장음표시 사용
431쪽
c. IV De Actibus Car tatis. osthit, impudice loquitur &c. ut amrmativum
non obligare semper . quemadmodum cetera Praecepta., quae assirmativa appellantur. Q. III. suaenam requirantur conditiouees , ut praeceptum Fratdrnae Correctionis
obdiget 8 R. Ad quatuor potissimum has conditiones revocari . I. Est gravis peccati notitia . II, Ut spes probabilis emendationis habeatur. III. Ut sit personae, & temporis opportunitas . IV. Ut commode praestari possit. Et Ρrima quidem graυis est peccati
notitia, b. e. notitia moraliter certa: nec
sufficit dubia, vel leviter probabilis, alioqui correetio vel monitio esset temeraria . Secus vero dicendum de superiore, qui tenetur inquirere : cum suorum subditorum malis etiam dubiis ex ossicio debeat Occur
Altera autem conditio est , ut pro- habilis emendationis spes habeatur , cum emendatio finis intrinsecus sit fraternae correctionis, quo cessante, ceu inutilis desinit obligare . Excipe , nisi tacendo malum approbare videaris: tunc honor Dei,& proximi Caritas urget ad correctionem, licet haud speretur fructus . Verum haec stricte non erit correctio fraterna, sed alius actus Deo, & alteri proximo debitus. Tertia vero, ut sit perbonae temporis opportunitas e personae quidem Op- Tom. I. S
432쪽
4io De Fide, Spe, di Caritate. Portunitas , si scilicet non adsit persona
magis idonea , quae possit, ac Velli comrigere : temporis Vero opportunitaS, cum nimirum expensis circumstantiis, alio tempore utilior proximo futura existimatur . Quarta denique, ut commode praestari possit. Nemo enim cum suo graVi incommodo ad correctionem tenetur , exirema necessitate mcepta .
Q. IV. Vuodnam peccatum sit Fratemnae Correctionis mater ast Η, Quodvis peccatum mortale non emendatum est fraternae correctionis materia, utpote malum gravissimum . Secundum aliquos etiam peccatum Veniale per se loquendo fraternae correctionis praeceis
pio subest , sed sub veniali odligatione inisi subsit proximum periculum ex Veniali sequi mortale , vel grave scandalum, vel magnum damnum O. dini Religioso; quia in hisce circumstantiis tenemur sub gravi. Dixi , per se loquendo a saepe enim nulla est obligatio correctionis respectu Venialis, cum sit magis obfutura, quam Profutura ,praesertim secularibus. Q. V. Num dubius de Correctionis
eventu , ad Iringaris illam omittere' R. Si aeque de prosectu , ac nocumento timeas, omittenda correctio est. Si autem dubites de profectu , nihil vero times de nocumento , fungi ossicio tuo debes. Nocumenti nomine novum peccaturu
433쪽
c. IV De Actibus Caritatis. 6 II intellige, non Vero maerorem , ac turbationem delinquentis. Q VI. Num peccata ex ignorantia
commissa vi praecepti corripienda sint 'R. Convenit inter omnes , correcti nis praeceptum urgere in hisce circumstantiis : I. si ignorantia culpabilis sit . 2. Si lex ignorantia etiam invincibili fructus speretur. 3. Quando agitur de medio necessario ad salutein, etiamsi proximus. de illo invincibili ignorantia laboret. Q. VII. . n sit aliquis ordo in Coris rectione Fraterna serviadus 'R. Amr. Hic ordo praescribitur m
ib. XVIII. Si peccaverit .... corripe interi te, im ipsum solum . . . si te non audierit , adbibe tecum unum , vel duos .... seuod si te non audierit , dic Ecclesiae . Ubi nota ex communi Theologorum sententia, hunc ordinem esse a Christo sub praecepto praescriptum , quem, exceptis quibusdam casibus, non licet omittere .
Η ins sequentes excipiuntur casus , quibus peccatum proximi , non praemissa monitione, statim deferendum est superiori . I. Quando peccatum proximi ita est publicum , ut per denunciationem immediate Ρraelato factain, infamari non censeatur. 2. Quando peccatum licet occul- tum in damnum cedit Communitatis, ut proditio patriae &c., uando monitio tua, vel aliorum inferiorum non profutura
434쪽
4ia De Fide, Spe, di Car tate. Ex dictis colliges i. graViter peccare, qui ex levi incommodo , vel ex timore , ne proximus offendatur, omittit correctionem Profuturam . a. Qui sine justa caussa ordinem non servat a Christo praescri- ptum. 3. Qui corripit, Vel denunciat non ex Caritate, sed odio, ut PrOXimuS confundatur, vel deprimatur. Haec intellige , cum agitur de re graVi, C A Ρ. V.
De Viliis Caritati contraxiis. V Itia, quae sperialiter Caritati adver
santur, haec numerantur : Odium , istandalum , acedia , invidia , discordia , scontentio, schisma, rixa , seditio, bellum, l& duellum. De quibusdam pauca dicemus, l*. I.
R. Odium est actus mentis objectum aversantis : duplex est, unum dicitur odium inimicitiae seu personae , quo alicui pers nae quae nobis displicet, malum volumuς, quatenus ipsi malum est . Alterum abomia nationis seu qualitatis, quo personae ad Ue
435쪽
C. V. De Vitiis Carseat; contrariis . qI3samur non secundum se, sed secundum qu litatem aliquam in ea repertam , quate- 'nus ea vel nobis vel alteri repugnat.
Q. II. 9uale peccatum sit Odium De ZR. Quodcunque Dei odium est gravissimum peccatum . Nam I. odium inimicitiae direete & formaliter avertit a Deo,& directe opponitur Caritati . a. Odium abominationis est graviter Deo injuriosum; quia in Deo nulla malitia, vel defectus cadere potest , ita ut abominatione atque
odio dignus fiat. Q. III. suale peccatum si odium proximi 8 .R. I. Odium inimicitiae peccatum e hmortale ex genere suo , quippe Omnis , qui odit fratrem suum , homicida es , I. Joan. II1. Fieri autem veniale potest materiae parvitate , aut impersecta deliberatione o Aliud est de odio Dei , quod materiae parvitate fieri Veniale nequit : nam quoqcunque malum, licet levissimum, quod Deo optamus , est ei graviter injuriosum. R. II. Odium abominationis erga proximum , si sine justa caussa concipiatur, caritati repugnat, & est peccatum graVe , Vel: leve pro gravitate , vel levitate materiae t si vero concipiatur non ex odio personae csed ex vitiorum aversione, tunc si cum deis hilo caritatis ordine fiat, culpa vacat, &laudabile est, juxta illud Psal. 38. Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam ' Perfecto
436쪽
414 De Fide , Spe, o Caritate .
odio oderam illos e quae verba sic exponit fusu sinus e Perfecto odio odiise, ut nec propter vitia homines oderis , nec vitia propter homines diligas . Hinc I. illicitum est optare vel imprecari malum proximo, quatenus ejuS malum est , vel dolere de ejus bono quatenus ejus honum est quia sunt actus caritati repugnantes , ideoque ex genere suo graves, nisi levitas materiae, vel imperfecta advertentia excuset. Item non licet de
malo proximi gaudere , licet de illo gaudeas non ut malum ipsius est L sed praecise propter bonum sive tuum, vel aliorum: cum hujusmodi actus repugnent debito ordini caritatis, quo tenemur bonum proximi majus, & altioris ordinis praeferre nostro minori , & inferioris ordinis. Hinc damnatae Propositiones ab Innocentis XI. Si cum deinbita moderatione facias, potes absque peccato mortes; de υita alicujus tristari, vel de illius morte naturali gaudere , illam iness- caci assectα petere, o desiderare, non quidem ex displicentia personae , sed ob aliquod
temporale emolumentum . Ceteras vide in
Constitutione ejusdem Pontificis . II. Licitum est gaudere de alicujus infirmitate, aliave temporali aerumna, ut ad meliorem frugem redigatur, & peccare desinat; quia ordo Caritatis praesert spirituale honum temporali . Licitum est opi
re in bello justo hostium excidium ob bonum
437쪽
j C. V. De Vitiis Caritati contrariis . 4 II num Rei p. , cum bonum communitatis tuae bono alterius communitatis praeserre debeas : Item malvictori debitam poenam a judice infligendam eo fine, ut injuriae M alia mala de medio auserantur , reorum vindicta, & punitione. V ide D. Thomam in III. dist. 3 o. art. I. ad A. Q. IV. Utrum mala , quae proximo exoptantur , sint in Confessione aperienda 8 R. Amr. Quia actus interiores diversam speetem accipiunt ab objectis specie diversis . Hinc in Consessione teneris mali speciem, quam proximo exoptasti , aperire : mortem E. G. vel temporaneam vel
aeternam, divitiarum, aut famae jacturam. Quia- hujusmodi interiores actus licet conia
veniant in generali ratione 2 lj,ῆza jTpta
rantur ; habent tarnen diversas a diversis objedlis di florinitates . Ita multi contra multos . Idem dic de personis , quas odio habuisti: teneris dicere in Confessione, utrum odisti parentes, uxorem, filios, fratres , superiores &c.. V. Num grave peccatum sis proxiamo maledicere P .
R. Amr. si cum animo deliberato grave, malum quis proximo imprecetur : ut cum quis in haec verba prorumpit: Diabolus te ρ at, utinam mortuus sis e quia est actus odii imperatus : unde fecundum se repugnat Caritati , qua diligimus proximum, volen
438쪽
4i6 De Fide , spe , o Caritate .genus eo peccatum mortale , tanto gravius , quanto personam cui maledicimus',
magis amare, revereri tenemur. Ita D. Thomo a. a. q. 76. art. 8. Duo ergo spectanda, ut gravitas maledictionis deprehendatur : malum grave , quod sibi, vel Proximo quisque imprecatur, & animi deliberata aisensio. Quare semper ac quisque serio ac deliberate malum grave sibi, vel proximo imprecatur , a peccato gravi non excusatur, etsii praeterita passione, ab animo quiescente soleant dicere qui talia fantur, se nolle evenire malum , quod in satis deliberata ira sunt imprecati ; nam satis est ad peccatum , ut irae deliberato animo asia sentiatis. Potest etiam esse graVe , quam-Vis ore tenus haec mala impreceris. I. Ratione contumeliae, ut sit persona cui maledicis, . singulari veneratione digna sit. a. Ratione scandali, ut faciunt paren-χes , qui siuo exemplo filios edocent, sibi vel aliis grave malum imprecari. a grata tamen peccato excusatur qui ex levi motu , vel ex ludo , atat subreptione aliqua tali verba profert, quia peccata verborum maxia me ex ase Pu pensantur . D. Thomas ibid. De Maledictionibus contra creaturas irrationales haec scribit idem S. Doctora. a. q. 76. art. 7. Maledicere autem rebus irrationabilibus , in quantum sunt creaturas
Dei , ot peccatis blaspbemiae r maledicere autem eis secundum se consideratis, est otio-- sum,
439쪽
C. Vme mitis Caritati contrariis . 417sum , vanum, o per consequens illici
R. Scandalum ex D. Thoma , es dictum , vel facitum minus rectum , praebens alteri occasionem ruinae spiritualis. Dicitur i. dictum, vel factum, ut I dicetur actio externa, qua sola alii ad pe
candunt irritari possunt, sive id fiat dictis, sive factis. Item sub nomine dicti, vel fa- et i venit omissio dicti , factive ; nam qui omittit ageret, vel loqui quod debet, aliis
est scandalo . Dicitur a. minus refctum. Quia Scandalum oritur non solum ex adi ione per se mala, ut sermo obscenus, sed ex ea etiam, quae speciem & apparentiam mali habet . Sic scandalo est Clericus qui apud se mulierem populo suspectam detinet, licet absit omne peccatum, & peccandi periculum; cum ejus actum speciem mali habeat. . Dicitur 3. praebens occasonem ruinae. Quia ad rationem scandali necesse non est, ut ruina proximi actu sequatur : sed sat est, ut eidem occasio ruinae praebeatur. . II. suomplex sit Scandalum ZR. I. Scandalum duplex est, a I um,
di piri um , Activum est quod jam dem
440쪽
418 De Fide , Spe, Carismenivimus: Passivum est ipsa ruina illius qui;
Peccat, occasione acceptae ex alieno dicto, vel facto . II. Scandalum activum, quod proprie scandalum est dividitur in formale seu di-reetum, & interpretativum seu indirectum. Scandalum direetum est dictum vel laetum, quo quis expresse intendit proximum aspeccatum inducere ut curri quis puellam sollicitat ad crimen , sive hoc intendatur an genere moris, ut nimirum persona sollicitata Deum offendat, de animam perdat, quod rarum est, & diabolicum . sive , ut Vulgo fit , intendatur solum Propter utilitatem & delectationem proprham , vel a
Scandalum indirectum est illud , quo
licet quis non intendat expresse inducere Proximum ad peCcatum , nonnullis tamen dicit, aut facit, quae sunt aliis occasio Pec
III. Scandalum passivum est ipsa ruiana proximi, estque duplex , datum k & ac ceptum . 'Datum est , quod oritur ex acti-Vo . jam descripto . Acceptum seu pure Passivum , est quod quis accipit ex dicto, vel facto alterius : quod tamen ex Parte sui non censetur morali ter illi praebere
Suhdividitur acceptum in Scandalum pusillorum , quod oritur ex infirmitate, &1gnorantia ejus qui scandaligatur ; & in aliud,