장음표시 사용
151쪽
u De modo ociniunctionis Crecursum Dei
mant,& supponunt tanta necessitate esse requisitum ut sit conditio omnino indispensabilis qua deficiente, ne minima quidem actio a creatura possit erumpere;at res ista omnino est impossibilis, ac repugnans principiis auctorum Concursus immediati, & Scientiae Mediae, ergo, Maior patet ex ante dictis,& ex statu controuetitae
supra declarato: Minor vero iterum confirmatur dc explicatur. .
Supponamus diuinam voluntatem habere hunc actur quando Petrus tali momento temporis , in tali occasione constituetur, Mproponetur illi tale obiectum talisque cogitatio circa illud , decer no non subtrahere illi Concursum meum qui omnino necessarius est ipsius voluntati ad se determinandum, M ad volendum, vel no-ledus neque enim excepi hunc casum a lege uniuersali quam tu li de conferenda cooperatione, & Concursu causis secundis, sed omnino paratus sum ad concurrendum cum illo secundam ex
gentiam tamen voluntatis illius quam propterea expectare, at cudere, explorare, & consulere debeo, t praeuidens quid sit volitura, inde quasi excitatus obi β:ue, statim me illi adiungam ad coetibciendum cum illa eundem actum, Jc non alium, ne si ego ex moipso antecedeter,boc est inconsulta illius voluntate statuerem com ferre illi hunc potius Concursum quam alium alterius speciei, non esset volutati illius liberum, Sc integrum eliccre alium quem cum que actum, pro quo scilicet Concursum meum non haberet; Sane in voluntate Petri ita spectata,& in illo, seu, ex illo actu diuinae voluntatis praecise,nulla determinatio praeuideri posset ut certo futura, nullus effectus praeuideri posset erumpens , a creatu quia, per te) deest aliquod coprincipiam omnino requisitum ad agendum,& sine quo voluntas creata est impotens ad minimam a ionem eliciendam, nimirum decretum Deirabsolutum, & cilicax conferendi Petro Concursum particularem, dc determinatum , solumque adest volitio immanens Dei, indifferens, conditionata, Scsuspensa, atque indeterminata, non vergens magis ad Concu sum unius, quam alterius specier,ex qua sola nihil in re ponitur. Consumaturiquja quandiu voluntas creata,est, & spectatur in
tali statu quo impossibile sit ut operetur;Deus non potest videro
illam ut operantem,neque ut operabundam, aut operaturam pro
illo statu atqui voluntas crςata antinuam intelligatur habere Comi cursum
152쪽
- es Creatum c. Pars II CUM II. iis
cursum Dei peculiarem,ac determinatum , aut esse certa de illo habendo est in tali statu in quo impossibile est illi ut operetur, non minus quam si esset annihilata, quia Concursus Dei identificatus
omnino cum actione voluntatis per te,ac suppositis principiis tuis)non' minus est necessarius ut voluntas operetur, quam existentia eiusdem voluntatis operaturae;ergo ante decretum tribuendi hunc
aut illum Concursum singularem, non magis praeuideri poterit ut operans,vel operatura, quam si spectaretur in statu annihilationis; quia eiusmodi Concursus Dei non tribuitur nisi ex decreto, & libera volitione tribuendi illum;haec autem volitio nondum intelligitur esse in Deo, sed solum voluntas indifferens, & quas suspensa
concurrendi,vel ad hunc,vel ad illum actum. Iterum confirmatur; causa quae est insufficiens ad producen- IV. dum effectum in ratione entis, est etiam insufficiens ad inferenduillu in ratione scibilis;sed ante decreru quo Deus statuit producere actum creatae voluntatis in illa, & cum ill ipsa est insufficiens ad constitubndum actum in ratione entis,id est,ad efficiendum illum, seu,quod eodem recidit,ad se determinandum ad illum;ergo cre ra voluntas non potest tribuere suae determinationi, & actui scibilitatem,& veritatem prius ratione quam adiunctum habeat decretum diuinae voluntatistergo Deus praeuidere non potest determinationem creatae voluntatis ut absolute futuram,nisi posito, M usi
decreto absoluto concurrendi ad illam. Atqui decretum huiusmo di nondum est, neque esse poterit, per te, nisi praevisa detcrminatione,quae rursum ipsa esse non potest ante decretum; ergo iste dicendi modus manifesta contradictione implicatur. Amplius,voluntas creata in quacunque occasione, & conditio- .
ne posita sit, non potest se ad quidquam determinare, nisi per aliquam actionem suam; at illius actio non distinguitur realiter a Concursu Dei;ergo Voluntas creata non potest se ad quidquamideterminare priusquam habeat Concursum Dei,seu antecedenter ad illum: ergo dum Deus vult decernere quem Concursum exhi- . biturus sit creaturae, non potest ex pectare influxum, & determin tionem illius quae a suo Concursu non distinguitur ; perinde enim hoc etat ac si quis diceretDeum ut decernat quam actionem crea
tura sit habitur ,expectare ipsam creaturae actionem di SanE s Con-P 1 cursus
153쪽
ri 6 De modo caniunctionis Concursuum Dei
cursus Dei, quem vocant in actu secundo, existimaretur esse aliquid distinctum lealiter a determinatione voluntatis creatae, facialius intelligi posset quod Deus ex intuitu, & praeuisione unius m ueretur ad decernendam productionem alterius ; sed identitas Concursus diuini cum actione , & determinatione, seu in fluxa creaturae tantum abest ut compati possit istum dicendi modum contra quem disputamus,ut potius convincat eum esse impossibi
Confirmatur haec ratio. Quia vel voluntas humana potest fu dere ex se determinationem illam, antequam habeat Concursum illum Dei quem dicunt identificari cum illa; vel non pote, si prismum , ergo potest aliquid efficere absque identificato Concursa Dei,quod tamen auctores isti omnino inficiantur,existimantes de pendentiam quam omnis causa secunda habet in operando ab ii mediatora identificato influxu primae, essentialem esse, & intrinsecam,& prorsis indispensabiliter necessariam. Probatur consequentia, Quia determinatio voluntatis creatae, ut praeclase docet Scotus, est ipsum agere eiusdem; Cum enim non sit actus primus, Ut per se patet,non potest non esse actus secundus , atque adeo actio ipsa voluntatis:Si secundum; ergo neque Deus ex aeternitate praeuidere potest in uam partem liberum arbitrium,pro sua liber late se sit determinaturum,prius ratione vel natura, quam ipse statuat illi prς stare Concursum suum particularem,ac determinatum sine quo determinatio illa esse non potest, quippe qui ab illa ipsa voluntatis determinatione non distinguitur;Deus enim praeuidem non potest unum esse futurum priusquam aliud, si reuerat non est aliud,&aliud sed potius unum,& idem;& tamen iste dicendi modus asserebat Deum ideo decernere se daturum talem Cocursum, quia praeuidebat voluntatem creatam ad talem actum sese esse de terminaturam;quod quidem esset videre Concursum suum,SI determinationem seu Concursum voluntatis creatae tanquam aliud,& aliud;cum tamen Assertores Scientiae Mediae supponant unum
ab alio realiter non distingui. - . . t
Praeterea, quaelibet volitio , aut nolitio libera creatae voluntatis, quae est formalis determinatio eiusdem: identificatur realit; cum certo quodam ac determinato Concursu qui non potest identifi,
154쪽
cari cum alia vllalvolitione,aut nolitione creaturς neque utilis esse ad ullam aliam sed ante tertium instans de quo superius ametu positis quibuscumque aliis conditionibus ad operationem creaturae requisitis,tamen nullus adhuc Concursus intelsigitur esse determinatus in decreto Dei, ut impendatur creaturae, quin potius omnes sunt adhuc indifferentes, M in determinati adcssendunt, aut non esicndum usque ad tertium instans;ergo in secundo instante nulla determinatio creatae voluntatis potest esse adhuc futura ; ergo in codem secundo instante nulla determinatio voluntatis creatae poterat a Deo praeuideri ut futurast gitur in tertio instante non potest Deus ex praeuisione,& ii Litu futurae determinationis creatae vo liuitatis, induci ad dandum hunc potius quam illum Concursum; siquidem prius est determinationem Foluntatis este futuram, quam praeuideri 1 Deo ut talem inon est autem adhuc futura determinatio creatae voluntatis pro illo secundo instante, quia voluntas in illo signo est adhuc indeterminata aut etiam impotens ad age dum, utpote carens adhuc Concursu necessario ad operandum. Omitto argumenta, quae in hanc rem peti possunt ex eo quod Tnon possit esse mutua prioritas inter decretum Dei,& operationem Creaturae, quae tamen prioritas esset admittenda, si aduersariorum sententia esset vera;Nam si Deus decernit se hoc operaturum quia
videt creaturam hoc ipsum operaturam ; ergo prius natura est operatio creaturae: At vero,per te,decretum Dei est causa cur cre
tura operetur,quia sitie Concursu eius nihil potest, Concursus autem non datur nisi ex decreto;ergo ipsum decretum prius est op ratione creatum,qua tamen dicebatur esse posterius, estque simul effectus illius rei cuius mox dicebatur esse principium. Praetereo similiter argumenta,quae peti possunt ex eo quod huiusmodi decretum Dei si daretur in Deo,siue ante,siue post praeuisionem operationis humanoibertatem destrueret;Itemque ea quς sumi debent ex eo quod idem decretum constitueret Deum vel auctorem,Vel saltem complicem peccati nostri,quoties ipse decer- .neret operari nόbiscum actus prauos, quos certum fide est eum
non posse operari proprie ac per sie, non modo ante, sed neque postquam homo eosdem operari praeuisus est: Taceo, inquam, omnia haec arg menta quia de iis fusior nobis infra recurret sermo, M
155쪽
u8 De modo coniunctionis Concursuum Dei
quia caetera quae protulimus abnnde in praesenti lassiciunt. VI. Manet ergo difficultas illa maxima, quam dicebamus; nempe quid sit illud.ad quod attendens Deus cognoscat,ac decernat absolute exhibendum sibi nur c esse,& non ante vel post Concursum creatae voluntati libere operaturae, eumque determinatum in hac potius,qubri in illa specie, neque enim fieri potest , ut res illa sit determinatio creatae voluntatis ut absoluth futura ante decretum; quia non potest intelligi quod decretum Diuinae voluntatis necessarium ut creatura operetur sit in Deo post praevisam operationem
creaturae, ut iam absolute futuram.
Refelluntur qui existimant Deum, ut decernat Gu- cursum voluntati creata necessarium , per Scientiam Mediam explorare ipsium 'actum conditionate futui rum , videbcet si non desiit Concursus Dei. II. T Atentur nonnulli Deum nihil praeuidere posse ut absolute fu-Γ turum, nisi praeuisse absoluto suo decreto concurrendi certo ac determinato Concursu ; Contendunt talien praeuideri posse per Scientiam Conditionatam,quem actum voluntas creata esset habitura, in his es illis circunstantiis, si in illis constitueretur, &non deesset illi Concursus Dei: Et hac Scientia Conditionata su posita, dicunt Deum in ordine absoluto,id est, absolute decernere se concursurum hoc aut illo Concursu peculiari, de indiuiduo, qui aptus sit ad producendum actui praeuisum conditionale futurum , Et sic, inquiunt, Deus determinatur in ordine absoluto a causa secunda,ex hoc praecise, quod in ordine conditionato videat per Scientiam Conditionatam,qubd causa secunda habitura sit tale effectum, si non desit illi Concursus Dei; Et hoc est quod docet Suarea in metaph.lom. r.disp.22. responsione ad argumentanum. 3 8. Cum Deus praelait quid voluntas creata factura sit si cum talibus
156쪽
es Creatura , No. Para II. Caput III. Πν
talibus circunstandis applicetur, inter alias conditiones ponenda est haec, Si Deus offerat sufficientem Concursum , quia sine cocleata voluntas nihil operari potest. Neque dicendum est,ait, propositiones illas esse falsas, ac propterea minime a Deo affirmabiles,aut Cognoscibiles tanquam veras,quibus aliquis effectus affirmatur esse futurus antecedenter ad decretum Dei statuentis concurrere ad productionem illius;quia enunciationes illae vcritatem habent dependenter a decreto Diuinae voluntatis ut intellecto sub conditione ; unde hic erit sensus propositionis conditionatae , Si Petrus in tali rerum ordine ponatur, o talem cogitationem habeat, ct ego velim concurrere cum uti ad amandum, ipse amabit ; hoc autem antecedit decretum concurrendi, estque
obiectum cognoscibile. Ergo actus liber praeuideri poterit ante decretum : haec MareZ, Sc plures eiusdem opinionis. Respondeo tamen, Dico quod si propositio conditionata huc. sensum habeat, Si Petrus in tali rerum ordine constituatur, o ego velim proxime, ct immediate concurrere cum ido ad actum amoris, ipse amabis: talis propositio est omnino necessaria, quia perinde cst ac si quis diceret, si Potrus in tali ordine constituatur,& ego velim coim currere cum illo Concursu praedeterminante ad amandum, aut Concursu identificato cum actu amoris, ipse amabit , ad cuius propositionis cognitionern lassicit scientia simplicis intelligentiae , quam etiam quilibet Angelus , aut homo potest cognoscere, non solum in actu amoris propositana , sed & in omni prorsus actu qui sit a Deo simul M ab homine elicibilis ; nam nullus est actus, quem voluntas humana non sit elicitura posito Concursu immediato ad illum , sue Concursus iste sit prae- determinans, siue non sit, sed solum identificatus cum actu, qui sunt duo modi soli probabiles concurrendi immediate quo admodum diximus supra; Impossibile est. enim poni Concursum immediatum Dei, siue praedeterminantem, siue non praedete minantem,sed duntaxat identificatum,quin eo ipso ponatur actio Creaturae quae ex Concutiti praedeterminante necessario sequi- cur, aut a qua Concursus Dei realiter non in dist nctus, sed om- Dipo identificatus. I.
Itaque omnes istae propositiones sunt aeternae veritatis , M omnino
157쪽
rio De modo coniunctionis Concursimm Dei
nino necessariae; Si Petrus in tali rerum ordine constituim huiusmodi cogitationem habuerit, o Deus voluerit cooperari cum Ego adactum amoris, ipse amabit ; si ad actum odi' oderis ; si ad actum ambulationis, ambulabis, ὀ c. quia Omnino nece starium est, ut ubi fuerit Concursus diuinus identificatus ad amandum, ibi sit actus amoris; ubi Concursus ad odium, ibi sit actus odij ; ubi Concursus ad ambulationem , ibi sit ambulatio ; sicut ubicunque fuerit homo, ibi necessarium est ut sic animat: Concursus enim diuinus ad actum amoris, non magis di stinguitur ab actu amoris, quam gradus Metaphysicus hominis agradu Metaphysico animalis, a quo non nisi ratione, Ut suppono, distinguitur: Igitur ad cognitionem huiusmodi propositionum non requiritur Scientia Media, neque eminentissima ingenii altitudo, sed sufficit illa pei suasio cui ad haec usque tempora inhaese runt Assertores Scientiae Mediae, nimirum quod diuina coopera tio quam putant indispensabiliter esse necessariam, a nostra cooperatione realiter non distinguatur, sed omnino identificetur cum illa.
Instabis: sensus propositionis conditionatae quae est obi hium Scientiae Mediae, non est iste immediatὰ ante relatus, sed longe diuersus ; nimirum, Si Petrus in tali rerum ordine constitutus hui modi cogitationem habuerit, o Deus exsua parte noluerit ab illo subtrahere Comcursum sum generalem, sed paratusfuerit ad concurrendum cum illo una exigentiam causarum liberarum,scilicet osserenaeo illi multos Concursus, ct nullum in particulari determinando, nisi consulta voluntate Petri in eadem explorata expectilia, Petrus amabit, oderit, aut alium similem actum M Lbii , prout reuera habiturus esset, &prout ipse Deus ob altitudianem intellectus sui optime cognoscit ; Atqui ad huiusmodi obiectum cognoscendum non suis cit Scientia naturalis ac necessaria sed alia quaedam requiritur cui nomen impositum est perqu-
accommodatum latentiae Mediae & Conditionatae.
Rc spondeo ; illa Nopositio non potest esse obiecturn vllius Scientiae diuinae qua ad operandum dirigatur , si verum est ad quamlibet operationcm creatae voluntatis requiri Concursum Dei identificatum,& simultaneum; Ratio cst, quia scientia diuina qua Deus dirigitur ad operandum debet esse de obiecto vero,'
possibili , & insessibili S atqui salsum & impossibile est quod Deus explo
158쪽
explorare,consulere,expectare possit creatam voluntatem,ut pN- uidens quid illa sit operatura sub quacunque conditione,& occasione antecedente Concursiam Dei , ex illa praeuisione moueatur ad decernendum, determinandum tu e Concursum suum; scilicet ut illum praebeat in hac potius quam in illa specie,verbi gratia. ad amorem potius quam ad odium ; ad ambulationem potiusquὶm ad seisiqnem: olim enim sententia contra qualii disputa mus iupponat creatam voluntatem c C: omnino impotentem ad operandum absque Concursia Dei identificato,& simultaneo ; sequitur eam pra uideri non posse ut aliquid facientem, per quod a Dco exigat hunc potius quam illum Concursum. Confirmatur ; quia tametsi fingamus Petrum in hac aut illa occasione constitutum, & hac aut illa cogitatione, S propositione obiecti instructum, & Deum paratum ad cooperandum,offeret tenaque illi multos Concursus, quandiu tamen Deus nullum in particulari determinauerit, non potest esse verum quod Petrus in eo statu constitutus sit amaturus,aut odio habiturus,quia non potest esse in particulari amatutus, verbi gratia, quin eo ipso sit iam habiturus Concursum Dei particularem ad amandum ; sed nondum est verum,quod ipse sit habiturus Concursum ad amandum, quia, per te, Deus nondum statuit de ullo particulari Concursu, ised adhuc quasi suspensus manet, expectans ut tu inquisi exigentiam voluntatis creatae: ergo nullus particularis Concursus pro illo statu intelligitur adhuc esse futurus, sed omnes intelliguntur ut possibiles ; adhuc tamen indeterminati,& indifferentes adessendum, aut non essendum, prout creata voluntas elegerit hab re illos, aut non habere : Ergo ut Deus determinet,& statua i huc aut illum Concursum exhibere, non potest dirigi per Scientiam qua scriitetur,& exploret,quem actum voluntas sit elicitura prius ratione quam Concursus Dei indistinctus ab illo actu intelligatur esse futurus; quia obiectum istius Scientiae nondum est verum , actus enim voluntatis nondum est eliciendus, seu, quod eodem recidit, nondum est futurus ab ea, donec Concursus Dei ab illo actu indistinctus Pst etiam a Deo conferendus; γ seu quod idem est , futurus at
pro illo sig*o rationis nondum est futurus deperimpa us lia futuritionem, aut ad at
159쪽
quando essendum, sed solum postquam Deus decreuit illum fore; quia per huiusmodi decretum extrahetur a statu possibilitatis M
indifferentiae, ad statum determinatum fisturitionis de existentia: in certa quadam disserentia temporis accipiendae, Deus autem, per ic, non decernet ut Concursus iste sit futurus donec videat voluntatem creatam esse amaturam: At nunquam potest cise ve iarum quod creata voluntas sit amatura, quin iam eo ipso verum sit Concursum ab illo amore indistinctum esse futurum , quia idem est Concursum ad actum amoris . de actum ipsum amoris esse ii turum : Ergo Deus non potest vidcre unum esse futurum prisis quam alium.
III. Dices; in illo priori quo nondum intelligitur positum decie tum diuinum, intelligitur & praeuidetur a Deo ut ponendum, Mfuturum pro sequente signo; Atque ita Deus praeuidere poterit ini illo priori, quid tam diuinum , quam creatum arbitrium sit voliturum, filiae Millae circunstantiae, de occasiones occurrant ; Sed contra; nam praeterquam quod istam praecognitionem diuini decreti, sub ratione futuri, plerique Assertores scientiae Mediae per negant; ut appareat Sententiam quam in praesente opusculosequimur non constringi angustiis unius tantum opinionis, sed veritatem habere,ut nobis quidem videtur,etiam suppositis diue sis, iisdemque inter se pugnantibus Scholasticorum sententiis ; Esto Deus praeuidere possit decretum suum ut ponendum, & futui una pro sequente signo: Tamen hoc non potest esse utile ad salvan
dam libertatem, nam vel praeuideretur decretum ut ponendum inconsulta voluntate creata, & antecedenter ad determinati nem illius sic praeuideretur ut omnino determinatusum, ac necessitaturum hominem , vel praeuideretur ut ponendum con
fulta voluntate, & expectata, seu explorata per aliam Scientiam Mediam determinatione illius ; At hoc est impossibile,alioqui vel eundum csset in infinitum multiplicando huiusmodi Pr scientias Conditionatas, & earum obiecta vel tandem deuenire possemus ad aliquid in voluntatc creata existens independenter a Concursu Dei, ex cuius intuitu , & praeuisione Deus obiective excitatus,sormaturus esset hoc decretum quod dicitur praeuideri ut pone dum , ac futurum , hoc autem repugnat omnino principiis,quibus
160쪽
iste dicendi modus innititur, nimirum, quod impossibile sit creaturam aliquid operari, quin Deus identificato Concursu illud psum opus coessiciat. 2 Dices , negari non potest quin enunciationes, de quibus hic
disputamus, possint esse verae si includant decretum diuinae voluntatis statuentis exhibere Concursum illum particularem qui identificatur cum actione libera voluntatis ; in hunc modum. Si Petro in tali occasione posito decreuero exhibere Concursum ad amandum, amabit : At inde sequitur easdem etiam ante decretum eodem modo esse veras; quia secundum Aristotelem i.de interpretatione cap. vlt. Euod semel es verum ,semper antea verum fui Respondetur; illud philosophi, quod moaeo verum es, semper antea verum=i intelligi de ordine temporis, non de signis rationis, aut naturae in indivisibili nunc aeternitatis; nam haec non sunt signa in quibus, sed a quibus, ut loquuntur, nihilque aliud important, quam dependentiam unius ab alio, aut praesuppositionem unius
ab alio; atque ita propositiones conditionatas non esse veras pro illo signo,quo nondum intelligitur inclusum decretum conditionale diuinae voluntatis, non est aliud quam non esse veras inde pendenter ab illo decreto conferendi Concursum quem isti auctores existimant esse necessarium, non est. autem illas in aliquo
instanti temporis non dine veras,& in alio incipere esse veras..' Respondeo secund5 ; enunciationes istas conditionales quae
sunt obiectum Scientiae Coditionatae esse verissimas etiamsi nullum includant conditionale decretum diuinae voluntatis statuentis exhibere Concursum identificatum & simultaneum, seu, quod idem est absque ullo tali decreto,ed scilicet quod nullum tale decretum requiratur ad operationem creatae voluntatis, quippe quae operari potest absque identificato ,& simultaneo Concursu Dei, quemadmodum fuse demonstramus in quarta dc postrema parte huius opusculi: Sed si vera esset sententia Aduersariorum, enunciationes illae conditionales veritatem habere non possent , nisi
incluso decreto conditionato concurrendi, certo , & peculiari Concursu, tunc autem cognoscerentur a Deo per Scientiam naturalem, & necessariam; sicut ista conditionalis necessaria, Si Sol esse; in Docto orientis , ibi luceret ; Si vero decretum conditionale con-
