Antiquae historiae ex 27. authoribus contextae libri 6., totidem solennes temporum epochas continentes. Dionysii Gothofredi IC. operâ. ... Cum Indice accuratiss Antiquae historiae ..

발행: 1591년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ubi mox & ipse & exercitus ardor elanguit . , adeo ut verum dictum sit. Capuam Annibali cannas fuisse: siquidem inuictum Alpibus,t domitum armis, Campaniae squis eredereo seles & tepentes λntibus Baiae, sub egerunt. Interim respiraroRomanus, de quasi ab inferis

emergere. Armamon erant ; detracta sunt tem -

i plis deerat iuuentus; in sacramentum militiae

liberata seruitia. egebant aerario; opes suas libens senatus in medium protulit ; nec, praeter quod in bullis, cingulis, atque annulis erat, quidquam sibi anti reliquere. Eques secutus 'meptum; imitataeque equitem tribus : deniq; vix suffecere tabulae, vix scribarum manus, La uino Μarcelloq; consulibus,cum priuatae opes in publicum deferrentur. Quid aurem in elige idis magistratibus quae centuriarum sapientis i cum iuniores a senioribus consilium de erea dis consulibus petiueret Quippe aduersus h siem toties victorem, tam callidum, non vi tute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis

oportebat. Prima redeuntis oc ut siediserim reuiuiscentis imperii spes Fabius fuit; qui nouam de Annibale victoriam commentus est, non velle pugnare. Hinc illi cognomen nouum , & Reipubl.salutare, cunctatur. Hinc illua ex populo , ut imperi, Furum vocaretur. It que per Samnium totum, per Falernos Gauranosq; saltus,sic macerauit Anni balem, ut qui

frangi virtute,non poterat mora comminuer

tur. Inde Claudio Marcello duee etiam con-ptedi ausus est: eominus venit.& pepulit E Capania sua, & ab obsidione Nolae urbis exculla

302쪽

Ausus & Sempronio Graccho duce per Lucii niam sequi, dc premere terga cedentis :quamuistuc so pudor manu seruili pugnaretatam liu

usque tot mala compulerant. sed libertate d nati, fecerant de seruitute Romanos. O horriabilem in tot aduersis fiduciam l o singularem anima ac spiritum populi Romanil tam arctis amictisque rebus, cum de Italia sua dubitaret, ausus est tamen in diuersa respicere: cumque hostes in iugulo per Campaniam Apuliamque solitarent, mediamque iam de Italia Africam facerent, eoden inpore&hunc sustinebat, dein Siciliam, Sardiniam, Hispaniam, diuersa per

'terrarum orbem arma mittebat. Sicilia, mandata Marcello; nec diu restitit. Tota enim insula in una urbe sirperata est. Grande illud, dc ante id tempus inuictum caput oracuse, qua vis Archimedis ingenio defenderentur , aliquando cesserunt. Longe illi triplex murus, totidemque arces, portus ille marmoreus, &fons celebratus Arethusae, quid hactenus proicere, nisi vi pulchritudini victae urbis parcer tur. Sardiniam Gracchus arripuit. nihil illi ge tium feritas, Wanorum, nam sic vocantur immanitas montium profuere. Saevitum in urbes, urbemque urbium Caralim; ut gens contumax,

vilisque mortis, saltem desiderio patrii soli domaretur. In Hispaniam mi S Cnaeus & Publius scipiones, paene totam Poenis eripuerant; sed insidijs Punicae fraudis oppressi , rursus amiserunt: magnis quidem illi praelijs, cum Punicas opes caecidissent; sed Punicae insidiae alterum

ferro, castra metantem ; alterum, cum euasis

'set in tuarim. cinctum Lacibus oppresserunt.

303쪽

exercitu Scipio, cui tam.grande de Africa co-

gnomensata decreuerant, bellatricem illam. viris armisque nobilem Hispaniam, illam sed minariam hostilis exercitus, illam Annibaiis. eruditricem, incredibile dictu totanva Pyre

naris montibus in Herculis columnas & Ocea num recuperauit; nescias citius, an facilius: quam velociter, quatuor anni fatentur: quam

facile, vel una ciuitas probat. eodem quippe quo obsessa est die, capta est; omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hi spana Carthapo. Certum est tamen, ad profligandam prouinciam maxime profecisse sing Iarem ducis fanctitatem : quippe qui captiuoλpueros puellas que praecipuae pulchritudinis barbaris restii uerit; ne in conspectum quidem suum passus adduci; ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem vel oculis videretur. Hscinter diuersa terrarum, populus Romanus: nec ideo tamen. Italiae visceribus inhaerentem summouere poterat Annibalem. Pleraque adi hostem defecerant; & dux acerrimus contrae. Romanos Italicias quoque viribus utebaturo Iam tamen eum plerisque oppidis & regionis bus excusseramus. Iam Tarentus ad nos redie rati: iam & Capua,sedes. & domus & patria altera Annibalis , tenebatur: cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus in Romam conuerteretur. O popuIumidignum orbis imperio, dignum omnium fauore,& admiratione hominum ac deorum. Cum, pulmus ad ultimos metus, ab incepto non desti- sua urbe sollicitus.Capuam et ni

304쪽

; sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat. Quid ergo miramur, mouenti castra a tertio lapide Annibali, iterum ipsos deos, deos inquam nec fateri pudebit restitisse ξ tqnta enim ad singulos illius

motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum violentia coorta, ut diuinitus hostem summoueri, non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibusti Capitolio videretur. Itaque fugit & cessit, di in ultimum se Italiae recepit sinum , cum v bem tantum non adortam reliquisset. Parua

res dictu,sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax , quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus, ager quem Annibal castris insederat,venalis Romet fuit, hastςq;

subiectus inuenit emtorem. Voluit Annibal contra fiduciam imitari ; subiecitque argentarias urbis tabernas ; nec sector inuentus est Nut scias etiam praesagia fatis fuisse. Nihil actum erat tanta virtute, tanto fauore etiam deorum. squidem ab Hispania Asdrubal frater Annibalis, cum exercitu novo, nouis viribus, noua belli mole veniebat. Actum erat proculdubio, si vir ille se cum fratre luxisset. sed hunc quoq; castra metantem Claudius Nero cum Liuio Salinatore debellat. Nero in ultimos Italiae angulos summouerat Annibale: Liuius in diuersi sit inam partem, id est, in ipsas nascentis Italiae fauces, signa conuerterat; tanto, id est, omni, qua longissima Italia, solo interiacente. Quμ consilio qua celeritate consules castra coniunxerint, inopinantem que hostem collatis signis

compresserint, neque id fieri Annibal senserit, dilucile

305쪽

Coessu LIB. RO MAN. 287 dissicile dictu est. certh Annibal, re cognita,

cum proiectum fratris caput ad sua castra vi- disset, . noseo, inquit, infelicitatem Carthaginis.

Haec fuit illius viri, non sine praesagio quodam

fati imminentis, prima confessio. Iam.certum erat, Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci. Sed tot rerum prosperarum fiducia plet nus pop. Rom. magni aestimabat asperrimum hoste in sua Africa debellare. Duce igitur Sci- , pione in ipsam Africam tota mole conuersus, imitari coepit Annibalem, dc Italiaesiae clades

in Africa vindicare. Quas ille dii boni Asdrubalis copias, quos Syphacis exercitus fudit Qtiae quantaque utriusque castra facibus illatis una nocte deleuit Z Dunique iam non a tertio lapide,sed ipsas Carthaginis portas obsidionei quatiebat. Sic factum est ut inhaerentem atquei incubantem Daliae extorquerct Annibalem. i Non fuit maior sub impςrio Romano dies, quam ille,cum duo omnium di antea & postea ducum maximi,ille Italiae,hic Hispaniae victor, collatis cominus signis direxere aciem. Sedec colloquium fuit inter ipsos de legibus pacis. Steteriit diu mutua admiratione defixi: ubi de

Pace noec5 uenitisigna cecinere. Costat utriusq; cofessione nec melius instrui aciem,nec acrius potuisse pugnari.hoc Scipio de Annibalis, An- . nibal de Scipionis exercitu praedicauerunt. Sed tame Annibal cessit, praemiurnq ; victoriae Africa fuit,& secutus Africam statim terraru orbis. Bessium Macedonicum primum , siue Philinis um. P. VII

post Carthaginem vinci nemine puduit. Secutae sunt statim Africa gentes, Macedonia,

306쪽

Graecia, Syria,caeteraque omnia, quodam quasi aestu & torrente fortunes sed primi omnium Macedones ; affectator quondam imperij populus. Itaque quamuis tunc Philippus regnoi praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur. inacedonicum se Am nomine amplius quam exspectatione gen-tis fuit. Caussa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia. Annio Iem sibi sociauerat:postea creuit,imploratibus. Athenis auxilium contraregis iniurias, cum ille ultra ius victoriae,in templa, aras & sepulcra ipsa saeuiret. placuit senatui opem tantis ferre Hipplicibus. quippe iam gentium reges duces. populi,nationes, praesidia sibi ab hac urbe petebant. Primo igitur, Laevino consule, populus Romanus Ionium mare ingressus,tota Graeciae litora veluti triumphati classe peragrauit. Spolia quippe Siciliae, Hispaniae, Sardiniae, Africae praeferebat. Et manifesta victoria, nata in praetoria puppe laurus pollicebatur. Aderat sponthin auxilium Attalus rex Pergamenorum:aderat Rhodij nauticus populus ; quibus a mari,consul a terris omnia equis virisque quatiebat, is , victus rex, bis fugatus,bis exutus castris; cum

tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipsb vulnerum aspectu, quae non spiculis, neque sagittis,nec ullo Graeculo ferro; sed ingentibus pilis, nec minoribus adacta gladii s, ultra morem patebant. Enimuero Flaminino duce, i uios antea Chaonum montes , Pindumque amnem per abrupta vadentem,& ipsaΜacedo- niae claustra penetraui natis. Introi ste, victoriana fuita Nam posteae numqyiam ausus congredi, i

307쪽

DE CONs V LIB. ROMAN. 2 0rex ad tumulos quos Co noscephalas vocant,uno, ac ne hoc quidem iusto praelio opprimitur. de illi quidem consul pacem dedit, regnumque concessit. Mox ne quid esset hostile, Thebas,&Euboeam, & grassantem sub Nabide suo Lace

daemona compescuit. Graeciae vero veterem sta

tum reddidit ut legibus viveret suis & auita inbertate frueretur. Qu* gaudia quae vociferationes fuerunt 3 cum hoc forte Nemeae in theatro Quinquennalibus ludis a praecone caneremtiquo certauere plausu 3 quid forum in consi Iem profuderunt 3 Et iterum iterumq; praeconem rcpetere illam vocem iubebant,qua libertas Achais pronuntiabatur: nec aliter illa consulari sententia, quam modulatissimo aliqu' tibiarum aut fidium cantu, fruebantur.

Belium Sstriacum regis Ontiochi. CAP. VIII.

MAcedoniam statim & regem Philippum

Antiochus excepit, quodam casu ; quasi industria sic adgubernante fortuna; vi,quemadmodum ab Africa in Europam, sic ab Europa in Asiam,vltro se suggerentibus causis, imperium procederet,& cum terrarum orbis situ. ipse ordo victoriarum nauigaret. Non aliud formidolosius fama bellum fuit quippe cum Persas & Orientem, Xerxem atque Darium cogitarent.quando perfossi iiiiiij montes,quando ve

lis opertum mare nuntiaretur. Adhoc coelestes minae territabant, cu humore continuo Cuma

nus Apollo sudaret. Sed hic fauentis Asiae suae numinis timor erat. Nec sane viris,opibus, misque quidquam copiosius Syria: sed in manus tam ignaui regis inciderat: ut nihil fuerit

308쪽

in Antiocho speciosus,qtana quod a Romanis ;. victus est. Impulere regem in id bellum, illine, Thoas AEtoliae princeps , inhonoratam apud Romanos querens aduersus Macedones militiae suae societat ei me hinc, Annibal qui in.Africa victus profugus. & pacis impatiens, hostem FOp. ROm. toto orbe quaerebat. Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradi disset y id est, si Asiae viribus usus fuisset miser Annibali Sed rex, suis opibus & nomine regio,

fretus, satis habuit belsum mouere. Europa, iam dubio procul , iure ad Romanos pertine-bat.Hic Lysimachiam, urbem in littore Thracio λpositam a maioribus suis, Antiochus ut haereditario iure reposcebat. Hoc velut sidere si embesii mota tempestas,& maximus regum cor strentus, fortiter indicto bello, quum ingenti:

strepitu ac tumulin mouisset ex Asia, occupa --tis statim insulis, Graeciaeque littoribus, otia di

Iuxus tanquam victor agitabat. Subaam insula, . . continenti adhaerentem, tenui freto, recipro

cantibus aquis Euripus abscidit. Nie ille possetis aureis sericisque tentoriis, sub ipso freti mur mure, cum inter fluenta tibiis fidibusq; conci Meret,collatis undique, quam uti per hyemem,

rosis, ne non aliquo ducem genere agere vide,

retur, virginum puerorumq; desectus habebat. Talem ergo regem, iam tua luxuria debellatu, Populus Rom. Μ. Acilio Glabrione consule in insula aggressiis, ipso statim aduentus sui nuntio coegit ab insula fugere. Tam praecipitem apud Thermopylas alleeutus locum, CCC. Laconiam speciosa cade memorandum, ne ibi

309쪽

na Co N s V LI, 4 Ro,M AN. I 'Ieedere coegit. Statim & e vestigio itur in o . Classis regia Polyxenidi Annibaliq; commissa.

nam rex praelium nec spectare poterat. Igitur duce runa ilio Regillo, a remigantibus Rhodis tota laceratur. Ne sibi placeant Athene; in Antiocho vicimus Xerxem. in milio Themist clem aequauimus, Ephesiis Salamina pensavimus. Tum consule Scipione, cui frater ille modo victor Carthaginis Africanus , voluntaria legatione aderat, debeti ri regem placet:& iam toto cesserat mari: sed nos imus ulterius. Mae' andrum ad amnem,montemq, Sipylum castra ponuntur. Hic rex incredibile dictu quibus au- xiliis,quibus copiis consederat. Trecenta miblia peditum ; equitum falcatorumq; curruumnsi minor in umeri .Elephantis ad hoc immen sae magnitudinis auro, purpura, arg8nto, & suo ebore fulgentibus, acie utrimq; vallaverat Sed haec omnia praepedita magnitudine sua; ad hoc

imbre, qui subito superfusus, mira felicitate

Persicos arcus corruperat. Primum trepidatio,

mox fuga, dehinc triumphus fuerunt. Victo &supplici pacem atq; partem regni dari placuit ;eo libentius,qubd tam facile cessisset.

s yriaco bello successit, ut debebat, 'tolicu.

Victo quippe Antiocho, Romanus falces A siatici belli persequebatur. Ergo Fulvio Nobiliora mandata vitio est. Hic protinus caput gentis Α in braciam regiam Pyrrhi. machinis quatit,secuta deditio est. Aderant A lolor in precibus Attici, Rhodij: dc memi Aeramus auxi- Dj: sic placuit ignoscere. Sorpsit tamen latius

in proaitPGs bellum, omnemque late Cc-

310쪽

rhasseniam,Xacynthon ; & quidquid insularuin eo mari inter Ceraunios montes, rugumque

Haleum, tolici belli accessio fuerunt. Bellum Iinicum. C O X., Stri sequuntur A totos . quippe bellates eos 1 nuper adiuuerant: & initia pugnae prospera hosti fuerunt ; eademq; exiiij causa. Nam cum

A.Μanlii castra cepissent, opimaeq; praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosq;, ac ubi essent, prae poculis nescientes, C. Claudius

Pulcher invadit. sic cum sanguine & spir umale partam remouere victoriam. Ipse rex α-vulo equo impositus, cum subinde crapula &capitis errore lapsareti captum sese vix & aegre postquam experrectus est, didicit. Bbsium Gallograecum, L . AIIograeciam quoque syriaci belli ruinata conuoluit. fuerant inter auxit Ia regi S Antiochi. An fuissent, cupidus triumphi Μanlius an eos visos sirinulauerit, dubium est: certe negatus est victori triumphus, quia caulam belli ἴon approbauit senatus.Caeterum gens Gallograecorumsicut Ipsum nomen indicio est, mixta & adulterata est: reliquiae Gallorum,quibus Brenno duce vastaverat Graeciam ue nrux orientem sequuti in media Asiae parte etiam sedere. tan: ut frugum semina mutato solo degene xant , sic illa genuina feritas eorum, Asiatica

amoenitate mollita est. Duobus itaque praeliis fusi fugatiq; sunt: quamuis sub aduetu hostis, relictis tedibus,in altissimos se moles recepisse sent, quos Tolistobogij Tectosagaeq; iam insederant. Vtriq; fundis sagittisq; acti,in perpetuam te pacem dedideiunt. Sed alligati lyra L

SEARCH

MENU NAVIGATION