Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

6 De modo coniuncta, viri Concursum Dei

tum decretum respectu actus nostri libcri, quod sufficiat ut in eo

cognito Deus cognoscat actum nostrum cise futurum, quemadmodum fateri tenciatur omnes, & videtur expressum Isaiae 1 . I xauit Dommus exercituum , dicens , si non ut putaui, ita fet , o et mente tractaui ita veniet ; dc post pauca , hoc confiditim quod cogi- rari , DominVS exercituum decreuit , oe quis poterit in 71mare ' Di cunt huiusmodi decretum esse voluntatem absolutam ponendi hominem in tali rerum ordine, ac serie, cum talibus circunstantiis occasionibus & moti uis, cum quibus per Scientiam Conditio, natam praeuiderat cum, si in illis conditionibus poneretur ioc aut illud infallibiliter esse facturum concurrente Deo ad eumdem actum Iaec enim voluntas constitvcndi hominem in illis occasio nibus susticit ut actus a statu futuritionis conditionatae transeat adfuturitionem absolutam, atque adeo ut qui fuerat per Scientiam

Mediam praeuisus conditionale futurus,si conditio illa poneretur; illa posita praeuideatur ut absolute futurus ab utraque causa prima de secunda Concursu realiter indistincto operaturis; Ad hoc enim ut actus esset absolute futurus solum desiderabatur impletio cohoditionis per quam suspendebatur.

Addunt tamen, decretum istud non esse omnino primam rationem cognoscendi talem actum secundum omnem statum, tam conditionatum, quam absolutum, quia prius ratione Deus suppo nitur cognouisse voluntatem humanam facturam esse illum,s co inditiones aliquae ponerentur, cuius cognitionis ratio non crat d cretum illudabsolutum, sed,vel veritas ipsius obiecti,vel determinatio voluntatis humanae considerata in statu conditionato.

Ecce qualiter ob putatam immedaationem, identitatemque Concursuum Dei,& Creaturae, Praedeterminantes diuisi sunt ab Assertoribus Scientiae Mediae in hac quaestione;aliis asserentibus decretumconc irrendi Concursu praedeterminante,csse primum, atque s .ficiens fundamentum futuritionis, atquc adeo etiam Co-snoscibilitatis quae est in quolibet actu nostro futuro, videlicci decretum conditionatum praedeterminandi respectu futuritionis conditionatae,& decretum absolutum praedeterminandi, respectu

futuritionis absolutae: aliis id tribuentibus decreto efficaci, SI at soluto concurrendi immediate,& identifice ad nostros actus:Aliis

vero

102쪽

vero existimantibus nullum decretum ita concurrendi ad eos esse sufficientem rationem absolutae suturitionis, & cognoscibilitatis eorum,sed decretum constituendi nos in serie conditionum praevisa per Scientiam Mediam; vel decretum conditionatum concurrendi, non solitarie sumptum,sed coniunctim cum Scientia conditionalium quam supponit, quaque cognψscit Deus quid quibusque positis euenturum sit. Nos autem asserimus prinad: Quod, si Deus in tempore concurreret proximo, immediato,& identificato Concursu ad quasi bet actiones nostrn bonas,aut malis, prout intendunt Aduersarisi non iliceret illi ad hoc voluntas conditionata,indifferens, indeterminata , aut disiunctiva concurrendi vel ad hunc vel ad illuni actum,prout rationalis creatura eligere voluerit: sed oporteret illum habuiise ab aeterno decretum positivum,absolutum,& efiicax determinate concurrendi ad omnes,dc singulas actiones quas elicimus,& nolitionem politi iam concurrendi ad eas quas de facto non elicimus cum tamen possemus illas elicere , quia impossibile est ut Deus maneat quasi suspensus,aut ut negatiu E se habeat circa

aliquod obiectum,sed habere necessario debet absolutum, dete minarumque edicax decretum, quo positivo de qualibet re possibili ita tuat ut ea producatur aliquando, aut d contrario ut nunquam producatur:Et sic quoties homo,vel daemon cliceret actum, verbi gratia,Odij Dei,necesse esset, Deum habuisse ab aeterno actu volitionis qui sic exprimeretur, in talipuncto temporis cum illo mlae vel daemoneproducere actam liberum odi, Deco nolo pro tunc concuserere cum illo ad actam oppositum dilectionis, neque ad ullum alium ex iis

quos ipse non eliciei, si potuisset tamen elicere. Veruntamen , cum huiusmodi voluntas diuina nec possit,nec debeat est e decretum Praedeterminandi physice hominem, vel damaonem ad actum odij Dei, quia id repugnat tum creatae libe cati, tu etiam diuinae sanctitati. Cumq; omnino veru sit quod Suarea in opusc.& alij post illii plurimi docent,decretii illud non posse

etiam nec debere esse absolutu determinatumq; esticax decretum concurrendi in particulari Concursu identificato ad eundem actu odi j,& non ad vilii alium quia si daretur vi im tale in Deo perinde destrueret Iibertatem Creaturae , A in actibus peccaminosis ad-

103쪽

66 De modo comuinionis Concursuum Dei

uersareturdiuinae sanctitati,non minus quam decretum praedete minandi,imo ipsum esset decretum Praedeterminandi: Cumque decretum concurrendi proximo dc identificato Concursu, non possit esse aliud quam vel conditionatum N indeterminatum, vel absolutum,ac determinatum, quorum illud est insufficiens ad in fetendum effectum,istud autem est impossibile stantibus liberi te nostra S diuina sanctitate; sequitur nullum dari tale decretum in Deo concurrendi nobiscum proximo, S: identificato Concusesse, sed opinionem qua asserebatur necessitas Cocursus diuini pro ximi identificati ad quemlibet actum nostrum, quae radix fuit disiesionis quae in hac praeclara quaestione intercessit inter Adue sarios aduersum se inuicem,esse resormandam,& corrigenaam. D ici mus secundo,inficiata i lia cooperatione proxima identificata Dei, cillime , nobis explicari decretum quo Deus praefi- nire potest nostros actus, siue ut fiant, siue ut fieri permittantur. ac proinde facillime explicari qualiter in decret0 huiusmodi prae finiente, Deus certissimc intueri possit actuin nostrum ut absolute

futurum.

Sic autem explicamus nimirum,ctim voluntas nostra,iuxta n

stram sententiam, sit causa totalis, & adaequata suae operationis modo caeteris omnibus ad operandum praerequisitis instructa sit, inter quae nullus ut dixi,requiritur Concursus Dei praedeterminas. aut identificans,benc tamen habitus,aut qualitas supernaturalis,lioperatio nostra futura est supernaturalis,hinc fit,ut Deus per Sci

tiam Conditionatam intueatur quos actus naturales,aut supernaturales, bonos, aut malos voluntas creata sit operatura, aut non

operatura A singulis occasionibus,& circustantiis,si in illis constituatur,habeatque coniunctum sibi habitum,aut qualitatem supernaturalem,siquidem de actu supernaturali sermo fuerit, necesse est enim Deum praecognoscere ab aeterno euentus omnes. Tum verb deinde posterius ratione Deus statuit absolute de euentu conditionis, & de operatione secutura, scilicet decernendo permittere, vel efficere ut voluntas in illis occasionibus constituatur,x necessariis comprincipiis ad naturaliter,aut supernaturaliter operandum instruatur,aut ex opposito,Vt non constituatur,nec instruatur; quo ipso euidens est Deum per scientiam vis

104쪽

nis cognoscere implendam,aut non implendam esse conditioncm prout ipse decreuerit,conditionem,inquam, per quam suspendebatur euentus ne adhuc csset absolute futurus, aut absolute non futurus,& sic purificata conditione illa, necesse est Deum intueri

actum naturalem aut supernaturalem voluntatis absolute sui rum;aut futuram citis negationem absque eo quod decernat prae- determinare,aut Concursu proximo, & identificato concurrere,

sed solum Concursu remoto,ac mediato qualem diximus esse necessarium ac susscere. Atque ita voluntas constituendi hominem in praedictis occasionibus in quibus praeuisius fuerit operaturus , aequivalenter, ac virtualiter est voluntas ipsius operationis, in qua voluntate potest certo praeuideri ipsa operatio ut absoluto sutura;& quidem,si operatio fuerit illicita, voluntas Dei solum est ad illam permittendam;si vero bona, etiam ad promouendam; eritque Deus de actu nostro libero a se volito ac praefinito securissimus, quia nullum absolutὸ praefiniet actum,sive formaliter in ipse actu, siue virtualiter in praevisis coditionibus, S dispositionibus, neque statuet permit

tere, aut efficere ut ullus actus a nostra voluntate ii re fiat, nisi quem iam ante, & secundum rationem prius per Scientiam Conditionatam praeuiderat libere a nobis adaequate, SI totaliter concurrentibus esse producendum, si voluntas nostra in his, aut illis occasionibus,& circus antiis poneretur. Et sic patet quanta sit utilitas sententiae negantis Concursum Dei proximum, & identific tum ad singulos alius nostros esse necessarium, quam alioqui esseverissimam quarta praesertim parte huius opusculi demonstraturi

105쪽

63 De modo coniunctionis Concursiuum Dei .

CAPUT VII. si ualiter in explicanda infallibitare prouidentia Dei

circa actus nostros liberos, non obstante eorum conti

gentia, Praedeterminantes diuisi fuerint ab Assirioribus Scientia Media, ob existimatam ab utrisque id n-

aia Diiunae prouidentiae de actibus nostris tum naturalibus, a iam etiam supernaturalibus ordinauit , & disponenti duo conuenire debent, videlicet omnimoda infallibilitas,firmitasque, seu ut alij loquuntur,indesectibilitas,in eo consistens quod implicet contradictionem actum aliquem humanum essicaciter a Deo csse volitum,ac intentum tamen eum non euenire summa, suauitas,in eo sita,qubd diuina voluntas,dum coniungit se homini ad operandum cum illo, dumque applicat media opportuna, Mconsentanea, Vt sua prouidentia, & voluntas indefectibilis eis ctum sortiatur , integram tamen creaturae rationali permittat agendi,& non agendi libertatem: necesse est, Deum prius ratione quam actam nostrum liberum fieri absoluta voluntate intendat, praecognita habere essicacissima media, quibus adhibitis ipse de effectu a se intento possit esse securissimus, & procul omnino abesse ab omni periculo frustrationis, ambiguitatis, aut deceptionis, alioquin est et imprudens, ac temeraria voluntas quae absolute ali quid vellet ut infallibiliter ciliciendum, ignorando , aut non habendo in sua potestate media quibus efficere possit ut in fallibiliter

fiat.

Itaque,ut duae istae conditiones, infallibilitas nimirum, & contingentia coniugantur in eodem actu humano,& libero,siue ille sit supernaturalis, aut naturalis, quem Deus praefinierit ; necesse est, Delia, ex vi suae praefinitionis, ac prouidentiae taliter mouere humanam voluntatem , M taliter cum illa concurrere, ut omnino in-

fallibiliter

106쪽

fallibiliter essiciat actum, quem Deus intendit, ac praefiniuit; de veille amis nihilominus euadat liber , quae duo videntur incompa

Nam actum aliquem humanum infallibiliter elle tuturum, per inde est,ac si dicamus falsitatem esse non posse in propositione quς asseruerit actum illum esse futurum,& intellectum illum falli, cry rare non posse,qui iudicauerit, asserueritque acthun illum esse suturum; Constat enim infallibilitatem relationem habere ad mentem,seu intellectum, non minus quam veritatem,& falsitatemὶ hoc autem est,propositionem illam non posse esso falsam,&consequenter necessario esse veram : Atqui propositionem illam necessatio esse veram, praesupponit futuritionem euentus aliquo modo esse

necessariam. . .' '

Quemadmodum enim ab eo quod res est, aut non est, propositio de praesenti dicitur vera,vel falsa,& cx eo quod res suit,aut non fuit, propositio de praeterito dicitur vera,vel falsa,& ex eo quod res futura, aut non futura est , enunciatio de futuro dicitur vera, vel falsa; ita ex eo,quod res necessario est, fuit, aut futura est Vel CX , opposito non cst.non fuit,aut non futura est, propositio qua asseritur rem esse, fuisse,aut futuram esse,dicitur necessario vera, aut necessario falsa,& quemadmodum se habet simplex veritas enuncia tionis ad simplicem existentiam obiecti, in qua scindatur, ita soli bet necessitas veritatis,quae in enunciatione reperitur, ad iacccsi ita- tem existentiae obiecti: quo fit, ut quia cognitio quam Dcus habet de futuritione alicuius actus nostri est necessario Vera, ita Vt repu- gnet eum decipi, aut falli posse, necesse etiam sit actum nostrum, quem Deus cognovit,ac praeordinauit esse suturum, habere quan-;dam speciem necessitatis, ut sundare,ac terminare possit cognitiO-: .. nem Dei necessario,atque infallibiliter Veram. At vero ex alia parte,actum aliquem nostrum libere,& contin genter esse futurum, idem est, ac non esse necessarid futurum, sed ita accepturum esse existentiam a causa quae illum productura est, ivt ea ipsa possit si velit,ab istius effectus productione abstinere: Est. autem perdifficile ad explicandum quomodo existentia , seu futu-,ritio eiusdem actus possit esse necessaria simul , m n necessariat, . tWcessaria prout rinvisitur adin allibilitatem,'O necessa i , p i. I 1 requiritur '

107쪽

o De modo coniunctionis Concursum Dei

requiritur ad contingentiam; quae Cuic dissicultas non est maior in actu libero supernaturali quam in naturali,sed una prorsus,& eadem in utroque, carnque ob rem similiter utrobique explicari

debet.

U. Propter hoc, Praedeterminantes praecipue solliciti de saluanda

indefectibilitate prouidentiae Dei , atque adeo de explicanda in- fallibilitate acthi nostri a Deo praeordinati,ac praeuisi ; cum alioqui praesupponerent nullum actum produci a nobis posse, quin necesse ru ut Deus ad eundem proximE, immediate, atque identifice pro-

ctuc cladum conueniat eodem puncto, ac momento temporis; exi-

itimauerunt aptissimum medium ad c5 iungendam in codem ama Dei, SI nostro, siue supernaturali, siue naturali in fallibilitatem cumlibet tale, cs. Praedeterminationem physicam, qua in voluntate ominis recepta in fallibile est effectum, pro quo ipsa conseretur, este futurum ; libere tamen, inquiunt, quia Praedeterminatio facit nos velle, & operari id quod Deus vult, & eo modo quo ipse Vult; ipse autem vult nos velle,& operari liberh.

Hinc fit, ut Deus per Scientiam sima plicis intelligentiae squam

tamen eorum plerique permittunt vocari Scientiam Conditiona ram) praecognitam habens certissimam esticaciam cuiussibet PDς- edeterminationis physicae, clarissimis oculis praeuideat quina actus humani in singulis occasionibus,cx qualibet physica Praedetermi- natione quam ipse adhibere voluerit, sint secuturi; propter quod ipsi, quemadmodum diximus supra cap. s. in obiecto Scientiae Conditionatae, inter alias conditiones ad effectus futuritionem conditionatam necessarias,includunt decretum conditionale Dei praedeterminandi voluntatem, in hunc fere modum; Si Petrus in hac, aut illa occasione constitutus fuerit, habuersique Praedeterminationem physicam ad hoc, aut illud faciendum, certissimo hoc,aut illud aget ; Ea vero praesupposita Scientia, dicunt Deum absolute, & efficaciter eligere, ac praefinire, aut saltem permit tere quos actus ipsc maluerit ex iis quos iam antὸ praeuiderat esse futuros, si conditiones illae implerentur, & physicae Praedeterm

nationes accommodatae conferrentur , decernendo ut Petrus, exempli gratia, in tali occasione constituatur, & ut Praedetermia

natio pbysica ad operandum actum praefinitum illi conseratur; atque

108쪽

Creatura , sc. Pars I. Cap. VI I. 7i

atque ita existimant , decretum Praedeterminandi voluntatem creatam, atque adeo ipsam Praedeterminationem ex eiusmodi decreto secuturam reddere prouidentiam Dei indefectibilem, S deessectua se intento securissimam. Alij contra, reiecta Praedeterminatione physica ab actibus no III. stris, tum naturalibus, tum etiam supernaturalibus , tanquam libertatis nostrae inimica, sed tamen admissa proximitate, immediatione, Sc identitate Concursuum Dei, & Creaturae,voluerunt Deum de quolibet actu libero humano,naturali,aut supetnaturali, a se intento, ac praesinito , csse securissimum beneficio Scientiae Mediae, non quidem ineludentis in obiecto decretum condbtionatum praedeterminandi, sed duntaxat decretum conditionale concurrendi Concursu immediato,proximo,& identificato,cO-que naturali, & ordinario, si actus suturus sit naturalis, aut praestantiore,& supernaturali, si actus futurus sit si pernaturalis : ea enim Scientia admissa, & praesupposita, perspicuum erat nullum esse periculum ne creatura dissentiat, & Deum nullo modo exponi periculo carendi essectu, quem praelucente sibi Scientia illa Media absoluto intendit, ac praefiniuit, etiamsi neque intrinseco, neque extrinseco, siue per modum principij, x actus primi, siue

per modum causalitatis voluntatem creatam praemoueat, atque

ad consensum physice praedeterminet; nimirum, quia non praesiniuit actum, nisi quem per Scientiam infallibilem iam ante, hoc est,in priore signo rationis,praeuiderat infallibiliter esse futurum,si voluntatem creatam in his,aut illis circunstantiis,& occasionibus statueret, aut statui permitteret, suumque Concursum immediatum,& indistinctum,ac denique omnia ad operandum actum paturalem , aut supernaturalem necessaria illi conserret.

Nos vero quibus omnino persuasum est, Scientiam illam Me- I V. diam sustineri aliter non posse, ubi agitur de coniunctione Concursuum Dei,& Creaturae, quam reformata propositione illa philosophica,qua asserebatur indispensabilis necessitas Cocursus Dei proximi,& identificati ad quamlibet actionem nostram ; consequenter dicimus reformato, & correcto illo falso principio, facillime tribui Deo, & explicati persectissimam scientiam actuum nostrorumi, tam naturalium quam supernaturalium futu'

corum

109쪽

1 De modo coniunctionis Coneur in Dei

rorum sub conditione,non quidem praesupposito dccreto condi rionato praedeterminandi , quemadmodum Praedeterminantes volunt, neque similiter praesupposito decreto conditionato con currendi proxime,& identifice quemadmodum praetendunt Mo- demi Aisertores Scientiae Mediae, sed prorsiis absque ullo tali de creto, quandoquidem neque Concursus physice praedeterinmans neque influxus Dei proximus, & identificatus requiritur ad hoe

ut creata voluntas operetur, nec consequentcr decretum alterutrius nobis a Deo conserendi, sed ipsa voluntas nostra est causa totalis,& adaequata suae operationis, modo caeteris omnibus ad operandum praerequisitis instructa sit,inter quae nullus, i dixi, re quiritur huiusmodi Concursus praedeterminans,aut identificatus benc tamen habitus, aut qualitas supernaturalis, si operatio eius futura est supernaturalis, prout iam iterum superiori capite dixi mus ncque enim vitare omnino potuimus, quin in materiis istis prorsiis assinibus atque iliter se coniunctis aliquam dictorum repetitionem faceremus Hinc ergo fit,ut Deus per Scientiam Cori

ditionatam intustus quos actus naturales , aut supernaturales v luntas creata sit operatura, aut non operatura in singulis occasionibus, Arcircunstantiis si in illis constituatur, tabe atque coniunctum sibi habitum, aut qualitatem supernaturalem, si quidem de

actu supernaturali sermo fuerit, tum demum posterius ratione, la- tuat absolute de euentu conditionis,scilicet decernendo permittere,vel effficere ut voluntas in illis occasionibus constituatur ;necessariis comprincipiis ad naturaliter, aut supernaturaliter op randum instruatur ; aut ex opposito ut non constituatur, nec instruatur: quo ipso euidens est,Deum per Scientiam visionis statim cognoscere implendam, aut non implendam esse conditionem perq0am suspendebatur euentus, atque adeo intueri actum naturalem aut supernaturalem voluntatis absoluth futurum, aut negationem eius,absque eo quod decernat praedeterminare, aut Concursu proximo identificato concurrere eritque Deus de actu nostro a se volito, S: intento securiis natis, quia nullum absoluto, Meuicaciter intendet actum, nec statuet permittere, aut cilicere Utvllus actus a nostra voluntate libere fiat,nisi quem iam ante, & secundum rationem, prius per Scientiam Conditionatam praeuide-

110쪽

rat libete a nobis essetroducendum si volentas nostra in his, aut illis occasionibus,& circunilanciis ponere tuti. Vnde,si praevidit hominem,exempli causa, ambulaturum, aut poenitentiam superna turalem habiturum absque proximo, de identificato Concursu Dei, casu quo invitetur ab amico ad ambulandum, aut a conci natore ad poenitendum , vulitque pririinire absolute ambulationem illam, aut poenitentiam, prius rationc quam videat illam ab- tu id esse futuram,debet collan statuere, & efiicere ut ille homo invitetur ab amico ad ambulandum,aut a concionatore ad poenitendum: siquidem ut ambulatio,aut poenitentia ista esset absolute futura nihil aliud desiderabatur praeter impletionem conditionis, ex quo fit ut Deus videns,ac sciens conditionem esse implendam; nimirum,quia ipse decernat ut impleatur,videtque se neque mutare posse conssilium,neque ab ullo impediri posse, quo miniis con ditio illa impleatur quae suspendebat euentum ambulationis, aut poenitentiae, videat quoque cilcctum csse absolute futurum qui fuerat prquisus ut futurus sub illa conditione,id est,si conditio purificaretur, & impleretur : neque enim negari potest quin Deus hunc veluti syllogismum cognoscat, iste homo omnibus ad operandum necessariis sussicienter instructus,casu quo invitetur, consentiet , sed inuitabitur, ergo consentici: maiorem intuetur pcrScientiamConditio natam: minorem videt in decreto quo statuitem cere,ut homo iste invitetur: conclusio autem est cuidens, quae latere Deum non potest. G :Et sic patet, qualiter admissa nostra sententia, reformatόque illo principio philosophico facile sit intelligere, & explicare quomodo in eadem actione libera, tam naturali, quam supernaturali duae illae conditiones infallibitatis & contingentiae uniri possint, quae idebantur esse contrariae;siquidem infallibilitas prouenit ex Scientia Conditionata Dei ilibertas autem, seu contingentia, eX. eo quod Deus neque praedeterminet voluntatem, neque cum ea concurrat prodiime, & identifice, neque immittat in eant aliquid unde necessitetur ad unam contradictionis partem , sed relinquat eam operari actum suum collatis conseruatisq; illi potetia,Virtute, propensione acviribus ad operandum suffcientibus ac necessariis

seu quod idem est, praestito illi Concursu remoto selum, ac me-K diato,

SEARCH

MENU NAVIGATION