Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

C. V. De mi s Caritatἰ contrariis . q29oel saliena indissereus I ita ut caussa principalis hene, aut male ea uti pol Iit. Quod

si male utatur, hoc prove ait ex sola agentis malitia.

Hinc stante justa caussa licet petere

.mutuum ab usurario, juramentum ab ethni-CO, Sacramentum a miniitro indigno, quineorum malitiae cooperetur. Quia ejusinodi actiones sancte prraestari possunt , &sola ministrorum iniquitare malitiam contrahunt . Secus , si operatio tua fit intrinsecus mala, tunc nunquam licet eam ponere , nec etiam metu mortis. Nam quod intrinsecus malum est, nulla valet ratIone

Heic autem notandum , actiones intrinsece malas non solum eas effie dicendas , quae natura sua sunt malae ; ut alicui peccatum suadere, Vocare concubinam ut peccatum eat, di si milia: verum etiam eas, quae de se & secundum esse physicum sunt indifferentes, quoties hic & nunc funt Proxime ad peccatum ordinatae ' ut scalam tenere , humeris ascendentem sustentare, ut hostem occidat. duod patet ex propositione II. ab Innocentio XI. damnata : Famulus , qui submissis humeris scienter adju- mat herum suum ascendere per fenesIras ad stuprandam virginem, o multoties eidem subsere:t deferendo Lalain , aperiendo januam , aut quid simile cooperando is non peccat mortaliter , si id facit metu notabi- lis

452쪽

43o , De Fide, Spe, , Caritate.

tis detrimenti, puta ne a domino male tractetur, ne torvis oeulis aspiciatui ne domo expellatur. Dixi a. ne stat ex praυa istentione hominem inducendi , vel adjuυandi in actione peccati Caussa enim, quae saepe em sat ah una , ab altera cooperatione ad peccatum proximi non exculat. ζ hHinc eo gravior caussa requiritur, i. quo gravius est peccatum , quod non impeditur. 2. Quo minus remote cooperatio tua peccatum attingit. 3. Quo probabilius est, te haud cooperante, alterum non peccaturum . q. Quo minus iuris habes ad eam actionem . 3. Denique quo magis peccatum tuum cum justitia pugnat, idque propter damnum tertii. Hinc I. major requiritur caussa , ut ab indigno ministro confirmationem Petere possim, quam baptisma, quod est magis necessiarium . ad Major requiritur caussa, ut vinum possint caupones vendere iis quos praevident inebriatum iri, quam C, hos volentibus jejunium violare: cum ebrimias gravius peccatum sit jejunii solutione.

De Bello. Bellum Caritati opponi docet D.Th maS -2. a. q. 37. quatenus Pacem rumpit, quae proprius est Caritatis affectus. Et si

453쪽

C. V. De Vissis Caritati contrariis . q3Ine Deus nos creavit , non ut bella gereremus , nec populus populum laederet, sed Pacem coleret . Sed quoniam per alienaς injurias non semper pacem colere Pol- sumus, bellum ad pacem obtinendam gerendum est : quemadmodum in corpore

naturalI membrorum integritas conservanda est , nisi necessitas cogat ad membri putridi resecationem. Itaque primo ab hominibus pax colenda , cum Is sit eorum status naturalis : at si pacem colere non licet, bellum gerendum est. Perperam igitur venditat Hobbesius, bellum esse homini quam maxime naturale , perinde ac creatus sit homo, ut hominem laederet.

Q. I. Quid sit Bellum ZR. Status est Societatum liberarum de jure controverso inter se vi certantium, Certandique propositum retinentium . Dicitur I. satus , non actus . Nam recte Grotius de I. E. P. lib. I. cap. z. β. I. Observat, usum invaluisse , ut non

actus , sed status Belli nomine veniat . Quare saepe actu inter se haud certant belligerantes, hyeme scilicet, & tamen manet hellum. Dicitur a. Societatum liberarum. Nani

454쪽

43r De Fide, Spe, e ' Car tale. Dicitur 3. de Iure controverso . Est enim hellum modus litigandi in statu naturali . Ergo longe barbarum est , bellum honoris & gloriae, aut latrociniorum, aut amplificandi territorii causi a gerere. Hinc Alexander totius orbis latro appellatus est. ic Dicitur 6. vi. Nondum ergo est bel-IU n , ubi tantum calamis digladiantur inter se Principes, vel Legati inter se dispu

tant. . ν

Dicitur 3. certandique propo siti m retinentium. Pertinet haec clausula ad tempus induciarum; saepe enim armorum vis ad tempus vel breve vel longum suspenditur : sed manet adhuc certandi proposi- . tum . Ita bellum definitim se dorsus deo sic. Hom. C . lib. Z. cap. I 6. 3. I. Jus belli non nisi summis Imperantihus competit, adeoque horum est milites legere vel conducere, castra urbesque munire , bellum decernere, milites etiam cum summo periculo hostibus opponere , leges

de dii iplina militari ferre , & similia: sine quibus his obtineri non potest, externa nimirum Rei p. securitas.

8. Duplex est: defensivum , quo illa- ta injuria depellitur οῦ oseu μm, quo vindicatur jus per injuriam=-interversum . Q. III. licitum si Bellum tam defensivum , quam offensioum ZR. Amr. Et dς defensivo quidem cis rusti

455쪽

CV. De Vbiis Carseati contrar P. 4rirum est, cum unicuique ex jure naturae vim vi repellere licitum sit., De offensiivo vero patet ex hoc, quod Ρrincipes sumni, & Resp. persectae ac liberae , penes quos potestas solum est bellum indicendi , cum superiore careant, a quo jussuum obtinere possint, munissi naturae acceptam reserunt potestatem jus sibi dicendi , partemque adversam c agendi, ut sibi faciat fatis . Quod plerumque sine belloneri non pqsse, nemo non videt, Porro juri naturae Scripturae etiam accedit auctoritas . Legimus enim in Veteris I estamenti libris, utriusque generis bella , Deo auctore, suscepta suisse. Neque in Evangelio, per θuod undique pax annuntiatur, bella justa improbantur . Hinc nec Ioannes Baptista venientes milites , nec Christus ad se accedentem Centurionem jussit nuntium militiae remittere . Sciebat

Joannes Baptista ) milites non epe homicidas , sed mivis ros legis , oe non ultores in uriarum suarum sed salutis publicae δε-

fensores. S. . Musinus lib. 22. contra F. suma. . IV. suaenam sint conditiones ad felli titiam necessariae pR. Tria requiruntur , ait D. Thomas a. a. q. ψO. artis I. Primo qu dem au Ioriatas Principis , cous mandato bellum es

gerendum. a.

456쪽

34 ID Fide, Spe, CarItate . Ioilicet illi qui impugnantur , propter aliquam culpam impugnationem mereantur. Tertio requiritur , ut, intentio bellantium sit recta, qua silicet intenditur . velut bonum promoveatur , vel ut malum via

tetur .

Q. V. suaenam in specie sint causae

belli justiscae '

Heic in primis distinguendum inter caussas juili cas , politicas praetextus . Caussae justificae sunt ,-quibus bellum dicitur justum. E. G. vim vi repellere. Politicae , quibus bellum Reip. utile judicatur. E. G. Cato decernebat Carthaginem delendam. Praetextus sunt caussae justae , sed revera bliae. E. G Lupus conquerebatur, ovem sibi aquam turbidam reddidisse . P endosus lib. 2. ca'. I 6. 3. 2. Deprimi generis caussis hic solum loqui est

animus.

Η. Duae potissimum assignantur , deinfensio scilicet, nostrarumque rerum recuperatio . Has videtur indicasse . ugusinus lib. 6. q. in Jolue X. ubi sic loquitur : yusa bella definiri selent , quae ulcisunturi urias , s qua gens vel ciυitas , quae bello petenda es , vel vindicare neglexerit quod a Dis improbe factum es , vel reddere quod per iniuriam ablatum es . Quapropter recte monet idem S. Doctor, in caussa eriam justissima ubellum .haud temere Lucipiendum esse, ob mala plurima, quae

illud

457쪽

C. . De rit is Caritati contrariis. 63 sillud comitantur , nisi summa nos ad hoc cogat necessitas e cum pacem habere de-heat voluntas, hellum necessitas . Conserendus hic Gratius ipse, qui lib. a. de J. B. P. cap. 24. diligenter inculcat, non temere etiam ex justis caussis bellum suscipiendum . Q. VI. . n bellum utrinque jusum

9. Id non posse ex rei natura, eo quod circa eandem actionem dari non. possint jura contraria. Fieri tamen posse videtur, ut alter caussam justam habeat , alter injustam caussam se habere invincibiliter ignoret, ac proinde bellum buse uterque

gerat.

Q. VII. sui debeat consare de caussae binitia, ut bellom licite inferatur PR. Caussas belli oportet esse liquidas. Tunc enim jus est in armis , cum gravis urget necessitas redimendi quae certis rationibus Principibus debentur . '

suid s caussa st dubia p

H. Propositis utrinque argumentis, ad liquidum eam esse perducendam , omniaque media ut bellum impediatur, tentanda. Quo facto, is . procul dubio jure arma corripit, qui justis propositis caussis, nihil aequi ab hoste impetravit. Heinec. de J. N. G.

De militibus praesertim subjectis Regi bellum inserenti , sufficit ut sibi non

458쪽

constet de caussae injustitia . Eorum enim Minime interest , ad trutinam Regis. se tentiam revocare : alioqui universa imis perandi regendique iundamenta submove

rentur.

Q. VIII. Quaenam in bello justo sn;

licita ZR. Generatim omnia, quae ad finem helli necessaria sunt . Quando enim, finis est licitus , etiam licita sunt ad illum n cessaria medi : modo tamen non sint in., trinsece mala, quae nullo casu sunt licita. Hinc regula illa, boti n hostem in in finitum omnia licent, recte intelligenda est, Non enim sensus est, licere omnia in infinitum quod ad qualitatem , ut nimirum

possit quis adversus hostem scelus omne im-Pune Patrare. : neque ut in laedendo semis per perseveret; potius enim bellum geritur ut pax acquiratur , alias homo brutis

ipsis esset deterior. At sensus est, aliquem vi uti posse in hostem , donec ille ad si tisfactionem paratus sit . Ratio est , quia qui bellum nobiscum injustum gerit , nostili est animo , eumque retinet, quamdiu paratus non est ad satisfactionem. Ergo &laedi potest tamdiu, donec satisfaciat . Jura gentium & belli farta testa sunt

custodienda: ut veneno non inficere puteos, aquas , ceteraque quae ad virium necessaria sunt : Christianos in servitutem non redigere , cum id penes eos consiletudine

459쪽

C. V. De Vitiis Caritati contrariis. 4ῖyreceptum non siit: captam urbem in praedam non tradere nisi gravissima necessitate urgente , propter multa scelera & mala, quae a militibus depraedantibus committi solent. Si necessitas ad id cogat, tenentur Du- lces diligentissime curare, ne scelera committantur . InnocenteS, quales reputantur agricolae , infantes, feminae , Clerici, Monachi, qui arma non stringunt ad bellandum, occidere non licet, quam Vis sint partes Reip. hostilis . Quia nunquam licet directe occidere innocentes, licet vero indirecte & per adcidens: Ut cum urbs expugnari, vel noeentes seu milites vinci nequeunt, nisi cum periculo & occisione innocentum . Quare licet explodere tormentum bellicum in hostium turmam, cui permixti sunt feminae, parvuli &c.

Q, IX. 9uaenam snt obligationes Bel ii , Ducum , s Militum pH. Potititimum .sunt tres . prima est fidelitas, & obedientia erga Principem, &militiae Praesectos. Contra quam , & quidem adversus justitiam Peccant belli Duces, i. si militiae secreta revelent. 2. Si pauciores habeant milites, i & stipendium pro pluribus accipiant. 3. Sit militibus debitum stipendium non solvant,

aut corruptam annonam subministrent .

. Si vi, fraude , dolo milites conscribant. Pariter peccant milites eontra justitiain I. si castra deserant: quin immo de-

460쪽

438 De Fide , Spe, Caritate .sertores peccant quoque ob violatam mi- litaris sacramenti fidem . a. Si stationem non servent, quam cum periculo Vitae servare tenentur: 3. Si a militia ante condictuin tempus sub mendaci praeteYtu excedant . q. Si duci obedire detrectent. Altera obligatio est caritas , & mansuetudo erga populos, pro quibus militant. Contra hanc peccant militiae officiales , qui per regiones transeuntes , pecunias a plurimis Pagis accipiunt , ne illic pernoctent aut morentur , alios subinde Pagos militum copiis plus justo onerantes: Item - si eos qui stipendia non merent , perinde ac milites sint , in hospitium excipi curent. Peccant quoque milites , qui rusticos

VeXant, eorum agros, & bona depopulan- ites : nec Ducum conniventia excusantur,

nisi rustici rei sint , & juita poena plecti

mereantur.

Tertia denique obligatio fides est justitia erga hostes. Hinc peccant Duces ,& milites, qui fidem datam non servant,

aut fraudulenter interpretantur. Item quando exigunt contributiones a Civitatibus hostilibus, quae, summa pecuniaria Ρrincipi vel Duci soluta , exactionem omnem redemerunt. Cetera ex generalibus Iustitiae principiis facile resolvi possunt. Q. X. . o Clericis Religio is liceat pugnare pR. Ordinarie non licet , cum nihil

aliud

SEARCH

MENU NAVIGATION