Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

bonos, aut utiles Reipublicae reliquisse. Vsque

adeo verum est, e sulgetris saepenumero nasci tenebras,&teterrimam e clarissimo fulgure tenae. pestatem. Cum ergo tam certulia in hoc haer

ditario dominatu periculum sit, ne deterrimus aliauis e sortibus natus, ac bonis, aggrediatur Imperium , sine dubio illi est anteponenda e Moderatorum, & Princ:pum optatio libera, ubi iudicium, ut ait ille, integrum est, &si velis eligere optimum , quasi digito ex multorum

consensione monstratur. Nihilo tamen minus haec etiam ratio in Ciuitatibus, quae lege te perantur humana, est fraudibus, atque errori bus opportuna quamplurimis . Ac primo quidem fuisse videmus ex antiquis,externisque Regnis oppido multa, quae cum hoc uterentur eligendi Principis instituto , quia tamen e certis tantum familηs eum illis eligere mos erat, erro . rem, ac peraculum superiori non euadebant. Nam in Ionia ex una Croesi sobole, apud L. cedaemonios ex Heraclidarum genere , apud

Persas ex Achemenidis, apud Milesios ex mandri posteris,apud Rheginos ex Messeniorum progenie sumebantur populi suffragio Reges of Quod prosecto nihil erat aliud, quam casu ac pene sortito quaerere bonos in magnis familijs ,

quae propter iamplitudinem suam multos haberent in 'anto numero etiani malos. Vt enim per agros late patentes, infelices herbae, ac no-

xia gramina frugibus innascuntur plurima

132쪽

amplis familijs,inter iustos,ac bonos,semper sobolescit aliqua posteritas pessimonim. Illi crgo, dicet aliquis, offendebant nihil, qui haeredes Regni vellent aliquos, nec certis familijs, tamquam scopulis adhaerescerent, sod. suo iudicio Regem facerent, qui praestantissimus esse videretur. At ne hos quidem videmus ea prouidisse, quae delectum omni prorsus errore liberarent ircum eam in ijs, quos eligerent, excellentiam, praestantiamque spectarent, quae casu cum iustitia, aut cum imperandi calliditate coniugitur. Nihil hic ego dico de Meroe bus, apud quos nisi qui praeualido corpore caeteris antestaret, assequebatUr Imperium nemo. Nihil de Goldijs, qui cum ex corporiS mole de indole iudicarent egni Moderatorem eligebant obesum, & succi plenum. Nihil de Medis, apud quos valentissimi viribus, & robustis. simi regno putabantur idonei. Nihil de Lybicis;

qui maxima praeditos celeritate, cursuque ve locissimos admouebant Imperio. Nihil de Cathaeis Indorum populis, qui formam coi risinsignem , ac praestabilem oris pulcritudinem , dotem Regiam anteferendam caeteris existimabant . Nihil de AEthiopibus, apud quos usus,& consuetudo susceperat vetus, ut maxime opulentis,ac pecuniosissimis dominatus petamitteretur in caeteros. De his, inquam, quoniam tam plumbei sunt,&adipales in iudicando, taceamus noc tempore. Porum potius instituta

133쪽

proferamus, qui deligendis moderatoribus ciui- itatis visebantur alijs prudentiores. Romanos lego dico: quorum amplillimi magistratus da bantur ijs, qui stipati clientibus in Campum

descenderent , qui candidati peterent, qui ple- , bem prensarent, qui populi voluntatem emerent Ipretio , qui Curiarum suffragia blanditijs emendicarent . Quid enim a ratione magis alienum videri potest, quam ijs potestatem in ciues demandare , qui eam eLixe petant, atque artibus

tam apertis ad Imperium, &idominatum sibi muniant viam Quamquam quid haec ita dias puto , Quasi nihil in eo sit ImperiI gener , quod , n minus habeat vitium, certe discedat ab optimo Reipublicae itatu , qui unum in regnis singulis dominatorem postulat, abhorret a pluridus λ Quos quia Romani, nota modo non repudiabant, sed populi etiam , &multitudinis eam dominationem admittebant, dicitur, a probatissimo aberant Imperio , qaod Regia potestate, atque unius do alia iblitatio continetur . Cum enim in eo posita ciuium beatitudo sit, ut unum ex omnium consensione veluti faciant,&coagnae tent corpus, nemo non intelligit, quanto id facilius consequantur qui unius, quam qui multorum ducuntur nutu, & voluntate . Vnum Imperij corpus unius animo regendum es is , veterum vox fuit, & dictum hominum sapientium, nec aliud elis, pluresin eodem don

134쪽

Oratio VI. Iartu dominos velle, quam plures uni mundo soles dare . ut rerum uniuersitatem iacendio per. dant . Ipsa quippe natura praelia it mortalibus,& potioribus deteriora submittens,praestantissimum Reipublicae genus expressit in singulis. Elephantorum greges unus,& quidem exce si-

simus ducit. Vnus armenta praecedia Taurus,&is,qui proceritate, qui toris, qui pulctitudine caeteros vincat. Grues ordine litterato, ut dixit ille, sequuntur unam, & eam prae caeteris maximam, atque spectabilem. Apes sic unum tantummodo Principem volunt, & eum insigni se a caeterisque m. agnitudine , ac nitor dissimilem, ut illo tandem amisso, pugna quaerant,&dimicatione meliorem. Nos autem,

in qὼbus quoddam est simulacrum uniuersitatis expressum, ita facti, fictique sumus a Deo ,

ut & corporis membra Omnia, articuli, Venae, arteriae, nerui, fibrae ab uno cordis initio fluant, & animi facultates tam variae, tamque multiplices ab una ratione in officio, ac potestate

contineantur. Quid plura Deus ipse , cuius imagines , & simulacra dicuntur a Platone Ciuitatum principes, non modo suo ipsius exemplo , qui tam unus, & solitarius in Regno mortalium , atque immortalium est; verum etiam documento . dequafi decrero planissimo demonstrauitarunc ubi placere domitratum unius; cum populo ill, , quem unice diligeba , Sunum tantummodor dedit Moysen, a quo per

135쪽

I 22

solitudines ducerentur in Palaesti: nam,& Regem postea statuit item unum, cuius, domi forisque imperio, ac potestate ingeretur . Huc accedit omnium adprobatio gentium: quae, ut antiquae tradunt historiae , Regibus initio paruisse dicuntur,& iustos dominos,quam libertatem, ac com munem Rempublicam maluisse. Quae cum ita hint, citra Omnem audaciam affirmaresos vinus, & illud iure optimo gloriari PP. nostram hanc ita tapienter institutam esse Rempublicam ut sola propemodum sit, quae sine controuersia optimum semper legat, & sufficiat gubernaculo Moderatorem . Sive i

enim adeundi ius Imperij spectes ue nulla fallente, aut suppeditante malos circumscribitur haereditate , sed est in medio positum occupanti virtuti , ac praestabili sapientiae . siue genus ipsum imperandi ; sic unica ditio,&solitaria

est, ut Sodalitatis, quam informat, tam diffusae, tam longe,lateque toto terrarum orbe patentis, non modo spiritus sit unus, ac vita, sed idem vultus, idem monis, eadem prope corporis ex omnium consensione membrorum habitudo. siue rationem Principis eligendi: tantum abest, Vt petitoribus aditus pateat aliquis, ut n'minatim, articulateque quaerantur repudiantes, &aduersantes Imperium. Sitie eorum, qui deli- guntur supra caeteros excellentiam, atque prae- flantiam, pro pulcherrimo est optimus, pro Va-

Edissimo est constantissimus , pro potenti

136쪽

Oratio VI. I 23, est integerritams,pro pecuniosissimo moderatissimus , sanctissimus , castissimus ire pro nobilissimo. Postillaret hic locus, ut sacratas legum nostrarum saructiones euoluerem uniuersas, doceremq; pluribus,id ita re ipsa fieri, quemadmodum faciendum inaeerant decreta maiorum. Sed 'ex aliorum demolitione discriminum,quibus caeterae sunt expositae Respublicae,cum Principem deligunt,nntelligetur omnino,nihil esse, quod i gibus in eo genere sancitis, vel ossicere , vel fu-

Erat Enim d tribus initio fropositis i ima pedanentis, oinibusque desecius, ea rerun ignoratio , quae mortalibus aceidit in deliberando prope necessari'. Quantumuis eniri id agant, &.sequantur ii, qui ducem qua runt, ut secernant e melioribus optiimum V, quia tamen , vel homines ipsi, de quorum exacellentia quaerit 1. omnibus , qui deliberalit in concilio noti. inspectreque boni sunt, vel quia species utimi propter illam, quam habet cum vitio pi opinquitatem, sissime fallit,non' per id assequuntur, vi sui iuni in illud,&pei sectium inueniam, cuius sibi sorin atque ablolutam i dema animo,ac eogitatione designarant. Sed haec eortim errata sitit, qui mi tantum id deliberando iudicij sequuntur ductum;& in re tam ambigua, tamque perplexa isi unam humani 'consilii: rationem 'interpretenta

137쪽

itus caelestemoue perseitae virtutis, prudentiae, sanctitatis habemus ploratorem, nullum in consulendo ab ignoratione periculum immi- ne prol amur . Nam praeterquamquod. ipia gubernationis, & procurationis ratio tamquam animus indiuidulis , & simplex per totam rimens, peruadensque Sodalitatem, ita lingulos adnectit singulis , ut non minus alios omnes 1ψcio quam nostri corporis ipsos propemodum artus cognitos. habeamusis adest augustissimi Spiritus arcana vis in deliberantium coetu prae- se diuinaeq; 'oluntatis interpres,qua lata, c-care,decipia rei o ne fonge defectere, atque

non sinit . 'Si enim certa Seruatoris

Christi ponicitatio est: ibi se praesenti adsuturum numine, ubi unum, aut alterum congregetur ad deliberandum de sempit a salut piorum hominum par; nihil sane dubitandum quin nostris adst , praesideatque Comitius,

ubi tam inulti sunt ex omnibRis omnino terris Asiniribus egnis,ex ipssetiam Indorum finibus, quasi ventorum alis in hanc Vrbem delati: quaequ9niam religi pni moderatur, & fidei, limum prope videtur sis, inter mortales versantis, i 'em Milum 6Diuinitatis .i Equidemi 1PP. eam incredibili cum sensu voluptatis recolo metho UR dism, qua peractis , ysurpatisque singillarium in templo sacris, instrueta grauissime ponNPassoncinentibus, & diuini spiritus instinctum ,-cemque sodalibus: implorantita illam im

138쪽

urem suffragiorum Exedram estis, quae, spetiantibus, & rem suo pondere perpendentibus

celeberrimum Apostolorum coenaculiam esse videbatur . Obuet satur mihi ante oculos illud tempus cum sustragatione pei secta, delectoque Motiratore , impulsae sunt fores, eodemque agmine, ac sompa reditum rursus in templum est,&modulantium vocibus, actae Deo parenati optimo sunt grates , quod eum, qui quaere batur , aliquando Gubernatorem optimum di uini spiritus afflatu, atque ex omnium conse sone demonstrasiet. O diem uniuersae Ddalitati felicem, & salu 'arem , o lucem vere natalem tranquillitatis nostrae, o spectaculum,non modo nobis, sed Vrbi etiam Romae iucundissimum . Nemo aderat, non dicam , e socijs, quorum res agebatur, sed cx externis, quorum erat inusitata frequentia, atque incredibilis multitud γ' spectaculo circumfusa , qui m illud

contemplaretur e tam varijs conflatum prouin- cijs Patrum agmen, moribus, cultu ,sngua multum sane disthiantium, sed tamen una, constantique omnium vitae ratione simillimoruim, nemo inquam, erat, qui cum haec inspiceret, cernere se non putaret eos L histianae religionis Principes, qui olim Hierosolymis diuino coirepti Spiritu,e bilia diaeta digrem,omnes or. bis terrarum nationes ac gente i religione 'rectissima condocefacta n unu Ecclesiae corpus, . ' vesuti mebraimicem respccidentia redegerunt. Cum

139쪽

. Cum ergo nihil a deceptione, alit ab ignora tione optimi, cui tam firmae sunt obiectae diui nitus sores, pei timescendum it, superest ad 'extremim,ut videamus,an animi perturbati es efficere queant , Ut eos, repudiemus, quo ex

omnibus.esse praestabiles intelleximus. Hi nimirum commotae mentis aflectus, violenti quidam fluctus sunt, qui voluntatem a Vero, tan-quqiaria portu, quem elonginquo intuetur animus , auellunt, ac distrahunt . Hi mali sunt deliberantium admisistri , , ductores improuidi , alque is consulci ; qui faciunt , ut in ciuitatum concilijs sepe maior pars meliorem vincat, nec tam vir ute praestantiori, quam pecuniosior, aut potentior eligatur amquam enim pene procaciter ingerit se oculis veritas, ρnctio tamen amati iustur errorem suum: ac ne coarguatur: pertinacia illi videtur honestior in male icoeptis,quam poenitentia. Sapienter que sallustianus ille Caesar id potissimum videndum essepraecipit ijs, qui de rebusi consilitant dubiis plut ab odio, ab amicitia, ab ira, a sericordia liberi sint, ac vacui. Neque enim lanimus , ubi haec officiunt, magis prouidet verum , quam oculus, aut in turbido fluctu pro

'udum , aut in caligine. I em Solis: & si pro- ivdet tamen , haud poteric simul opportunitati

publicae , ac suae cupiditati parere. Sapienter item, Alphonsus ille, Regum sumemoria facile prudentissimus admonuit,vel dicto saliuari ,

140쪽

Oratio VI. I 27

oraculo verissimo consultantes . Cum enim a priuatis animi commotionibus omnemfere humanae vitae , publicaeque rei nasci perniciem intelligeret, ioco plano serio dicere solitus erat, se , si eo vixisset tempore, quo Romana Resia publica florebat, AEdem e regione Curiae sui se constituturum lovi Positorio: ubi nimirum, antequam venirent in Senatum Patres , irpna , idium, amorem, caeterosque deponerent asiae et animi proprios, qui communi ciuitatis aduersantur utilitati . Providerunt inquam haec, aliaque viri consultissimi sapienter, &grauissime monuerunt; sed tanta tamen est ea vis, quae priuatis causis animum connubat, ac differt in partes, ut monitis illis, publico malo nec occurrere plane potuerint, nec mitigantem aliquam facere medicinam. Magna enim est,

ut ille dixit,eorum copia, qui extra recti semitam huc illuc affectionum turbine iactati,& consuluerunt male, & pessimos dominos ciuitatu. bus imposuerunt. Sed quod isti medicamentum parare praeceptionibus, monitisque non potue-i unt,invenlt,ac parauit Societas a Religions , , quae perturbationibus animi pervicacibuir; tan- quana refractarijs , & seditiosis militibus una omnium pro Duce,atq;Imperatore moderatur Vt enimaffectus in potestate, atque ossicio habiti , pro armis, ut ait Aristoteles, & praesidio flunt, ita si deficiant a ratione, ac repagulata iuris estringant, sugit tuorum orerium aiu clam

SEARCH

MENU NAVIGATION