Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

C. V. De I bus Imitatis. 399 signum violatae Caritatis est eleemosynae

negatio ne dum, ex superfluis, verum etiam

ex substantia hujus mundi pauperi simpli-- Citer indigenti . Sed eleemosyna quae pauperi simpliciter indigenti eroganda erit ab-1olute ex substantia, profecto ad aliqualem status decentiam pertinet . Ergo in gravi Proximi necessitate ei succurrendum est ex bonis etiam necessariis ad aliqualem status decentiam.

Praeterea homo ex Caritate proximum diligere tenetur, sicut seipsum. Atqui nolle proximum a gravi malo liberare cum aliquo 'suo incommodo , non est diligere illuna sicut seipsum . Ergo &c. Hinc in quibusdam eventibus , nimirum urgente annonae penuria , divites ut

pauperes qui cum fame luctant , subleVenr, sub gravi restringere tenentur impensas , quas alioquin ad sui status decorem facere solent et nimirum minuere numerum ser-Vorum , convivia, vestium luxum , ludos , lud rica &c. Verum haec aliqualis decentiae status diminutio juYta prudens dictamen facienda est. Nam s unt quaedam adeo necessaria ad status decentiam, ut iis nemo carere adstringatur, nisi ut extreme indigςnti subveniat . Ad regulas ergo chesilian e prudentiae res isthaec metienda est . Ρrop. IV, Graυis est obligatio eleemos κnanr impertiendi de supersuis vitae, Itatui etiam

422쪽

oo De F d. , Sste, O me tate .

in co-nmuni pausterum nece litate.

Prob. I. Christus damnationem divitibus minatur, quod non paverint esurientes , quod non potaverint sitientes , quod nudos non vetii eri tat. Sed haec conveniunt pauperibus in communi necessitate conititutis; nam esurres; sitis , nuditas communibus pauperibus convenit . Ergo &c. Prob. II. Apostolus f. ad Tim. D. divitibus praecipit , ut facile tribilant di Communicent, eleemosynis thesaurigent sib1 aeternae virae divitias . Sed praeceptum facile tribuendi , idest erogandi frequente eeleemosynas i, indicat necessitatem non solum extremam vel gravem quae rarD pccidit , sed etiam communem egestatem quae obyia est. Ergo &c. Adde Patres, qui divitibus extrema damnati nis pericula minantur , eo quod in pauperes superflua eL fundere' negligant, nulla sive extremae , sive gravis necessitatis facta mentione. Praeterea probatur ratione. Qui enim

fieri potest , ut dives pauperem diligat , scut seipsum , si proγimi egestalcm ne suis quidem superfluis velit sublevare λDices cum ntonino Diana tom. Tras . 7. resoL I a. di 1 si superflua di- stribuenda essent, nemo posset ad altiorem statum ascendere : quod tanquam absurdum omnes rejiciunt Praeterea sequeretur , licitum pauperibus esse divitum supersuasurripere. i

423쪽

C. IV. De AcI bus Caritatis . UIR . Ad I. licitum esse ascensum ad altiorem statum superioris ordinis, dummodo sine pauperum detrimento fiat . Status enim mutatio divinae Ρrovidentiae consentanea est, & Rei p. expediens, cum cives, potentes, & divites Rei p. sint nervi &oma. In his tamen altioribus gradibus assequendis christiana moderatione opus est , ne cum Laxonibus dicamus, quod damnavit Innocentius XI. propositione 65. Vix

in secularibus invenies, etiam in Regibus , supersuum salui , ita vix aliquis tenetur ad eleemos nam , quando tenetur tantum ex supersuo satui .

. Hinc solidiores Theologi quatuor conditiones requirunt , ut licite quis possit altiorem statum appeterer . Ut ascensus sit probabilis . a. Ut non sit cupiditatis aflectus. 3. Ut communis pauperum indigentia non negligatur. q. Ut in casu gr Vis pauperum indigentiae renuncietur ascenis sui , ne renuncietur eleemos Vnae.

R. Ad II. peccare pauperes, si divitibus superflua surripiant in communi , vel gravi necessitate: quod patet ex damnata propositione ab Innocentis XI. Peranis mes furari non solum in extrema , sed etiam

in gravi nece state . In extrema autem egestate permistium est aliena surripere , cum eo casu Gmnia fiant communia , saltem quod ad usum . In gravi vero , Vel CO-muni paupertate id vetitum , & quidem

jure

424쪽

jure naturae , ne innumeris furtis pateret aditus cum magno Reip. detrimento. Hinc graviter peccant divites, qui ex superfluis nolunt vel nullatenus , vel sufficienter succurrere pauperibus etiam communiter indigentibus . Neque excusantur eX eo , quod conssilium inierint post suam mortem bonorum partem pauperibus relinquendi . Nam eleemosynae praeceptum v

get in vita , di dum pauper miseriam Patitur. Q. I. suaenam Eleemos nae quantitas ἰn communes pauperes eroganda sit 8

R. Omnia superflua distribuenda Christus jubet . Sed haec superflua cum nullo

Certo concludantur orbe, certae ac praecisae

mensurae non subjacent. Hinc Theolosi hac de re varie senserunt; aliqui enim decimam , alii quinquagesimam partem redi tuum assignant . D. Thomas a Villano concione I l. de S. Martino hanc regulam tradit, nimirum sit dives ad arbitrium boni viri certam pecuniae portionem juxta suos reditus quotannis pauperibus erogandam assignet. Ecclesiastici vero tenentur erctgare de reditibus beneficiorum quidquid eorum sustentationi superest. Praeterea Praelati , Parochi suoruin subditorum necessitates corporales & spirituales tenentur inquirere, cum illorum curam ex officio gerere debeant, & erga illos parentum vicibus sungantur. Vide Tridentinum self.XXIII. cap.

425쪽

CIV. De Actsbus Caritatis. - II. Alii vero non tenentur inquirere. Mutenetur homo per mundum quaerere indigeis

tes quibus subυeuiat , sed eis qui fbi occurrunt vel quos aliunde novit misericordiae opus impendat a D. Thomas a. a.

. II. Num d es satisfaciat eleemos nae praecepto , si indigentibus rem muttis tribuat Z R. Cum distinct. Si pauper nusquam

habeat bona , nec certam ac proximam spem ut conseaui possit , eleemosynae praecepto non fit latis per mutuum, venditionem credita pecunia, aut alium onerosum

contractum : quia in hisce circumstantiis urget praeceptum eleemosynae , estque a praecepto mutuandi distinctum. Si vero pauper alibi habeat hona , aut certam ac proXimam spem percipiendi ex fundo, agro, propria industr1a &c. tunc eleemosynae praecepto sit satis mutuo, ac venditione &c. Quia proximus hic & nunc non est absolute pauper, cum indigeat solum in hac temporis circumstantia , Cui sufficienter mutuo succurritur . Hinc eleemosynae pensum absolvitur , si agricolae nunc egenti , sed uberrimam messem expectanti mutuum detur.

426쪽

ne Fide, Spe, Caritate . .

f. m. De. Bonis, quibus Eleemos=na seri debeas. Q. I. Num liceat erogare eleemos=nam ex bonis alienis pi R. Regulariter loquendo non licere. Prob. Quia unicuique praeceptum est eleemosynam dare de bonis propriis. Ex hum stantia tua fac eleemos nam , dicitur, Tobiae I. Hinc eleemosyna fieri nequit ex bonis furto, rapina, usura', seu iniustitia comparatis : ejusmodi enim bona veris dominis quibus surrepta fuere, sunt restituenda. Dixi , regulariter loquendo . Quia , extrema proximi necessitate urgente , licet aliena tollere , si propria non suppetant, ut extreme indigenti subveniatur.

. IL Num feri phst eleemos ira millicite comparatis , quae tamen jusse detia

R. Amr. uamvis enim haec hominiquitate sint parta , injuste tamen data non fuerunt . Ergo nec injusta eorum detentio . ac proinde licita de his fit eleemosyna. Ita D. Γhomas ais a. f. 32. art. Π Quod enim mulier meretricium exerceat, rurρxter agit, o contra legem Dei e unde

427쪽

ac tenentur,

Q. I. suinam possint, ac debeant Ele mobnam erogare ZR Omnes , qui . rerum suarum dominio , & libera administratione potiuntur. Nemo enim' donare pytest quod suum non est , , vel cujus alienatio Vetita est . Secus vero illi, qui tali dominio carent, nisi domini consensus expressus , aut tacitus accedat Hinc , excepta extrema necessitate , famuli , & famulae non possunt de rebus dominorum eleemosynam facere , sine eorum consensu expresso, vel tacito, vel prudenter praesumto : poisunt vero ex his , quae sunt in propriam sustentritonem collata, partem aliquam adimere, & in pauperes distribuere ; dummodo virium extenuatione non reddantur inutiles ad debitum

pensum solvendum. Idem dicendum de filiisfamilias ; uam quae sunt filiis milias , sunt patris, ait D. Thomas. Excipiuntur aliqui casus . Ι. Filius- familias si habeat bona castrensia , nempe quae militando eomparaVerit; vel quasi-castrensiaa , quae scilicet ex ossicio publico , vel heneficio acquisierit : de his pro arbi-ιxio elemosynas erogare potest , eo quod pleno

428쪽

4 eis De Fide, Spe, o Caritate . pleno horum dominio , & admi nisi rationepotiatur .

II. Ρossunt filiifamilias- ex bonis parentum sibi traditis ad honestam recreationem , aliosque usus honestos aliquid adimere, & in eleemosynas distribuere . Similiter dum parentum negotia agunt , dum foris studiis incumbunt, possunt moderataS, suaeque conditioni congruas eleemosynas facere; cum rationabiliter praesumatur tacitus parentum consensus.

I 1 I. Uxores per se loquendo non possunt de fructibus dotalibus , & de bonis communibus , scilicet de hix quae tum

marito, tum uxori communia- sunt, ex ra-.

ordinariat eleemosynas facere sine consensu mariti, ad quem pertinet eorum honorum adminiitratu : possunt tamen etiam marito invito, vulgares & modicas facere elee-. Osynas eo modo, quo solent aulae feminae ejusdem conditionis & sortunae , quia id censetur ad honestam ejus sustentationem pertinere . Licitum tamen eit uxori in pauperes erogare, etiam invito marito, bona, quae per contractum matrimonialem specialiter sibi reservavit, aut quae labore extraordinario , & indebito lucrata est ;quia horum honorum uxores absolitio potilent dominio, nisi obst et Hegionis consu

tudo .

IV. Monasteriorum Praelati tenentur& valent desuperfluis eleemosynas facere; quia

429쪽

C. IV De elibus Car tatis, εο quia hoc tartinet ad rectam administrationem Religiosae familiae. Item Monachus, qui a Praelato habet administrationem aliquam sibi commissam, potest consuetas fa-Cere eleemosynas , quas Regula, Vel Consuetudo permittit . Item qui possidet beneficium Monasterio non incorporatum , Ceterum Monachi privati non possunt eleemosynas erogare, nisi de expressa, vel praesumta superioris licentia , Q. II. suibus potissimum pauperibus Eleemo Vna eroganda sit R. Ceteris paribus, facienda est potius propinquioribus , quam eXtraneis , Juxta dicta superius de ordine Caritatis. Iterum ' Pauperum albo accensendi sunt Religiosi vere incit gentes, qui Virtutis amore, De0que serventius inserviendi desiderio, omnia dimiserunt. Sectio II, De Correctione Fraterna.

Q. I. suid, o quotuplex sit Fraterna Correctio ps R. Cum D. Thoma 2. Σ.- q. 33. art. i. est spiritualis eleemosyna , ac proinde actus misericordiae a Caritate dimanans , qua quis secreta admonitione . malum pro-i ximi, quatenus illi noxium est , removere: studet . Hinc correctio duplex est : altera

staterna quam descripsst; altera judicialis,

quae

430쪽

4ο8 De Fide , Spe, o Caritate.

quae peccatum proximi respiciis quatenus eii aliis noxium , praesertim bono communi , & ordinatur potius ad delinquentis Punitionem , quam ad ejuS emendat Ionem estque actus jultitiae Vindicativae, cujus est .conservare rectitudinem justitiae unius ad alterum . Ad eam exercendam requiritur jurisdictio in corripiente , est forma judicialis . Additur tertia inter eas media, quae dicitur correctio paterna , qua scilicet superi Oricum auctoritate corripit delinquentem , ut ad bonam frugem se recipiat, sed absque sorma Iudicitia Q. li. Num ex Iet praeceptum Correctionis Fraternae pAthr. Ρrob. Matib. XVIII. I 3. Si

peccaverit iu te frater tuuS , Norrim eum. In te, i. e. coram te, te sciente. Praeceptum hoc divinum est, quia a Deo latum im Scripturis : est etiam naturale , utpote iiii illo naturae principio insitum : Quod tibi Dis seri, alteri feceris . Hinc sequen- ltia adnotetis volo, nimIrum .: Praeceptum hoc omnes adstringere I. tam fideles, quam infideles. a. Ejus obligationem ex genere suo gravem esse,cujus transgressio absolute morialem culpam inducit. lnili inadvertentia, vel . parvitas rei eXcuset. 3. Praeceptum hoc, ut negativum , Obli- sigare pro semper : quare nunquam licet aut verbis , aut quocunque modo proXImum approbare , cum peccat Puta cum detra- .

hit, t

SEARCH

MENU NAVIGATION