Theologia moralis quadripartita incipientibus accomodata, et in aula theologica S.J. treviris publice exposita a R. P. Joanne Reuter ... Pars 1. 4.

발행: 1756년

분량: 907페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

De sacramentis mΠ-re. 4'. pactio partis es ; quia juxta omnes sius scit intentio i mo conserendi effectum sacramentalem , seu gratiam : ado faciendi, quod facit Ecclesia : 3cio faciendi Sacramentum ἶ- o, quod Christus instituit, seii voluit fieri t3to, faciendi , quod Aciunt alii legitimi Sacramentorum Ministri : s1c enim adest inten- io agendi nomine Christi exercita & implicita.

si rarta pars quae est contra Paludaniim , at harinum, Sylvestrum , Scribonium & quos

dam recentiores Lovanistas , contendentes fuscere intentionem ponendi praecise ritum externum absque ulteriori intentione) con

sat partim ex dictis , quia per hoc praecis εNon agitur nomine Chrissi : partim ex Conmciliis, 3e declatatione Papae. Nam 1. Concilium Horentima Decreto fetensi ἰ &Tria. Sess. 7. Can. 1 Is in Ministro requirunt intentionem faciendi, quod facit Ecclesia 4 set Ecclesia non tantum ponit ritum externum, sed intendit sacramentum p ergo requiritur inten tio siciendi Sacramentum, seu signum practi

cum gratiae.

Deua de Tria. Sess. I . Cap. 6. Oeclarat, poe- Ditentem non es se vere absolatum, si Sacerdoti desit animus vere ab luendi ; ergo ad valorem Sacramenti Poenitentiae non sufficit ani- . ius pronuntiandi verba, ced requiritur interlatio verὸ absolvendi, seu conserendi Sacramen

tum.

Eadem est ratio de omnibus aliis sacramentis I ergo in omnibus requiritur intentio . faciendi Sacramentum. 2. Alexander damnavit hanc propositionem : Valet Baptisemus, collatus. a Men ro, qui omnem ruum P. Reuter Theol. AGr. P. III. D

52쪽

externum , formamque baptitandi observat, intus vero in corde suo apud se resolvit non intendo facere , quod facit Ecessa atqui valeret Baptismus , si salsceret intentio ponendi ritum externum ; quia excludendo intentionern faciendi per actiones sacramentales, & formam, quod facit Ecclesia, nihil excluderetur, neces.satio requisitum ad valorem Sacrament . Et Ratio est; tum quia Minister Sacramenti non utitur potestate ministeriali, nisi ea velle uti at non vult ea uti, nisi per eam velit producere effectum Sacramento illi proprium itum quia ex mente Christi actiones sacramentales debent esse actus morales , ita, ut Ministri vere dicantur absolvere, consecrare &c. humano modo , actio autem moralis sacra mentalis debet esse intenta , ut talis. Unde

sub mortali tenetur Minister sacramenti habere intentionem operandi nomine Christi, saltem confusam, & implicitam. Caeterum, ut sussiciat in entio faciendi, quod facit Ecclesia, non necessirio debet esse intentio faciendi , quod facit Ecclesia Romana, etsi sola sit veta

Ecclesia ; sed suffcit intentio faciendi, quod facit vera Christi Ecclesia , quaecunque illa sit, imo faciendi, quod facit Ecclesia particularis,

quae putatur vera , etsi reipsa sit filia, modo is illa adhibeatur recta intentio . , quia tunc adest intentio virtualis faciendi, quod Chri- stus instituit, facitque vera Ecclesia, neque error speculativus circa Ecclesiam, vel essicaciam, aut effectum sacramenti impedit huius valorem ex parte Ministri : hinc valide baptistat

Haereticus, negans Ecclesiam Romanam esse veram Ecclesiam, aut per sacramentum con

53쪽

i De Sarramentis in genere. di formam Sacramenti, quod cum sit causan cessaria gratiae , sussicit id applicari; etsi essectus

non cognoscatur, aut intendatur expliciae. iDixi in responsione et In misero per se consciente Sacramentum e nam ad Matrist Onium, quod contrahitur per Procuratorem, sufficit in principali, contrahente per Procuratorem, inistentio habitualis, dum pars altera consentit , quanquam in eo requiratur intentio actualis, 'dum ponit actiones ex parte sua requisitas et uti α requiri ur in Procuratore intentio actualis

contrahendi Domine sui principalis. Atque hoc speciale est Matrimonio , quod , quia est

contractus , per Procuratorem celebrari potest. Resp. 1. Ut vali de conficiatur sacramem 1 .

tum, intentio id cooficiendi imo debet esse Ferri determinara resipectu materiae, di persinat, id debeti est, ferri in per nain, dc materiam deperπ; -pemna,matam. h. Debet esse depraesentia 3. Qitain ta mar vis formalis exelicita magis consulat reverentia: Sacramentia sicque optima sit, non est tamen vid valorem Sacramenti necessaria , sed susscit vim alis, seu formalis implicita. Rario ima partisest , quia alias forma, ut- . Pote C tinens pronomina, .non erit vera, hi patet expensenti lingulas dein actiones sunt circa singularia, nec se extendunt ultra intentionem agentis. Unde , s Sacerdos, habens . ante se duas hostias, vellet tantum unam Conisecrare, &millam deaerminaret, neutra consecraretur quia intentio non foret determinata iquoad materiam, & Arma esset falsa it diceret enim demonstrari materiam, & nulla demonstraretur. Non est tamen necesse, imis per- Peram foret, tutentionem restringere εd ce D 1 ima

i, i

54쪽

tum individuum formaliter , dc explicitὸ ab

aliis discretum v. g. ad Petrum, Catharinam sed dirigenda est intentio ad personam praesentem. Quodsi fiat, Sacramentum , si Matriis monium excipias, valebit, etiamsi alia si persona praesens , quam existimet Sacramentum administrans . error enim ille speculativus intentioni vere conferendi Sacramentum praesenti non obest. Dixi : Si Agatrimonium excipias e cum enim

plurimum intersit, cum qua persona individua vitae societas ineatur, intentio contrahentium Matrimonium est restricta ad personam, cum

qua contrahere statuerunt.

Ratio aviti partis est , quia, ut habet communis sententia PP. & ΤT. Christus Dominus Ministris Sacramentorum potestatem non dedit eorum valorem, vel essetium suspendendi in adventum conditionis de futuro, saltem, si Matrimonium excipiatur. Cujus Ratio est; quia conditio apposita vel fuisset impertinens, v. g. Absolvo te, A cras pluerit ; & jam non poterat rationabiliter concedi facultas tali even tui ais gendi valorem, vel effectum sacramen ii P vel non fuisset impertinens, v. g. Absolvote , ubi aliena restituerisi& in tali casu vel prudenter credita fuisset tempestivὸ conditio purificanda, vel non. Si primum; poenitens absolute est absolvendus. Si secundom; absolutio tanquam indisposito, nisi aliunde excusatio legitima adsit, est neganda, aut jubendus poenitens redire ad conlissionem, ubi o ligationi suae satisfecerit. Unde tentans suspen- .dere valorem vel effectum Sacramenti , non conficit Sactamentum de praesenti, cum ad id

requisita desit intentio : nec de futuro ; quia

tunc

55쪽

De Sacramentis in genere. 63 tunc deest materia & forma. Potest .tamen alia unde non conferri effectus Sacramenti , posita ejus essentia : uti, i si Sacramentum Baptismi conferatur adulto peccatori indisposito ad effe- istum. Pro ratione est voluntas Christi.

Hinc I. Conditio de praesenti, vel praeterito non irritat Sacramentum, si sit posita ; qui,

tunc voluntas aequivalet absolutae, cum existat, nec suspensa maneat. Econtra , si conditio

non sit posita, irritum est Sacramentum, sive jam conditio siti intrinseca, & ex natura, id est, requisita necessario ad valorem Sacramenti uti, si es ritὸ dispositus , si baptizatus, te absolvo b ive sit extrinseca, seu non requisita ad valorem ejus, quod intenditur , v. g. Sacramenti : ut, si restituisti aliena, te absolvo; quia tunc intentio deest. Unde 1. Conditio de futuro temper irritat Sacramentum; quia suspendit praesentem intentionem , facitque, ut Minister hic de nunc non

habeat voluntatem absolutam conficiendi S cramentum d modo tamen non sit aequivalenter de praesenti, ut est secundum aliquos , si dicatur e Absolvo te, si cras Sol oriatur ; quia sensus est : si nunc verum est, quod cras Sol

orietur.

Dixi : Si Matrimonium excipias: hoc enim, sicut alii contractus, valet sub conditione defuturo , quando illa ponitur : neque in tali casu suspenditur effectus Sacramenti, quia con

tractus is non est materia Sacramenti, nisi impleta conditione evadat absolutus, de tunc statim causat gratiam in subjecto disposito : ergo non suspenditur effectus Sacramenti, cum hol ante non sit, sed sit postea. Ratio 3tia partis es , quia intentio for-

56쪽

14 PARS IV. TRACT. L

malis explicita est, qua aliquid clarε cognitu nih intenditur, seu quae perceptibiliter advertit ut ab eo, qui illam habet : ut, si quis animo dicat et Volo hunc baptia ire, absolvere, &c. Hac. magis consulitur reverentiae Sacramenti ', vi ritalis vero , quae recte formalis implicita dicitur, est vis a formali intentione relicta , vieujus actio, per formalem intentionem coepta, continuatur , etsi ad illam non reflectamus rut , si quis positi intentione formali explicita eundi Treviros', colloquens in via cum sociis iter prosequatur', non reflectens ad terminum, quo tendit : similiter , si quis praemissa intentione audiendi Confessiones, legendi Missam, postea absolvat, vel consecret distractus. Talem autem ἰntentionem sussicere ad valid εconficiendum Sacrymentum extra controver

sam est , declaratque satis Ecclesiae praxis , M sensus , quae Sacramenta sic collata approbat Ut Uera, nec immerito : nam talis intentio sus ficit, ut actiones fiant humano modo, & morales sint ε, sicut sufficit, ut contrachiis, oratio, aliaqiae opera sint actus humani , & meritorii in sui continuatione. Et sane , nisi intentio ista sussiceret, Ministri Sacramentorum , haec- - . que suscipien res essent infinitis anxietatibus ex

positi ; cum facillime propter instabilitarem imaginationis labamur in distractiones saepe inevitabiles r atque ita Christus suis Ministris impositisset dissicultatem insuperabilem cum evidenti animarum periculo indeclinabili, ob quae omnes , fugerent ossicium Ministri : quis autem id de Christo vel imaginari sibi au

deat.

18. Dubium tamen est , in quo consistat virtua. In quo lis ista intentio. Suar. Sotus, & alii tenent, , illam

57쪽

illam actionem externam ab actuali mali intentione inchoatam , & vi illius adhuc

perleverantem , quam Volunt laepe perlevera-

re irae cogitationς, & VOlitione eius ἰ ubi co-lis, si talio & volitio praecessit , inquiunt, continuatur raturaliter sufficitque ad augmentum meri' .li libertas mediata. Pallavicinus putat , actioneta continuari dependenter ab appetitii sensiativo. Coning dependenter ab impressione qua- dati in imaginatione , nataὰ intentione prima

A. nunc communior , dc meo judicio vera sentmtia cum Card. Lugone docet, virtualem interiiqnem esse actum voluntatis remissum. . Raris est. Quia actiones externae continuatae fimi humano modo : sicut autem inchoari non possitnt humano modo , sic nec continuari, niti a praesente actu 'oluntatis : aliat. actiones liber coeptae adhuc in sui continuariqne essent humanae & liberae, etsi Deus ad illas necessitaret. 2. Continuando actus bonos augemus merita , etiam dum inculpabilia ter distracti pergimus curri intentione virtuali. . ut communiter admittitur, atqui, nisi adesset

actus voluntatis , saltem tenuis , non aligere mus merita I quia tota. bonitas sorinalis, vis meritoria ab actu. libero voluntatis est Nec Iuvat , quod actus imperatus voluntati

probabiliter sit meritorius , etsi tantum foret mediatE liber , quia is tendit nihiloininus . objectivam honestatem , directus ab actu vo

luntatis libero existente ; at homo continuansactum bonum , per Adversarios actum vol-- /tatis non amplius habet , quo prosequatur hininestatem. 3. Contingit , t ut actione xerunas omittamus ad breve tempus , & itςrum

58쪽

resumanitas sine expressa intentione ; hoe autem non fit sine actu voluntatis tenui 1, quia seci dum omnes humano modo . inchoare nota possumus une actu voluntatis libero 4. Ex perientia docet , quod saepe operemur e ' L nui actu voluntatis : nam , dum accedamur S cramenta . adoramus Eucharistiam, Crucifixi imagini detegimus caput; credimus e noncre dimas autem sine' actu voluntatis, & taenen hum: non advertimus. Rusticus, dum seu Dei ita seminat, sperat messem et alias frumenta non projiceret in terram, & tamen de messe siInathsaepe non cogitat, nec actum spei advertit . quae

. ergo ratio i negandi , nos continuare ad onex nostras externas ex tenui acta voluntatis, inqtini hoc consistere intPtionem virtualem ti Experimur, nos longestiter operari , dum ad alia: etiam fortiter abstracti ambulainus, quim experimur in somn6 : ergo signum est, son solium fieri actionem externam ex sensu appetitivo, vel imaginatione phantasiae , sed adesse actura

voltriatatis, , consequenter cognitionem intelle-

.ehus, quia nihil volitum , , nisi ab intellae ui

I'. - Resp. Intentio Ministri, ut licitδ confe- ordina- rat Sacramentum ordinarie debet quoque efforte abse 'absoluta, potest tamen, de , quando adest pru-

Iutare- dem ratio, aliquando debet esse conditionata

ad edia conditione intrinseca de praesenti , tui si dubium lit de Baptismo, vel Ordine, velata

pinnitens, in necessitate constiturus, sit rite di C. positus &Q. . Ratio Ima partis es ; quia vo luit Christus, & ritus Ecclesiae habet , ut Sacramenta conferantur absolute sinὰ restitistione

ad conditionem , nisi ratio ' prudens suadeae contrarium. Ratio ad partis est ; quia & sa-. i luti

59쪽

De Sacramentu in genere. s luti proximi, quoad fieri potest , & reverentiae Sacramenti consulendum ; hoc autem fit per arpositam conditionem , si Sacramentum ex justa . Causa conferendum est, & prudens sit dubium de capacitate , vel dispositione sebjecti: nam si de- sit conditio intrinseca ; seu requisita ad valorem,

Sacramentum non conficitur,& irreverentia non committitur.

Dixi : Adjecta conditione intrinseca : nam illicitum est , saltem, si Matrimonium excipias, conferre Sacramenta sub conditione extrinseca, seu ponnecessaria ad Valorem, v. g. Baptino te,

si habes eonsensum patrix tui : Absολο te , si μ

ares. An, si quis sub conditione sit baptizandus , vel absolvendus &c. conditio sit veris a Q. bis exprimenda , vel sufficiat mente adjici λResp. Imprimis ad valorem Sacramenti non ditio

requiritur , ut verbis exprimatur i, quia forma satis resttingitur per intentionem mente reten- menda tam , cum verba formae non operentur ultra intentionem loquentis r dein non videtur esse obligatio , ut ore exprimatur , ut tenet Ca-

strop. Gormaet , aliique plures cum Gobat, dicente , satis esse , quod implicitὸ mente adjiciatur : uti, si animum habeat absolvendi v. g, juxta institutionem Christi, vel solos dispositos &c. est quia, licEt verba in for- mis sint absoluta , consignificant tamen 'conditiones intrinsecas , omnique legitimae intenti- oni inest conditio intrinseca , solumque exprimitur , ut minister indicet, se nolle transgredi praeceptum Dei 'prohibentis , Sacramenta j c ferre indispositis. Unde verba , etsi conditio ore non addatur , manent conformia menti. Consulitus tamen est , di psaxi con-

D ue formius,

60쪽

tentis prava sens

Drmius, ut conditio verbis aliis exprimatatium tamen non erunt pars formae

An', vel quando valori S cramenti sit, si Minister habeat duas intentiornes contrarias , quarum una repugnat

ejus valorit

Resp. Non obest valori sacramenti . . si ii

tentio illud conficiendi sit appretiative major, & praevaleat intentioni , . quae valori Sacramen ii repugnat i, quia intentio conficiendi Sacramentum tunc est efficax , altera vero inessicax. Si vero intentio repugnans valori praevaleat , α sit appretiative major, rum ὀbest valori , qui tunc intentio non conficiendi est effcax , intentio vero id conficiendi est inessicax, adeoque nihil essicit. . Porro illa intentio praevalet, & est eficax, intensio quae est magis absoluta e, seu vi cujus operanstra Θ sic est animo comparatus , ut, si reflecteret, alteram posse obesse , eam expelleret. In exemplo : Haereticus contrahit Matrimonium , ita tamen , ut vhlit esse dita lubile , si uxor frangat adsiterando fidem conjugalem i, quia putat sic Matrimonium esse institutum ; is, si sic animo est constituitis , ut adhuc contraheret , etsi sci et esse in dissolubiles praevalet intentio coΠ- trahendi , valetque Matrimonium : secus , isi

ita est animo comparatus , ut non contrahereta

si sciret, eo etiam casu esse indis lubile ; quia Matrimonium saltem jure divino est inditatu- bile. Proin qui intendit distatu bile , Matri .

munium non tutendit, idem Est in aliis

SEARCH

MENU NAVIGATION