Iuli Caesaris Lagalla Padulensis Lucani ... De Immortalitate animorum ex Aristot. sententia. libri 3. Ad S. D. N. Gregorium 15. pont. max

발행: 1622년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

De immortalitate animorum gy

ae persectio ad materiam, tandem dc alio argumento hoe idem confirmat, quia materia ad formam refertur ωλrma ad materia ι

materia enim certae cuiusdam formae est materia, de forma determinatae materiae est forma Ex hoc autem deducit, non pertinere ad naturalem, quamcumque tormam sed eam tantum, quae e st in matervia, quod si aliquae: sunt propria ratione , idea separabiles, in materia autem existentes, eatenus a naturali considerantur, quatenucinis a.

teria sunt. Exemplum vero affert, de humana forma, quae, etsi sepa. rabilis sua natura sit, tamen eatenus a Physico consideratur, quatenus in materia est, homo enim, & sol, generant hominem, est autem homo, non forma tantum s sed forma in materia, ita etiam sol, quo modo autem, talis forma separabilis se habeat,in quid sit, Philosophiae Primae ossicium, esse inquit, determinare iacie est quomodo se habeat, ecquid sit, secundum propriam essentiais, Mideam, qua separabilia est, hoc ad naturalem non pertinet sed ad Metaphysicum. Idem pariter testatus est ori etaph filo partis a. vhi, cum naturalia esse dixisset, ut simum , ac propterea eorum rationem sine motu, materia non esse , si didit emanis me , quomodo in naturalibus oporte i um qu d

L est, quacumque non fine materia. Aperte significans animam intellectivam cuius contemplatio, naturalis non est, nisi quatenus est in materia, quod clarillime ostendit a. de parιibu cap. r. ubi proposita , quaestiones, an ad Philosophum naturalem pertineat tractare, de omni anima, cum rationem dubitandi a itulisset, quia tunc etiam de interulectu, quare,in de intelligibili, nulla igitur relinqueretur praeter naturalem scientiam, philosophia quomodo autem haec illatio vera αnecessaria sit, fuse declarauimus, initio primi libri tandem soluens inquit , t Ani non omnu anrma principium motus em, neque parιιbus an a

omnibus, latisribui debet, sed ara gendi principis de- putant u- , quod o in plantis es, aueranda,im eamdem quam sentiendi deferendi autem, atia quia Eam non vim intussiendi . detitionem enim , vel iri careris esse animalibus mosimis anteffectam iasiue mentem in usus consa uisu . non de anima disi

rere omnι oportere . quandoquidem non anima omna naIura ect; sed ab qua eius pars. - au e ιam plures ad hae 3 rem a materia abstractam aliam. potes scientia natuνata contemplara, iam natura rei alicuius gratia facta smania isebis autem alctractu biunctam des, quod sab hoc, cui- Pasia,eνbom eaeQιmin. His autem verbis,manifeste docet, intellectum non esse naturam, quia non est principium motus ac proinde ad naturalem non pratinere auod,nisi intelligatur de intellectu . ut intellectus ex aut

402쪽

394 IulisCaesaris Lagalla

de intellectu speeulativo i nequaquam verum esse poterit, neque a pridipsum Aristotelem , statuit enim ipsemet Aristoteles s. de amma intela lectum practicum, qui est coniunctus eum sensu, de est pars animae esse principium motus loralis, quin etiam ipsemet intellectus specu. latiuus quatenus indiget phantasia, α uniuersalia intelligit in sin gularibus, desipse principium est operationis vitalis quare di princi- Pium motus,quodammodo dici poterit, et sit speculari potius ad quietem referendum sit, quam ad motum. Constat igitur . certissima maesse apud Aristotelem hane distinctionem, scilicet quod intellectus. aliquando accipitur, ut intellectus, desita eius contem platio, ad naturalem non pertinet sed potius ad Metaphysicum aliquando vero, ut est pars animae,in simul eum anima constituit corpus , ex ita ad n turalem pertinet, quare dc Aristoteles, etiam de ipso itali pacto sermonem habuit, non solum praetico verum etiam speculativo, tertio animalibro, qui omnium Peripateticorum consensu inter naturaleae nnumeratur. Iuxta duplicem hanc intellectus considerationem . videmus Ari stotele m,varie de ipso esse loquutum Tettio enim Libro, cum de illo, tanquam de animae parte, sermonem habere proposuisset, nullam aliam eius naturam pronunciauit, nisi potentiam. α iure merito, quandoquidem, eundem animae particulam , qua anima in telligit, dessapiae, esse dixerat, ut autem.tale huiusmodi posset esse principium quo anima omnia intelligeret, necesse erat, potentia esse ad

omnia intelligibilia percipienda, ac proinde immixtum, cuicumquo obiecto in subiecto in inorganicum. Quemadmodum vero hunc imtellectum , nihil eorum quae sunt , actu existentem , possibilema appellauit, ingraphae tabulae adsimilem esse dixit, ita eum deis, cum taliter singula factus fuerit, ut sciens dieitur, qui secundum actum , quod illi accidit,cum potest per se ipsum operari, intellectum in habiis tu, nuncupauit, eundemque, in praesticum,& speculatiuum diuisit. quatenus, vel ad particularia descendit, vel potius uniuersalia CO templatur. Haec Aristoteles, de intellectu, prout ad aliud refertur, de animae est principium, ut sapiat, desintelligat,in simul cum animata corporis est actus. At vero, ipsum considerans absolute, & quoad

Propriam substantiam nequaquam potentiam aut possibilem a se clamim, d agentem nominat, cum enim intellectus sua natura sit substantia simplex. dc actus, ut Philosophus, de anima particiis s. do cuit, eius substantiae, maxime affinis est,actio, quae in his quae materia carent,idem est quod substantia, ex eiusdem sententia, citato loco.

Quare . huius intellectus actionem, siue intellectum hunc, ut agem

403쪽

De immortalitate anim6rum s

tem Philosophu, Tertio etiam libro considerans,eius substantiam esse propriam operationem dicit , ipsumq solum , non modo separabialem, sed separarum , solumque immortalem, perpetuum, semperactu existentem in energia, non enim aliquando intelligit, aliquando autem non intelligit. Quia vero eius substantia, insensibilis est, neque poterat aliter quam ope sensuum ipsius natura nostrae cognitioni insinuari. Aptissimo proposito Iuminis exemplo, illam nobis

aperuit,&declarauit. Lumen etenim, quatenus sensibile est, seta nobis cognoscendum praebet, quatenus vero materiae expers, io Poris , nullisq ipsorum conditionibus obnoxium, separatarum, cimmortalium substantiarum, speciem nobis refert. Inquit ergo,Intellectum agentem sese habere in anima nostra, ut lumen, veluti enim lumen,faeit, ut colores potentia visibiles, sint actu visibiles: ita, hie intellectias, essicit, ut formae, quae sunt potentia intelligibiles,sint acta intelligibiles. Diligenter autem, est consideranda similitudo haec, &analogia, quae accommodatissima est a sensu, maxime spiritali, ad intellectum. Vt vero hoc rite essiciamus, videndum erit quomodo luismen concurrit ad visionem , at hoc ex natura luminis potis imum in. notescet. Est luis en ,si quantum ad visum pertinet, consideretur,actus Perspicui. Vt perspicuum . Perspicuum vero est duplex, si ad vilionem reteratur, in qua persistit metaphora, unum extrinsecum, alterum intrinsecum , extrinsecum, ut aer, aut aqua, vel his proportionale ut ex his constantia praedominantibus , aut etiam quintum corpus, inatrinsecum vero est totum, quod est in oculo di annum , aggregatum, ex multis partibus, scilicet, tunica cornea humore albugineo, vitreo; ac potissimum, humore crastallino, qui est visus sensorium, cin quo fit speciei visivae perceptio. Vtriusque diaphani, seu perspicui, lumen est actus, cum extrinseci, tum intrinseci sed vario atque diuerso modo, extrinseci enim est actus effective tantum intrinseci vero, este. Etiue,4 etiam passive. Dico autem intrinsecum perspicuum, praeci.

Pue humorem christallinum, quia ipsum, est visus sensorium, in quo residet visiva potentia, ita ut ex ipso,in visiva potentia, sit, nunia per se, reliqua autem perspicua, ut albugineus humor, necnon vitreus α tunica cornea, ad extrinsecum perspicuum , quodam pacto pertinent, nisi, quod, in hoc differunt, quia haec inculi partes sunt, χωganum visionis constituunt . Lumen igitur in extrinseco perspicuo actus est, ut motiuum,4 activum , duplici rationes Primo, quia p. sum visibile est, de motivum visus: Secundo, quia causa est, ut colo res, qui erat potentia visibiles.fiant actu visibiles. In intrinseeo autem

404쪽

3' Iulij Caesaris Lagalla

perspicuo, non forum activum est, quia humorem cristallinum perficit,4 actu perspicuum facit, verum etiam passivum quatenus cum humore cristallino coniunctum , siue ipsius actus, & ad ipsum terminatum, est ipsi ratio videndi, siue recipiendi, quae risibilia sunt, eatenua enim, potentia visiva, recipit species visibiles , quatenus inhvmore cristallino, tamquam in proprio sensorio est, humor autem cristallinus, propterea species recipit, ii sui repraesentat quia perspicuus est, perspicuus autem est, a lumine, ergo a lumine habet, ut recipiat, patiatur. Lumen ergo, quamuis in seipso consideratum, Mut extrinsecus adueniens se habeat, ut mortuum, dc effectivum. t men, ut terminatum ad humorem christallinum, cui ipsius perfectio, de actus est etiam motum patiens, cum non solum , sit Gaia

natura visibila sed etiam videndi ratio marc de natura luminis, ut pertinet ad visionem, ex Aristotele,in peripateticis accepta sint. Nunc etiam, de eiusdem conditionibus, ut lumen est, labiblute consideratur, praefati aliqua oportebit. Omima autem speculatione, si sit substantia, vel accidens, sit sit corpus, vel incorporeum , de qua alias, fuse egimus , in propria disputatione, de luce, .lumine , a nobis aedita . Accipientes ab Aristotele, ipsum esse qualitatem sed incor Poream, desomnium nobilissimam . Dicimus, dupliciter considerari, vel enim, ut est in corpore lucido, tamquam ipsius fonte Morigineo . vel ut ab ipso producitur,&manat. In corpore lucido,dicitur lux, dc est qualitas, fluens ab essentia corporis primo lucidi, tale autem esteaeleste corpus,4 praecipue Sol, quamuis vero, qualitas haec, sit Dsentialis, inseparabilis, a primo lucido, tamen communicabilis est,

non per mutationem aliquam, aut motum sed per simplicem emanationem, ex praesentia corporis lucidi in diaphano Communicata autem haec lux , dicitur lumen , quod nihil aliud est, quam intentio,

siue species sensibilis. ipsius lucis, non quod ipsum, visibile non sit; sed quod simul, dc ratio videndi sit, visibile, ut optime probauit

haec lux, radius, quatenus a corpore lucido, in medium diffunditur. quae si in medium eiusdem perspicuitatis, quantum luminosi Corporis virtus durat ditiundatur. Rectus radius appellatur, si autem Occurrente opaco, antequam , vis lucidi corporis, terminetur, in partem oppositam protendatur . Reflexus radius, quod si occurrente medio, alterius perspicuitatis, multiplicetur in illo medio, non secum .dum lineam rectam. sed ad angulos incidentiae, erit refractus radius , hac autem luce communicata, dirae lumen Primarium nunc u P

405쪽

De immortalitate animorum. 3'

tur, ad corpus opacum terminati, producitur lumen secundariuro quod ita species est, luminis primari j, quemadmodum lumen primarium speetes est lueis primitiuae atque originalis Diiserunt autem haec inter se , quia lux primitiua non recipitur a sensis sed eius species, quae est lumen , non enim lux, quae est in Sole, aut in igne, in oculo recipitur sed lumen, quod ab ipsa manat ut Plato docuit 6 de Republica libro, & nos infra fusius explicabimus. Lumen etiam quod in dia-phano rccipitur, visibile non est, nisi ad aliquod terminetur Iumen etenim solii, quod nocti, in supercelestem regionem diffunditur. non

conspicitur, nisi in stellis coactum in terminatum. Terminatum autem in ipsum visibile est ' ratio videndi , ut patet in radio reflexo, dc refracto . At secundarium lumen, quod accidenta icitur,cum umbra est, medium inter lumen, & tenebras, sunt enim tenebr omisnina priuatio luminis, tam primarij, quam secundarij. Vmbra vero. priuatio. Iuminis primari stantum. His breuiter , de lumine praelibatis, tum quatenus ad visum pertinet, tum etiam, ut sua natura contemplabile est. Naturam intellectus, explicare aggrediamur lumini. ab Aristotele comparatam. Desumpsit Aristoteles comparationem hanc, intellectus ad lumen a Platone praeceptore, lib. 6 de Republica non satis longe a fine, ubi , ita se habere solem , in mundo visibili las. serit, quemadmodum se habet bonum in mundo intelligi lici soler vero suo lumine, paulo ante dixerat, colores Potentia visibiles, efficere actu visibiles, quandoquidem, facultate existente visiva, &co.

loribus visibilibus , adhuc non potest fieri visio, nisi lumen adsit, quo

tamquam vinculo nobilissimo, visibile obiectum, cum visiva potentia copuletur. Ita & Bonum per sui ideam aes potentia intelligibiles, acti efficere intelligibiles, inquit; Bonum autem intelligit, Unum, quod est primum omnium principium,in summum bonum meum sciliceti Optimum Maximum, Ideam vero boni primum ac praestantissimum intellectum , ab ipso Bono manantem, per quem bona omnia producta sunt, in mundo quidem visibili,4 lux in auctor lucis scilicet pisse Sol, in mundo autem intelligibili, veritas, ve idem Plato, non solum 6 de Republica, verum etiam . his verbis expressit. Nempe r. Miror, in ordine ipse intelligibili bιni ipse deam supremam mictere visq; videri, si autem visa fuerit, asserendum . eam , omnibus, emnium rectorum, arque bonorum , ausam esse, cum ipsa, in loco visibili , lamen creaveris, luminis auctorem . In ipso vero iniungibili , regne ipsa , veritatemque , mentem pertuleris. Sexto autem de Republica , hoc idem dixerat doboni idei, ac veluti videntes,minime solem ipsum in oculo recipimus,

406쪽

3s Iuli Caesaris Lagalla

sed solis lumen, α speciem, ita intelligentes .in cognoscente , boni quidem speciem aliquam nos habere, ementiam vero, nequaquam , quandoquidem augustior est, ipsius boni maiestas. Haec vero sunt eius verba Isiacum , quod veritatem istis qua intelligumur prase , erintelligendi vim ad intelligendum porrigis, bo ideam esse, dicito, sciens . veritatis, qua per intellictum percipitur, causam Dum vero, adeo pulchra, duo hac μι, cognitio sic licet, ac meritas , bonum iesum, alii, quam ista, e rpulchrim simabo recte purabis. Et Demadmodum, lumen , ac visum, solis speciem quandam habere, existimare decet solem vero 'sum esse,nequaquam: it4, cognitionem, o veritatem, boni ipsius speciem habere quidem aliquam, este vero ipsum minime. sugustio enim est, ipsius boni male ε. to aurim hoc discursu , duo accipit Plato, in mundo intelIsibi, li, quemaci modum , duo sunt, inmundo vissibili, unum, quod assimilatur soli, alterum vero, quod assimilatur lumini Soli, ipsumhonum, lumini autem, ideam boni. Quemadmodum vero Sol, unus in scipso existens, penes sui essentiam, non communicatur sed lume a se producens, tamquam sui speciem, multorum obtutibus Particia Patur, ac tali pacto, visibilis efficitur. causa videndi itari bonum, . Vnum in se ipso existens fui propria essentia, animis nostris, non insitinuatur, augustius enim quid, est eius maiestas, quam, ut animin stri pars, aut disterentiariit; sed sui deam a se producens, tamquar lumen, ripeciem Intellectum ipsum, animis nostris participat, ut ipsis sit causa intelligentiae,in veritatis, cum enim animus noster illi inhaeret, in quo, veritas,&ipsum Ens, emicat, intelligit illud, cognoscitque, intellectum habere videtur .sed, cum ad id fertur,quod

tenebris est permixtum,quod videlicet generatur, atque corrum P Itun, eius obtunditur acies , opinionesq; versa varias, ac mentis ex Persesse videtur ut Plato eodem loco testatur. Hanc eandem sententiam

sequutum fui e Aristotelem, Themistius Luculentus est author, nisi quod in nominibus, siue vocabulis a Platone Aristoteles differt. Cum

Anim Plato,bonum, siue Deum, supra omne Ens, existimauerit, ipsum eundem, nequaquam intellectum, aut mentem dicere ausus fuit; sed principium, a quo intellectus, Ac mens originem habent AristoteIes vero, cum Anaxagora, Intellectum omnium praestantissimum existia mans: Deum Optimum aximum, mentem, ac Intellectum, omnium tamen primum , ac supremum, purissimum cac simplicissimum, esse dixit, quo eodem nomine, Intellectus, non solum reliquas infe- IloreSmentes, quas intelligentias appellauit, sed etiam diuinam partieula,cuae hominibus inest qua homo intelligitic sapit, dignatus est.

407쪽

De immortalitate animorum. 3' '

Duplicem autem apud Themistium legimus, intellectum Agentem unum, illuminantem, non illuminatum alterum vero, illuminatum, illuminantem , priorem inquit, a Platone comparari Soli, eo quod unum in se ipso principium est, quod sui substantia non communicatur pluribus, lic lucem in alios diffundit, ipsi vero, aliunde non accipit,quemadmodum Sol posteriorem vero ab Aristotele com Parari lumini, quod a Sole origine habet .in proinde , illuminatus dicitur, hunc vero non esse unum sed multos, quemadmodum enim in

mundo visibili, Sol, quamuis ipse sit unus, ex quo dicitur Sol, quasi solus, tamen lumen a seipso effundit, quod in multos obtutus diuiditur, ita&in mundo intelligibili, quamuis honum , aut idea bonis sit unum principium, in se ipsis manens, tamen effundita senaturam intellectualem, tamquam sui speciem, dumen, quae dum a suo princicipio diuellitur,4 quasi abiungitur, in multos intellectus distrahitur ac distribuitur . Quemadmodum lumen, quod a luce primitiva manat, dum a suo principio disiungitur, in multos, aliquando innumeros radios diuidi conspicimus. Haec autem sunt Themisti verba

de anima, cap. Ia e d primum quidem intellectum illaminantem , credi unum oporten illuminatos vero est subinde inminantes , multos . Euemadmodum, quamquam se es unus, tamen lux, qua D sole prodit, o mi litur, quasi abiungitur ab eo , o diuessitur arque ira, in multos obivim distrahIIur. o. ribuitur diuam ob rem AriRoteles, intellictum non soli 3 sed lumini comparauit Plato autem soli, quia intesiectum, o animum hominis, Deo esse quam simissimum volebat. Α Deo igitur, tamquam a primitivo sonte. Origine, cui vere , ac primo competit, ut sit actus, cuius actio, est eius essentia , qui solus, sui natura, separatus est,in immortalis, serpetuus,producitur intellectualis natura, non per generationem, iso. tum , sed per simplicem emanationem, ut a Sole radius, Quem pro

ductionis modum , dicunt Theologi creationem ex nihil , cui praedicta etiam attributa, ab Aristotel dicuntur competere, non primario, se essentiam sed secundario,in per participationem quandam Natura autem haec intellectualis, siue intellectus huiusmodi, statim atque suo principio disiungitur , multiplicationem nanciscitur, quae enim ab unitate recedunt, statim multitudinis naturam participant,in rursus, cum a suo principio recesserit, aut in seipso manet, quod ipsi non negatur, cum sit substantia, aut in alio recipitur. Vt in seipso manet ad suum principium resertur, a quo Originem haber, ut radius ad solem ut vero in alio recipitur, eatenus est alterius perfectio, ut lumen perspicui, ita intellectus ipsius animae, non cuiuslibet,

408쪽

4o Iuli Caesaris Lagalla

sed determinatae. Vnus igitur,4 idem intellectus, in sui natura e risiis de ratus, dc ut in se ipso manet, neque ad aliud refertur extra se , vel extra suum principium, a quo originem habet, quin immo , ut suo principio copulatus Agens est,in actu, & substantia, actio existeris .

separatus in immortalis, desperpetuus, ut Aristot 3 si Πιmat'. dixit Consideratus vero, ut ad aliud refertur, extra se, nempe, ad corpus, , pars animae est,in simul cum anima, corpus perficit, eatenus deteriorem conditionem nactus, aliam, quodam pacto , naturam induit, quare&potentialis effectus, nihil eorum est, quae sunt, ante quam intelligat,4 tamquam tabula agrapha existens,nihil intel, ligere,aut percipere potest, quod non a sensibus submi nistrante phantasia accipiat,in aliquando intelligit, aliquando vero non, dc pereunte phantasia non amplius recordatur eorum, quae ipsius ope perceperat quandoquidem, non sine phantasmatibus, species intessicis biles percipiebat. Quamuis vero , etiam sic copulatus corpori, immixtus sit,in inis corruptibilis , ut Aristoteles ibidem docuit volens enim oste, de re intellectus agentis immortalitatem, ipsam ex immixtione in separa bilitate huiusmodi intellectus, infert, inquiens. Et bie inteAec δε- parabilis est, or immixtin est impasibilis Ῥῖbisantia actio exissens , sempeν enim honorabili es agens milente, es principium materia , quod nequa quam validum emet, nisi de hunc intellectum,immixtum,in separabilem supponeret, ut rei veritate est, cum vna dc eadem sit substantia . Quamuis inquam, etiam sic copulatus corpori, immixtus, de Parabilis sit, tamen imperfectionem aliquam,ex tali, corporis 4 materiae coniugio contrahit, ut bene docuit Albertus Magnus qui omnino eamdem, quam nos recensuimus, Aristoteli opinionem tribuit , ut infra fusius ostendemus Libet autem verba apponere, quae apud P sum leguntur, tib r. de in Alictu est inrelgibili cap. . tali pacto. Sed

multo congruentim dicitur , quod cum anima intiae alis, esse nobile separ Inm retineat, quod ex parte in , qua artingi continuum, o empψ, ef cir- possibilis, o ex parte, qua omnimode, mane separata , es activa, o perfectiaua eiusdem possibilitatu fata congruum exemplum dicit Avicenna, in stamiam adberem aridis tignis cremabitibus . In enim in ea parte qua adhaerea lignis es aliquantulum fumosa, in ea autem parte qua euola in aerem purum,

a lignis di an , eo pleη iace , inRrans aerem , is etiam partem fumosa ei dem flammae . Sic enim es de anima istestectuali , eo quod ipsa , aliqvio modo, si perfectio corporis .erciamen sparata est ideo, ex parte qua , inci

409쪽

De immortalitate animorum. ol

νη , est 'sin accipiem temporale, ese ransimulabile . quasi fi me est j scitur in potentia me lentia, o non in actu sed ex pane parata, ef in σου, Acis prema optime autem, hoc Avicennae exemplo,ab Alberto comprobato, quomodo , idem intellectus, agens sit,in potentia , declaratur non solum enim eadem est flamma, quae basi,4 ex parte lignorum fumida est, cuspide autem, &summitate lucida, verus etiam, eadem flamma, proprio fulgore, illustrat, atque conspicuam reddit inferiorem sui partem quae fumida est, quemadmodum idem Intellectus quatenus, intellectus est,in supremo, a quo originem ha bet affinis , inferiorem sui partem, qua animae copulatur,4 simul cum anima,corporis est actum, illustrat,4 tamquam agens in actu educit, non solum, potentia intelligibilia, efficiens actu inrelligibilia sed etia, facultatem intelligendi adiuuas: ut lumen visibile, quod nolo. I si ad visionem concurrit, colores,actu visibiles faciens;veru metiam,s cultatem visuam, actuat dum oculum,in visi uos spiritu collustrat sed, ut in metaphora luminis, qua, Ilato,in Aristoteles usi sunt, persistamus i exemplo utemur, ipsius radij, qui a luce primaeva.

Productus , ad opacum terminatus , aliam naturam induit, aliasq; conditiones participat, quam antea haberet, interminatus; cu enim interminatus existeret, sui quodam modo iuris, recta, a primario lucis fonte, procedens, nullis corporis conditionibus tenebatur, ac proinde, neque visibilis erat, neque perspicui actus, tersectio dici poterat Terminatus autem, & visibilis,in ratio videndi, evadit,in secundarie luci coniungitur, quae defectust priuatio est primi luminis.

Idem tamen radius est, quiri a seipso secundariam lucem effundit, Mactus, ac perfectionis perspicui est effectivus, ita uti ipse visibilis sit,&alijssit causa videndi, quae omnia optime humani intellectus naturae respondent, atque accommodata sunt. Ita enim intellectus a suo principio manans,i in se ipsis consideratus, neque potentia est ad

intelligibilia recipienda, neque phantasia indiget ut intelligat, neque

ad sentata descendit, neque in practicum , ac speculatiuum diuiditur; sed Agens est,&actu,& actionem cum essentia eandem habet, non quidem eandem secundum rem, sed secundum intentionem,' Ω- Paratus est, non solum separabilis,4 perpetuus,in immortalis, quae omnia,ex participatione ipsi competunt, a primo principio, a quo originem habet, cui primarioin per essentiam, haec, alia nobiliora competunt attributa. Quemadmodum Radius qui a luce primaria fuit, neque visibilis est , neque figura praeditus, neque conditionem

aliquam, quae a corporis sit imperfectione, participans Anima au.

410쪽

or Iuli j Caesaris Lagalla

tem copulatus, simul cum anima, corpus perficiens, potenti lis fit,in imperfectus,in sensibus indigens, ac phantasia, quippe qui

necessario, cum illis iungitur, neque sine ipsis, in corpore esse potest . Veluti etiam idem Radius opaco terminatus,& visibilis redditur, Mfiguratus, duci secundarie copulatur ita ut, etiam ipse, ut Radius est, s bi ipsi, ut terminato, causa sit, ut videatur, ceteris, ratio sit Videndisquemadmodum,idem intellectus, ut separatus, sibi ipsi, ut corpori est coniunctus, causa est, dc efficiens. intelligendi, ut locos Pra citato , etiam Atherio ex Aristotelis sententia visum fuit. Hoc pariter, quod censuimus, de intellectu humano, Theophrastum Aristot auditorem sensisses; idem Themistius refert, s de anima cap. M. has verbis. Eodem modo Theophrasim , videtur de initassem agente ista utis

is bulibris, quom locos tractat, ab ristotele ante Iractates. Si inquit 1 . potentia, τι habiim est aut coetentim Isi, oportet, aut pserim ace t. ιco geν,- .smpc ergo o iam inde ab initio, protinm moueret. Si posterim accesesiis suo instrumcnio, aut an genere absolutio hae facta esse dicem Z Videtur e gst, ηmquam ingeniim si incorru'm . Mharena vero, aut sistens, cum is rex non emper mouet 'aut inde oblisio, o deceptio, mascitur Praeum de permiri

rione Quibus verbis, cum dubitationem Theophrastus proposuisset, sintellectui utrumque est, di potentia in habitus utramque enim hanc differentiam intellactus 3 in anima esse, Aristotelas dixerat I IA. pari. r. aut intellectus inhabitu, sue agens, intellectui potentia,con- genitus est, laoc est, simul cum ipso homini tributus aut posterius accessies; si congenitus, ergo semper, etiam a primo ortu ageret iri intellectum potentia, cin phantasmati ipsa actu faciens intelligibilia, intellectionem , quare Temper, ab initio, nostri ortus et intellectus potentia, intelligeret, quod tamen, non e perimur. Si autem posterius accessit, quo instrumento, aut quo genere, hoc est, quomodo, facta, atque completa est, haec perfectio, intellectus potentia,

ab agente extrinsecus aduentante Decernit, & inquit, Videtur ergo tamquam ingeni m incorruptin. Hoc est, si incorruptus est , hic intellectus agens, ut Aristoteles dixerat videtur id est apparet, tamquam

ingenitus, hoc est minime genitus de nouo insitus, dixit vero, tamquam, quia neque simul tempore sunt, in uno 'eodem homine cum prius tempore, in uno, sit potentia, quam actus, simplicite amiemin absolute, neque prius tempore est unum alaero, ut Aristoe. 4-xit s. lib. partis. ao. si enim consideretur intellactus, prout potentia es iprius est tempore, in eodem homine, qua intellectus agens, ut agensistatim enim atque nascimur, hic intellectus, in nobis est, ut tabula agrapha

SEARCH

MENU NAVIGATION