Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

BEATO ALOYSI O

Ex Societate IESU.

In Templo Romani CODD Ad Se

pulcrum .

ORATIO XXIV. e T si prudenter Atheniensium

illa Respublica sanxerat, ut maxima ludorum celebrita-μι re,ac totius conuentu Grae-

υ ciae laudarentur ij , qui pro

patria sortiter occubuissent; --mesignius tamen, alve restrictius publicum illum honorem tribtiine videntur hominibus: cum unam sortitudinem eo decorandam praemio ducerent,quod virtuti generatim, uniuerseque debitum esset. Q id enim est cur innocentia, cur castitas, & religio , cur animi moderatio, & temperantia caeteraeque virtutes publico excipiendae praeconio nos sint, cum haud minor m excitent admirationem p 3 '

382쪽

sul,quam qui conserunt in praelio manus,& collatis signis interriti armis, atque audacia cum hoste decernunt 3 Quod si sortitudini solitarie illam publicae commendationis quasi mercedem

propriam esse in ea Ciuitate placebat, neque a alias virtutes tam ample remunerandas existimabant, illud profecto memini se debuerunt , sortitudinem non in acie tantum, & Pu Vere sdimicare, sed etiam intra parietes, atque ir , umbra hostem inuenit e, quem vel aggrediatur oppugnando, vel a capite, atque a ceruice defendendo propulset. Liberalius igitur habitam, ornatamque maenificentius uniuerse virtutem intuemur in Christiana Republica: quae η6n eam tantum admiratur armis circumstrepentem militum confidentiam, & mortis in certissimo belli disclimine contemptionem ; sed leniora , etiam , & quietiora castissim' vitae studiata, eamque sertitudinis partem in publica luce constituit , quae, ut tectiorem aduersarium , hoc ests1 aeis remotum habeat, habet laudariorem tamen, ac Pugnae diuturnitate perps ciorem .

Vel hic ipse bearis limus Adolescens Aloysius Gongaga; cui. stata die, sulembis iam, atque

aperobata populi consensione, ac i rincipum sau oritate gratulatio repetitur, ostendit, quam ampla domesticam quoque, ac belIorum exper tem sortitudinem remuneratione dignam existi memus. Non enim in campo, casti isque versatus, aut hostium copias in fugam auertit, aut

383쪽

-oppidorum moenibus insiluit primus,aut res,& munimenta diruit: sed illud periurbationum cisiecit, ac dissipauit agmen, quod identi dem in arcem rationis incurrit: spiritus, atque arrogantiam fregit ; ipsa pene superbiae propugnacula, turres euertit: de voluptate, de re

tum humanarum illecebris, ac blandimentis, quae rara, iuueni praeseri im , victoria est, triumphum longe pulclaerrimum reportauit. Ac Aloysi; quidem parens Ferdinandus Castellionis Ma chio, ut erat bellicae laudis, & gloriae cupidisimus, 'erauit aliquando fore , ut Noysius i se militari studio ea victoriarum augeret insignia, quae in bellicosa illa & triumphatrice domo esse videret amplissima. Cum enim hunc primum e Martha Tana clarissimae nobilitatis semina filium suscepisset, coepit illico puerum, spem posteritatis , & suturum auitae ditionis

haeredem, liberaliter, ut eam familiae claritatem decebat, habere, ac ludicris armis, quantum oserebat aetas, ad militiae quoque decora tela rum illum animum inflammare . Commodum interea Ferdinandus a Catholico Rege cum in amplissima PTaefectura ad Tunetanam expeditionem euocatur . Qirare cum quatuor hominum millia repente scripsisset, eaque in suae di tionis oppido peropportuno recenseret, dines anteire iubebat Aloysium lorica instructum , &clypeo: qui tametsi quinto anno nondum ex cesserat, illa tamen armorum tractatione mirifi, Io ce

384쪽

ce dele flatus, sutura in adulta aetate militaria studia pollicebatur. Essio indolem illam intuitus

Marchio, plenus spei, copias quo vocabatur educit: unum, atq; alterum annum domo abesse

cogitur in Hispania ; ad extremum honorifice dimissus, Castellionem reuertitur. Sed qui putaret,spiritus illos Aloysio militares auetos iam, L& cum tempore prorsus adoleuisse;videt a Pire ro alia longe praestantioris militiae tyrocinia i . posita esse. Incredibile namque dictu est quantum iam ab illo mutatus videretur Alosius, quam grauem, qua euer , quam religi'sam vitae rationem , ac viam hi illo vitae principio instituisset. Nihil e rebus humanis, nedum edomesticis a irari: gloriam, honoresque despicere uniuersos, certam morum, certam verborum,certam cogitationum suarum temperantiam, ac modum habere ; familiarium declinare colloquia, raro cum hominibus esse, cum Caelitibus semper, ac Deo. Hic ille videlicet est campus, in quem a primo ingressus tempore , Quo per aetatem sapere, ac rationis usuram habet e coepit, ita pugnaciter, ac strenue locum tenuit, ut omnium Imperatorum sortitudinem , militaremque scientiam vicisse videatur. Quan- do igitur id agimus , ab hoc eius primo cum voluptate conficitu faciamus initium . . Cum enim duae illae sint, & poetarum carminibus,&doctietissimis philosophorum disputationibus celeberrimae viae, quae in prima ipsa capiendi

385쪽

Oratio XXIV. 36i

consilii deliberatione in adolescentium oculos

incurrunt,ardua una, & confragosa, facilis altera,&complanata:in tempore hoc veluti bivium, has an rumas occupat blanda illa naturae conciliatrix voluptas, ut deliberantium: consilium anteuertat, ut excipiat incautos, ut sube tesfacili splendidoque fallat ingressu,quibus carcerem,& vincii quibus seruitutem acerbissimam in illo deliciamna regno colyparauit. Hic ergo

prima fuit Aloysij pugna , hic arena Thoni

praeclaro: ubi adulta iam ratione, virtutis initurus viam, in insidijs collocatam offendit voluptatem , quae in illo aetatis , atque itineris flexu omnibus instructa dolis, armata lenocinijs, procliues adolescentiirin animos opperitur. Quid pluribus opus est verbis λ nihil aspeetu commotus adolescensaeum hoste congreditur,loco mouet;declinatis insidijs, salebrosam, S: spinis obstam virtutis ingreditur viam, ne minimo quidem, quod difficillimum est, accepto vulnere a callida illa, & fallaciarum omnium scientiisma cupiditate. Nemo facile potest hanc Victoriae gnitatem,magnitudinemque perpendere,nisi diruli genter intueatur, suam pauci mortalium in evadant ex illo discrimine atque insidiatricis voluptatis effugiant in eo praelio manus. Vix enim est qui iis deprehensus angustijs non alia quantulum aduersario cedat, qui dilutum venenis meretriculae poculum vel non exhauriat, vel

primoribus certe labris non delibet: qui, si mu

386쪽

nus intret penitus in voluptatis imperium,ffinhia

certe , atque eius vestibuluna ditioni non ali quando contingat. Sunt tamen qui venenum Ore conceptum extemplo reijcipiat multi, sunt

qui reserant e vestigio pedem, sunt qui, ini catenas,& vincula conspiciunt,primo quoque tem pore se vindicent in libertatem. Sed qui Circem illam constante vultu, atque obfirmatis praete' rie: int octilis; qui domum voluptatis in eo bivio, ne primo quidem a limine salutarint, ita paucos inuenias, ut non cum sortibus hominibus, sed cum Dios, veterum sapientium iudicio conserantur . Huc videlicet ille Prodici Chij iam is puber, & de vitae ratione instituenda in eo bivio deliberabundus spectabat Hercules. Nam quia videbant Antistites illi sapientiae, neminem e mortalibus esse, qui lubricum hunc, & prae cipitem adolescentiae subterfugeret locunLO, Deum aliquem, &eum , qui ad veram sortitudinis sormam esset exere sus, habendum existimabant , qui in tam iniquo , & perplexo itinere aduersarium euitaret, hoc est, insidias sugeret

voluptatis. Multa profecto poetae, caeterique scriptorum admirantur in Hercule: hydras vita latas,atque extinctas flammis , quae ferro perire non poterant:enormi prostratum claua leonem, obscoenas illas e caelo deiectas alies ; monstra terrarum omnium intersecta. sed si sapiunt, illam eius sortitudinem suspicient magis , quam in eo bivio tum ostendit , cum contempta , &

prae

387쪽

praeterita voluptate, virtutis asperitatem,SI duritiem amplexus est adolescens.Quem enim hic reperit in insidijs positum, is tantus, ac tam va'. lidus hostis est,nulla vi possint cum eo monstra, de magnitudine,de robore,de vi,de crudelitate' contendere. Qualitam ergo sortitudinem a me commendari putatis, Auditores,cum eam animi' firmitatem commemorari auditis, quam antiqui

sapientes, quia re ipsa inuenire aliquando posse dissidebant, in Hercule tantum, illo sortitudinis Deo,inuentam suillie finxeruntῖQuamquam quid ista sic disputo λ Herculem ipsum

hac animi sortitudine visisse videtur Aloysius . Tenetis quippe memoria , Hercu em in illo ipso virtutis itinere quod sortissime susceperat adolescens , deflexisse tandem aliquando

adultum, atque in voluptatis, quam antea repurdi uerat, regnum sic introi sus penetras te, ut libidine corruptus, colum etiam, ac lanam inter puellas tractare non dubito irit. , Commenti sunt naec qui significare voluerunt esse neminem, qui non aliquando e virtutis egressis via , bre 'i uissimo saltem diuerticulo fines ipsos dolosissimae voluptatis attingat. Sed illud fi mentum inuadat quantumlibet caeteros, nunquam inuadere , aut pestringere poterit Aloysium: qui cursum semel institutum aeqtiabili, constantique gradu ita promouerit semper, ut grauissimi viri, quibus haec erant exploratissima, testificati sint, eum ad postiemum usq. vi ae diem, pudoris fo-

388쪽

rem illibatum retinuisse, nec unquam, non dico scelere, sed ne sceleris quidem suspicione animum contaminasse. Caeterum, quia de illa sortitudinis parte dicimus, quae in rerum extemnarum contemptione ponitur a sapientibus,eam diligentius perpendere necesse habeo; ut demum intelligatur, verum illi sortitudinis praemium , & publicam virtutis praedicationem, non a nostra tantum mediocritate , sed a singulis ordinibus , atque ab uniuersa Christiana Republica is in celeberrimo Vrbis conuentu, frequentiaque deberi. Cum enim sortis& magnus animus , ardua semper, & summa persequi debeat, nihil autem in humanis altius, aut difficilius ruideatur , quam ea despicere , quorum causa caeteri pugnant , & bella continenter gerunt, illum

sane sortissimum putant, qui opes, qui loriam, qui regnum,ueluti res infra se positas aspernari, ac bo nihilo ducere potest. Haec autem et tio animi pulcherrima, & rerum despicaentia, quanta, & quam ampla fitent in Noysio, illa ipsa declarant in tabulis auitae ditionis inlignia quae ad pedes adolescelitis abiecit callidissimi pictolis industria. Quid enim ea siqnificant aliud, nisi repudiatam ab Aloysio pulcherrimam haereditatem imperij, ad quam & ipso

modum euocatu naturae , & summa pareatis amantissimi voluntate destinabatur Eenere,non opum tantum contemptioneni, impo

xij, ac dignitatis admirari necesse in , verum

389쪽

Oratio XXIV. 363

ellam incredibilem quandam animi conflantiam, ac firmitatem: qua circumuallatus,& septus fio tissimus adolescens, non dico mortuos calcare parentes, quod summae religioni , ac sortitudiui Hieronymus adscribit, sed praeterire ausus est vivos, & lacrymantes. Deus immortalist quanta vis illa pectoris suit , quae domesticorum

preces, Si quotidiana conuicia, quae domus ombitatem, & luctum, quae matris lacrymas, quae parentis angorem ferre,ac siccis oculis spectare potuerit λ Caetera quantumuis aspera, & dura, cedunt i ndem aliquando constantiae : mollem hunc , & tenerum animi scopulum vincere humanus animus potest . Neque vero haec Al ysis constantia crudelis aduersum parentes , ut rustica fuit. Nam qui caetera vicerat, eorum etiam animum, & voluntatem expugnauit: sed quanta cum dexteritate, ac sortitudine, operae pretium est explicare. Qui hanc arcem saepissime frustra tentasset, nihil a proposito dimotus , tandem postulauit a patre, velut eman- sipationem sui, enixeque petijt, 't aliquando liceret paterna egredi domo, eique nomen Sodalitati Iesu dare, quam intelligeret sibi de caelo demonstra am esse diuinitus . Summa μέν-tionis vel grauitate,yel peritate reiectus a patre , n c*nclaue se recepit, ubi solitus erat pia supplicatione, atque asinitiatione corporis sui , sibi, parentibus, caeteris mortalibus Deum facilem , de propitium reddere. nec adeo multumetipsum

390쪽

Uapsum est temporis , cuin eo Aloysu pater una cum coniuge pedem res ut exploraret quid rei gereret filius. O spectaculum caelo gratissimum, parentibus , miserandum ne dicam, an admirandum p Offendunt innocentissimum ad

lescentem genibus humi prouolutum, di seminudum, armatum in se seruilibus loris , & flagris: vident corpus vibicibus liuidum, concisum :vulneribus, pauimentum lacrymis undique respersum, & sanguine . Vincitur hoc speetaculo pater : ipsae matris lacrymae nouo lacrymandi genere comprimuntur. Are igitur fili : nemo te tenet inquiunt : licebit tibi per nos ire qua pergis. sinam vitam, istum sanguinem Christo reserva, cui te libenter addicimus,& redonamus. Ita pulcherrimum faciniis . quod erat ardentera gressus, honestillima victoria , atque egregio fine conclusit Aloysius.Sed ea magnanimitas hoc

loco non substitit, quae ad omnia sui una tam avehementer altissimum illum animum impellebat. Nam in sacrum hunc sodalitatis Iesu adathitus ordinem,quem ita sitienter expetijt, velut C tyrocinio in arenam progressus, non modo sui isimilis semper fuit, sed tam multas, tam vatias

coniunxit cum ea magnanimitate virtutes, 'tquia verbis,& oratione audientium animis obh-ci dissicillime possunt ,hisce, quas videtis in parietibus, emblematum, atque argumentorum is

picturis exprimendae fuerint: quorum videlicet beneficio facilius ab oculis transferrentur ad

SEARCH

MENU NAVIGATION