Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i34 De modo coniunctionis Concursuum Dei

utilitate improbare modum loquendi aliorum Assertorum Scientiae Mediae.

III. Displicet secundδ,quia voluntari h inuertit ordinem hucusque obseruari solitum a Theologis inter obiecta diuinae voluntatis , SCScientiae;Nam Becanus capite i o. de Scientia Dei,quaest.7. concl. I.& alij doctores Scientiat Mediae communiter docent; Certum esse Deum non potuiste ab aeterno gnoscere liberos effectus arbitrij creati, nisi cognoscendo prius ratione liberum aibitrium tanquam causam a qua liberE manaturi essent tales effictus eo quod ipsi inis cludant naturalem,ac necessariam dependentiam a libero arbitrio tanquam a causa proxima efficiente sine qua produci non possunt: Atque id ipsum amplius confirmatur ex illa regula quam idem Be-

canus tradit quaest. 2. eiusdem capitis numero 6. Quando duae res, inquit,naturaliter inter sc connexae sunt,ita ut una ab altera naturaliter dependeat;tunc illa censetur prius cognita a qua alia pendet, illa posterius quae pendet ab altera. Rursumque idem Becanus num. 6. & 7. eiusdem quaest. tradit hanc regulam,scilicet,id censeri prius cognitum per Scientiam liberam quod est prius volitum per decretum liberum ; at quando duae res habent inter se ordinem causalitatis in tempore, tunc illa censetur prius volita ab aeterno quae est causa alterius; illa posterius

quae est eisectus.

Hinc ergo sumitur argumentum ; effectus suturus liber non potest a Deo praeuideri, quin prius ratione praeuideatur causa illius a qua dependet,per regulam assignatam: Et quia Becanus, & alij Assertores Scientiae Mediae docent hoc esse certum; sed decretum diuinum concurrendi ad productionem cuiuscunque effectus creati est causa illius necessarid requisita,& aqua,per te, essentialiter pendet;Ergo nullus effectus praeluderi potest ut futurus, etiam . facta alia quacumque suppositione non supplente defectum illius decret ;nis praeuiso decreto: atqui decretum per Scientiam Mediam in secundo instante,& signo rationis nondum videtur ut positum: neque etiam ut futurum ergo neque ullus effectus volant tis creatae per eandem Scientiam in eo signo rationis praeuideri potuit ut futurus, alioqui praeuistis fuisset uadependenter a decreto, seu,quod idc est,ante decretu a quo tame dependet,. Velut a causa.

172쪽

Denique, quandiu res quae dicitur esse causa alicuius effectus siue necessatij, siue contingentis, destituitur aliquo necessario ad agendum,infallibile est quod huiusmodi effectus, iurante tali impotentia causae non sit futurus, ctiam posita quacumque aha conditione,& suppositione non supplente illius defectum ; ergo Deus praeuidere non potest effectum ut futurum,ante decretum , saltem permissiuum, & voluntatem concurrendi tali, vel tali Concursu determinato; siquidem ante illud decretum quaelibet creatura est incomplete potens,seu,quod idem est, insufficiens ad producet dum effectum:ergo irrationabiliter inuertitur ordo qui esse debet inter actus diuini intellectus,ac voluntatis, & earum obiecta, dum dicitur, Deum intueri obiecta ut futura, ac postmodum veluti regredi ad cognoscendum decretum .per quod eadem obiccta acceperunt ut essent futura.

Luculentius explicatur ; Ante decretum Dei determinans quid futurum sit,obiecta creata no cadunt sub ScientiaDei,ut futura,sed solum ut possibilia,& indifferentia ad essendum,aut non essendum etiam polita quacumque alia hypothesi non includente Concursum Dei particularem & determinatum sed in illo instante, aut fiagno rationis quo hic dicendi modus existimat obiecta apparere in conspectu Dei ut futura in seipsis ; nondum adest decretum Dei,

nec voluntas dandi aliquem certum,& particularem Concursum, potius quam alium sed solum illa voluntas generalis,de indifferens Concurrendi prout creata voluntas elegerit ergo impossibile est quod effectus appareat ut suturus,ante decretum Dei concurrendi certo,ac determinato Concursu,quod quidem non statuitur nisi in tertio illo signo,seu instante rationis.

Sane, per seipsum apparet incredibile, quod intellectui diuino

omnia persecte, prout sunt, cognoscenti, appareat aliquis effectus tanquam futurus in aliquo casu nisi cum dependentia a sua causa efficiete, cuius causalitas ad effectum illum omnino est necessaria, hoc est, nisi ponantur omnes illius causae necessariae , aut saltem in telligantur ut positet, aut ponendae: At decretum Dei statuentis Concurrere ad hanc,vel illam actionem determinatE ; est prima , de . uniuersalissima causa omnino necessaria ut ponatur aliquis determinatus effectus; Igitur antequam i te decretum Dei intelligatur positum

173쪽

r; 6 De modo coniunctioni, Concursum mi

positum aut ponendum, nihil est futurum etiam posita quacumque alia hypothesi,& conditione, S consequenter nec scibile ut futurum ;sed solum ut possibiliter futurum,nimirum si accedat volatas Dei essiciens,aut permittens;ergo impossibile est Deum intueri actum a voluntate creata eliciendum,prius ratione quam aliquid decernat in particulari; ergo non potest Deus in icquente . signo moueri ad hunc potius Concursum quam illum conferendum ex praeuitione effectus iam futuri,quemadinodum philosophatur hic dicendi modus quem impugnamu S. Dices;quod hic aut illeticius liber a creata voluntate sit futurus, seu quod idem est,quod arbitrium creatum ex sua parte hoc vel illud sit voliturum,' et non voliturum hac, vel illa conditione polit verum est pnrcisa omni voluntatis diuinae determinationeaergo Mscibile aDeo ante voluntatis suae determinationem: Probatur antecedens; Quia haec est lex contradictoriarum, quod altera sit deter minate vera,altera determinate falsa, & similiter in omniqpropo tione disiunctiva vera ; altura pars est determinate veraci & altera determinate falsa; At de futuritione actus liberi creatae voluntatis soria Ari possunt sub conditione propositiones contradictoriae ocpropolitiones disiunctivae verae,excpli causa i Paulus talem vel talem cogitationem, pr. sente tilli, vel tali obiecto pabuerit ur,aut illo et lutatem cogitationem habuerit,uel volet, vel non et, ergo necesse est alteram propositionum illarum contradictoriarum,& huius disiuncti uae partem unam , esse determinate veram, SI alteram falsam. nRespondeo; nego antecedens ad illius probationem Dico,qubd sicut ista, arbitrium creatum quantum ex se Voc volet sub conditione, praecisa voluntatis Humae determinatione,est necessario falsa ; ita illius e ni radictoria est deterivinath, x necesi arid vera scilicet Hori: a Dotium siub quacumque condiri e quantum ex sie,nihil volet, V ue melia poterit tu aeternum praecisa diuinae voluntatis determinatione , stantibus nimirum principiis de quibus ssepe,dc contra quae disputamus. . Instabis , hoc ipso jam admittimus aliquam conditionatam esse veram praeciso Voluntatis diu mar decreto , nempe hanc , quia arbitrium crearum nihil volet,etiam psi quacum que condit M. R espondeo, hanc conditionalem es e ncccssariam, non contingenterri, Quia sicut necessarium est quod arbitrium creatum: non existat

praeciso

174쪽

s Creatura , . Pars II. Caput IV. 13

praeciso voluntatis diuinae decreto,id est, si non fuisset in Deo de crctum quo statutum fuit ut esset, ita necessarium est , quod ipse nanihil operari possit praeciso decreto cooperandi cum illo; hic autem non agimus nos de veritate conditionatarum in materia ne

cessaria, sed in materia contingente, libera; ex quo patet,noticise nobis hic sermonem de illo genere enunciationum,in quibus praemittitur conditio ex qua aliquid inscrtur propter physicam, ocabsolute necessariam connexionem quam .habent cum conditione , ut, si Sol luceret, dies esset; Ceytum enim est Scientiam illatum csse in Deo omnino neccssariam, & naturalem ; ac proinde priorem quociique decreto,& actu libero diuino: qui posterior est quam Scientia sinplicis intelligentiae,ad quam illae conditionatae veritates spectant ; ipsae autem veritates neccssariae priores sunt ea Scientia perquam cognoscuntur: ncque similiter hic agimus de conditionatis quae in diuina promissione fundamentum habent; nam hae liberam Dei voluntatem omnino supponunt, qua statuit se aliquid facturum, & a cuius executione impediri non potcst: At vero propositio enuntians aliquem effectum csse futurum independenter a causa quae ncsessario ad productionem illius debet concurrcre, est omnino falsa;& consequenter minimc cognoscibilis a Deo tinquam vera. iii Dices; experimur propositiones de suturo rontingente condi- V.

tionato, dum nobis ria mentem veniunt, etiam antecedenter ad

decretum diuinae voluntatis, non statim nobis apparere falsas exterminis, quin potius tametsi saepenumero non assentimur , at saltem suspensit haeremus , utra pars sit, Vt non sit vera. Respondeo, inde solum sequitur quod falsitas istarum conditionatarum contingentium, quae abstrahunt a decreto diuinae voluntatisi, non sit ita per se noti, quin de ea inter viros doctos controuersia esse possit, quam nunc pertractamus; quanquam reuera nobis, ob ea quae in hoc opusculo tradimus, earum propositionum falsitas, atque impossibilitas omnino est persuasa, si vera est sententia Aduersariorum, Concursum proximum Dei, atque adeo decretum illius nobis conferendit omnino esse neces Iarium ut operemar siue propositio illa enunciet actum csse futurum alibera voluntate, quemadmodum iste dicendi modus contendit,

s siue

175쪽

i38 De modo coniund is Concursuis Dei

siue enunciet,quod perinde erat,creatam voluntatem actum libe rum elicituram, si hae, aut illae conditiones ponantur, aut permit

Ex quo sequitur,multo magis esse falsum, quod statim actus Iiber apparcat in conspectu Dei, prout est in seipso , immediate , Mintuitiue illum aspicioniis praescindendo a causis illius ellicienti- bus, id est, absque eo quod , pro illo signo, Deus inriteatur, auxiam ante intuitus fuctit sintne,an non sint fututae causae illius efficientes ; ac deinde Deum veluti egredi ad intuendas causam lius ciusdem ei sectus; atque ad formandum decretum concurrendi hoc, aut illo Concursu identificato cum illo ipso actu,quem pati Ioante viderat iam immediate,&intuitiuE in seipsb,& secundum illam ipsam existentiam quam iste actus erat habiturus. 'Displicet tertio ; quia dum conatur adstruere Scientiam M diam , maxime illam destruit, & praecipua illius fundamenta coim uellit, nam Assertores Scientiae Conditio natae hecessitatem illius potissimii in comprobant,ex eo quod per ipsam Diuina prouidentia dfigatur, ad hoc ut prudenter decernat quid sit agendum, aut . permittendum ; SI contra; At verb iste dicendi modus id muneris tribuit cognitioni intuitiuae,quae est Scientia visionis ; dum docet Deum primo immediate intueri actus nostros futuros in se ipsis, ac deinde cognoscere, de deliberare de causis a quibus huiusmodi effectus sunt oriundi. . u Sane, si Deus primaria cognitione videt intuitiue ea omnia quet sunt absolute futura in aliqua disterentia temporis; necessario di cendum est cum intueri quoque simules semel ea omnia quae ni . quam sunt sutura,quia Lecnon es futura , quaedam veritas est, iton minus a Deo cognoscibilis quam,isia alia aliquanis itura esse ; ergo non est amplius necessaria scientia Conditionata r quam Deus dirigat ix d. docernendum, &prouidendum nobis Concursum Vnum , dc actum,potius quam alium oppositum ; quia iam omnia repraesentantur ut praevisa, S determinata ad essendum aliquas

d', ut ad nunqu*m essendum .ergo nimis lard Assertores Scieii ;e. Mediae: illam adserunt, ut mus prudenter iii dicet, eligόtque quidnam ipse velio fieri aut non fieri ; ergo iste modus dicendis

176쪽

Praeterea ; si Deus primaria illa cognitione intuet Vr actum voluntWis creata: fu turum, immediate , dc in seipso ; iam ille actus voluntatis repraesentatur Deo ut profectus a sola creatura,& consequenter non vi cns participatum,& dependens a Dςo ; nec sub tectum eius Prouidentiae : & sic falsum est,Deum operari omnia secundum consilium voluntatis suae . potius cpim operaretur si cundum consilium voluntatis humanae, cuius effectus iam videtcsse futuros, priusquam ipse de illorum futuritione,aut producti ne deliberauerit, aut ullo modo se immiscuerit. Item ; sequitur essentiam diuinam praecis esuruptam repraesentare Deo resvimnes, etiam actioncs liberas futuras , tam ipsius Dei qu)m hominum ; adque naturali, & necessaria reprςssentatio-ine I priusquam accedat Dei decretum statuentis ut illae existant aliquand': At si repraesentantur necessario ut futurae ; ergo Deus non potest amplius impedire ne fiant; & contra, erit illi impossibile decernere ut fiant ea quae dicitur ptaevidisse non esse futura: non impossibilitate quae oritur ex immutat, litate Divina; quo pacto ea quae Deus ab aetcrnb decretiat ut iit, stante illo decreto amplius impediri non possunt; scd impossibilitate orta ex .omnimoda essendi necessitate quam ipsς actiones habent independenter a diuina voluntate, de decreto.

Item ; sequeretur Deum non habere prouidentiam distinctam, 5 primariam singuloruta actuom nostrorum liberorum ; sed tantum acceptare,& complacere sibi in iis,quatenus ridei eos vi iam futuros,quod est complacere sibi de prouidentia in ipsis rebus inuenta i quae omnia sunt Deo indigna, & impossibilia.i j ii i Quod si quis obiiciat , Deum non intueri actus nostros ut absolute futuros antecedenter ad decretum, priusquam videan tur causae illorum,sediantum futuros sub conditione ; contra hoc ei quia non possunt videri sutura Conditionata nisi visis conditioinbus sub quibus effectus producentur; at istς conditiones striat, causis huiusmodi effectuum: Quaestio cnim nobis est de futuris Conditionatis ex conditione causali,5 congrua;ergo implicat in adiecto, dicere quud futura conditionata,ut sic, videantur in se ipsis , nondum visis causis illorum efficientabus. aut priusquames .

in intclliganxur positae, aut ponenda: ; quandoquidem ea videli

177쪽

De modo uni ctionis Colacu uum Dei

non possunt non visis conditionibus a quibus pendent. Denique displicet quarto, quia reselli potest eisdem argumentis quibus superior dicendi modus,chni cstectus creatae voluntatis quem dicit a Deo intuitiue videri, non sit aliud in praeienti quam determinatio eiusdem: & qui ita respondent videri possent ex illorum numero esse, qui posteaquam sententiam aliquam defendendam susceperunt, conantur eam modis omnibus adornare, rationes hinc inde conquirere, quibus non quid sentiendum sic edoceantur, sed quibus assertionem suam iam in animo illorum. coiistitutam quacunque via defendere, & eandem suadere posssint iis omnibus qui ieiusdem instituti faction. esse volu rint, tametsi euertenda , aut immutanda sint omnia principia, M. argumenta quae alij ante se eiusdem: sententiae sectatores do

cuerant.

Restitantur qui dicunt Deum , ut decernat Concurseum

voluntati creatae exhibendum , conpulere circunsf-tias, cavasique morales, e propensionem voluntatis' inde consequent . . M

i m Ionnulli responderunt ; fatendum esse, Deum in secundo in I id instante rationis, de quo supra cap.I. huius 2. partis, prae uidere non potuisse per Scientiam Mediam actum voluntatis hi manae, ut ab illa producendum ante decretum Dei, quod ad tertium instans spectat; potuisse tamen Deum praeuidcre in ipsa v luntate creata quandam propensionem maximam ad actum illum qui reuera futurus est,cliciendum ; de ex illa praeuisione propensionis Deum moueri, ut iuxta illam concurrat ad illum actum, potius quEm ad alium ; quae responsio desumi potest, ex eo quod hibet Caldinalis Bellarminus lib. . de gratia, & libero arbitrio cap. II. in Conc rdia diuinae cooperationis cum libero arbitrio:

178쪽

Deus inquit,pria perfecte cognoscit emuel propensiones,er trium ingenium animi nostri, rusum non ignorat omnia quae illi possent recurrere in singolis deliberationibus denique perspectum habet quid ocos. congruum, ct aptumsit, ut moueat talem animum, ali sepensione,ct ingenio aeditum; isse ibi liter colligit quam in partemsit imuου Dinclinatur A, M paucisteriectis, ait, in si contingente causa aecise considerata, nugaesidete minatio . mansi quis coniungas cum causa. c ting nse ves liberat, omnia quae possuπt occurrere,oe impedire,o et Meat propensione o Viitudines,tum cinius cause,tum omnium obiectorum,se circunfantiarum, quo obu Deus facere potest, set inde aliqua determisatis , ratione inin verum eris dia

Et eodem capite paulo si perius etesponsione ad quintum argumentum. Dipondeo,inquit,Deum ab aeterno determis se omMes essectus, sed non ante praeuisionem determinationis causarumsecundarum, praesertim contingentium,fr liberarum; ex quibus omnibus patet eum sensisse, Deum moueri ad dandum hunc,potius quam illum Concursum, praeuisione determinationis creatae voluntatis ; hanc vero do terminationem praevisam a Deo fuisse in comprehelisionς pro pensionis,& inclinationis ingenij taliter,uel taliter affecti, iunctis circunstantiis , Mobiectis quae offerri possiunt voluntati. Atque idipsum clarius etiamnum docent satis multi Scientiae Mediae Assertores. Verum haec responsio facile refellitur in hunc modum : Nam II. vel illa inclinatio,& propensio est actus secundus, formalis de terminatio voluntatisi; dc hoc non palioquin actus ille productus esset a voluntate sine Concursu Dci,quod tamen ista opinio reputat impossibile, vel est aliquid per modum actus primi, quo non obstante,voluntas adhuc est indeterminata; neque enim intelligitur determinata nisi dum actu agit,cum olus actio, & electio libera , sit id quo formaliter determinatur, ut resert cx Scoto, Suarendisp. .mataph.sect. . n. 3 4. M alij setis communi dor fatentur voaluntatem determinatam,idem esse quod voluntatem cum actione : At hoc non sufficit,ut ex illa propensione, iunistis etiam omnibus obiectis,S circunstantiis, , vel carum omnium rerum praes cientia,possit Deus certo cognoscere in quam partem se sit dete minatura voluntas creata, ciam adhuc intelligatur ut indifferens

179쪽

ad utruna libet: ergo exit apropensione praevisa Deus non potest semper induci, ut potiuς m unam partem, quam in alteram Concursum suum determinet Dixi, lem r,quia fatemur interdum contingete ut Deus rimpellat hos ad eam partem,in quam ex natur ii nostra conditione propendemus,nimirum si actus sint honestu

Gonfirmatur; luia ut collectio omnium circunstantiarum potas ct determinare intellectum diuinum ad hoc ut in voluntate creata certo cognoscerer actus illius liberos esse futuros, unde ipse moueretur ac, codificiendos illos,oporteret voluntatem ab eiusmodico licctione circunstantiarum determinari ad tales actus ; sed non ita dcterminaturi quin potius manente voluntate cum omni bos illis circunstantiis , causisque moralibus addita etiam propensione ipsius voluntatis inde resultante,c ectus potest adhuc non esse, de voluntas potest adhuc non operari; ergo comprehensio omnium circunstantiarum non potest esse sufficiens determinatiuum ad habendam omnimodam ccrtitudinem cui repugnet subesse periculum. frusti attonis, erroris, ac deceptionis ; sed solum ad habendam probabilitatem qua Deus induci non potest ad concurre

dum in omni euentu nobiscum. , '

Amplius mon potest effectus cognosci in causa sua , aliter quam

in illa continctui : At in voluntate nondum operante actualiter, Mnondum si doterminante,Wolitio libera solium in determinate continetur; tametsi positis quibuscurrique cauus moraliter inducenti bus voluntatem : Imo & quocumque iudicio intellectus praeuio, dummodo tamen non stablatus aut perturbatus rationis Vsus. iPraeterea;certum cst Angelos non pollere Scientia Media, nec cognoscere posse naturaliter infallibili certitudine quosnam actus liberos sinus habituri : At si comprehensio volu oratis nostrae, M collectiones omnium circunstantiarum & dispositionis inde resultantis, est et sussiciens determipatiuum, q*o Deus inducatur ad dandum nobis semper & iἡ omni euentu unum Concursum, potius quam Oppostam; Angelio cognoscere poliunt naturaliter quo D Concutium . a Deo in om hi o asoner uisci a s .ccepturi,& c0nsequetur que actu libera volun as, nostra osset elicuuia,quvdoquidem. actus noster ab illo Concursu realiter est indistinctus Probatus

180쪽

Probatur sequela : Quia Angelus naturaliter comprehendere

dicitur vires nostrae voluntatis, & omnium molitiorum,causarumque moralium, Je dispositionem ex illis in voluntate nostra secti turan M sic infallibiliter posset praedicore quem Concursurrimus habituri, nisi Deus peculiari, δί' extraordinaria prouiduntia vellet alitet de rebus nostris disponere; A thoefalsum csti, 'de repugnat iis quae traduntur communiter ab Assertoribus scientiae Mediae in tractatu de Augelis. Praeterea; saepenumero accidit ut voluntas quantumuis piopensa in obiectu aliquod, verbi gratia: desectabile; contra talent in ha-tionem faciat ex sola sua innata libertate ; Ergo in illo casu Deus non determinauit Concursum suu ni ex illa' propensi e volui tatis prae uisa:sed vel ex seipso, vel ex aliquo alio motivo:Ergo neque in aliis actibus dcterminat illum semper,aut etiam communiter ex

Sane circa eadem obiecta, vel omnino similia j Si sub sithilibusi circunstantiis frequentercligimus conifaria; dccYperim uevos,siquando eligere partem ad quam ' mitius propendebat ollinia, eae

vi omnium motivorum: saepe etiam experimur nos cligere unam ex pluribus rebus, inter quas nulla erat in ior ratio vj eligeretur 'una potius quam altetaiSimiliter contingit cx duobus: hominibus aequalitertissectis antino & corpore, alterum peccare, Malterum non niacare: imo etiam euhidem lites auemam,diuessis testabiporibus eligere contraria; quiis etiam ebntili sic eum hominem

peccare, quem ad seruadum praeceptu 1 tbta collectio circunstantiarum magis inclinabat,quam diium qui de facto praeceptum obseruat*:Ergo comprehensio cauta proximae cuim omnibus motiuis,& tifcunstantiis,de auxiliis,& impedimentis; cognitio dispositionis,se i propensionis itide in vollantati uisultantisthbnemussi. ciens determinatiuum eκ parte ecti ratione ebius Deus hi duci tur ad decernendum exhibendumque voluptati creatae Vmun pό-tiusCon eursu inquam altetuna: neque' vero negari potest expetientia quam proponimus in argumento; cum- luee sipun a ex pta cipui rationibus inaturalibus ad resilia siclos haere eos ii manshubertatis inimicos:&qdiandii aliter e et Urim uobis libertatem nostram,quani aduertendo nos 1ion'scii per sequi maius pondus

i , . obiecti,

SEARCH

MENU NAVIGATION