimus i nam ut omittam Iulium Castellanum, qui sub Gregorio XHI. Pont Max.

absque ulla labis suspicione, Romae in publico Gymnasio philosophiam edocuit. Tabarella, vir non solum doctrina, verumetiam nobilitate generis, vitae innocentia, morum integritati ac potissimum erga Deum pietate clarissimus, nostra tempestate, in Patauino Gymnasio, summa cum celebritate professus fuit hanc vero disputationem de mente humana, una cum multis alijs ad naturalem philosophiam spectantibus, Sixto V. Pont. Max nuncupatam vivens, in lucem edidit. At vero Simon Portius e cuius schola, me etiam prodijsse fateor Icum Ioannis Bernardini Longi, viri celeberrimi, auditor fuerim quem

Portius adhuc vivens, in frequentissimo Neapolitano Gymnasio sibi

successorem delegerat. Post longam exactam aetatem in exponendo Aristot summa eum laude tandem a Magno Etruriae Duce Cosmo Medices huius nomimis primo, Principes, incomparabilis prudentiar, ac pietatis honori Mentissini accitus i constituto annuo millem quingentorum aureorum stipendio, ut in lorent illimo Pisarum Gymnasio. philosophia Aristot. explicaret summo in honore habitus est apud eumdem , itavi, quam is pissime, non solum familiaribus colloqui js, veru metiam mense illum adhiberet, quod non mediocrem laudem censeo, ut Oratius dixit, principibus placuisse viris . haud ultima Lus e , sed mi Ei- main tale enim fuit sapientissimi huius principis iudicium, ut in omni Farauissimum liaberetur. in extimandis vero litteris, ac bonis artibus , haereditario familia iure etiam caeteris praeferretur sub tali principe non est credere; impium philo phum stipendia merui Te. Pontifice potissimum Pio V. viro sanetissimo lacccrimo, ac vigilantissimo impietatis hoste sui vero Simoni Porto filius Antonius PCrcius, Episcopus Monopolitanus, Praesul, domina, ac sanctitate vitae nostra aetate nemini secundus, quem honoris causa recensos quandoquidem, saluberrimis eius monitis, cum adhuc adolestentulus Roma

229쪽

eto Iuli Gesaris Lagalla

nam aulam ingressus essem, maximopere adiutus,ac mereatus sui ab impio autem parente, pium, ac religiosum filium ortum fuisse, minime est credendum. . Sed quid de Pomponatio dicemus , quem fere omnes, impietatis reum faciunt; ita ut, eius sepulturaranscriptum fuerit, ut refert Iouius, hoc tetrastico . Emanrmarum ingens globin , e legio unde Manium

'u uisu perpetua luce carere negaF, o iuus vitredas, aIernam ha vivere visam. Ad cineres vlulant, Pomponiate tuos.

Hic rei veritate, nimium sensibus, nimium Aristoteli addictus fuit. ita ut, cum mortalem se agnosceret,nonnisi mortalia cogitaret, atque intemperanter, ut ita dicam, philosophatus fuit, immemor illius dicti,pbit phandum est sed paucis , quare aliquos ipsius libros numquam

probaui, quinimmo vehementer improbo, cum a vera philosophia aera iana doctrina recedant cuiusmodi sunt, libri quos de incantationibus, aduersus incantationes inscripsit, nec non libri de fatori libero arbitrio,, multa, quae in hoc libello de anima, & alijs duobus opusculis conscripsit. Tamen negari non potest, qui magnus philosophus fuerit,in acerrimo praeditus ingenio. In hac vero disputatione quamuis nimium audax extiterit, ac nimis licentiose ut ita dicam, imprudenter contra veritatem loquatur ab impietate tamen soalienum profitetur ac pium catholicum Christianum se praebet, ut videre est in ultimo capite libelli de immortatitatriis peroratione operis, Ac indefensorio cap. acer cap. vltimo maximum vero atque honorati centiis i. mum testimonium est, quod de illo perhibet admodum Reuerendus Pater Chrisostomus Casalensis, ordinis praedicatorum, Regens in Conuentu Bononiae, vir doctissimus ilentissimus, in tractatu quem edidit de solutionibus rationum Petri Pomponati j in epistola monito is rix, quam ad ipsum transmisit, iussum Laurenti de Flisco Vicelegati Bononiensis,& Rcuer Patris Ioannis de Bononia Vicari Reuer. In quisitoris , in cuius calce haec habet verba . Sed antequam solutiones formarem Iutaui non inutile fore, unum promittere in tui fauor , es. ηod fidelium

230쪽

De immortalitate animorum. et m

ctalom inuenero , quo vererer infirmorum pias aures essendi tibi complacuit, is totum huiusemodi extraherem ac seorsum in calceibri imprimeresur, cum decensi. at catholica interpresatione. Hortor Igitur, se obsecro omnes Christifideles . ne reis mere de se iudicent, qui pos habitu omnιum philosophorum decepti-- , unis. veram est inuiolabilem Mem prosteris aduertant quod cordium scuIaior esssius Deus.

Quae verba ultimo apposita, Relisioso, tali Religioso digna sunt.

Dominicante etenim Regulae professores, tales sunt intus, quales se foris gerunt intus candidi, nutes , atque humaniores, cita ex sui animi candores, caeteros iudicantes, quamuis extra , seueriore disciplina

tetrici appareant, latrati ita vestiri decebat Christi anae Religionis vindices, cimpietatis vltores, Religioso inquam homine verba talia digna sunt; nam non desunt, qui maligne de philosophis sentientes dicant, illos, dum Ethnicorum sententias recitant,4 eorum argumenta recensent, suam ipsorum sententiam, quam corde retinent, eae poenarum timore praemunt, exponere,& confirmare Serpentinum certe commetitum , quandoquidem , solus Deus scrutator est cordium, dc homo iudicat in facie, Deus autem in corde sed certa est Seruatoris

nostri regula, ut distinguamus Hyppocritas a veris Christianis , a fruct/bus inquit eorum cognostreiis eos veri' Christiani philosophi , di uitias non curant. nisi haec perijssent, profecto ego perissem, dixit

Crates, honores fugiunt, mendacium abhorrent, cum Omne ipso. rum studium sit circa veritatem, imposturas non norunt, ac magis

decipi, quam decipere eligunt, lacessiti non rependunt vicem hae sunt philosophorum , qui vere philosophantur artes, quales aliquosm tempestate cognoui, qui nunc suarum virtutum, in alia vita fria Elum accipiunt, quos e nomine non recenseo, ne illis iniuriam faciam sac propterea philosophi, viles habentur fatui politice,' oeconomice inepti,in vulgo, omnibus sunt ludibrio unum vero praeca teris illis obest, quod veritatem amant m illud comici parui pendunt ;obsequium amicos, inritas orium parit 3 hinc illis paraturin exprobraturae gestas, quae minimum ilhs est malum crimeo, ut inquit Apulmius in apologia , philosophis acceptum, vltro profitendum . cum drisit, ex quo pauperta sibilo hi vernacula est hona virtutum custos,in promi conda . hinc tot turbae, & in illos iurgia si negotia fugiunt, inertes sunt, genio indulgentes,' pigri, ignauum pecus quod tecto gaudet.&umbra, sponsi penelopes,in fruges consumere nati. Si aulas non frequentant, mane non salutant, neque cum ante ambulonibus videntur. Superbiain tumore, aut liuorein odio alienae

SEARCH

MENU NAVIGATION