Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ris De Greg. XIII.

rat Ecclesiam, excessit e vivis, summo sui desia derio relicto, ita hic aequatis cum illo aptiquo Glegorio, & cum suo ipsius nomine Principatus annis, diem aliquando clausit extremum, ab omnibus ordinibus acerbissime comploratus. Claudam igitur ego quoque orationem meam: vosq. ad extremum hortabor, qui pulcherrimis hic operam datis artibus, & grauissimis disciplinis, ut quoties hanc ingredimini litterarum palaestram,quoties hos parietes intuemini, eius vos intrare monumentum Dius intueri beneficium existimetis'; qui Romae tenens Christianae Reipublicae clauum,

Religionem toto terrarum . orbe circumtulit, be- 3 3

nignitate sol , i

est uniueFsos, Urbem hanc mirificis ornamentis illustrauit.

162쪽

DEDICATIONE

S PETRI

ORATIO VIII.

VLTA sane a maioribus nostris ad religionem, ac pietatem erga Principes illos Apostolorum augustissimos retinend ,amplificandamque sunt instituta diuinitus, Auditores. Sed in ijs, illam Potissimum commendandam existimo Templi Vaticani dedicationem , quam hoc ipso tempore quotannis ita repetimus, quas nunc ipsum ea poni fundamenta,excitari parietes, locum certisceremonijs capi,&vetustissimis Ecclesiae ritibus inaugur i cerneremus. Si enim Hebraeorum illa natio religiosissima quondam,& Deo gratissima. eius inaugurationem Templi, quod a Salomone fueras exaedificatum, sum ina populi frequentia, concursuq. mirabili statis diebus celebrare solita erat, par profecto fuit decernere diem, huius etiam Templi prope Natalem; quo die eam nos h a ani-

163쪽

animi iucunditatem, ac laetitiam exhibere deberemus, quae pietatis significatione homines vincerer illos,quos C hristianis sacris, atque institu- tione vitae' persectioris,quos augus horis religionis, ac sanesitatis professione castissimae superamus. Neque vero haec Apostolorum aedes minorem habet excellentiam, honoremq. minus amplum commeretur, quam illa Hierosolymitanaei lurbis Deo dicata magnificentissima Domus, ar-

tificio descripta diuino,Regijs inchoata sumptibus, Caelitum prope labore persecta. Nam,sive nomen huius Vaticani Temeli, titulos' ,siue tam clari auctorem operis, siue loci sanctitatem, ac maiestatem, siue donaria, & prouentus illi contributos diligentius attendamus; intelligemus prosecto, quatuor habere suae sontes excellentiae, quorum causa possit cum illo Salomonio de magnitudine, gloriaq. contendere. Illud igitur

'oro vos, etiam atque etiam, Aliditores, ut dum hos ego sontes aperio, meam hanc orationem

humaniter, & quod soliti estis, aequis etiam am, ribus excipiatis. Efficiam enim, ut meridiana prope luce clarius intueamini, quantum huic Templo debeant assurgere quodammodo caetera, quae 'lim unquam in toto terrarum prbo .

sunt excitata.

Hoc ergo primum si eius praestantiae caput , ac sens: Moo non, t alia Deo, Caelitibusq. posita, ct dicata monumenta, ita etiam hoc comm a

uni Latinor iam more dictum est templum, sed i

164쪽

Oratio VIII. I I

Graecorum voce Basilica: ut rei summa dignitas, ac molis inusitatae magnificentia nominis amplitudine at ue splendore demonstraretur. c. id

enim aliud fuit olim Basilica, nisi publica in ciuitate domus,ubi Reges. ac magistratus haberent, ubi conuentus, ubi iudicia, ubi conciones, ubi concilia ce ebrarenturὸ Quare ut ad inambulandum , transigendumq. per mutua ciuium colloquia , ut ad Regiam praeseserendam maiestatem huiusmodi cedes essent accommodatae, plures in longum habuisse porticus iunctis accepimus, - columnis suffultas ingentibus ; quae spatijs inter se distarent aequis,& paribus camerarum coalescerentinteruallis. Nihil dico de signis,de coronis, d aeterarum rerum externo cultu, qui esse debuit eiusmocisi, ut tam magnificae domus stru

eturae facile respondere postet. Sed id satis habeo confirmare, quod mihi propositum erat, cum de antiquorum Basilica coepi dicere: hoc Apostolorum tam assabre factum suisse Templum tam immanibus innixum substructionibus,& columnis impositum,ut quia caetera sic superat, quemadmodum Regia ipsa priuatorum domos , & plebeiorum vincit aediculas, Baslicam appellandum esse rerum sapientissimi iudices existimarint. Quod si alia quoque illa, quorum causa erant institutae Basilicae, perpendamus, intelligemus praeterea, nihil in i)s factum fuisse , quod longe haestantius, longeq. magi itacentius in hac Petri,Pauliq.Basilica gestum non sit. an. ' λ tum

165쪽

tum enim attinet ad Iudicia: quotusquisque non videt,ab ea Petri Regia peterς debere iura gentes uniuersas; ubi populorum omnium Chriuianorum Pontifex ita eraesidet sacris,ut sicubi hoc Religio possit et, Principibus etiam ipsis,vel dare , vel adimere possit Imperia, & dominatus λQuid de conuentu, quid de concilio, aut concionibus dicatur, cum ad hanc Bassicam consu-xerit semper orbis terrarum, ut de religione di, Pontificum responsis, & oratione doceretur tHic aduocata,non Romanorum modo, sed om- nium prope mortalium concione, illi sanctissimi, sacrorum Antistites,diuina proferebant oracula, quibus instituti sunt Barbara, icngeq. remotissimae nationes imbutae. Hic disertissimi,eloquenti miq. viri verba fecerunt, quorum hodie lit- terarum praeclara monumenta conspicimus. Hic

grauissimi, doctissimiq. Christianae Reipublicae

. . Principes, ac senatores de recta in Deum Fide, de sanctitatibus, de sacrorum omnium ordine , ac ratione saepenumero deliberarunt. O Tem

plum vere Basilicam , & Regum Basilicis omnia' laus anteferendum. Ne illud quidem Ephesinae

Dianae Delubrum,quod propter magnitudinem, artificium, opes, pulcritudinem, miraculi no-- men inuenit,si cum hoc conseratum,habuit quic- ' quam,cur Baslic' dici,appellariae gentium omnium consensione deberet . Et sane sic oportuit esse Templum, eius fa-' clam sumptibus, qui rerum eo tempore potire-

- t tura U

166쪽

Oratio VIII.

tur, & Christianis tum primum initiatus sacris, religionem,quam ipse complexus erat, suderet

quacumque Romanorum patebat Imperium , Promouere. quod dum explico, alterum a me putatote sontem aperiri, Auditores, unde singit

laris eius Basilicae splendor existit,& dignitas. In Constantino videlicet hunc ego positum contendo. qui superstitionis auitae ceremon sabie lis, cum, pontifice Siluestro interprete, ac magistro,nouam, hoc est veram Religionem su si pisset, nihil habuit antiquius,quam , ut in Va ticano colle, ubi olim oracula,& vaticinia reddebantur,aras Petro,Pauloq statueret, Regiam,& diuinim quasi Praetorium Pontificibus aedificaret, Unde consulentibus responderent, P populis ius dicerent, subacto iam, atque ad Christiana sacra conuocato tandem orbe terrarum.

Ac videte quanti sit, Imperatorem hunc eius nos Τempli sumatorem, atque auctorem habere . Neque enim,ut caeteri populorum Principes, ac Reges, auctoritate tantum, atque imperio in sit tit Contantinus, ut aedificatio, illa , & ii hoaretur, & belle procederet: sed omnium piimus inter Architectos, immo vero inter fabros, &operas iaciendis,ponendisq. Templi iundamentis , ligone terram aperuisse dicitur, Rpertaminermisse,erutam cophinis,& fiscis protinus asportasse. O facinus immortalitate dignissimum i omanus Imperatoris multo magis hoc opificio,

quam victorijs, atqsae ante iam actis triumphis

167쪽

nobiles, multo clarius, atque illustrius, quam triabus eiectis Tyrannis, re pacato terrarum orbe coli inestatas. Quid admirabilius,quid centius ad huius Templi maiestatem augendam, non dicam inueniri, sed ne opt ri quidem, aut excogit i animo potuistet λ Nemo enim in illata Hierosolymitana molitione quicquam huiusmodi Salomonem secille accepimus: quippe qui Regum usitata contentus gloria, satis habuit imperare, ut materies, & saxa comportarentur, inciderciatur artificiosissime lapidζs, caelarentur auro, atque argento omnia: structura denique, atque aedificatio ex descriptione illa diuina partibus abiblueretur ,& numeris suis. Don ausim, hic dicere,opere tam egregio voluisse Constan- tinum gentilis sui Vespasiani laudem aemulari:

quem veterum annales, & monumen ta commemorant,corrupti Capitolij restitutionem aggressum, ruderibus purgandis admouisse manus omnium primum, permulta suis humeris extulis se. Non inquam haec de Constantino facito di-χei im ; cum longe maiora iam moliretur 3 ani- , moq. tractaret excelsiora quaedam, & praestan-.tiora, quam Ves asianus, qui superstitione v nissima sartam, testamq. vellet Capitolini aedem, arcemq. illam vetustissimam conserua re, cui caput humanum aperiendis sundamentis sorte repertum.pollicitum fuerat Imperis,ac do- 'inatus aeterni tatem . Sed tamen quia petiimile

, fuit in re longe dissimili facinus, illud confirma

168쪽

Oratio VIII. Iss

re non dubitarim ; Constantinum Imperatorem eum sine dubio illa tam ampla pietatis significatione longe superasse, cuius in Flauia gente sibi propositam a maioribus intueretur imaginem. Vicit enim Vespasiani laudem omnem, ac dignitatem, non Ierae tantum professione Religionis, cum qua illius superstitio conferri non debet, sed operis maiestate, secundoq. successu rei,

quam inter opus animo, atque consilio moliebatur . Spectabat illud quidem Vespasianus, cum Capitoliuminstaurabat, ut propugnaculum rem stitueret Ciuitati firmissimum; unde tam saepe, si Deo placet, Capitolinus ille Iupiater subeuntes liques fulmine, ac tonitru deiecisset. Sed quod ille falsa deceptus pietate frustra facereseConabatur, vere, ac re ipsa praestitit huic Urbila illa munificentia, & manuum labore Constantinias ; cum scrobibus actis, initium landamentis fecit,cum terram egessit,cum rudera ex tulit, cum ipsa prope carmenta humeris, & col- Io subuectauit. Hoc nimirum erat, Vrbi Romae sempiternum, longeq. saluberrimum reddere sCapitolium:hoc era Romuli moenibus eam arcem imponere, quam nulla contereret aetas,nullae holitum impressiones, nullae Barbarorum co piae labefactarent. sed cum haec ita disputo:sentio mo tertiam il- Iam excellentiae causam imprudenter attigisse, quam in loci religione positam esse principio dixeram . Pinnis enim semper honos , tama Vatia

169쪽

cani Templi veneratio sitit, ut mortalium arx, scpropugnaculum, ut cEeste quoddam diuinitus institutum Asylum gentibus uniuersis este videretur . Habuit olim haec Vrbs semper infensos Barbaros omnes, qui vel Imperii detrectarent iugum, vel gloriae inuiderent, vel diuiths inhiarent, & copijs Romanorum. Obsidiones, direptiones , incendia, vastationes tam multas est pasis,ut quemadmodum ex Annalibus ratio sub duci perfacile potest, septies non cremata solum, sed in puluerem, ac cineres redacta penitus siti nullos tamen experta est immaniores ho- , stes , quam Gothos, perduelles illos, & Romani nominis aduersarios insensissimos:nullum suarum upum umquam vidit acerbius, quam quod

' ψ his ferocissimis bellitis, publicis est, &priuatis aedificijs subiectum incendium. Vel ipsa,quae

superant adhuc disiecta, lacera undique, ac dissipata tam maeni praestantisq. corporis membrali ruminsatiabilem auaritiam,crudelitatem,bam bariem suo illo casu, ac prolapsione , idna ciuibus, tum peregrinis hodie testificantur.Et tamen hi tam efferati , tam contumaces, tam ad audaciam, & temeritatem proiecti Barbari, cum capta iam Urbe, sicibus ubique, ac serro grassarentur, cum omnia disturbarent, diriperent,cor- rumperent , cum obuios quosque trucidarent ,

ausi minime sunt huie Apostolorum augustissi mo 'Templo manus illas sacrilegio caeteroqui Contaminatas , innocentium sanguine resperos,

170쪽

Oratis VIII. Is 7

omni scelerum genere prorsus imbutas admouere . Non enim solum sacris pepercerunt omnibus, non solum a supellectili longe pulcherrima, maximeq. opulenta continuerunt se se ; verum etiam sacerdotes, Templi curatores omnes,& ministros, eosq praeterea populares, ac ciues,

qui ex incendio, ac caede illo se se recepissent, intactos, atque immunes esse voluerunt. Quinetiam illud memoriae proditum est, eo ips' tempore, quo sic urbs a victoribus. Gothis in pol state,atque imperio haberetur,vasa quaedam au rea, atque aiyentea in ea praeda, quam undique collegerant auissiς reperta, quae in priuata domo sis ipsos , atque ioctogiata propemodum annos latuissent; tanta magnitudine,artificio tin egregio ac singulari, ut attonitos, & stupore defixos redderent B aros. Haec, opinor is epigram mate, aut alio huiusmiai monumentorum inducto, Petro, Pauloq. ab auctore Templi dicata

olim, & inde postea, vel belli tumultibus, vel . alijs difficilibus rei Christianae temporibus asportata suisse intellexerunt . . Quid igit auaros normine trictoria superhos, rapinis assuetos; &crilegiμ, hic secisis putatis λ Si quod χljtierant

alias audexe, hoc etiam loco prosequi , &face . re voluissent:, haud dubie ill pondere timimmania , artifici' tam expoliteth, fg si uim, dei gemmarum prexio tam egregia , yelbi' c0mae rem illam praed ni coniicerς , atque i. aerariuna militare conserre, vel ad ioteruer-

SEARCH

MENU NAVIGATION