Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

non Ephesum in Ionia, non Athenas in Graeca, non in Italia rerum dominam, gentium Vniuo sarum arcem, ac domicilium , Romam . Aba dem nescio quem stiisse legimus in fabulis: qhicum ab Apolline fatidica donatus esiet sagitta. eam, cibo prorsus, ac potu se continens, Oracibia etiam ubique locorum euulgans, toto dicitu orbe terrarum circumtulisse. Quae hominis peregrinatio , ut minus incredibilis mortalium ac cideret auribus, comminisci scriptorum aliqui, & insuper addere non dubitarunt, propterea eum terras adijsse, ac tam facile circumcursasse

uniuersas Oodvroiecta sagitta, quo vellet, edipse non pedibus iret , sed eodem plane sagittae abstractus impetu, se proriperet, & procul in

alias regiones plancto temporis auolaret. Haud plane sine causa fabulam hanc a me suisse commemoratam intelligetis, Auditores, si vobiscum animo reputabhis,quid cum Paulo ad tutissimam verae religionis arcem recepto factium sit. Quantum enim ad sagittam attinet, scitis pr0secto, quo fuerit hic nouus Imperator instructus, atque armatus telo,cum e mortalibus delectus est unus,ut Christi nomea,ac famam ad gentes terrarum omnium, ad Regnori'm, ac prouinciarum dominos,ad Reges, ac Praesides importaret. An

non eius oratio sita diuina, sagitta quaedam, immo vero acutissimus gladius esse videbatur,quo non hominum corpora, sed animi, sensusq. penitus fodiebantur λ De abstinentia vero illud ac-

182쪽

Oratio IX. 169

cepistis: eum ad tam honorificum designatum

munus, in rerum caelestium commentationem

abreptum, nonnullos sane dies, neque cibi quicquam, neque potus aliquid degustas e. Quid de oraculis, & vaticinio dicam λ nonne totiden is oraculis illud os Apostoli personabat, quot ad gentium, & populorum salutem voces, ac Verba proferebat λ Quid de celeritate 3 ea tanta, &tam admirabilis in Paulo suit, ut non modo cum Abaridis sagitta conserendus non sit, sed ne scum sulmine quidem propter incredibilem impetum comparandus videatur. Ecqua tandem in urbe audita vox illa, atque oratio est, ubi non omnia tanquam cuspide concuteret, prosterneret, dissiparet Scitum est, veteres sapientes, ad emcacitatem eloquentiae describendam,Herculem illum, siue Mercurium, suisse commentos, e cuius ore dicentis catenulae prodirent aureae, quae circumfusae multitudinis auribus iniectae , circumducerent, & in omnem partem impellerent auditores. Leuia sunt haec ad Pauli declarandam eloquentiam argumenta: longe minores vero similitudines,&vocabula minus ad rem ita diuinam adumbrandam accommodata. Fulmen

ipsum, de quo dicebam, & tonitrus vix aliquid . habent, qnod cum oratione illa conferri pro dignitate queat. Quod cum disputo, nolite putare, Auditores, id augendi gratia me dicere . plane,atque ex animi sententia loquor. Oratio Pauli multo quam de Pericle dictum est verius, to

nare

183쪽

17o De Conner . S. Pauli.

nare, sulminare , permiscere omnia videbatur. Copiarum illum ducem libet hic commemorare ita castum, ac sanctum, ut solem ipsum e cursis, quem statum, & incitatissimum habet, reuoCa' re, atque in medio caelo quasi defigere potuerit imperio: quem litterarum monumenta testantur, munitissimos, longeq. firmissimos muroS non bellicis vll:s tormentis, sed buccinarum clangore , ac sonitu distui basse . Cum enim celeberrimam illam Palaestinae urbem, quae ab incolis Hyelico dictasst, quemadmodum a Deo in mandatis acceperat, esset funditus euersurus, non mi lites telis armatos aggeribus admouit,sed instructos buccinis,ac tubis sacerdotes usquequaque,

Ptque undique circumduxit.Eas ergo tubas cum

septimo ab obsidione die protinus inflari iussisset, moenia, ruente primum fastigio, dissoluta deinde lapidum caeterorum compage,sila dilapsa repente sunt, atque disiecta, ut illo buccinarum sono,quasi turbine disssata suisse viderentur. Arcana sunt haec Dei optimi Maximi consilia: neque statuere facile licet, quid illa concinentibus tubis subita murorum prolapsio posteritati significaret. Sed tamen, si grauissimos, sapientissimosq. consulamus Christianae Reipublicae Patres , eumq. potissimum, qui ab aureo dicendi genere nomen inuenit ; intelligemus, id omnino Praemonstratum eo moenium casu fuisse , quod Consecutis postea temporibus ab Apostolorum ductore Paulo factum accepimus, cum eo di-

184쪽

cente, ac veluti tuba quadam, & buccina personante, amplissimae Ciuitates , ac Regna dilabentibus prope muris, & propugnaculis, in Christi potestatem peruenerunt 1lultas ille quidem urbes potentissimas, tum quas supra percensui, tum vero alias longe plurimas, easq. claras,ac nobiles eius tubae admirabili, diuinoq. sono,& expugnauit, & illius imperio Regis cuius ipse bellum administrabat, adiunxit. Sed nullius tam grauis,& nobilis expugnatio fuit, quae cum

victoria, quam ex Vrbe Roma tandem aliquando reportauit, possit aliqua ex parte comparae i. In aliarum enim singulis Ciuitatum expugnatio nibus qu-ntumuis magnis, amplisque, Unilis tantum populi expugnatio fuit. Sed cum hac Vrbe omnes omnino populi, ac nationes dederunt Paulo victori manus: omnes una C iuitates, ac Regna, deiectis quasi moenibus, triumphantem de omnium orbe terrarum Christi religionem is acceperunt. Nemo enim unus est litteris etiam mediocriter eruditus, qui nesciat, quam, non dico Romanorum Imperium late pateret, sed quam magna gentium omnium,nationumq. frequentia Romam ipsam eo tempor&occupasset; quo etiam tempore illam aggrestitis Apostolus est. Celeberiimae sunt illae scriptorum eius me- .moriar voces: in hac Vrbe caelesti urbes omnino

collocatas fuisse omnes: gentes uniuersa ad hanc arcem conuenisse, & quasi vicatim diuisas in hoc communi totius terrae oppido habitasse.

185쪽

I72 De Conuer . Pauli.

Quid igitur aliud erat hanc Urbem noua religione imbuere, quid aliud Romanos vincere, nisi humanum ipsum genus instituere,& Christi Seruatoris Imperium toto terrarum orbe propagare 3 Qtiemadmodum enim utilius est, oculum, qui pro toto i ideat, & circumspiciat corpore, quam caetera membra quantumuis affecta,& vario morborum genere impedita sanare, sic opportunius Christianae religioni pro seminandae, diuinoq. regno constituendo, atque amplifican. do fuit, Urbem unam Romam, quam alias omnes nouis legibus erudire,atque in Christi potestitem redigere 3 ut verum pro caeteris videret urbibus, & Deo parenti Optimo pro toto ter rarum Orbe obtemperaret. Rideretur profecto aliquis inueniendae, perducendaeq. peritus aquae

magister, si colligendis ex agri crepidine aqvulis occuparetur, ac non potius illud ageret, ut uberes,ac perennes fluminum sontes in Regiam urbem corriuaret. Sed in eam reprehensionem haud incurrit sapientissimus Paulus: cui cum datum negotium esset, ut varios terrae populos

ad Christi regnum perduceret, ipsum tandem

populorum omnium caput, hoc est,Vrbem Romam,in illud Imperium transtulit 3 ut cum fonte, aquae una omnes, ac rivuli ducerentur. Mihi venit in mentem dubitare, ac quaerere, quid causae fuerit, cur admirabilis hie Imperator ab illo potissimum Sergio Paulo Cypri Proconsule nomen acceperit, cum alios quoque nobiles, ac

186쪽

Oratio IX. 17 3

splendidos viros sub nouae religionis traxerit iugum, a quibus velut a deuictis prouincijs cognomentum aliquod egregium mutuari potuisset. Nam quod eum hominem primum in Christianorum adscripserat numerum, deposito Sauli nomine, Paulus dici voluerit, causa quidem idonea est, & sacrarum litterarum auctoritate comprobata. Sed suspicari praeterea libet,hanc illi primam de Romano Proconsule victoriam concessam suis e diuinitus, ad eam abdite praemonstrandam, quam suturis temporibus erat de Romano nomine , deque Vibe omnium principe consecuturus. Tanti enim erat ea vietoria,

quae victo Paulo Proconsule, de Romanis promittebatur , ut in ipso quoque victoriae omine triumphandum es e videretur. Et sane, si ea existimatur omnium praestantissima victoria, quae difficillima est,& fortitudinem, scientiamq. miis litarem prae caeteris egregiam postulat; quantam esse censebimus eam victoriam, cuius sortitudinis, ac prudentiae fuisse dicemus, Urbem populorum omnium caput, superstitionis domicilium,florentem opibus,diffluentem delici)s, cultus , religiones, sanctitates, ac cerimonias exinternorum irridentem, incredibili circumuallatam potentia, efferatam armorum assidua tractatione, diuturna gestientem , ac pene luxuriantem fortuna, nouis institutis condocefacer , imbuere sacris, mitissimis consormare moribus,

imperio pene prosternere,ac Procularie λ Quae

187쪽

fulmina,quae tonitrita Vrbemta anc aeneam, mantinis prope moenibus circumseptam quatere, ac labefactare potitissent, nisi eas admouisset machinas, & tormenta Paulus, quae diu. multum q. minorum iam In bium expugnationibus exercitata, postremum ita secere peliculuna, ut regnorum, prouinciarum, ciuitatLm omnium

deiecto capite , nihil pene superesset amplius ,

quod vinceretur. Sed liaud scio, an alio loco exi;s, in quibus auditus est Paulus, vel excepta , melius fuerit, x et posteritati commendata magnificen ius eius eloqaentia sit, quam Lystrae, oppidanorum illorum iudicio, qui cum falsarn de Apollolo animis opinionem informas lent, veram nobis diuinae illius orationis speciem expresserunt. Res est, quae ampliorem a me postulat expositionem, a vobis diligentiam, ac studium requirit ardentius. Venerat Iconio in Lycaoniam Paulus una cum collega, atque itineris comite parnaba: cumq. prouinciam illam Christo parare, ac caeteris iam subactis adiungere vellet, Lystram ingreditur, urbem opinor, eius regionis in primis frequentem, ac nobilem: ubi cum claudi hominis, num i q. iacentis vitium subito emendasset; multaq. de Deo,de morum castigatione, de nouo humani generis Seruatore, ac vindice dixisset pro concione diuinitus, tantos fecit in conuentu illo clamores, tam magnam excitauit admirationem sui, ut confestim vociferari coeperint omnes, ciuitatena ad spectaculum

188쪽

lum euocare, contes lari simul, ac dicere, Deos humana specie venisse Lystram, eo sq. minime ovulgares, ac plebeios , sed sime controuersia Princ:pes. Confirmabant enim, Barnabam Iouem , t aulum Vero Deoi una nuncium esse Mercurium . Quae quidem opinio sic eorum inuaserat animos, ut iam Lysbae infulatus sacerdos f equentissamo cum populo pro foribus Apostolorum adesset, limina foribus, ac festa fronde coronaret , taurum, splendidam illam, ac Ioue dignam hostiam admoueret. Quam prosecto serire non dubitasset, atque ex sacro: una legibus immo are , nisi ab illis is iis in tempore sinstet inhi-brius , quorum honori tam amplum sacrificium

parabam: . Cur Merculium potissimum , n n . a it. m quempiam Deum existimarint Paulum,nslati attanet multis in praesentia dicere. Nam plerique omnes cognitum habent, at et rem, 2c praesidem eloquentiae creditum fuisse Mercurium , de diuinus eius histor ari cliptor plane confirmat, in eam opinionem illico ventisse Barbaros oppidanos, quod eum Verbi ducem esse, hoc est dicendi partes tractare intelligerent, &cae lecti quodam eloquentiae genere perorantem iudirent. O dicendi vim incomprenensam, cinuisis ante temporibus in aliquo coetu mortalium exaudit. m. Quid hoc loco non exclamen

13, qui Miisias ore Xenophontis locutas aiebant,& lclatonis oratione vhirum suisse prouidebant

Iouem, si loqui mortalibus voluisset ρ Nihil hic

189쪽

inaggerate ad gratiam dicitur, nihil ad amplisi

candum . Tanta suit, & tam admirabilis oratio Pauli, ut quia cum nemine conserri potest, ex ijs, quos disertissimos putabat antiquitas, illud Omnino pronunciandum videatur: nihil ad ex. primendam,effingendamq potestatem eloquentiae, vel ornando dixisse, vel excogitatis fabulis commentos esse sapientes, quod vere de Paulo ipraedicari non possit Quid enim magnopere 'faciant illae Mercuri7, vel Herculis ansulis aureis, auditorum animis innexae catenae, si cum verbis, ac diuina Pauli facundia comparandae sint ρ Ec- quos populos huius oratio non vinxerit, quas non commouerit ciuitates, quas nationes ita obarbaras, atque immanes fuisse scimus, quin eas ardens illa, S flexata ima diuini vox hominis non

deiecerit vehementia, suauitate non ceperit, non obstrinxerit efficacitate, non pertraxerit viὸ Circumspicite gentes uniueisas nouis praeditas

moribus, hoc est castissimis, atque sanctissimis, deposita impudicitia, & seritate. Circumspicite tam multas prouincias, ac ciuitates, quae suis

abrogatis , Christi vivere coeperunt legibus, di sinstitutis: dicetis eas oratione Pauli, quasi catenis. & vinculis obligatas, sub iugum missas, in triumphum deductas , in nouae religionis imperium suiste transcriptas. Quamquam quid ego delictis ijs tantummodo catenis eloquentiae dico ἡNe illa quidem, cum de Paulo loquimur, a vero sunt aliena, quae de suauissimo Poetarum cantu

190쪽

Oratio IX. et 77

tradita sunt. Qilas enim illi seras, Se belluas translatione quadam, & similitii duae commouisse, ac vocis suauitate tenuisse perhibentur, eaS Vere mansuefecit,& ipsaria pene docuit humanitatem Paulus: ut intelligeremus , eos vere serinos lao mines esse, quos ab agresti, atque incondito vitae genere, non ad ciuilem modo , sed ad caelel stem, ditrinamq. vivendi rationem tradu 3 isset. Viperaria qllo serpentium genere nullum homini perniciosius, ac magis mortiferum est & no sis & recordamini, Apostoli manum Melitae ita strinxisse innocenter, ut quoniam facile, neque lethali ullo inflicto vulnere , in ignem excuti se passa est, visa sit non tam inspirare virus, quam

eam exosculari dexteram voluille, quae felicitatem, ac saluberrimas leges, ubiq. terrarum pro

seminabat. Quod deinde faettim fuit. plus habet

admirationis, laudis. Secuta nimirum est eo loco eadem in caeteris anguibus innocentia :non in ijs modo, quos illa procreat Insula, sed in alijs etiam, qui aliunde, vel casu, vel consilio in eam terram aliquando deferantur. Quid enim

haec significabant aliud, nisi flagitiosissimis populis, & serperastris illis Paulum ademisse venenum, quos diuinus Seruatoris Praecursor in ea o solitudine Iordanis, viperatum genimina nominabat λ Quam ergo iucundum spectaculum hodierna nobis exhibet dies, Auditores , cum ani. nas recolamus admirabilis illius in Paulo com mutationis exordium, quae rectam religionem

SEARCH

MENU NAVIGATION