Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3ή De modo com m is Concursuum Dei

certo sciret, id quod prius responderat euenturum,dicendum esset Deum coactum iri,vel tacere, vel aperte profiteri se nescire; quod est absurdum. Quinto, sequeretur Deum non habere de huiusmodi proposutionibus conditionatis maiorem certitudinem quam possit habere naturaliter creatura,nimirum homo prudens, vel Angelus, qui ex

signis euentum cum morali quadam certitudine augurantur. Sexto, sequeretur Deum manere per totam aeternitatem ince

tum de infinities infinitis conditionalibus, quarum hypotheses reipsa nunquam sunt ponendar,sed quae tamen venire nobis possunt in mentem, & de quibus ipse Deus interrogari posset a nobis, aut ab Angelis. Septimo, sequeretur Deum non habere perfectissimam prouidentiam,sed in omnibus sere, quae operatur circa creaturam rationale procederocaeco modo, nesciendo quid' inde esset secuturum, vel duntaxat coiectando, hoc autem intolerandum absurdum estiliquidem diuina prouidentia ut sapientissimo modo procedat coniuncta habere debet hanc praescientiam,vt perspectum habeat quid ex omnibus ordinationibus suis sit euenturum: item & ex promissionibus alioqui quasi tentando, & dubitando procederet , Meque posset quidquam infallibiliter ordinare, nisi praedeterminando causas liberas,& tollendo ab eis libertatem; quam rationem latius exponit Suares in opusculis capite quarto, libri secundi de scientia

futurorum contingentium,eamque confirmat ex efficaci electione ad gloriam,quam putat esse factam gratis ante praeuisionem meri torum itemque ex dono perseuerantiae, & confirmationis in malia supposito quod salua libertate conferatur; ex vocatione essicaci,&auxilio praeueniente,ac tandem ex praefinitionibus actuum liber

rum,qu 'a existimat,supponitque esse possi bilem. Alteraratio quasi a priori es quia cum Deus praeditus sit infinita vi intelligendi, Scientiam omnem possibilem habere debet, id

est, quaecunquenullam implicat contradictionem , aut imperfectionem; at ista est huiusmodi, ergo. Probatur minor quia potius -ita praeuidere futura condicionata, summa perfectio est simpliciter simplex,nullamque excludens maiorem,vel aequalem, per se valde optabilis,& persectissimo Prouisori necessaria, & quam in Deo re

72쪽

periri naturalis hominum instinctus docet; omnes enim quosus

terrogabis quid fuissent facturi,si hoc,aut illud illis accitasset, illic confidenter respondebunt, non id quidem se sciresed Deum , pas is linque gentiles huiusmodi scientiam futurorum sub conditione

desiderant, M conantur assequi consulto numinis oraculo : nonc si

ergo credibile id esse per se impossibile,&iniri luere contradictio nem,quin potius ipsum commune iudicium, & appetitus generis . humani aperth indicat rem esse possibilem , & expetendam, tanquam magnum bonum, ob idque eiusmodi praeicientia maximi apud omnes cxistimatur ad prudentem rerum suarum dispositi

nem.

Amplius,sicut diuina voluntas extendit se ad omne bonum apprehensum,& omnipotentia ad omne bonum possibile,& immensitas ad omne spatium imaginabile ,& aeternitas ad omne tempus; ita diuinus intellectus ad omne id quod cst obiective verum:at suturum contingens conditionatum est obiective verum, ergo. Pr batur minor omnibus illis rationibus quibus alibi probatum reliquimus propositiones singulares de futuro contingente absoluto esse determinate veras aut falsas, est cnim par utrobique ratio, nec conditionalis in hac materia differt ab absoluta, nisi in conditione, quae adiecta nihil adimit propositioni absolutae, nisi futuritionem absolutam cuius loco confert futuritionem conditio natam: ex quo sequitur,ut si propositio ante adiectam conditionem habeat determinatam veritatem, cam profecto retineat post appositam condiarionem , exempli causa, haec propositio. Petrus in tali occasione constitutus,& ab ancilla tentatus,negabit Dominum erat determinate Vera ante rei eventum; neque enim euentus fecit ut inciperet esse vera,sed veritatem eius antea latentem detexit, quod si quis eadem propositionem adiuncta conditione protulisset, hoc modo. Si Petrus in tali occasione constituatur , M ab ancilla tentetur, negabit Dominum;sanc illius propositio veritatem suam non amisis set,sed omnino ac determinatε vera filisset, quin etiam ipsa eadem prius vera fuit in statu conditionato,quam in absoluto. Confirmatur quia,si Petrus vocaretur ad actum contritionis et ciendum reuera consentiret, veI non consentiret, neque enim posset eisicere utrumque simul ed alterum duntaxat;illudque, tametsi E α nobis

73쪽

De modo niti Eonis Concursuum Dei

nobis ignotum, esset tamen determinate verum, quamuis libere euenturum;adeo ut posset non euenire; ergo,si nunc aliquis affirmaret id quod reuera futurum esset tali conditione posta,propositionem determinate veram proferret,si negarct,fallam. Denique,constat Deum affirmasse, S praedixisse multas huius modi propositiones, ergo vetissimae erant , ac proinde necessario cognoscibiles sicut,& caeterae similes ab intellectu infinite perspicaci: SE sane experimur , quod dum propositiones do contingente futuro sub conditione veniunt nobis in mente,non statim illis dis sentimus,sed, si non persuademur saltem suspensi manemus, utra pars contradictionis vera sit,aut falsa: ergo tales propositiones non sunt falsae ex terminis,nec earum veritas, aut falsitas est suspensa a parte rei,sed solum ad summum, quoad nos: unde sit,ut, qui volunt hanc Scientiam non esse in Deo, teneantur ostendere eam esse quid impossibile,& repugnas,nimirum, quia illius obiectum sit in- intelligibile,impossibile,ac repugnans. Nam nisi obiectum sit huiusinodi, potius repugnabit Deum illius cognitione carere. Postrema ratio qua Assertores Scientiae Mediae necessitatem Scientiae Conditionatς stabilire coantur,desumi solet ex humani arbitrij libertate;quae non videtur posse consistere nisi Deus sinat illud agere motus suos, adeoque in determinando Concursum situm resipiciat ad determinationem creatu rae,illique sese accommodet , supponatque illam in praescientia,cui argumento fauent dicta sanctorum, dum docent, Deum ita nos vocare prout nouit

nobis congruere ut vocantem sequamur,sic autem vocat in tempore prout decreuit ab aeterno ergo vocationem decernit supposita praescientia consensus futuri si gratia vocationis adqsci. Item Deum creatam voluntatem sibi permisisse, ut eligat quid pla

Favent etiam Theologi ac Philosophi,dum docent,primb causam liberam habere paratum Cocursum Dei non solum ad actum quem ipsa facit, sed etiam ad oppositum, & ad omncs illos quos facere posset,& non facit, Secundo, causam primam cum secunda concurrere ex certa intentione, non temere, casu,caeco modo,& ignorante, Tertio, causam primam a secunda libera determ natiquoad exercitium, de sp ificationem actus liberi. Quarto, i Deum

74쪽

Deum permissuE solum se habere ad actum peccati. Quinto,

Deum praestire futura in determinatione suae voluntatis. Nam primb, paratum csse Concursum Dei ad actum quem homo non facit, non cst aliud quam Deum absoluto fuisse decreturum concurrere ad talem actum, si praevidisset nostrum arbitrium sese determinaturum esse ad eundem actum. Secund5, non potest causa prima ex certa intentione concurrere cum secunda, nisi

praesciat Concursum illius,ad quem prima ordinet , dirigatque id quod ex parte sua requiritur. Tertio, si determinatio causae primae fit , causa secunda, ergo causa prima supponit in praeseientia determinationem secundae, neque potest Deus velle accommodare se determinationi causae creatae quin ipsam praeuiderit. Quarib,nec potest permissiuc solum se habere ad actum peccati,quando illum producit,& coefiicit nobiseum. nisi quia ad illum non determinat voluntatem nostram, sed sinit se ab ea determinari d quod bene intelligi nequit nisi ante decretu permissium, seu,quod idem est,ante decretum concurrendi ad actum prauum

praesciat futuram arbitrij nostri determinationem, supposito quod se ipsi adiungere velit ad operandum , & quod actionem illius non impediat,quam impedire neque vult,neque debet,sed potius

eandem cum voluntate nostra cocificere.

Quinto, non potest salua libertate nostra praestire sutura in de creto suae voluntatis, nisi quia per praeseientiam conditionatam ante omne decretum sciebat certissime de singulis actibus liberis, tam bonis, qu in malis in particulari, ipsos futuros tali tempore, loco,modo, &c. si causas liberas crearet, & in tali rerum ordine collocaret,& cum illis concurreret, unde hoc ipso quod vult causas ipsas creare, M in tali rerum ordine constituere, te cum illis concurrere, nouit absolute istos actus esse futuros,posita enim hypothesi sui decreti praestientia conditionata transit in absolutam. vel potius absoluta succedit conditionatae, atque hoc modo dicimus Deum praescirc sutura in determinatione suae voluntatis,& in decretis suis,non quibus inconsulta nostrὰ volutate decreuerit ut

omnia sic fierent,sed quibus post Scientiam istam Conditionatam

decreuerit causas creare tales dispositiones circa illas ponere. . . . E i

75쪽

38 De modo coniunctionis Concursuum Dei

vel permittere, & cum illis concurrere, sic, chm sciret Petrum negaturum,si permitteret eum poni in illo discrimine, dc tentari, da cum illo ad operandum concurrcret iuxta exigentiam volunt iis ipsius,hoc ipso quod voluit id permittere, & cum illo concurrere , sciebat negationem abso late futuram : & haec praescientia actus nostri in decreto Dei, est veluti abstractiva, cui nihil praeiudicat aut repugnat altera veluti intuitiua per quam Deus ab aeterno videt actus nostros immediate in seipsis.. Ecce quomodo Assertores Scientiae Mediae existimant illam esse omnino necessariam, ut conciliari possit libertas arbitrij nostri cum simultanco, & identificato Dei Concursu Sc cum decreto illius nobis in tempore conserendi ad singulos actus nostros cuiuscumque sint ordinis, nimirum supernaturalis, aut naturalis, quam eandem Scicntiam Conditionatam docet csse necessariam ad pleraque alia rnysteria fidei nostrae declaranda Praecipue vero ad saluandam Dei innocentiam, & sanctitatem non obstante Concursu identificato ad actus prauos,quia,inqui ut, per nos,& non per ipsum stat, quod hic & nunc cocificiat actum

pravum,ad quem non decreuit concurrere ex seipso, aut ex affecta erga talem actum,sed ex munere,ac dubito causae primae, con' .sul in voluntate nostra, &praeuiso per Scientiam Mediam quod ipsa determinare se vellet ad actum prauum;quo fit ut nostrae ipserum electioni,& malitiae imputari dicant quod Deus cooperatus nobis fuerit ad actum prauum,cum tamen ipse maluisset cooper ri ad bonum,si voluntas nostra id elegisset Veruntamen suis cere nobis debent priora argumenta,quae re' tulimus ad confirmandam necessitatem Scientiae Conditionatae, ni tuique necesse est uti hac postrema ratione , quae, tametsi hac tempestate multum inualuit, plena est tamen falsitatis; tum quia supponit Deum necessario concurrere debere ad actus nostros Concursu identificato,& simultaneo,cuius contrarium infra suscostendimus,lum quia ex dicendis in 1. parte huius opusculi facile apparebit modum explicandi Scientiam illam Conditionatam, quo maxime uti solent Assertores Scientiae Mediae, esse inintelli sibilem,i mpossibilem. ac repugnantem ; neque explicari unquam

posse quiduam sit illud quod Deus in voluntate nostra per Scie

76쪽

t 'Creatura,so. Pars I. Caput III 39

tiam Condicionatam,aut Mediam intueri,& obseruare queat;vnde veluti obiective excitetur ad conserendum hunc potius quam illum specie Concursum, si verum cst voluntatem ne minimam quidem actionem posse elicere absque immediato, identificato,&simultaneo Concursu Dei, ut contendunt Assertores Scientiae Mediae ivnde tandem conlaquens erit,ut,tametsi praescientia conditionatorum contingentium sub conditione congrua, & causalisit utilissima ad prudenter sancienda decreta infinitae Prouidentiae ac sapientiae Dei, Malioqui necessario competat intellectui diuino infinite perspicaci, & omniscio , prorsus tamen nihil commodi afferre possit ad adstruendam conciliandamque libertatem

Creaturae, dc diuinam innocentiam, ac sanctitatem cum decreto concurrendi nobiscum ad actiones omnes nostras liberas tametsi prauas Concursu immediato,identificato,& simultaneo.

Caeterum de nomine scientiae Mediae nihil contendo,est enim sane veluti media inter scienxiam simplicis intelligentiae Si illam ivisionis, quemadmodum futura sub conditione quae sunt illius obiecta, neque spectantur ab ea praecise ut possibilia, neque ut ab solute futura,sed veluti medium quendam statum habentia, scili cet veluti conditionale futura, propter quod scientiae isti nomen

attributum est satis accommodatum Scientiae Conditionatae, aut Scientiae Mediar.Qubd autem patronos illius appellamus Moder- nos Assertores Scientiae Mediae, non id ita accipiant velim, quasi existimemus Scientiam futurorum conditionatorum esse noui tium commentum, prout illam aliqui immerito appellant. Fatemur enim eam a Sanctis Patribus agnitam, intellectam, traditam;

sed quia altera pars auctorum Concursus immediati hunc usum isti scientiae attribuit, videlicet dirigendi Deum ad deccmen' dum, prouidendumque nobis Concursum identificatum, huius potius,quam illius spe fiet ii propterea nos qui hunc illius scientiae

usum reprehendimus, non agimus contra Scientiam Mediam, nec contra priscos illius Assertores, sed contra Modernos, nec qualitercunque contra istos,sed solum quatenus existimant beneficio Scientiae Mediae rite explicari posse dissicultates omnes, quae moueri solent occasione coniunctionis, & praetensae identitatis Concursuum Dei α Creaturae ad quamlibet istius operationem;

77쪽

o De modo coniunctionis Concursuum Dei

quem quidem Scientiae istius Mediae usum inficiamur Patres imtellexisse & maiores nostros annunclauisse nobis.

CAPUT. IV. Quid sit Prade ierminatio plasica, a qua Tradeterm nautes a e alioquomodo a praefinitione distinguatur.

I. Vi admittunt Concursum Dei proximum, immediatum, M identificatum esse in dispensabiliter necessarium ad quamlibet operationem Creaturae, diuisi sunt in plures dicendi modos, Aliqui enim eorum contenti sunt proximo isto, & identificato Concursu, qui sit influxus immediate attingens effectum per modum viae, alitonis, productionis seu dependentiae a Deo simul,&ι a Creatura prodeuntis. At ij praeter Concursum Dei proximum,&identificatum cum actione creaturae, quem libenter admittunt, requirunt praeterea aliam insuper Dei actionem, a priore distinctam realiter, qua ipse solus immediate attingat & producat effectum: Denique alij, praeter dictum proximum, simultaneum, Midentificatum Concursum Dei, requirunt ad singulas Creaturae actiones prannotionem diuinam, quae sit aliquid a causa prima in secundas derivatum,& in eisdem receptum,quo moueantur,excitentur, applicentur, determinentur ad agendum , quodque ideo praesupponatur ad illarum actiones, veluti complementum viri tis agendi illarum, habens esse quoddam incompletum, intenti nate , ac fluens ad eum fere modum quo colores sunt in aere, x virtus artis in instrumento artificis : Et postremi quidem isti rursum diuisi sunt inter se,sed quia conueniunt in adstruenda praedeterminatione physica, propterea efficto ab hac eorum sententia vocabulo, ut breues habeamus terminos, Praedeterminantes appellari possunt. Et quidem duo sunt quae nos in hac prima parte huius opusculi' breuiter

78쪽

' Creatur Pars I Caput IV.

breuiter explicare debemus de Praedeterminatione physica: Pri- mum est illud quod habetur in titulo huius capitis. Alterum autem paulo poti sequentibus capitibus proponemus; nimirum

qualiter circa scientiam conti figentium , tum conditionate, tum absolute futurorum , S circa decretum concurrendi nobiscum

necnon etiam circa in fallibilitatem prouidentiae Dei,& alias di ficultates attines, Praedeterminantes ab Assertoribus scientiae' - . Mediae diuisi fuerint ob putatam ab utrisque proximitatem Concursus diuini,& identitatem cius cum Concursu creatu rae;Caetera enim quae ad resutationem ipsitus Praedeterminationis physicae pertinent, in tertiam parrem huius opusculi reseruantur. Vt igitur accedamus ad inuestigandam naturam Praedeterminationis physicae; iterum aduertere oportet secundo, distingui posse duplex genus praedeterminationis, & de Vtriusque natura, & discrimine sermo nobis esse debet: Vna cst cXtrinseca respectu volutatis cre tae : Altera intrinseca,& inhaerens eidem,ac recepta in illa ; Prima est actus efficax,& absolutus voluntatis diuinae, quo emcaciter, Mabsolute statuit ut talis, aut talis actus a nobis fiat, hoc, aut illo tempore, nihil tamen immittendo in nostram voluntatem immei diate ex vi talis praedeterminationis, seu praefinitionis,quam pro- pterea appellare possumus praedeterminationem Dei pure immanentem , quia ex vi praecisi illius nulla entitas immediate in nostram voluntatem immittitur, siue per modum actus primi, siue per modum actus secundi,quo ea determinetur ad agendum. Haec praedeterminatio, quae commodius appellari potest praefinitio, seu praedefinitio,nullo modo inhaeret voluntati creatae,sed est omnino extra cam, imb non est opus ut ex vi illius praestetur nobis Concursus aliquis proximus, identificatus, & simultaneus; quia, tametsi peream Deus praefiniat actus nostros , decernatque ab aeterno ut sint, & consequenter prius duratione quam reueta fiant, tamen decernit eos esse futuros posterius ratione quam per Scientiam Coditionatam viderit eos determinate esse futuros Ma voluntate nostra eliciendos, si Deus permittat illam operarr lam,& omnia illi ad operandum requisita concedat, prout infra ostendemus Deum concedere posse, N permittere ut creata voluntas absque immedi to, & identificato Dei Concursu operetur. F Verum,

79쪽

L De modo coniunctionis Concurstam Dei

. Verum,hoc primum genus Praedeterminationis, seu praefinitionis,est potius quidam veluti consensus quo Deus directe consentit ut actus libera nobis fiat, & complacet sibi in illo, si bonus sit, aut saltem in illius permissione,si iit malus;ac propterea multi existimant hanc non esse proprie dictam praesinitionem. Appellantcnim praefinitionem proprie, decretum diuinae voluntatis absolutum & efficax,quo vult aliquem effectum csse futurum, antequam absolute,& efficaciter,uelit esse,aut permittere esse, & consequenter anteaquam praesciat tanquam absoluid futura) ea per quae tanquam per media, vel occasiones, aut merita est ectus mandandus cst cxccutioni: nos autem praefinitionem istam immanentem in Deo ita intelligimus, ut Deus, per Scientiam Conditionatam in tuitus hunc, aut illum actum liberum in tali occasione esse futurum,si Deus permittat voluntatem nostram in illa occasione constitui,& in eadem operari, prout ipsa praeuidetur sub tali conditione volitura statuat, determinetque,ac decernat permittere ut vo luntas nostra in illa occasione constituatur, & in cadem opere tur, Tunc enim iste actus intelligitur esse a Deo praedeterminatus, & consulta nostra voluntate praefinitus, ut in rerum natura aliquando existat.

Hac enim praesupposita in Deo Scientia Conditionata, facilEadmittimus praefinitionem operum nostrorum; siue formalem, siue virtualem , Praefinitionem autem formalem appellamus hunc actum diuinae voluntatis,omnino volo ut hic homo tali leporei occasio nereipsa actum dilecZionis eliciat,Praefinitionem vero virtualem dicimus hunc actum volo hunc hominem in tali occasione constituere, eidemque dare hanc vocationem ad actum dilectionisper quam i detur itu, prae video illum dilectionem eliciturum velle enim dare vocationem,quam praeuideo fore essicacem ut dilectio habeatur, perinde est omnino moraliter,ac velle dilectionem reipsa poni per hanc vocationem, tametsi differunt hi duo actus quoad modum tendendi, quatenus plior tendit ad dilectionem in obliquo, & ad vocationem in recto; posterior tedit ad dilectione in recto, & ad vocationem in obliquo; Caeterum quoad affectum,& effectum non videntur differre. Nam praefinire homini,& decernere thlena occasionem, & vocationem, cum praescientia conditionata dilactionis ex illa consecuturae, est. i A virtua

80쪽

' S' Creaturae, So. Pan L Caput IV.

virtualiter, implicite, & aequivalenter praefinirς illi ac decernere ': effectum seu finem vocationis,scilicet dijcchi qm praevisam. Dixi secundo, praefinitionem operum nostr0rum admittendam .esse prauiupposita scientia illorum Coditionata non autem astut , quia, dum Deus statuit ut homo in aliqua occasione constituatur, aut vocatione praeueniatur, tametsi per Scientiam Conditionatam praeuideat effectum aliquem ab illius voluntate in illa occasione δίvocatione productum iri ni stipse Deus impudiat , nondum tamen pro illo signo dici debet effectum illum esset iam omnino absolutus uturum,sed solum determinate esse futurum,quantum est ex parte creaturae,ii nihil obstet ex parte Dei, siquidem adhuc fieri posset ut Deus decerneret eum ini pedire,vel non constituendo hominem in illa occasione, vel non praeueniendo vocatione,quo posito, qδε-ctus ille non fieret ac proinde in priore signo non esset absoluth suturus, sed tunc solum effectus liben est absolute omnino futurus, quado Deus pramidens illu esse determinat E,seuot aliqui loquuntur , absolute futurum a causa libera nisi impediatur, statuit non impedire,sed potius promou ere ut actus ille fiat,si sit bonus,aut san tem permittere, si sit malustia tunc dici potest eumdem praedeterminare,seu praefinire ut fit, aut ut esse permittatur, in quo genere Praedeterminationis seu praefinitionis formalis ut virtualis nullum apparet inconueniens quod illam reddat impossibile m. . Neque plura hic a nobis de ea,prς studio breuitatis addeda sunt, nisi quod diximus eam esse extrinsecam respectu creatae voluntatis, α pure immanente in Deo, quaten is per eam Deus non immittit aliquid in voluntatem quo ipsa compellatur & determinetur ad agendum, sed solum statuit ut voluntas ponatur in ea occasione, ω circianstantiis in quibus praeuidebatur operatura,si in illis poneretur, permittendo illi expeditum suae libertatis exercitium; ex quo patet nos non vocare illam pure immanentem respectu occasionum,& circunstantiarum in quibus Deus statuit ut voluntas creata constituatur,quia respectu illarum est transiens,mouensque ad extra,quia facit ut voluntas creata constituatur in illis , sed est i immanens respectu operationis a voluntate prodeuntis, quia nihil immittit in voluntatem quo urgeatur, determineturque, ad operan

SEARCH

MENU NAVIGATION