Specimen totius systematis philosophici prælectionibus accomodatum per p. Hugolinum Fazolis a Summaripa .. De locis philosophicis et de protologia

발행: 1856년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

super exe edentem, et divinam, inde deduxit mentem divina veritate insor mari, neque do veritate, sed iuxta ipsam iudicare 1 . Cum autem respectu nostri neeessitas iudicii ex eo tota procedat, quod nihil eum id tale, tum reale concipere, quin utamur idea entis, valeamuS, patet. polythei Smum vel pantheismum nobis ingruere, si vel quidpiam ideatis aut realis sine idea entis applicatione et usu, sed Simpliciei immediata intuitione, aliquid cognosceremus. 8si.' Cave autem dicta ita accipias, ut ideis aetum iudicii censeaseontineri, uti Deoterici pantheiStae obganniunt, quibus idea seipsam amrmat et iudicat. Non enim iudicium, in quantum actus Subiectivus vel herbum animi est, sed obiecta vel elementa iudicii in ideis imo ipsae ideae sunt; sin autem non ideam, sed ipsum actum Subiectivum cognitionis intelligis, tunc iudicium actui subiectivo cognitionis identi sicatur, quia idem ipse est, non vero ideis quas aetus iudicii

tantum speltat.

Demum, Praemonendum etiam ducimus, ideam entis quippe Simplieissimam nullum iudicium. sed puram irrentis intuitionem Postulare, qua directe et immediate ipsa cernitur veluti praedicatum universalissimum iudiciorum. Haec tamen suo Ioeo dicentur prolixiu S.

DE ELEMENTIS COGNITIONIs usHANAEM' Ut quae de cognitionis humanae constitutione hactenus dedimus magis clarescant, abs re non erit Singula, quibus ipsa componitur, elementa Percensere; eo vel maxime quod nune temporis philosophi hine inde doctrinis sensationis et cogitationis distracti, in rationalismum conspirent, cum ingenti Religionis et rationis iactura. Docetur enim identidem cognitionem ex ipsa sensatione, vel ex innata animi virtute, cera ex ramulo solium amorescere, quin ei necesse sit aliud quidquam obiectivum fium ci elementum, quo mens in cognitio nem erumpat. Uterque eiusmodi error tam Bensistarum quam subiectivis tarum confestim subruetur et concidet, vix dum cognitio rectae fuerit analysi subiecta, riteque evoluta. 88. ' Quaevis eo gnitionis species duobus Semper distinctis elemelltis eoalescit: subiecto Videtieet cognoscente, eι obiecto cognito. qum' ὶ Do vor. Reli g, capp. XXX. XXXl. - s. Thomasqq. disp. q. XIX art. s.' Iudicio identidem Patres et philosophi usi sunt, quo cognitio m a sen Sationstdividerent, eosque adorirentur. qui sensibus cognitionem donabant. ad Si di 'eerent, si sensi με non insidet iudicium, quomodo eognitio inhaerevit Τ con' elusio utique ino luctabilis.

72쪽

rum alterum sine altero impar est cognitioni gignendae. Cum autem uniuntur ut cognitionem pariant, non ideo aliquatenus simul commiscentur, vel mutantur; sed in Vicem tantum osculantur, ac sere tanguntur, unoquoque in suo eSSe interim permanente, sic ut neque subiectum in obiectum, vel obiectum in subiectum ullatenus irrepat oppositae enim sunt prorsus naturae, et in se invicem ita adversae, ut essentialiter repulsentur 1 . Adeo ergo impossibilis est eorum

Eiusmodi elementorum duplicitas, quo est intellectu tacilior, cum de cognitione realium agitur, eo est captu dissicilior, ubi sermo de- cognitione ideatium instituitur. Norunt enim et dementes, lapidem, seram, avem, aliaque realia, haud aliquid mentis ea cognoscentis e se, neque ex ipsa enasci. Contra innumeri propemodum. recentiore praesertim aetate, alias rentur quoad entia idealia, pula lapidem, seram, avem idealem, quae propterea quia mente dumtaxat continentur, ea totidem mentis partus e Sse et progenies arbitrantur, ac si mens nedum actum cognitionis, sed et obiectum eiusdem sibi progigneret. Huiusce perabsurdae opinionis ii omnes accusantur, qui ideas aliud quidquam non e SM, quam animi modificationes, elementa phosphorica, ner Vorum Vibratione S, e rebrales digestiones, monogrammos, signa hieroglissea, eVanidum Vaporem, commini Scutitur. Verum deliria adeo expudor ala minime isti effutivissent, si accuratius naturam entium ideatium insinite realibus excellentiorem perspectam habuissent; in quam alibi opportunius nobis eloquendum erit. 89. Interea ne hactenus dicta, ut nullius momenti in re philoso- mica parvipendantur, ostendum est, quo demum eiusmodi elemen. torum dualitas nos perducat: hoc enim pacto propius ad culinen pro tologiae, in quod contendimus, accedemu S. Diximus, quod cuivis cognitioni necesse sit obieetum adnectere, in quo mens terminat. Ergo etiam primigeniae ac radie ali cognitioni suum est obiectum tribuendum . Porro menti omnibus cognitionibus determinatis evacuatae quid amplius superest' Relinquitur profecto sola potentia cogitandi actibus seeundariis expoliata. qua mens, etsi

) S. Thomas S. l. LXXXIV, I l. lian in re egregie scribit: e actus cogni-rionis se extendit ad ea , quas sunt extra cognoscentem . . Deinde prosequitur Empe oclem perstringens, qui, ut mos est subiectivistis, docuerat, intelle-- etum Pin suam essetat iam res cognoscere , ideoque omnibus rerum elementis

componi.

t Tamen philosophi germanici in id semper adnitiantur, ut cognitionem

puram fias oblecto et subiecto sibi conssngant, quod certo est diceret Plautus, in aere piscari. Enimvero cognitio Sino obiecta. cognitio non est, Sed potius sensatio quam isti si transcendera stultissime putant.

73쪽

GNos EOLOGIA CAPUT PRIMUM

nil amplius determinati percipiat, novit tamen aliquid saltem adhuc seri posse, novit quid sit ens in universali. Ergo primigenium meniis obiectum eSt ens universale, cuius intuitu, primo animus intelligens constituitur.

Quod sunditus prae caeteris perviderat Doctor Aquinas, qui passim ostendit in Summa, intellectum hominis ipsum esse intelligibile in actu cognitionis adeo ut intellectus idem sonet ac intellectum id estres intellecta. Ono sit ut multa ipse de utroque univoce praedicet. propter utriusque arctissimam unionem; ut cum dicit u intellectum per se intelligi n minime certe loquitur de potentia intellectiva. quae lumine intelligibili percipitur, sed de obiecto intellecto, idest lumine intellectu S, quod re era intrinseca luce conspicitur , neque eget aliun

de illuminari l .

Hinc est quod idem Doctor ad primum obieetum mentis sese Sustulerit, atque inde immediata et directa luee entis ideatis mentem oriri 2 primoque intelligere serme perspexerit: cuius doctrinae ideo- Iogicae utinam numquam philosophi obliviscerentur, neque eam inpra um sen Sum improbiter detorquerent . Tunc enim prompta et Peren loria prae Sio eis e Sset ratio ad neoteri eos subiecti istas, sormalistas, et rationali Stas, quo S tantopere exhorrescunt, confodiendos. Interim nos iterum inde colligimus - principium formale cognitionis ideam entis e SM, eiu Sque usibus cognitiones peculiares ellar muri - .

ARTICULUS QUARTUS

90. Facto duplicitatis elementorum cognitionis solide constituto, operae pretium ducimus naturam relationis qua obiectum subiectoeognoscenti a iungitur, penitius perscrutari.

lj S. I. LXXVI, VI. - ubi scribit α intellectus in actu quodammodo est imtellectum in actu π et S. I. LXXXVI. l. saepe adhibet vocem - intellectus pro lumine vel obiecto intellecto, ut magis Ostendat- intellectum sine intellecto perperam desiderari - . Huius sententiae omnes Patres extitere quos longum nimis foret hic Singillatim adducere. Audiatur tamen Scotusa intelligentia creata est effectus obiecti intelligibili s s I. dist. 5, 6, ad cui iterum adhaeret S. Thomas: a omne cognoscens per irtutem cognoscitiva coniungitur oti tecto O . contr. Gent. c. LIX - et ibid. c. IX. resutat Aqui more germanorum , puram potetitiam intellectualem absque obiecto animi concesserat. Eiusmodi synthesim intellectivam, etsi subobscure, cernimus tamen delibatam in Prol. Ermene g. Pini. et Nequo. mentis originem ex idea entis dedueentes. quidem comminis, mur. Vadem habemus popellum, qui credit, mentem sine lumine rationis neque exister O neque intelligere posse.

74쪽

PROTOLOGIAE PARA PRIMA

In id operis tres entium relationes praenotandae occurrunt, idest relationes extensionis, sensilitatis, et enlitatis, quibus universa mundi machina firmiter contexitur, atque continen S eutium catena connectitur. Relatio eaetensionis interlicitur eorporibus qu8e mutuo comparautur, metiuntur, arcisque Simul uniuntur, eum extensio unius exigitur, vel adhaeret, aut repit Seque in Sinuat extensioni alterius . Eiusmodi relatio vocatur physica, mechanica et geometricis. Relatio sensilitatis ea e St, quae inter corpora, non qua extenSa, sed qua sensibilia aut sensifera, et Principia Sensitiva interest, quaeque dicitur - relatio termini ad principium - . Talis est relatio qua spiritus sensitivi corporibus copulantur, et vita animalis eiusque m dilicationes sensitiVae nascuntur. Non enim spiritus eo niungitur corpori, ut extensum extenso, Sed ut Sen Sitivum sensibili seu sensifero atque ex eius unione sensus Vel SenSiti itas sondamentalis resultat. Exinde elucet ne sensitivitatem corpoream quidem posse sine termino sensifero quocum uniatur, SubSi Stere; ideoque principium sensitivum a termino sensibili, vel Sensi sero divellere, idem prosecto e se ae idem principium Sensiti Vum enecare. a Sensibile in actu, ast- posite s. Thomas, eSt Sen Sus in Retu: secundum vero quod sensibile a sensu distinguitur est utrumque in potentia n idest haud amplius subsistet, nisi in mente tamquam Possibile tantum 1 . Adest ergo inter principium sensi serum et terminum Sensibilem tinio vel synthesis quaedam arctissima ac mysteriosa cui tota insidet et alitur vita animalis. Quamobrem relatio Sensilitatis est vere vitalis. Demum superest relatio entitatis caeteris relationibus solidior et exestilentior, quae neque extensioni, neque sensibilitati, sed enti tali rerum exclusive appingitur ideoque eas in ratione entis mentibus unit 2 . Ut enim res menti adstent, eique adiungantur, OpuS eerto non est eas vel extensas, vel sensibiles, Sed entia Solum esse. Quapropter mens tam corporalia, quam Spiritualia. tam realia, quam idealia, tam aeternum, quam finitum indi Scriminatim cognoscit, quia haec omnia entitatem praeseserunt. Sit ergo quidpiam, quod verum dicatur ens, et eo ipso obiectum menti S neri potest, quam propterea relationem, intelligibilem merito dixeris. 1ὶ contr. gent. L. I. I l. et S. I. LXXXIV, VI - . Item alibi tradit sentire

non est sino corpore S. I. LXXVI. I. 2J S. Thom. s. l. LXMX, VII e intellectus respicit suum obiectum feeuu-clum communem rationem entis . . Item dct ver. I. - S. I. LV. l. et alibi passim . cui assentitur S. Bonav. Itin. ment. in Deum c. III. Intelligere neque ex subiae cto cognoscente, neque ex Obiecto Seorsim sumptis. sed ex eorum unioso consequi, expreSse item docet S. Thom. S. I. LIV, Il. ad 3.

75쪽

Nil ergo remanet dubii, quin lex ontologica synthesismi entium loti naturae dominetur. resque simul alliget, ita tamen, ut eorporibus sit lex synthetiea Spatii, principiis sensitivis et terminis sensi seris lex onto Iogica sensilitatis, intellectivis autem eiusque obiectis lex synthetica entitatis, vel intelligibilitatis. Vel obiectivitatis, quarum seeunda est prior, univerSalior et nobilior prima, iisque duabus ult ma sive universalitate, Sive dignitate praestet.

xit, iure ontologicae dicuntur seu ex speciali entis natura necessario promanantes, Sine quibus de ente eorporeo, sensibili et sensitivo, intelligente et intellecto conclamatum foret, quia unumquodque enS sua exueretur natura, et anni hilaretur. Quod clarius ex ontologia constabit.

inde concludendum Τ Ηabemus prosecto necesse inde iue luctabiliter inferre, nedum cognitionem humanam, sed angelicam quidem, et ipsam divinam obiectum, vel intelligibile distinctum, sibique tamen unitum item expostulare si ipsis inest veri nominis cognitio, realiterque existunt et concipiunt. Quo ad angelo S nil subest mirandum, cum ipsi quoque, ut loquuntur theologi , idem lumen divinum etiamsi nostro intensius et validius participent; nec nisi delirantes asserere auderent, angelos aeternas, quas intuentur, Veritates, Sibi propria virtute progenuisse, et nulli mode lumine eguisSe divinae intelligibilitatis . Hae enim in hypotest absurdissima augeli tot evaderent dii; quod impium dictu est. Atque hinc est, ut S. Thomas absolute docuerit:. in omnibus substantiis intellectivis ii Venitur virtus intellectiva per

innuentiam divini luminis h 1 . Item et habens intellectum est intelli gens: intelligitur autem id, cuius Species intelligibilis cohiectum vel

idea intellectui unitur u 2 .Par ergo et homini angelus quoad derivationem luminis divini, quo eius intelligentia illustratur, etsi sub aliis modis; eadem propterea et lex Frnthesismi intellectivi. 3ὶ S. I. LXXXIX , l.

2, Contr. gent. c. LIX. Ne cuncta. quas liuo referri possent ex Angelico Doctore . congerantur, conserantur qq. s. l. Llv-LV-LVlli - S. I, II. Ll. . ad 2. - S. I. LIV. III. - ubi et identitatem luminis divini idest entia vel veri angelis aeque ac hominibus derivati. et modum utriusque participationis. et cognitionum disserentias inde emergentea. aliaque plura id genus magistra. liter et doctissime explanat et commonstrat; quibus indubitanter subiectivi. stas et commoneri. Et erubescere . et resipiscere. Orique manum sibi impo-lnars deberent. De S. Aug. nil dicam cum eius Opinio de angelorum cognitione sit in scholis vulgatissima. Diuiti su by GOoste

76쪽

sia . ch; eum dumtaxat ens existit, cuius esse est eius intelligero,n que ei opus est aliunde obiecta intelligibilia mutuari: proptereaque aeternum est, sicut aeterna sunt intelligibilia eius naturae identica . Vprum tamen id minime impedit quominus lex ontologica synthesismi intellectivi ipsum Deum quoque non adstringat, atque in ipso distinctionem subiectum inter et obiectum intelligibile ostendat. Verum enimvstro, dicitur ac firmiter creditur quod ab aeterno Deus Pater seipsum intellexerit, eoque suae intellectionis aeternae actu genuerit et etiamnum generet Verbum a se distinctum per Sonaliter, quod paternae cognitioni vel intellectioni ceu obieetum, vel cognoscibilitas, et intelligibilitas est. Ne dum igitur ratione, sed et mr steriis arduis, ac si de potius credendis quam rutione per vestigandis, in thesim impellimur qua tuemur : - terminum, ut Sic dicam , cognitionis paternae vel eius obiectum esse quidem a Patre seu a subiecto cognoscitivo realiter quoad personam distinctum, ut revera Verbum se habet respectu Patris - . Eequis itaque non demiratur amplissimum cognitionis Synthesismum , qui ne Deum quidem excludit' Ast quid mirum, si lex on-tologi ea est, et essentiae entis intellectivi cuiusque generis intrinseca Non ergo desectus, sed dos et qualitas nee eSSaria ipsa est, Sine qua vel Deus ipse sua destitueretur intelligentia.

persuademur, si quid homini vix genito insuit cognitionis, id suisse

a lumine divino, vel idea entis partum, in cuius ideae naturam et Originem, et Omeia magis pernoscenda sensim moveamur, ut ipSamesare tandem detectam, in hasim universalem protinus et laetantes iaciamus, ipsique cognitiones, ideas, veritates et scientias Super Stru mus, quo ingens aedificii philosophici moles firmius solidetur et tota in aureum cacumen ad veritatem completam et subsistentem usque pertingens circum nectatur. Quod opus ne quis expa Vesent, praecur- Sores in hae palaestra Patres ac plerosque maioris subsellii philosophos ostendemus, quos neminem taedeat aut pigeat per Sequi, iterque cursui relictum alacriter emetiri. 1ὶ Lex ontologica synthesismi intellectivi equidem in divinis contingit,

licet alia prorsus ratione. Nam obiectum immediatum mentis humanae ostidea rei, ideoque ideale tantum et a men in omnino distinctum et diversum . Contra obiectum Paternae intellectionis est realissimum , si personale, distin-stium realiter a Patre persona, non divisum naturat quare dicitur alium ess sPatrem , alium Filium etc.. non aliud Patrem . aliud Filium, quia utrius quo unica est natura et essentia. Habetur ergo distinctio personalis, quae Synthesismo intellectivo Sat superque est.

77쪽

ΛRTICULUS QUINTUS

93. ' Quaeεtio protinus dirimetur, si quae de ontologico mentis cum suis obiectis synthesismo diximus bene animum per a Serint. Atque in primis ad mentem humanam quod altinet, qui Sque tutissime iam diceret, ipsam corruere planeque destrui, si omnibus obieetis, et quidem omnium primo, Videlicet lumine rationis, vel idea entis, privaretur. Contrario enim modo mens concidit quo oritur Quare si in splendore luminis rationis ipsa oriebatur, ergo eiusdem

luminis subtractione peribit 1 . S. Thomas quippe quam saepissime ideas vel spocles intelligibiles vocat formam facientem intellectum in actu 2 . Item alibi loquens de lumine intellectus agentis expresse id appellat formam intellectus, quia forma est quo agens agit 3 . Denique identidem inculcat u intellectum esse vim pasSivam re Syeetul0tius entis universalis, vel luminis rationis η 4 . Hinc solemne illud scholarum - en S eo ipso quod intelligitur a mente dat illi intelligere

96. Eiusmodi contra non est exitus obiectorum, vel intelligibilium, quae etiam post subtractionem perseverant, non equidem in Se quippe quae alicui menti semper uniri petunt, sed in mente divina confluunt, ceu in subiecto aeterno, quae logos infinitum dicitur quo rerum exemplaria recipiuntur. Quod adeo verum est, ut Platonici, naturam intelligibilium probe noscentes, intulerint existentiam mentis aeternae in quam, ceu in proprium sontem, ideas reducerent S .

ill Luculeuter idem colligitur ex Aristotele, Do gener. Bnim. L. II, e. IlI. De animal. L. II. c. X. - Et hic. L. X. c. Vill , quibus in loe is loquitur de insidentia luminis divini in monte. cuius luce exnrditur mens et illuminatur, eoque Subducto confestim tenebratur et evanescit. sicut ingruentibus umbris visio. Id tamen non obstitit quominus haec doctrina de mentis humanae orbgina ex idon entis tamquam aliud inventum rosminianum - a quihusdan nugaci hus non adspernaretur. Tanta est ergo impunitas garriendit et quam licenterl

intelle eluato a per modum formae permanentia menti inhaerere u sorma auditρm est id quod primo cadit in rem Vel actus eius. S. I. LXXVI, l.

5ὶ S. Thomas sero ubique agit de eiusmodi platonicorum argumentations. qua ex consideratione idearum in substanti a separatas sustollebantur, qua-

78쪽

PROTOLOGIAE PARS PRIUA

Ecquis enim serio dixerit omnibus oculis animantium hominumque enlassis aut obductis, vel utcumque obcaecatis, coelum Simul ad vesperascere Solemque excidere' quamquam recte e converso dicatur, visionem oculorum impediri si pupilla luci occludatur ' Haec sane omnibus perspectissima Sunt, neque nobi S PSt cur multis hic teneamur; eoque magis quod de divinis id earum characteribus in ideologia aliquid dicturos esse iam in protegomenis spoponderimus. Praestat tamen denuo admonere, sermonem hae tenus esse de intelligibilibus seu de ideis institutum, quae tamquam Vera et immediata obiecta menti intersunt, multumque proinde discriminantur abentibus realibus, quae non intellectui, sed Sensui immediate communicant, et improprie obiecta vocantur, neque eorum Sub Si Steutia propterea menti divinae insertur, licet ab ea dependeant. Sin autem quidquam de modo huiusce divinarum id earum participationis exoptandum nobis remansit, id alibi subiungemus. Interea tamen loci sumetat ad Struxisse, ontologicam mentis cum intelligibilibus SIn thesim, eorumque ab illa independentiam, atque divinam originem: quod rursus inultum nobis opitulatur ad naturam cognitionis luculentius capiendam , eamque ab usu ideae entis vel luminis rationis derivandam 1 .

CAPUT SECUNDUM

DE VARIIS COGNITIONIS SPE IEBus

tionis naturae notitiae conserat, nobis in animo nunc est, cogniti O-nem, quam s.' a Sensu iam discrevimus, 2.' et in facultate iudicii poti Siamum collocavimus, 3.' eamque duplici item constare elemento sat evicimus, modo in species partiri, ut quid intellectus, quidve sensus, et quid demum ratio asserant, penitus determinetur, Sicque modus etiam sormationis cognitionis cuiuSque naturae innotescat.

intuitivam, a priori, obiecti am; et in rationalem, Seu materialem,

tum participations homines ideas nanciscuntur. Hos Angelicus reiicit osten-d3ns . mentes noStras lumius divino. et non chimaerieis Rubstantiis separatisi adiari. Deinde no praeoccuparetur sortasse substantias separatas platoni rerum esse angelos. ipse data Opera docet, intelligere angelorum nec eo- 'um esse, vel Substantiam vel essentiam esse, ideoque et ipsos angelos di- , ina luce intelligere, Secus homo ad imagiuem potius angelorum, quam Dei laetus esset, si ab angelis suum mutuaretur lumen rationis . Tantum abest ut haec tam magni facienda in omnibus ideologiae tra-ttativus discutiantur, ut potius ridicula plane et ne vix quidem digna elucubratione anularum existimentur .

79쪽

non puram, Derceptivam, a posteriori, subiectivam. Huiusmodi divisio tam a diversis mentis facultatibus, quae quoad priorem pure intellectivae, quoad posteriorem rationales sunt, atque potentiis quidem sensitivis per materiei exhibitionem adiutae; quam a diversitate obiecti. quod primis ideale, secundis reale est, depromitur. Hinc prioris generis cognitionibus componitur scientia, quae, ut mos est loquendi Scholarum, de necessariis est; posterioris vero conscitur experientia vel opinio, quae contingentibus inhaeret. Neo-platonici qui praelatam distinctionem cognitionis pepulerunt, arbitrantes nonnisi harum primam haberi, in pantheismum ideat isticum ideo offenderunt.

reflexam vel Voluntariam subdistinguitur, prout vel directe obiectum apprehenditur et percipitur, vel in ipsum magis elucidandum animus rursus convertitur . Quantum philosophis haec altera cognitionis subdivisio interest, videbitur in theoria erroris, cui cognitio tantum re- nexa subesse potest. Alias homini hus veritas omnino abriperetur, campusque cederetur scepticis.

interdum po Sitivam vel negativam esse, seu vacuam, prout modos et qualitates determinatas rei eognitae, vel puram eius eristentiam solum perhibet. Hoc pacto cognitiones perceptivae, positivae; cognitiones autem ratiocinio comparatae, puta cognitio Dei, eiusque arcanorum, negativae vel vacuae dicuntur, quia suadent quidem Deum et mysteriaeIistere, non tamen eorum existendi modum revelant. Quare obiectum earum est idea tantum entis eo modo determinata, quo ex mundi consideratione mirabiliumque complexu, eam si hi potest homo determinare, quin unquam ipsi licitum sit modum existendi naturae Dei internoscere. Quae distinctio scitu quoque illi necessaria ducitur, qui pantheismum deflectere vellet, atque praescriptis rationis finibus contineri . Ex omnibus hisce eognitionis divisionibuS primam ceu omnium maximam accuratius hic sumimus discutiendam.

101.' Sicut in quavis cognitione, item in cognitione intellecti v bina inveniuntur elementa: 1.' Subieetum intelligens: 2. et obie Num seu idea litas rei. Quorum primum reale, Secundum mere idealqet proprie dictum obiectum est. Quapropter intellectus deliniri eon.

suevit m facultas intelligibilium, vel specierum intelligibilium, idea

80쪽

rum. vel indivisibilium m 1 . Cum autem idea entis mater Sit, sons-que id earum, intellectus potest iure etiam definiri saeuitas intuendiens ideate vel ideam entis Cui entis intuitioni si quis nomen cognitionis abiudicaret, ipsi non repugnamus. etsi intelligentia vi sui nominis intellectum includat . cum illa verius debeat forma cognitionis vocari. Hinc optime diceretur: sorma cognitionis eSt iugenita, cognitiones vero Sen Sibus ope iudicii adeptae.

ARTICULUS SECUNDUS

AN COGNITIO IXTELLECTIVA VEL PLBA ALIQLO LGEAT ELEMENTO SENSIBILI ET PHANTASTICO .

102.' Cognitio intellectiva ea nobis est quae in puras ideas defigitur. Verum ex ideis nulla est, etiamsi abstractissima, quae possit Sine aliquo Festigio sensibili, puta imagine, verbo, Siguo aliquo menti hu-m8nae corpore detentae exhiberi. Ergo neque ulla fieri potest cognitio intellectiva absque adiutorio sensitivitatis internae vel externae . Exinde emergit necessitas animae modicissima luce instructae, corpori uniendae, ut iti Species sensibiles convertatur, ac si hi species intelligibiles ope lucis ingenitast entis formet. Per belle s. Thomas o est naturale homini ut scientiam per sensus acquirat, et ideo anima unitur cor Dori , quia indiget eo ad suam propriam operationem n 2 . Revera sae oblivisci signorum quibus ideae abstractae iustitiae, animalitatis, virtutis etc. revocantur, perperam adniteris eas tibi meminisse, aliisque manifestare, nisi prius Signorum , y0 ne voeabulorum recordaberis, quibus exciteris, tibique vehiculum Sint, quo sora S eas Droma S. Hinc dicit, s. Thomas quod ne Deus quidem homini viatorii deas immittit sine phantas male, exemplo sint prophetae , quia nunc eius cognoscendi modus est essentialiter relativus, et praesupponit termino S relationis, id eam entis videlicet et sensibilia . Vide tamen ne pro Pterea cognitionem intellectivam cum perceptione rationali consunda S quia elementum sensibile prioris est occasio vel interna excitatio cognitionis obtinendae vel recordandae 3 elementum autem seu Sibile posterioris est materia cognitionis et extra-Subiectivum . Non ideo lamen phantasmata cognitionis intellectivae excitationi necessario Semperque opuS sunt, quippe quae animabuS Separatis haud s. Thom. in sum. l. P. sere ubique id docet - Arist. Da anim. lli. et S. I, ll.

3l obtinendae si primo: recordaniae si alias iam habitae fuerint . id sus- heiat ne Platonismi insimulemur.

SEARCH

MENU NAVIGATION