Specimen totius systematis philosophici prælectionibus accomodatum per p. Hugolinum Fazolis a Summaripa .. De locis philosophicis et de protologia

발행: 1856년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

reete exprimit Doetor Seraphicus dieens: - ideam entis esse extra omnes genus - , idest nulla determinatione aut particularitate signa

tam .

g. 3. - Corollaria.

nis, uti vidimus, eniteat charaeteribus aeternitatis videlicet, immutabilitatis etc. neque Deus est, neque dici potest. Logici enim magis quam metaphi Sici sunt characteres recensiti, id est nondum Dei ostendunt subsistentiam, aut realitatem, eiusque in sinita attributa omnipotentiae, honitatis, sapientiae etc. Ecquis serio lumen rationis, licet sit divinae originis, appellabit sanctissimum, sapientissimum, omnipotens ete.' Id tamen non impedit, quominus aliquid divinitatis un' apparienenza divina) nuncupetur. Eiusmodi entis appellatio sa- miliaris est D. Thomae, cui ens ideale, vel lumen rationis est - participatio luminis aeterni, vel veritatis primae . Quapropter, Sicuti Deus in caelis Sese beatis narticipat per lumen gloriae, iustis autem adhuc viatoribus per lumen gratiae de seipso elargitur, sic omnibu Shominibus puris in naturalibus constitutis unitur per lumen tantum rationis vel per ideam existentiae, aut entis, quae mentibus humanis abunde sulscit ad vitam intellectivam nobis alendam, atque proinde ad erentas res cognoScendas, necnon ex visibilibus cognitis invisibilia

riis to in intelligibilitas Dei vocari, ut quidam insipientes blasphemant. Nam si ena Dei intelligibilitas hauda inplius ab eius realitate distingui tur , cum sit eadem realitas divina intrinseca luee emicans, ideoque absque realitate, cui in Sidet, nequit mentibus illucere. Tutius est ergo, ut eos ideale nuncupemus - limitatam quamdam ac impersectissimam participationem intelligibilitatis Dei, quae ob tantam eius tenuitatem nonnisi essentiam entis tu genere vel intelligibilitatem rerum nobis resert - . Quo sensu sumitur illud s. Thomae dictuma intelligere Dei causam esse nostrae intelligentiae n quatenus nimirum clo Dei intelligibilitate, quae nobis in cognoscendo lux est et

medium, mutuamur.

s i Ens idealo potest vel in Deo, vol in humano intellectu considerari. si in Doo oraci sideretur. poterit utique Deum diei, quum quidquid in Deo est, Deus sit. In intellectu autem humano propter nimiam participationis impersectionam . aliquid divini solum dicendum ost. Primo modo ipsum acceperunt quidam Ox ss. Patribus , qui Deum es Se docuerunt: Seeundo autem modo caeteri, qui divinum tautum esse aestimarunt. Diuili oti by Cooste

232쪽

PROTOLOGIAE PARA TERTIA

quaedam sit participatio divinitatis, non ideo illico est inserendum

- ipsum quodammodo a Deo realiter discerpi, aut utcumque reipsa dividi - , quia hoc ipso aliquid creatum evaderet, atque divinis haud amplius gauderet e baracteribus. Hinc quemadmodum radius a sole avulsus potius obtenebresceret, sic etiam ens ideale vix a Deo eriperetur, naturam immutabilem Statim deperderet, atque anni hilaretur. Igitur si qua inter Deum et ens ideale distinctio videtur, haec mentatis est et prorsus subiectiva, quia mens debiliter irradiata nequitusque ad eius lantem et principium conscendere; quod principium ratiocinio freti Deo inesse invenimus. Iam vero haec logica argumentatio non concluderet, Si vel minima inter ens idealc intuitum, et Deum intercederet interruptio vel divisio.

seu possibile tantae est necessitatis, ut unica censeatur sorma obiectiva universalis, et primigenia humanae intelligentiae, cum, ea Sublata, in cunctanter intelligentia nobis elaberetur; quia - sigillatione, tu quit s. Τhomas, divini luminis hoc ipso destitueretur - . Atque ideo ipse Cl. Λntonius Cesari exponens initium evangelii s. Ioannis, super illa verba - erat Iua, quae illuminat - ait: a questa luce seu O an-n che intender si per Io lume deIι' intelletio, che d la vita degli spin rili ragione volt, it cui vitale atto en originalis constitutio intellia gentiae humanae in idea eniis solidata h l' intendere. Or questa n luce e uti raggio delia luce eterna che h il I erbo Messo, di truson nelle menti conosei trici, che per lut conosco no, per lui ragio nano, , cercano e tro vano Ia verith 1 . Optimum et minime sane suspectum testimonium, cui quisque acquiescere debet.

tenus huic luci divinae vel ideae entis defixus immutabiliter haeret. nomen obtinuit intellectus lementi, propterea quod homo primitiva ae perenni huiusee ideae intuitione naturam consequitur intellectivam, proindeque eiusmodi intuitio recte nuncupata suit mentis vel intellectus elementum, quippe eum elementum constitutivum revera sit intelligentiae . Prout autem intellectus huiuscemodi potest datis sensationibus, in hac luce alias ideas determinatas intueri, dieitur intellectus- potentia, uti alibi dictum est, eo quod ideas actu non semper intueatur, sed interdum potest, Si aliunde excitetur, eas contemplari . Quamobrem intellectus potentia definitur lacultas intuendi ideas determinatas rerum in idea exitis m. Unus tamen atque idem Semper est intellectus, qui utpote ideae entis applieatus, intellectus -ele memtum . utpote autem ad hanc vel illam ideam peculiarem intuendam directus, intellecιtismolenti* Vocatur. 3ὶ Vita e dot tr. di Gesu G. Rag. IV. Diqiliros by Corale

233쪽

meienter ostendimus, necessitatem unionis ac commercii animae cumeorpore eae paueitate luminis rationis derivari. Lumen quippe rationis, ait s. ThomaS, eSt magis prine tum quo, vel medium uni Versale cognitionis dicendum, quam principium quod, vel obiectum determinatum eo gnitionis; idcirco mens humana eo lumine solummodo illustrata, in insimo intelligentiarum gradu consistit, atque simpli-eem intrinsecam rerum possibilitatem conspiceret, quin unquam ad realitatem rerum cognoscendam perveniret. Secus autem Angelis contingit, qui cum vividiore polleant lumine, et quidem id eis vel speeiebus determinatis reserto, non egent eorporibus copulari.

sunt, quibus decorantur ideae ex illa genitae. Ergo 'sicuti unicum est in ordine ontologicO-metaphisico ens nec SSarium, aeternum, et absolutum, nempe Deus, qui inlinita atque absoluta cum ipSe natura sit, solus est ens l'ente ; ita in ordine ontologico-logico omnibus ideis praeminet idea entis, quae est principium universale quo ideas sibi similes, idest aeque aeternas, immutabiles etc. gignit. Quam ob dignitatem in ideas praeminentiae poterit rectissime, meritoque idea entis nuncupari - sons indeficiens, vel mater idearum ἰ Sol intelligentiarum principium vitae intellectivae; radix atque origo mentis; semen immortalitatis humanae; pune tum immobile et lucidissimum cui superstruitur scientia; Veritas prima; basis universae philosophiae; primum postulatum: lex morali S, atque, ut ita loquar naturalis annulus, quo mentes humanae uniuntur divinitati, cui idea huiusmodieeu radius divinus ultimo identificatur, substantineatur, completur, ac ipse Deus est - . Quare s. Thomas ideas mavult species intelligibiles, quam ideas proprie dictas appellare, quia ideae totidem sunt determinationes, et specifieationes, aut in Seriptiones ideales unius eiusdemque ideae entis; atque etiam species intelligibiles sere innumeras esse, ideam autem proprie dictam unicam esse tuetur, quam consequenter seminarium scientiarum - appellat 1 .

DI CRINEN INTER LUMEN RATIONI s, LGMEN GRATIAE ET LUMEN GLORIAE

traditionis ecelesiasticae, necnon exploratissimae experientiae docus i s. l. XV. II. Quam immerito Κant sormam cognitionis In septendeeim

formas realiter distinctas discerperet, iam supra osteadimus. Recol. quae in protegomenis di Sseruimus , atque In ideogonia.

234쪽

232 PROTOLOGIAE PARA TERTIA menta, quae falli nescia est, ipsa tamen iam quidam proseriptae pelagianorum , et semi-pelagianorum vesaniae in Simulare impudenter ausi Sunt. In verecunda calumnia haec est, quam philosophum honestum ac doctum puderet refellere, et etiam nos vel solum innuisse plurimum taederet, si iuvenes inscios adhuc tantae nequitiae erudiendos non Su SeeyiSSemus, quos tenemur tam de malignantium fraudibus quam de scopulis quibus possent sortasse deterreri a vera philosophia edi Scenda, praemonere non minus Sincere quam audacter. 337.' In primi S sciendum maxime est, Deum posse creaturis intellectivis sese plus minusve communicare, secundum diversam Suiluminis intelligibilis quantitatem ipsis infusam . Haec autem divini luminis participatio varios suscipit gradus essentialiter distinctos, quorum primus, respectu intelligentiae creatae, naturalis, idest eius naturae intellectivae consormis, et essentialis est. Eo enim indigemus, ut intelligentiam consequamur, atque homines rationaleS constituamur. Quamobrem datur etiam in angelis lumen divinum naturale, Sune quo haud amplius intelligerent, atque naturam intellectivam non conservarent. Profecto angeli sine gratiae et gloriae adiunctis, et inpuris naturalibus accepti, naturali gaudent intelligentia, quae pariter aliud non e St, quam copiosior participatio intelligentiae divinae. Supra si quidem demonstratum fuit eus quod non mutuata, Sed propria atque intrinseca potitur intelligentia, sit hoc ipS0 aeternum. Idem de hominibus dieatur, quibus praeter turnen gratiae infunditur lumen quoddam divinum essentiae rationali ipsi constituendae plane necessarium, quod vel lumen naturale, vel lumen rationis dici consuevit; quodque etiam sine gratiae lumine ipsis remanet, licet ethnici adhuc sint. Alias, naturam humanam homine S peccando penitus amitterent uti quidam opinabantur protestantes Hoc lumine ducti, ordinem naturalem ingredimur, eoque continemur, Veritates rationales, eutiaque oreata positive cognoscituri. Si quod autem istum ordinem excederet, ut sunt mysteria, ipsaque realitas di ina, negative tantum, ratione utentes, in praesentiarum attingimus, idest ratiocinio sulti possumus quidem eam inferre, atque alium rerum cogno Seendarum ordinem, existere nobis imper ium, quem Supernaturalem vocant. Quod si nihilominus quomodo hic ordo Se habeat, quibus rebus componatur, quibusnam regatur legibuS di Stius te digno Seamus, neque mirari iuvat nam angeli lumine naturalis intelligentiae directi, quaedam etiam similiter sibi connaturalia per Spicue cognoScerent, quaedam autem tamquam transcendentalia eorum captum, nonni Si lumine gratiae et gloriae appreheuderent. Ordo tamen naturali S latius patet angelis, qua in

hominibus ob intensiorem lucem intellecti am, qua perfruuntur 1 .

235쪽

rum cognoscendarum ordo, et quidem nobilior, ac plane supernaturalis, si Deo placeret, nonne possent ad ipsius notionem homines, alterius validioris luminis insusione subnixi, elevari Τ Possent utique, si Deus vellet; voluit autem ipse hominibus elargiri gratiam, cuius luce in supernaturalia, seu in perceptionem, licet confusam adhuc et imperfectam, divinae substantiae perducuntur. Id quippe nobis attulit Redemptio, et sanctificatio salvatoris, cuius inter alia munus suit vitam aeternam hominibus magis impertiendi per pleniorem notitiam Dei vivi, et sui psius, qui ab ipso missus fuit Iesu Christi. Quandoquidem lumen gratiae quaedam est clarior ac intensior cognitio divinitatis, eiusque mysteriorum, quam, nisi ipse enarraret Unigenitus, numquam homines adeyti fuissent. Lumen ergo gratiae complet ac perficit lumen rationis, propterea quia negativae divinitatis notioni positivam adiungit eiusdem divinitatis perceptionem penitus su

pernaturalem.

tiae: 1. lumen rationis constituit naturam intelligentiae humanae lumen gratiae contra eam Perii eit, atque extra naturam eam. ut sic dicam. impellit. 2.' lumen rationis cognitioninus rerum ordinis naturalis mentem iustruit: lumen gratiae ad Super naturalia usque eam erigit. 3.' lumen rationis necessario debetur naturae intellectivae; lumen gratiae gratis pror Sus consertur, ac sine ulla essentiali naturalis intelligentiae iactura auferri potest, dummodo non auseratur in poenam, ut nobis accidit, quibus etiam natura intellectiva per culpam Adae in nobis traductam Sauciata luit. 4. hinc lumen rationis in omnibus hominibus aeque reperitur; lumen gratiae exclusive iustis tantum adhaeret. 5. ' lumen rationis ideam negativam divinitalis parit; lumen gratiae eontra perceptionem positivam eiusdem divinitatis. Haec discrimina, data proportione, et angelis in utroque ordine naturali et supernaturali pariter comparatis applicari possunt. Ubi sunt ergo putida ac nefaria pelagiani Smi, vel semi-pelagianismi commenta' oh vafritiem impudentem l oli scelestum fraudolentumque mendacium t '

attente consideranda. 1.' hominem pedi lumen gratiae totum adeo in

suis potentiis elevari et perlici, ut praeter intuitionem primigeniamentis ideatis, acquirat etiam quamdam inpexsectam perceptionem habitualem realitatis divinae, Vel elarius, eius intellectui incipienti seu naturali superadditur intellectus Perseelus et superuaturalis, rationi

iam Mectos. in puris naturalibus solet expendere ad Bhrum naturalem constitutionem intellectivam magi S expi naudam.

236쪽

PROTOLOGIAE PARA TERTIA

naturali ratio insertur supernaturalis, atque ici omnibus tam rationis, quam voluntatis saeuitatibus aliae respectivae, Sed Super naturales exobt ntur, quae dei sormae, vel verbi sormae, vel trinisormae, uti alibi in psychologia ostendemus, die untur. Talis est dignitas christiani superethnicum divina gratia carentem. 2.' proinde homo, etsi idem subiectum rationale semper remaneat novam nihilominus ac excellentiorem activitatem per gratiam adipiscitur, idest potestatem agendi etiam in ordine supernaturali, divina cognoscendi, atque diligendi, quae potestas vel activitaS cum omnium mentis potentiarum suprema ae dominatrix Sit, novam in homine inducit personalitatem. vel,

ut aiunt Scripturae, - novam Voluntatem, Vel novum cor creat - .

3. praeclarissima huiusmodi activitas personalis eo persectior sit, quo uberius est gratiae donum, atque serventior in nobis stagrat rerum divinarum dileetio, donec in coelis tandem undique perficitur . 341.' Ultimo ueuit lumen gloriae, quod multifariam theologi interpretantur . Nobis tutiuS eSt cum Petavio tenere a lumen gloriae nil esse nisi Deum, Vel enS completum, idea te reale et morale directa mentis acie visum, Seu laete ad faciem, ut aiunt Scripturae, contemplatum n . In hac ergo beatifica visione ipsa Dei essentia mentibus beatorum directe contemplanda, ceu sorma cognitionis, exhibetur, ac in ea videtur Deus conditor, eaque omnia, quae uniuscuiusque gradibus gloriae sunt proportionata. In PraeSentiarum nobis tantum datum est res cognoscere in essentia entis inde terminati et initialis; quae autem ad ordinem Super naturalem Spectant, in confusa divinitatis perceptione per gratiam nobis collata attingere licet. Ast in caelis, hisce limitibus et impersectionibus mentalibus plane sublatis, omnia in essentia entis completi laetantes speculabimur. Diximus , quod eo usu Se tantum nunc, gratiae auxilio, divinitatem percipimus . Nam perceptio clara et distincta divinitatis inter alia expostulat, ut actum intrinsecum existentiae divinae, atque simul actum creativum explicite intueamur . Atqui etsi in gratiae collatione vis divina in perceptione realitatis absolutae experiatur , latent adhuc sive actus intrivsecus unus et trinus eiusmodi realitatis, sive actus cre livus, sive rerum archetypi, Sive quibus nondum habetur integra et completa divinitatis contemplatio, Sed initialis tantum, et sere peri J Subioetum - homo ideo in gratiae pereeptione non mutatur, quia unum idemque semper est oblectum mentis , quae prius ens ideale intuebatur. Postea ens reale enti ldeali identi eum experitur. Quid enim antea mens intuebatur' utiquo ens irente . Sed indeterminatum. Quid autem postea ope gratias percipit' iterum ens lirente . sed determinatum . cuiusmodi est Deus . qui solus est ens l'eute ipso aiente et ego sum qui Sum . Vel- ego Sum eas Inoa un ento, ma Pentet.

237쪽

eoptio divinae potentiae, quae virtualiter haec omnia comprehendit absque eo quod quae et quanta et quot sunt introspiciamus. 3l2.' Multa ergo, et quidem essentialia intercedunt discrimina inter lumen rationis, gratiae, et gloriae. Primum est mera essentia entis universalis, quae ordinem naturBlem rerum creatarum revelat: Secundum pereeptio divinae realitatis, quae ordinem supernaturalem atque si dei mysteria nobis reserat : tertium est Deus ipse revelata sa-cie conspectus, qui hominibuS iuxta duplicem ordinem naturalem rationis, eι supernaturalem gratiae iam ereatis, de plenitudine sui esse participat, sibi in gloria sua immediate eos coniungit. atque ad fastigium ordinis supernaturalis elevat. Ast quemadmodum tres ordines praefati, naturalis scilicet, supernaturali S Secundum gratiam, atque Rupernaturalis secundum gloriam Specilice et categorice invicem dinferunt, sic et tria lumina rationis, gratiae et gloriae eadem spe ei fidast categorica disserentia mutuo Secernuntur 1 .

mus, iam manifeste innuit eam divinae quoque esse originis, neque propterea aliunde quam ab ipso Deo. eeu no Strae cognitionis formam, originaliter insundi. Quod ut evidentius pateat, operae praetium du-eimus aliquanto iusius eius divinam originem persequi, demonstrando 1. argumentis negatiYis, 2.' argumentis positivis eam a Deo nobis derivari. Primum dabimus, omnes sontes seorsim percensenteS, ex quibus aliquis eam provenire 90sse contenderet; secundum exequemur, rationes directas asserentes, quibus ineluctabiliter probetur nο- his desursum a Deo eam insigi.

ARTICULUS PRIMUS

IDEA ENTIS ARGUMENTIS NEGATIVIS INNATA EvIΝci Tua

bio produci l. ' vel a sensatione externa et interna. 2.' vel a re nexione Ioe Liana, 3.' vel a meditatione galluppiandi, 4. vel ab abstractione,

consulo ideolog. ubi de tribus imaginibus Livinitatis in homine subsistontihus , quae respective eum triplici lumine praedlito cohaerent. Ratio istius diseriminis categorici est, quia formae entis, ex quibuη triplex eiusmodi status dimanat, etiam inter 1e categorice discriminantur. Diuili od by Coos e

238쪽

PROTOLOGIAE PARA TERTIAS.' vel a iudicio, 6. vel in ipsa rerum pereeptione intundi, T.' vel a quavis alia animae saeuitate, aut vi, vel potentia rationali. Nullum praeter allata superest amplius medium generationis expetendum. Atqui ex mediis praedictis nullatenus potest ipsa comparari; ergo etc. g. f. Idea entia nequit ullo modo ab eaeternia sensationibus deduei.

venit, alterum subiectivum, alterum vero exir subiectivum, quorum primum est assectio suavis vel molesta animae; secundum autem efit passio et receptio actionis externae. Porro utrumque elementum, ut

Patet, Peculiare eSt, reale, contingens, mutabile, inintelligibile, et ne vel minimum quidem sensitivitatem eorporeo-animalem etiam helluis Communem excedens. Contra idea entis, ut supra probatum suit. uni VerSalis PSt, aeterna, in determinata, necessaria, immutabilis, i telligibilis, imo pensabilitas, idealitas et possibilitas Omnium rerum solis intelligentiis directe patefacta. Aliis ergo, nec non pror SuSque contrariis charaeteribus ditantur idea entis et sensatio; ideoque impossibile est ab una eademque radice ambas aeque pro geminari. Qualis est enim rerum natura, talis sit oportet earum origo. Quod Sihene animadvertissent omnes cuiusque familiae Sen SiStae, Suis Profecto erroribus valedixissent l . . 2. Idea entis ab interna sensatione proprii ενο non procedit.

num spiritualem, seu animam attingat nihilominus naturam sensit vam non transcendit; ideoque etiam quidpiam peculiaris, determinati realis, contingentis, mutabilis, et inintelligibilis est, atque singulis animabus, earumque actionibus et passionibus inhaerens . Inde iam colligitur sensum intimum penitus adver Sari ideae entis naturcte, quae . ut diximus, attributis toto caelo oppositis comparatur. Sin autem nomine sensus intimi haud internam sensationem, sed cognitionem, vel eonscientiam nostri ego intelligas, iterum magi S Ostenditur ideam entis

Etiam cieer. lib. I. Acrad. aperte declarat - veritatem in sensibus non essΘ - Porro quid Veritas sit copiosius in logica videbitur . ubi ex-yrosesso ostendemus aliud ipsam non esse quam ideam entis, quae proinde tam ct sensibus debet abesso. quam veritas, quas illa eademquo est. Item Angelicua saeps tradit. veritatem, eSSeutiam, SubStantiam. naturam rerum Perperam ex aensibus vel ex im ginatione derivari: asd a mente cuius obiectum ostid quod est, vel essentia, vel subatantia vel natura rei.

239쪽

aliunde provenire. Nam Mognitio, aut conscientia nostri supponit ideamentis, quae sensui interno Bpplicata generat ideam nostrae existentiae. Enimvero quid cognoscimus, quid dicimus nobiscum dum nostri eonscii emcimur' dicimus nos existere, nos Vi Vere, Vel agere vel pati etc. Utimur ergo idea existentiae, sine qua nullum ens, nullaque entis actio et passio percipitur. Quamobrem s. Thomas acute observat, animam seipsam sicut et caetera ope speciei intelligibilis quoque cognoscere, quae Species intelligibilis, vel idea ab una eademque idea entis. quae Species specierum alibi dicta est, oritur. Id profecto non perspexit Malebranche, qui docuit, animam eo modo se cognoscere, quo se Sentit, id est immediate, absque ullo medii. vel ideae interventu. Hic equidem sensatio cum cognitione confunditur, eo quod non sat elucubratur natura sensationis, et cognitionis. Prior quippe simplicissima est; posterior duplex, constans videlicet idea et sensu vel forma et materia 1 . Demum reminiscendum quod supra diximus, nimirum animam fore eo ipso aeternam, Si per se esset intelligibilis , seu semetipsam sine ullo ideae auxilio cognosceret. g. 3. Idea sntis neque eae resteae tons Iockiana, neque meditatione galluppiana producitur. 347.' Sive enim reflexio, sive meditatio in aliquo iam praeeognito obiecto versantur. Ast quomodo in primis istud obiectum menti innotuit' undenam eius cognitio Hoc est prae caeteris explicandum, ne dicatur super incognitum reflexionem et meditationem se convertere. Rur Sus, Sive re sexto, sive meditatio, sive alia quaevis lacultas cognosciti Vatotidem sunt potentiae ab intellectu progenitae. Iam age, uoune luce clarius probavimus - intellectum ex intuitione entis universalis oriri - ' Ergo re nexio et meditatio ideam quamdam primigeniam menti inhaerentem supponunt. Item, nonne similiter demonstravimus intellectum nihil plane cognoscentem in ab Surdi S esse habendum. atqui' eatenus ipsum intellectum dici et esse, quatenus ae tu aliquid semper intelligit' intelligit nimirum, vel intuetur lumen rationis, aut ideamentis. Haec sunt adeo comperta, ut mirum sit Loevium et Galluppium non conspexisse haud sumeere potentiam creandi ideas mentis saeultatibus gratis conferre, sed insuper ipsis inquirendum erat - nulus1ὶ Fero ubique in operibus Angeli et bina cognitionis proprιι ego elementa eurrunt. species scilicet intelligibilis et sensatio. Vid. Lib. lli. contr. Gent. c. XLVI - S. III, Xl, II ad l. tradit, nullibi nequa in caelo posse unquam animam aliquam sui cognitionem elicere sine speeio intelligibili. Sin vero alicubi domi a intelleetum sibi ex se natum esse , obiectum meutis , idest rem intellectam, vel idoam intelligit s.

240쪽

mens potuerit reipsa auctricem esse suarum .idearum - . Id erat potissimum , atque primum inquirendum in re ideogonica. g. 4. Idea entis non comparatur per abstractionem. 348. Abstractio ea est mentis operatio, quae ideae elempnia Seorsim considerat, ut cum ex idea hominis, relicta rationalitate, puram respicio animalitatem. atque ideam ahstractam animalitatis mihi essor-mo. Tantum ergo abest, ut creet ideas abstractio, ut potius eas supponat , quo Valeat earum elementa singillatim examinare. Iam vero eum cuique ideae, ceu elementum radicate. in Sit idea entis, quemadmodum alibi traditum est. liquido colligitur ideam entis ipsam antecedere Rh-stractionem . Id autem respectu ideae enus per abstractionem Solum acquiritur. quod videlicet idea eiusmodi, cunctis ideis tamquam earum suu dus et basis communis delitescens distincte, atque clare esu

Spiciatur, removendo singulas determinationes, sub quibus e eu sub velo latitabat. Verum sicuti qui sodiens montem detegit theSaurum, non dicitur thesaurum sodiendo produxisSe, sed reperiisse, Sic qui abstrahendo qualitatibus determinatis ideam quamlibet expolians, reperit tandem in eius sundo ideam entis, quae similiter non facta, Sed inventa dicitur. Hoc pacto conficiuntur genera abstrahendo a qualitatibus specisseis . Genus quippe est elementum Speeiebus e Ommune. Idem dicendum de generibus altioribus, atque etiam de idea entis, quae, ut dixit s. Bonaventura , - eSt extra omne genu S- . . I. Idea entis non est euiuslibet iudieii esse eius. 3is. Iudicium duplicis generis est, primitivum, et Secundarium illud est m amrmatio existentiae rerum α; secundum est m amrmatio relationum inter ideam et rem cognitam exi Stentem vel inter ideas m . Quamobrem iam inde innoteseit, ideam entis nedum ab alterutro iudicio non provenire, sed utroque iudicio efficiendo aeque necessariam esse. Etenim iudicium primitivum, utpote amrmatio existentiae, ideam existentie Vel eutis, ceu praedicatum sensationibus nectendum eviden ter expostulat. In hoc quippe iudicio dicitur - quod sentio existit en igitur idea existentiae adhibita ad sensibilia inter entia classisse an-da 1 . Iudicium secundarium eodem modo se habet, quippe quo cl si iudicium primitivum dicitur quidem id parum procreaιor non quasi ideas

do nihilo aut de animi substantia producat, sed quatenus ex idea entill sen-Sationibus applicata, ideas rerum in idea entis implicitas et inVolutas. pono distam, educit et determinat. Suh hoc respectu intellectus agens iratio; vo

catur a S. Thoma - idearum conditor - .

SEARCH

MENU NAVIGATION