Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

3ψ modo coniunctionis Concuri in Dei

Mediam animosiores cs cti,defendere eam conati sunt,non modo ubi erat admittenda,& necessaria, sed citam quibusdam in locis,ac materiis in quibus ea explicari, & sustineri non potest stante vcritate illius propositionis,qua tamen maxime innituntur, dein dispensabili necessitate diuinae cooperationis proxima ,S idcntificatae,ad quamlibet creaturae actionem;camque ob rem, ut vim argumentorum declinare possent,iabtiles multas responsiones ingeniosu cxcogitarunt,quas Omnes,quantum a nobis fieri poterit, fideliter propositas,diluemus; . . Ego vero, qui nullam existimo necessitatem cooperationis

astius proximae,& identificatae. firmissimo admitto , Deum persectissime intueri quid creata voluntas in singulis occasionibus pro sua libertate osset volitura , si tamen ipse omnia praerequisita ad

operandum exhiberet,simulque omnia actionis,& libertatis imp dimenta remoueret. Caeterum aio id explicatione Scientiae. Conditionatae diligenter esse cauendum ne in obiecto illius includatur aliquid quod sit impedimetu actionis, aut libertatis,aut quod ulla contradictione implicetur, ne vidclicet ipsaminet Scientiam i liter expliccmus,proponamusque,Vt eam faciamus impossibilem ac repugnantei cuiusmodi esset,verbi causa,si quis diceret, Deuper Scientiam Mediam intueri quid creata voluntas pro sua libertate in his aut illis occasionibus actura esset, si necessitaretur ad unum, aut si ipsa obiectum ab intellectu propositum non haberet ; quia enim certum est voluntatem, co casu posito, mon posse Operari, aut certὰ non liberd, certum quoque cst, Deum intueri non posse illam in huiusmodi circunstantiis cum libertate operaturam ; alioqui videret illam facturam aliquid quod est factu im- possibile hoc autem esset videre vana, es Humare mendacia,quod de Deo dici nequit,non desectu Scientiae in co,sed desectu scibilitatis in obiecto:ac propterea. Dico, Deum distincte intueri per Scientiam Conditionatam,

quos actus creata voluntas in singulis occasionibus operatura sit, si in illis constituatur,permittaturque libertatem suam C erCcre,&sit alioqui caeperis omnibus ad operandum praerequisitis instructa: nimirum,quia, si conditio impleatur,voluntas operabitur libere aliquem actum, vel libere suspendet omnem ,&Deus euentus istos

92쪽

ab aeterno praecognouit,prius,secundum rationem, quam decernae aliquid de apponendis, aut remouendis impedimentis actionis, imo de de voluntate in tali occasione,circunstantiis,ac rerum peri- stati, seu ordine constituenda, aut non constituenda, vel permiz-

Veruntamen addo inter eas conditiones neque posse neque de bere intelligi,dc praesupponi decretum conditionatuin concurren di Concursu identificato,& simultaneo, prout voluerunt Assertores Scientiae Mediae, neque similiter decretum Conditionatum Praedeterminandi quemadmodu Praedeterminantes opinantur, eo scilicet quod nullum tale decretu requiratur absolute positu ,ad abs lute futura operationem creatae voluntatis,quippe quae operari potest: dc de facto operatur absque Praedeterminatione physica,& absque proximo,& indistincto Concursu Dei, quemadmodum ego peculiari examine manifestum faciam quarta parte praesentis opuiaculi. Hinc enim sequitur , inter alias conditiones in obiecto istius scientiae requisitas, non posse nec debere numerari istam, si Deus proxime, 6c identifice cooperari voluerit : quia huiusmodi Concursus proximus qui aliter praestari non posset quam vel per physicam Praedeterminationem, vel eo modo quem Assertores moderni Scientiae Mediae posuerunt in non est conditio requisita ad operandum sed potius impeditiua actionis, dc libertatis; dc consc-quentet destructiua ipsius Scientiae in cuius obiecto clauderetur, quia tamen necesse est, inter alias conditiones ad operandum requisitas, intelligi etiam, de praesupponi Concursum aliquem Dei neque enim possumus quidquam sine illo facere) is profecto talis esse debet,qualem nos in hoc opusculo ponimus,scilicet qui sit aliquid antecedens actionem nostram, de te habens ad cam per modum actus primi,& quo tu voluntate nostra posito,recepto, ac prae . sente,etiam in sensu composito,ipsa voluntas possit adhuc operari aut ab operatione desistere, de actus oppositos facere dc omittere,

prout ipsi placuerit, quae sunt duae partes ad utramque libertatem

nostram necessariae.

Rursumque hinc sequitur, Praedeterminantes diuisos fuisse ab Asterioribus Modernis Scientiae Mediae circa Scientiam Conditi natoru m,eo quod,inter conditiones in obiecto illius inclusas, viri-

93쪽

16 De modo coniunctionis Concursuum Dei

que numerauerint istam,nimirum,si Deus proximδ, & immediathcooperari voluerit,quam putabant & necessariam esse,& non posse aliter mandari executioni, quam per phy sicam praemotionem, aut per Concursum simultaneum,prout ab Assertoribus Scientiae Mediae ponitumex quo iterum sequiturivirosque, si faterentur Deum non concurrere proximo, dc identificato influxu physico adactus nostros, sed voluntatem nostram, caeteris omnibus ad operandum praerequisitis instructam,esse causam totalem & adaequatam actus sui maximo illo onere subleuandos,inquirendi id quod nunquam eperire poterunt scilicet quomodo tueri possint Scientiam istamon ditio natorum contingentium,quamdiu in obiecto ipsius includent conditionem destructivam libertatis, S quae propterea Scientiam ipsam destruit,redditque impossibilem ac repugnantem. V. Dices, Assertores Scientiae Mediae non ponunt in propositione conditionali decretum Conditionatum concurrendi Concursu identificato ad hunc aut illum actum particularem,prout illis obibcitur, sed solum decretum concurrendi in communi vel ad hunc vel ad illum actum,hoc fere modo, si Petrus in tali occasione constitutus fuerit,& ego voluero concurrere cum illo prout voluntas eius elegerit,amaturus est; atqui decretum istud, non est conditio auserens ab actu libertatem,aut reddens propositionem identicam aut necessariam,vel sempiternae veritatis,quemadmodum esset ista si Petrus in tali occasione constitutus fuerit, NI ego decretum ha buero concurrendi cum illo Concursu identificato ad amandum, amabit, ad odiendum,oderit, dcc.

Respondeo. In propositione conditionali quae est obiectum

Scientiae Conditionatorum debet includi idem decretum,cademque conditio quae postea de facto in tempore, mandabitur execu rioni;atqui, per te,dabitur de facto in tempore Concursus identificatus cum actu amoris, oc daretur identificatus cum actu odij,si voluntas odisset,ergo in propositione conditionali, vςl nullum includere debes decretum dandi Concursum proximis, & immedia, tu vel debes includere decretum dandi Concursum identificatum, cum actu de quo agitur; vel praedeterminatiuum illius ; at tu Concursum praedeterminatiuum non admittis,ergo admittere debes in illa propositione Concursum identificatum cum actu ; at vero

94쪽

Creatura, .Pars t Caput VI 1

cum huiusmodi Concursus reddat propositionem necessariam, ac sempiternae veritatis qualis tamen esse non debet, ut sit obiectum idoneum scientiae conditionatorum contingentium; fateri posetius nobis cuin debes Concursum Dei remotum duntaxat, SI ME diatum, qualem nos admittimu); de cum quo Scientiam Conditionatam Dei facillimc cxplicamus. Et sic patet, disiputationem de Concursu Dei remoto vel proximo distincto, vel iudistincto a Concursu creaturae,non esse alienam a controuersiis quae sant inter Praedeterminantes ex una parte Modernos Asertores Scientiae Mediae cx altera, quandoquidem ipsi diuisi fuerunt ab inuicem circa Scientiam futurorum Conditionatorum, ob praesuppositam ab utrisque immediationem,identitatemque Concursuum Dei,& Creaturae.

Aduersarios,si existimatam immeditionem ident latem Concurseum Dei Creatura, diuisessisse

ab inuicem in praeclara in quassione, an Deus cognosca utura ubera in aliquo decretosisae voluntatis.

Non est propositi mei examinare in praesenti, quaestionem

istam Theologicam,virum Deus certo cognoscat omnia sutura contingentia in decreto suae diuinae luntatis, circa quam tot sitiat fere sententiae quot capita solum enim debeo hic demonstrare P determinantes circa istam dissicultatem diuisos fuisse ab Assertoribus Scientiae Mediae, eo quod utrique pro certo h bucrint,ac supposuerint Creaturam operari non posse nisi Deo ad eandem actionem concurrento influxu proximo, immediato, Mindistincto sic enim luculentius apparebit id quod in prima parte huius opusculi demonstrare debeo,scilicet sen cntiain, quae negat huiusmodi Concursum Dei proximum,& indistinctum ad quoslibet actus nostros plurimum commodi afferre posse finiendis con

in trouersiis

95쪽

18 De modo coniunctionis Concursuum Dei

trouersiis quae sunt inter Praedeterminantes ex una parte, ac Modernos Asteriores Scientiae Mediae ex altera, & disputationem nostram de Concursu Dei remoto vel immcdiato,non modo non esse alienam a praedictis controuersiis, quemadmodum aliqui nobis obiiciunt, sed potius ad veram carum radicem securim necessariam posuisse. Et quidem si quod haec disputatio mea de Concursu Dei remoto vel proximo ad praedictas controuersias finiendas impertinens sit illi solummodo iactitarent,qui sunt penitus illiterati,neque intelligunt quae loquuntur & de quibus affirmant, nollem inutiliter ad oppositum efficacius suadendum, tempus laboremque consi mere,sed contentus cssem iis quae in hanc rem dixi capite primo

huius primae partis at vero quoniam nonnulli eorum qui haec nobis obiiciunt eiusmodi sunt,ut vel corum nomen atque authorit

plurimum ad persuadendos animos valere possit ; non pigebit hoc ipsum adhuc manifestitis reclarare in duabus tribusve quaestionibus praecipuis,in quibus propter maximam carum assinitatem eadem quoque esse debebunt resolutionum probationumque principia , propter quod dabit nobis lector hac in parte veniam si ali

qua saepius repetere videamur, nequc enim crunt penitus eadem,& repetitio cam hic referre poterit utilitatem,ut & simul quae sit controuersiarum radix, & quanta sententiae nostrae Concursum immediatum & identificatum denegantis commoditas melius intelligatur. Notandum igitur esse de fide,& ratione etiam naturali constare,qubd Deus ab aeterno habeat cuidentem, infallibilem, & non

tantum coniecturalem praescientiam omnium futurorum contingentium in particulari secundum omnes conditiones existentiae quam habitura sunt,sive a Deo solo,siue ab co interuenire volunt iis creatae sint producenda;sed difficultas est in ostendenda via,&modo, seu ratione formati,ac medio cognoscendi huiusmodi futura contingentia ad utrumlibet, non quidem x parte cognoscentis, quia constat Deum per suam essentiam, tanquam per lumen, Potentiam, actumque intelligendi, ac veluti speciem expressam haec omnia cognoscere, sed ex parte rei cognitae, tametsi enim

communis opinio Theologorum sit, Deum perfectissime intueri

futura

96쪽

futura ista contingentia immediate in seipsis , quemadmodum ea . intuebitur quando in rerum natura existent,verύmque erit dicere de praesenti quod iam de facto simi ; tamen nulla res potest nisi ex diuina voluntate vel efficiente vel permittente esse futura , nullaque res creata habet ex sua essentia,& necessario hanc veritatem, ut sit futura;alioqui ad essendum non indigeret beneficio Dei Molentis determinate ut esset futura,sed esset futura independenter a voluntate diuina,& non esset in libera facultate diuinae voluntatis determinare ut talis res non esset futura; sicut non est in illius facultate determinare ut homo non sit animal rationale, quia hoc est de egentia hominis; atqui repugnat essentiae cntis creati, siue entis ab alio quod sit futurum independenter ab ente a se, nam quemadmodum nulla res creata potest esse primum fundamentum existentiae suae actualis,N cxercitae,quando est actu ; sed omnis res quae non est Deus existentiam accipit beneficio Dei eam

conferenti producentis,& conseruantis, saltem remotenta priusquam creatura actu de facto sit beneficio Dei accipit quod sit futura ,& non potest ipsamet sibi esse primum fundamentym ex

stentiae suae futurae;sed Diuina voluntas decernens efficere,aut saltem permittere,est fundamentum futuritionis uniuscuiusque suturi contingentis Ex quo sequi videtur eandem diuinam voluntatem similiter esse fundamentum cognoscibilitatis cuiuscumque futuri respectu diuini intellectus,ita ut, de habet huiusmodi futurum contingens ut sit certo futurum, inde etiam determinetur

diuinus intellectus ut cognoscat de illo quod sit futurum, potiusquam quod non sit futurum. Quaerunt ergo Theologi, an decretum stud diuinae voIuntatis volentis producere in aliqua differentia futuri temporis rem illam, aut volentis permittere ut producatur, sit sufficiens determinatiuum diuini intellectus ad hoc cognoscendum, ita ut hoc ipso quod Deus scit se velle producere rem illam, cognoscat infallibiliter eam productum iri.

Et quaestio potissima non est, de suturis quorum productio a

Deo solum dependet,ut creatio Angelorum, certum est enim cognosci potuisse a Deo Gabrielem este futurum, in decreto quod habuit ab aeterno creandi illum , quia futura Gabrielis cxistentia

97쪽

6o De modo coniunctioriis Concusuum Dei

necessariam connexionem habet cum decreto quo efficaciter statuit Deus creare illum, cum voluntati diuinae nemo possit resiste re,&illa alioqui sit immutabilis: Neque similiter est dubium, defuturis qua: Deus producturus est interuentu causarum non lit, rarum,S quae in sua actione non subiiciuntur vlli alteri agenti libero praeter Deum,verbi causa, de futuritione noui luminis quod crastina die producendum est a Deo interuentu Solis, propter eandem rationem;scilicet,quia futura luminis existentia necessariam connexionem habet cum decreto, quo Deus efficaciter struituit producere illud; sed quaestio est,de futuris actibus liberis cre tae voluntatis, liue illi sint naturales,aut supernaturales, boni, indifferentes, aut mali.

III. Et quidem, authores qui conueniunt in afferenda necessitate Concursus diuini,proximi,immediati, re identificati ad quemlibet actum nostrum,circa hanc dissicultatem diuisi sunt, siquidem

fere communiter Assertores Cocursus Praedeterminantis docent, Deum in decreto absoluto, & efficaci suae voluntatis, quo statuit praemovcre in tempore, & physico praedeterminare voluntates nostras,atque insupcr cum illis concurrere identificato Concursit ad omnes eos actus quos ipse ab aeterno voluit esse futuros, cognoscere certo, & infallibiliter cos omnes csse suturos, quantum ad omnes circunstantias,& quantum ad substantiam illorum, ita ut ex parte huius decreti possit assignari sulficiens ratio certitudinis scientiae diuinae respectu omnium operum nostrorum contingentium, praesertim vero corum quae non sunt mala moraliter. Quin etiam Aluareet lib. 2. de auxiliis disp. undecima conclusione prima addit,Deum certo,& infallibiliter cognoscere omnia peccata futura, in decreto quo statuit praedeterminare voluntatem creatam ad cntitatem actus peccati, inquantum est actio , & ens, . i' & permittere malitiam moralem peccati,seu peccatum ipsum , Ut peccatum est, quod ipsum senserunt alij quoque Praedetermi- nantes,exceptis tamen paucis, qui cum in caeteris actibus nostris admittant Praedeterminationem physicam,cam tamen in actibus prauis, ctiam quoad materi ale, non audent admittere , propter quos addidi supra limitationem. Praesertim vero eorum quae non suo

98쪽

s Creatum Sc. Pars I. Caput VI. 61

Sanh, si datur in tempore Praedeterminatio physica ad aliquem

actum, dubitati non potest quin decretum praedeterminandi voluntatem nostram ad eum , iit sufficiens determinatiuum diuini intellectus ad certissimh iudicandum actum illum a voluntate nostra, & a Deo simul coniunctim. δί indistincte operaturis esse futurum; vel hoc discursu virtuali. Omnis actus ad quem Deus absolute statuit praedeterminare voluntatem hominis, erit, cum i pse sit omnipotens, & immutabilis consilii ; Atqui Deus vult absolute praedeterminare hominem ad actum istum;Ergo iste actus erit Qui discursus a Deo cognoscitur actu intellectus simplicissimo, estque

in eo, non formaliter per realem actuum iudiciorum multiplicationem, sed virtualiter, quatenus idem actus diuinae scientiae, in diuisibilis secundum entitatem suam,prout terminatur ad futurum

contingens, dependet quasi a seipso, quatenus terminato ad dicta principia cognoscendi, scilicet ad omnipotentiam suam,& ad diuinae voluntatis immutabilitatem.

Vel secundo, absque ullo discursu etiam virtuali cognoscitur a Deo futurus liber actus noster immediate in seipso,nimirum, quia cum in priore rationis signo ante decretum Dei volentis praedeter minare nostram voluntatem, iste actus noster esset indifferens adessendum, aut non essendunt; eo decreto praedeterminandi posito, determinatur indifferentia illius ad alteram partem contradictionis, scilicet ad essendum, estque determinate verum, actum illum esse futurum: Cumque Deus infinita vi cognoscendi polleat, necessc est, Deum videre actum illum immediate in seipso prout de facto a parte rei futurus est, idque cognitione intuitiua, cum prior ille cognoscendi modus a multis esse dicatur veluti abstractivus. At vero, Affertores Scientiae Mediae, quia nullam admittunt IV. Praedcterminationem physicam ad actus nostros liberos, sed solo Concursu identificato, & simultaneo contenti sunt, consequenter nullum admittunt in Deo decretum praedeterminandi voluntates nostras in quo praeuideri poli it futurus aliquis actus liber, quin potius ex huiusmodi decreto, si daretur, sequi putant ablationem nostrae libertatis;sed solum admittunt decretum concurrendi Concursu proximo, immediato, identificato, S simultaneo. Rursum .

que inter se diuisi sunt in explicando illo decreto

99쪽

62 De modo coniunctionis Concursuum Dei

Aliqui enim admittunt duplex decretum concurrendi nobiscuad quoslibet actus nostros. Primum , Conditionatum , ac veluti disiunctivum,quod sit voluntas indifferens concurrendi,verbi causa,cum Petro,vel ad actum amoris, si amare voluerit, vel ad actum odij, si odisse voluerit, vel ad nullum prorsus actum, si pro sua libertate Petrus voluerit, ac potuerit suspendere omnem actu suum,& nullum producere. Secundum, est aliud decretum Absolutum,& eisicax concurrendi ad unam determinatam partem , & non ad aliam, posteaquam Deus per Scientiam Mediam pramidit in quam

partem voluntas humana esset inclinatura,si Deus illam constituere vellet in praevisis occasionibus & cum ea concurrere:Quia enim primum decretum erat indifferens & conditionatum, vi cuius, Deus ad nullam determinatam partem comparabatur,sed utramque oppositionis partem aequaliter respiciebat, nullam excludendo ; requiri praeterea putant aliud decretum quod si efficax, ab solutum , M determinatum , vi cuius , respiciat Deus unam determinatam partem , & excludat aliam oppostam , nam quemadmodum ipse in tempore concurrit identificato Con cursu ad unam determinatam partem , & non ad aliam , ita, inquiunt, ab aeterno habuit efficax, & determinatum decretum volendi concurrere ad hanc partem & nolendi concurrere ad

aliam.

Et quidem isti benE, & consequenter inserunt, Deum in priore

illo decreto indifferente, conditio nato, indeterminato ac veluti disiunctivo, non videre certo,& in particulari quisnam actus libera nostra voluntate sit futurus: Imo ne quidem quod aliquis actus in communi sit futurus; quia, eo decreto posito, voluntas creata potest adhuc determinare se, vel ad hunc actum, vel ad illum alterum, aut etiam ad nullum, prout ipsa clegerit. Quamobrem nullus apparet actus ut certo,& absolute futurus,donec, pr uisa per scietiam Mediam determinatione voluntatis humanae, accedat decretum particulare Dei volentis concurrere identifice ad illum actum determinatum quem voluntas creata elegerit, & non ad alium; ad eum ferE modum, quo Deus in decreto infundendi mihi habitum. Charitatis praecise sumpto, non potest praenoscere quos actus, imo

ne quidcman aliquor actus voluntas mea cum illo habitatis elici

100쪽

tura, quia tametsi voluntas cum habitu possit operari, & habitus cum illa, tamen utraque est causa adhuc indeterminata ad plures actus dilectionis erga Deum, vel proximum producendos,vel non producendos, donec voluntas,& se, & habitum suum absolute determinauerit ad operandum, aut non operandum, δί ad virum ob tectum potius quam ad aliud: sic ergo, inquiunt, posito decreto particulari, determinato, δί absoluto concurrendi ad certum aliquem actum, Deus praeuidere potest in illo actum tanquam certissime suturum ; quia cum actus ille non possit de facto in rerum natura produci a Deo, quin etiam producatur ab homine, sest enim actus Dei, dc hominis Concursu indistincto operantium 1 non potest praeuideri producendus ab uno quin etiam appareat produce-dus ab altero, apparet autem statim producendus a Deo, existente decreto absoluto ac determinato concurrendi ad illius producti nem Concursu proximo, dc identificato cum ipso actu; ergo apparebit etiam illico ut producendus ab homine, posito illo decreto, de non prius. Alij vero existimant, hoc secundum decretum particulare, de- V. terminatum dc absolutum concurrςndi ad certum aliquem actum, si daretur in Deo, fore decretum praedeterminans contrarium li- .

bertati nostrae, δί in actibus qui sunt illiciti, diuinae sanctitati; proptereaque illud non modo esse superfluum, sed etiam impossibile, stante incolumi 'traque illa conditione, Dei, de nostra: Ex quo sequitur, futura contingentia non posse cognosci a Deo infallibiliter in aliquo decreto quod ipse habeat concurrendi cum voluntate libera, quia non habet nisi decretum conditionatum, hoc autem noest per se efficax, neque suificiens causa talis futuri; utpote quod non potest per se, de vi sua, praecise illud inferre,sed tantum dependenter a conditione liberae determinationis voluntatis creatae, haec autem est conditio adhuc pendens,indifferens,lc indeterminata ut ponatur, aut ut non ponatur, etiam in sensu composito illius decreti conditionati.vnde necessario sequitur actum csse adhuc pendentem indifferentem ut sit futurus, aut ut non sit futurus, ac

proinde non posse eumdem actum, vi illius decreti praeuideri videterminate futurum per Scientiam infallibilem.

i verumtamqn, quia nocesse est ponere in Deo aliquod absolu

SEARCH

MENU NAVIGATION