Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i IV x ui ctionis Concurseum Dei

obiecti, bituum, tacircustantiarurn;sed nos aliquando illi resist insuper sub aequali pondere nunc resistere, nunc consciat ire qund argumentum variis lovis bcne urget,iam eis alterius ici probandae gratia, Dida sRtu2 l: t P erea; tam cst alienum a diuina bonitatς determinare Con-Currum suum cx praeuisione propensionis creatae voluntatis, quaodo illa propensio est in obiectum aliquod turpe Se illicitum,

quam est ab eadem alienum praedeterminaro, voluntatem cre

Iini ad octum peccaminosum eo quod illa in talem actima, pi Ope nec ret : virpinque, inquam, dodςcet Deum;quia non minus ex illo modo concurreηdi , suam ex . praedesei minatione physica quitur effectus nimirum actus turpis & is itus quiem cilicere pro xi md , proprie dc per se non est minus turpe,sed forte turpius quam applicare, S pra mouersi ad quieti: Ergo sicut Aisertores Scientiae Mediae abhorrent a praedeterminatione physica stametsi ea cunia diςat M ob praeuisum voluptμis nostrae propensioncm scilicet noneus existimetur psi causis pq qcati ita prQpi r eyndom yationςm tu eri non possunt in ui' istun) rq pondondiqycm impugnamu Mecum cnim conudexo hominem libidinis stimulis agitatum, daemonis suggestione, praua consuetudine, habitibus intcnsillimis

determinatus, & identificatui ad consentiendum , Ut dissentiendum, certum est,peri eum a i nihil se determinaturum.. lam igitur;ponginusi litam tentytion uanderia succumbere,

enim vehemesteis tςntatione non fuissςyhi m rationis iudi cium, c libertatem)quarq ergo Deos praebuit illi potius Concursum ad eligendum opus illicitum,quam ad illud respuendum 'curi immediate ante, ipso Dei V ς0nciperetusa nobi; vh id differ s*4

182쪽

tentationem, & propensionem hominis, verc peccatum illud Deo volenti attribuis potius quam permittenti; debuit enim succurrere homini misero, non vero daemoni, dc libidini cooperari,impellendo hominem ad ruinam, S ad consensum; & diuinae bonitati consentaneus erat praestare opem suam ad oppositura potiusquam tentationem daemonis promouere; potestque ille de Deo

conqueri quod saluti suae quasi insidiatus fuerit, & quod illum implanariti cum d berct potius 1 ruina labentem impedite: haec

autem omnia sunt impossibilia ,& Deo indigna ; Ergo impossibi- le est Deum moueri ad dandum hunc potitis quam illum Concu sum, ex praeuisione propensionis creati arbitrii iii unam vel alteram contradictionis partem. Praeterea, csto inclinatio illa esset aliquid per modum astus primi, est tamen aliquid reale,& productum : At non a solo Deo quando est propenso ad peccatum; nec

a sola creatura, per te; Ergo a Creatura concurrente Deo:Quae

so igitur, unde Deus determinatus est ad dandum Concursum productivum illius propensiqnis Z ais quia vidit in creatura priorem aliquam propensionem Z veruntamen id non admittes, quia sermo iret in longum, dareturque progressus in infinitum. Deniq; possumus argu mctari; Quia posita & praeuisa tali propc- sone non dii potest colligi quo instante teporis creata voluntas sit

operatura,tametsi certissimu esset ea esse cosensura: quia remanet

adhuc libera: potestq; adhuc aliquanto tcpore consensu suspendore, S sustinere : Ergo non potuit Deus moueri ex praescientia illius inclinationis creaturae, ut statueret se cocursurum cum illa hoc vel illo puncto temporis,certo & peculiari. determinatoque Cocursu. Caeterum, quod nonnulli dicunt, Deum determinati ad concurrendum cum voluntate creata ad hunc potius actum quam ad

illum, ex eo quod praeuideat ultimum iudicium practicum inici- lectus, quo posito voluntas non potest non ferri in illam partem quam intellectus iudicauerit esse praeserendam ; hoc, inquam, sustineri non potest: Tum quia idem iudicium esse debet de illo actu practico intellectus, quod de allis causis moralibi & pr pensione voluntatis inde consequente i Tum quia sententia de ilia canta efficacia iudicij practici plerisque etiam A ssertoribus 5 cientiae Mediae, ut P. Suario, di aIiis videtur apertὸ falsa, & si es ζ Q T set

183쪽

1 6 De modo e iuncti s Conci suum Dei

set vera, adhuc Deus inde excitari ac dcterminari non pollet in hanc potitis quam in illam partem concurreret : nam vel actus ille intellectus est liber, vel est necessarius: Si est recessarius , illo posito voluntas non potest amplecti or 'ilium: ergo facilla relinquitur libertas, nec culpae imputabilita in homine i stea lia ber: Vnde excitatus, ac determinatus fuit Duus, ut concurrenS ad illum cundem actum Concursu immediato, SI identificato, non abstulerit ab eo libertatem Z An forte quia per aliam Scientiam Mediana aliquem alium actum , aut dispositionem praeuiderat ΘQuapropter manet adhuc integra illa dissicultas qua dicebamus; Ad quid attendens Deus cognoscat,decernatque exhibendum sibi nunc esse Concursum unius potius quam alterius speciei quam do ipse Concursum suum immediatum,& identificatum Concu sui creatae voluntatis est coniuncturus. δε

Refelluntur qui dicunt Deum consulere relationem ra

tionis , aut connotationem realem in creata volunta-

te ι usu gentem ex futurisione a Ius sui.

I. On defuerunt qui ad inlationem rationis confugerent ; di l l centes ex eo quod hic,aut ille actus a voluntate sit aliquando futurus; consurgere in ipsa voluntate relationem quandam adactum illum ut futurum ; & ex illius relationis intuitu, moueri Dcum ut hunc potius quam illum Concursum praebere decernat; illuni scilicet qui ad talem actum producendum necessarius eae Sed hoc est nimiis angustiis, premi: constat enim re ationem nullam consurgere, nisi positis fundamento S termino eius,atqui acinativis huius relationis est actus ille liber ut futurus, fundamcntum autem est ipsa voluntas ut se determinans, Vci,ut alij loquii tur , ipsa doterminatio voluntatis; Ergo prius est actum libeiumcise futur9m , quam cxeias suturitione consurgere in voluntatu

184쪽

respectum quo referatur ad illum , Similiterque prius est voluntatem agere,aut praeuideri acturam, quam praeuitari relationem ex tali actione consurgentem, sed actus non potuit cile futurus, neque voluntas determinare seipsam ante decretum Dei concurrendi cum illa; decretum autem illud Dei non est nisi in tertio instante: Ergo ante tertium instans talis relatio non potuit a Deo praeuideri, Ergo multo minus potuit Deus ex praeuisione huius modi effectus, S relationis ad eum terminatae,moueri ad praestandum talem vel talem Concursum potitis quam oppositum. ΦConfirmatur; relatio voluntatis ad actum liberum ut futurum ab ea,& relatio actus futuri ad voluntatem ut ipsum actum producturam,sunt simul natura; sed euidens est actum futurum prio rem esse relatione qua ipse re sertur ad voluntatem, quia subi ictum prius est suo accidete relativo quo resertur ad aliquid aliud: Igitur relatio voluntatis ad actum ut futurum , similiter posterior est ipis actu: Ergo ista relatio non potuit praeuideri antequam praeuideretur actus ipse , sta non potuit praeuideri actus ipse voluntatis ut futurus,ante decretum Dei concurrcndi, ut supra oste- sum est: Ergo non potuit Deus moueri ex illa praeuisione relati nis ad determinandum, & decernendum hunc potius Concu sum qu1mullum alium. Taceo, quod Deus vel non attendit ad huiusmodi cntia rationis, vel, si intueatur illa quatenus fingi a nobis possunt, non satis religiose de Deo sentiret, qui ekistimaret Deum moueri ac dirigi consideratione minutissimorum huiusmodi entium in iarmandis' diuinae suae Prouidentiae decretis. Responderunt aliqui: revera non potuisse cognosci actum in re- II. latione attonis, sed fuisse praecognitum in quadam connotatione reali, quia , inquiunt, Deus praeuidere potest ante decretum suum, voluntatem creatam in his, & illis circunstantiis connot reactum, ut futurum, & cliciendum ab ea ; quamuis ipsum actum non praeuideat sub ratione suturi absoliuid nisi post decretum: Atqui non potest videre connotationem illam realein quin simul videat terminum illius connotationis, scilicet actum a voluntate futurum, si Concursus opportunus adfuerit; Quid cigo mirum, si cx illa praeuisione excitatus Concursum decernat opportunum

185쪽

r 8. De modo coniunctionis Concur Hum Dei

Sed contra: quia falsum est antecedens; Nam immediate ante- . quam voluntas ageret, connotabat aequaliter omnes actus quos clicere poterat, non ut futuros, sed ut possibiles ; Ergo non potest incipere connotare de nouo actum qui solus de facto futurus cst ut futurum, nisi aliquid superueniat, quod sit veluti causa dc coi ditio necessaria ad huiusinodi connotationem specialem: Quicquid autem fingatur superuenire erit insuiliciens , da impossibile, nisi accedente determinatione diuinae voluntatis concurrere dc cernentis , si Concursus Dei immediatu- physicus, & identificatus cum actione creaturae est omnino necessarius,ut tu ponis;Ergo voluntas creata non potest habere illam connotationem ante decretum: Igitur Deus non potest ad illam connotationem attendere, ut ex illius intuitu moveatur ad decernendum hunc potiusquam illum Concursum.

Refiguntur qui existimant Deum , ut decernat Con

cursum voluntati creata necessarium, constulere determinationem virtualem eiusdem creata voluntatis, aut creatam voluntatem vi se accingenum ad sperandum.

FAtentur nonnulli ; Deum praeuidere non posse determinationem formalem creatae voluntatis,seu,quod idem est,actum inberum ab eadem creata voluntate futurum , prius ratione quesnpraeuideat se concurrere velle ad illum: Contendunt tamen eum saltem praeuidere posse virtualem volitionem siue determinati nem , qua voluntas in priori natura quam actum illum profundat, determinat se ad illum; non aliquid noui producendo, aut rec piendo ; sed iure ac priuilegio causae liberae, in his circunstantiis

vergendo, seu inflectendo se, hoc est, determinando vim suam activam ad eum actum, potius quam ad oppositum, quem aeque

186쪽

elicere poterat, vel ab utroque cessare , Cum ergo Deus optime pervadat latebras voluntatis creatae . eiusque genium habeat perspectissimum,non ignorat illam determinationem virtualem, quae Concursu nouo non indiget,cum sit idem realiter cum ipsa voluntate,a qua virtualiter solum distinguitur, haec determinatio victualis in eodem temporis puncto , sed posterius natura sundit ex se hanc unam certam ac peculiarem determinationem formalem, Mnullam aliam,oppositam,vel distinctam potestque Deum excitare. ut consentatacE M accommodate concurrat:Icaque Concursus quidem ille quem Deus praebet ad determinationem formalem, seu ad actum cliciendum,non decernitur,nec videtur nisi post praeuisam anteriorem illam a sola voluntate profectam determinatione virtualem sed quia determinatio illa virtualis nullo nouo indis get Concursu , & infallibiliter infert determinationem formalem.& actum elicitum quem connotat laquam ab ea manantem; proptere a Deus illam praeuidere potest ante decretum concurrendi, Min ipsa praeuidere actum ipsum,ac determinationem formalem ta

turam,prius ratione quam videat decretum suum.

Hic dicendi modus desumi potest ex Theophilo in Theolog.

naturali dist. 8 quaest.2. anum. 8s.&quaest. . art. I .anum. 368. in

morali disciplina distinctΣ.quaest.2 art.2o. num Ios; usque ad Ios. ubi eum fuse explicatum conatur defendere, &quia in eo plurimi recentiorum conquiescunt,alij quidem ad hoc idem propositum. alij vero ad aliud diuersum ut IEgidius Conin k tertia parte quaest. 77. num. 6. Albertinus Corollario 2.ex sexto Principio Complexo. M alij qui scripta sua praelo non commiserunt, adhuc magis est explicandus,ut facilius refelli possit: Supponamus, inquiunt, me Obiectum aliquod eodem modo mihi propositum, modo amare,modo odisse, modo negatiuE circa illud me habere: tunc peto, quare Voluntas mea modo producat amorem,modo odium, modo nihil

. Non potest aliud responderi,quam quia modo se libere applicat ad hunc vel illum actum producendum, modo non applicat; Atque ira concipimus in ea quandam mutationem distinctam ab ipsa ςsuctus productione,non quidem quod aliquid reale in se recipiat; sed quia virtualiter se aliter habet dum agit, quam dum non agit habetque aliquid saltem virtualiter distinctum a virtute agendi,

187쪽

rso De nodo cantu Emis Concursuum Dei

ab ipsa entitate voluntatis,quod potest dici applicatio virtutis acti-uae, M conatus, vel influxus,aut Concursus causae in cilectum estq; volitio quaedam ac determinatio virtualis, antecedens in quodam priori signo ipsum exercitium libertatis, & volitionem formalem: Cum enim natura libera in puncto temporis quo profundit determinationem virtualem unam potius quam aliam,sit prius natu

H indifferen &in determinata ut ipsa mei se sic,vel sic determinet: Io eodem temporis puncto, sed posterius natura accingit se ad ope randum, inflectens, ac virtualiter detcrminans se ipsam in hanc potius q0am in oppositam determinationem formalem. Itaque haec determinatio virtualis nullo indigens Concursu nouo pia uideri potest a Deo ante praeuisum Concursum qui nccesi rius est ad sor male exercitium actus , & sic in illa determinatione virtuali, actus ipse formalis futurus poterit praeuideri, eritque ipsa iliciens determ matiuum in quo Deus praeuidere poterit eundem actum formalem ab illa determinatione virtuali secuturum,cognitione Meluti abstractiva: Et si quis quaerat,quare, M quomodo Deus praeuideat voluntatem se accingentem ad hunc potius quam ad illum actum, & habentem hanc potius quam illam determinationem virtualem, cum aequaliter postet habere illam vel oppositam Respondetur, Deum videre quam aliam detcrminationem ant riorem voluntas creata csset habitura , si progrelsus in infinitum, . qui alioqui admittendus: esset, pateretur ut ipsa se per aliquem atrum actum virtualem determinaret ad illum primum.

Sed contra hunc dicendi modum obiici potest primo; Quia per seipsum apparet satis incredibilis, continet doctrinam ferEim perceptibilem , ac nimia sua subtilitate, ut aiunt, laborantem;si quidem ponit in voluntate creata difficultatem plane inexplicabi-ilem quam vix in Deo concipimus,admittimus tamen in eo propter eius infinitatem, quae ςsst principium propter quod realiter identificantur in Deo quaeclinque non habent Oppositionem relatura Dissicultas aut in ista in eo consistit,quod voluntas creata nunc de snouo incipiat habere nouam illam virtualem determinationem,

applicationemque liberam secum identiscatam, quam paulo antes non habuit,& adhuc posset non habere Qumimo id longe videre tur esse mirabilius in nostra voluptate, quam in Deo: quia volitio libera

188쪽

libera Dei quicquid tandem illa sit non incipit de nouo idenrificari cum Deo; sed ab averno in illo fuit, vel non fuit ; & in aeternum

crit,vel non erit: At haec applicatio libera nostrae voluntatis nuc inciperet identiscari cum voluntate, cum qua prius non identifica' batur; M paulo post separabit ut a voluntate cui prius inerat , N. ideiuificabatutiquod est mysterium prorsus inexplicabile, in cuius obsequiuin non tenemur intellectu in submittere. P caetera sane; si hoc semel admittatur in creaturis, nulla amplius I I iapparebit necessiras constituendi quod tamen communiter fere faciunt Assertores Scientiae Media' distinctionem modalem inter distinctiones reales ; eodem enim modo saluari poterunt omnesmodalitatum illarum effectus, vel de nouo aduenientes, vel postmodum desinentes,ac recedentes, absque ulla noua entitate modali, per solam distinctionem virtualem, ut exempli causa, videre licet in actione,in ubi, in modo unionis , ac subsistentiae . & caeteris. Nam quemadmodum docent eandem potentiae liberae cntita tem, physice immutatam, iure ac priuilegio causae liberae, pers metipsam,de non applicata fieri applicatam, siue determinatam ad honc potius actum formalem profundendum , quam ad oppositum , vel ad huius cessationem , quamuis in priori metu H. aeque in utrumque potens sit,nec nisi suopth nutu in istum inclinauerit: ita etiam eadem entitas ignis, phy sicE immutata, per. semctipsam, de non agente fiet agens;& de agente, non agens, absque accessu, Mrecessu actionis quae sit entitas saltem modaliter distinet 1 ab ipsa

ignis entitate;sic etiam anima rationalis de non unita,&informam fiet unit M informans;aut contra; absque V la mutatione reali , 5 sne accessu,aut recessu unionis informativae, modaliter ab anima

distinctae;quod idem dici poterit de subsistentia si ea sit modus sile. modo praesentiae & de huiusmodi caeteris. Et quemadmodum illi ipsi existimant hanc determinationem vi tualcm,seu.causa leni esse indistinctam ab cntitate potentiae, nec tamen semper fungi mimere determinationis, etiamsi semper in taneat entitatiue;quia causae liberae ratio hoc habet, Ut mancias eadem modo sit causa unius actus,modo oppositi;ita dicendum esset .actione,unione subsistentia , dc aliis modis ; eos esse indistinctos ab entitatibus quarumdicunturtae modi, nec tamen semper fun

189쪽

i R De modo coniunctionis Concurstam Dia

gi munere modalitatum,etiarnsi semper maneant cutitatiue trire rum natura,quod tamen fieri non posse,etiam per diuinam potentiam , docent ipsim et Assertores determinationis virtualis, & alij fere omnes,qui dum nihil sibi metuunt,admittunt huiusmodi mo dalem distinctionem inter reales, prout reupra admitti debet. IV. Tertio;quia iste dicendi modus iam admittit Deum hon pos e praeuidere vi suturum aliquem effemina qui pendeat a Concursu ιDei, prius ratione quam decernatur exhibeatur ipse Concursus: MPropterea enim inducit determinationem illam virtualem, quam fingit a Concursu diuino independentem , ut ex illius prauisione Deus ipse quasi obiective excitetur ad conserendum hunc potiusquam illum Concursum, nimirum secundum exigentiam deterri, minationis illius virtualis;ex quo facith inferre licet, quod si sernet ostenderimus determinationem illam virtualem esse merum figmentum, consequens erit, viij contra quos disputamus in nostram adduci debeant sententiam;scilicet, Deum non possa praeuia dere quid creata voluntas sormaliter operatura sit, prius ratione quam de Concursu suo statuerit,nisi admittamus ipsam reuera a sque immediato & identificato Concursu Dei formaliter operari,& determinare seipsam pos e , sic enim nullo opus erit decreto

concurrendi.

Vnde argumentari licet quarto: Quia hic dicendi modus ape te deserit antiquam sententiam Doctorum Scientiaci Mediae de ne cessitate Concursus diuini proximi,& identificati adon nem omnino creaturae actionem, volens nolens, in nostram descendit opinionem;scilicet: Quod ex generali ratione causa ,& effectus Creati non repugnet simpliciter dari influxum causae creatae in effectum,sine ullo immediato,dc identificato influxu Dei,quod sic probari potest: Determinatio ista virtualis quae nunc realiter est in voluntate,cum tamen ante non esset,non est omnino nihil, ali qui quomodo ex illius intuitu moveri posset Deus ad decernendum Concursum suum Zὶ sed est aliquid nunc existens realiter, S positiue,quod paulo ante non erat in rerum natura Atqui eiusmodi determinatio virtualis quae nunc realiter est in voluntate , tota resertur in libertatem creatam, tanquam in causam adaequatam, saltem immediatam' sui esse independenter ab omni extrinseco ni-

190쪽

mirum , ut determinatio causae liberae non sit illi extrinsecus adueniens, sed potius causa ipsa libera dici possit ab intrinseco, &per seipsam libere ferri in suam ipsius determinationem , aut ean dem suspendere: Igitur cum Des Concursus iit aliquid ab extrinseco profectum,& immissum in voluntatem creatam , haec deter

minatio virtualis, quae ea propria agentis creati, poni debet abisque eiusnodi Concursu: Ergo ille Concursus non est ita absolute requisitus, quin sine eo possit aliquid de nouo esse in rerum natim

e ra quod ante non erat.

Neque iuuat dicere,quod illa determinatio virtualis non fit per Verum motum, neque per Veram actionem ; eo qubd non sit ali quid realiter distinctum a voluntate, sed aliquid manens intra rationem actus primi: Nam contra hoc est ; Quia cum luee determinatio sit vere ac re aliter in hoc instante,& tamen pii is non es . set ; debet habere veram aliquam causam istius esse, quae per verum aliquem influxum trahat illam ab esse potentiali ad esse existentiae actualis: At ha cnon potest assignari alia praeter solam voluntatem creatam, iuxta hunc dicendi modum : Ergo , 5 c. Neque dicas secundo , quod ista determinatio virtualiter distincta ab ipsa voluntate creata requirit ad suum illud esse virtuale , Concursum Dei virtualem; Conici, enim hoc est; quia aduen

sus eiusmodi Concursum virtualem redeunt omnia argumenta quibus hic dicendi modus coactus suit, praeter determinationem formalem, admittere anteriorem illam determinationem virtua

Iem, ut saluari posset libertas cum formali, &actuali Dei Concursu ; scilicet, quia assignare oporteret aliam anteriorem determinationem virtualem , ex cuius praeuisione Deus decerneret Concursum suum virtualem ; &sic abiretist in infinitum: Itaque si iliquid nunc incipit virtualiter existere de nouo dependenter 1 causa creata absque ullo imaginabili, etiam virtuali, Concursu Dei et profecto non implicat ex generali ratione causae, & cffectus Creati, simpliciter esse influxum cause secundar in essectum , sine ullo immediato, identificato influxu Dei, cuius tamen contra rium primitus docebant Assertores Scientiae Mediae : Igitur hic dicendi modus, volens nolens, lachoatiue in nostram descen

V Amplius

SEARCH

MENU NAVIGATION