Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

actum liberum nostrae voluntatis tanquam medium ad finem ali

quem a se distinctum , posset Deus ex seipso & inconsulta nostri

voluntate intendere huiusmodi actum nostrum, priusquam praeuideret Concursum illum suum ut futurum, quod tamen non cit exi seipso, & inconsulta nostra voluntate, alioquin praefiniret omnes actus nostros liberos sedi non potest prius videre actum nothrum liberum certo esse futurum,quam Concussum suum quia

Concursus per te,est omnino necessarius ad actum, non tanquam

medium ad finem a se distinctum, sed potius tanquam aliquid in

distinctum,&omnino identificatu cum actu quem tu asseris non nisi Deo proxime & identifice concurrente produci posse. Qi Ad primam confirmationcm qua dicitur captiuandus intelle ctus in obsequium Scientiae Mediae, quemadmodum nonnulli ex Praedeterminantibus voluerunt cum captiuari in obsequium prae-

determinationis physicae: Respondeo; A ssertores Scientiae Medicinultum reprehendere illos Praedeterminantes qui submissionem illam intellectualem postulant in obsequium Praedeterminatio nis physicae ; quapropter non est consentaneum rationi, ut , quod in aliis arguunt, ipsi committant; cum usus iste Scientiae Mediae, prout ab A ssertoribus sitis exponitur,videlicet dirigendi Deum ad concurrendum nobiscum proxime, dc identisice, neque sit supernaturale mysterium, neque ad supernaturalem sidem magis perti neat,quam Praedeterminatio physica. Quin potius,cum utraque sententia insuperabiles patiatur difficulta es, deincommoda quae vitari non possunt,nisii xe formando principia, ex quorum suppositione, si ea fuissciat vera, sequebatur

ut necessario alterutra factio esset amplectenda ; cumque nulla nos cogat necessitas ad amplectendam alterutram: quin imo cum neutra rationabiliter sustineri posse videatur ; merito permoti su mus ad iterum examinanda ac refutanda principia illa, quae plerosque huius aetatis Theologos imςas adegςranx angustias,ut alte .

rutram ex praedictis sententiis amplecti cogerentur.

202쪽

CAPUT X.

Rofelluntur 'Hi dicunt; Deum attendere ad actum quem creata voluntas faceret , Vermitteretur operari poti, quemadmodum Deus permittere poterat; aut ad eum quem faceret per imp ibile,operaretur ab quepro ximos immediato Concursiu Dei.

P Ropterea igitur nonnulli ex Assertoribus Scientiae Media

aliam tentantes via Responderunt; potui si e quidem Deum permittere,ut creaturae actiones suas elic ent absque actuali,imimediato,& identificato influxu physico ipsius, si talem prouiden tiae imodum elegisset , voluisse tamen de facto concurrere prout creatae voluntatis exigentia postularet;tum deinde intuitum fuisse Scientia sua infinita quidnam singulta voluntates creatς in singulis occasionibus essent voliturae, si istae agerent, ut ii villud momen' tum,& ad illam actionem aut etactum Concursus sui praedesinitionem dirigeret; postmodum vero statuisse absoluto decreto se Concursurum ad illum duntaxat eundem actum quem Creata Voluntas praeuisa fuerat elicitura,si sola absque identificato Concursu Dei operata fuisset, prout fieri potergd ut operaret4r sola; ac de nique ex vi istius decreti pro illae sola action aut cffectu & pro illo tempore, ac momento particularem Concursum cxhiberi nobis a Deo, eumque ab actu nostro realiter indistinctum; ex quo sit Deum neque praeuenire,neque subsequi momento temporis φ- fluxum nostrum sed Deum de nos omnino simul inchoare actum nostrum,perseuerare in illo ab eodem' cessare, &sic qualiscumque sit ille Concutitis qui nobis in tempore exhibctur; nostrae Ipsorum,inquiunt,libertati, electio'i i putari debet, neque enim Deus statuit quidquam de actibus nostris praefiniendo, & volendo. ut essent,aut non euent,nisi consulta , expectata , & explorata voluntate nostrai vi verum sit quod dixit Sapiens, Deum optimum

maximum

203쪽

166 De modo coniunctio,iu Concursuum Dei

maximum non nisi cum reuerentia de rebus nostris disponere.

I I. Sed profecto ne id quidem verum ess e potest; neque si verum esset iussicere posset ad saluandam libertatem nostram cum diuino

Concursu,prout infra demonstratum relinquemus;Et sane imposia sibile est,quod Deus absolute deeernat concurrere identificatoCO- cursu ad eundem ipsum actum quem creata voluntas operata suis set si Deus illam solam operari permisisset , praeterquam quδd mo dus iste concurrendi ad actus intrinsece prauos diuinam non saluat innocentiam,& sanctitatem.

Dices, facilE potest intelligi quod Deus praeuideat quidnam

creata voluntas esset clectura,si, per impossibile, posset operari sola sine Concursu Dei immediato ,&identificato ; ut praenoscens speciem actus in quam voluntas in tali casu erumpcrer, conserat eum specie Concursum , quem animaduertit exigi a vo- . luntate creata pro illo puncto, & momento temporis: Neque mirum id esse debet,quandoquidem alias Leph disputamus,& rat oein annir ex hypothesi impolis bili non modo in philosophia, sed etiain theologia;vt dum qu iremus,An si Deus esset agens necessarium tolleretur omnis contingentia a rebus;& dum dicimus,si lapis es et animal sentiret, si homo haberet alas,volaret , si Spiritus sanctus non procederet a Filio, non distingueretur ab illo Igitur non debetvsqueadeo improbari modus iste philosophandi quo dicitur Deum intueri,S explorare,quid creata voluntas esctet volitura hic & nunc,si per impossibile,determinare seipsam potuisset absque V .lo Concursa Dei effectulo proximo Sc immediato qualem Commmunis sententia postulat,ut inde se determinet Deus ad eam ipsam Volitionem ad quam voluntas nostra, ea hypothesi data seipsam determinas et. Respondeo;aduersarij qui se in ne latus versant ut praescientiam istam decreto priorem explicare, ac tueri possini,hunc etiam dicendi modum admiserunt,quorum cst Theophilus dist: 8 cit. l. s. art. uti constar ex iis qυα supra retulimus alij plures: sed facilis

post imus sontra eos argumentari.

Primb; quia Granadus in primam partem qinest de scientia disp. 3. sech. . expressEfatetur propositiones conditionatas , in quibus conditio est impossibilis non assirmari immediate a Deo;sed solum

204쪽

cognosci ab co quatenus cognoscit eas ab aliquo intellectu creato formari posse. Quia, inquit, similes conditiones prorsus impossibiles non decent summam sapientiam ; quia ex modo enunciandi colligi videtur eas reputari possibiles; secus est et quando illae apponerentur ad denotandum simillimum decietum Dei non faciendi aliquid;tunc enim Deum maxime decerent , exempli causa, si ego non essem Deus, non ita amarem iustos,&c.

Secundb;quoniam dato,& non concesso quod Deus praedictam Scientiam habeat propositionum ex conditione impossibili; tamen incredibile est quod Deus ea cognitione gubernetur & moueat ut ad exhibendum hunc potius quam illum Concursuma voluntati creatur; Probatur, quia si voluntas creata absque Concursu proximo Dei posset operari, ac determinare seipsam, per te, esset independens a Deo in essendo, essetque increata I Quia, ut tu frequenter viges inperari sequitur esse; ergo nunquam peccaret, neque posset ullo modo determinareseipsam ad actionem illicitam , & turpem; ergo dum Deus concurrit cum voluntate creata ad actionem illici-ram, non potest id facere propter illam praescientiam; scilicet, quia si voluntas creata operari posset sola, determinaret se ad eiusmodi actionem illicitam.

Dices, in hypothesi illius praescientiae conditionalis praesupponi- H Itur quδd nostra voluntas non esset Deus, sed esset peccatis obnoxiavi quod nihilominus operari posset absq; immediato & identi ficato Concursu Dei:Respondeo;admitti posse hypothesim disputandi gratia; scilicet qubd , spossibile esset voluntatem creatam

operari solam , ita ut ipsa adhuc esset peccatis obnoxia: tunc Deus posset illam praeuidere ut operantem, ante decretum concurrendi;

inad & aliquando peccantem: quia fingimus illam tunc fore principium completum,& sufficiens ad operandum, de alioqui defectibile;sed negandum est omnino,Deum posse ex tali praeuisione moueri ut determinet Concursum suum ad eam ipsam volitionem,ad quam voluntas nostra, ea hypothesi data, determinaret seipsam: Probatur, quia Deo concurrente cum creatura Concursu identificato, impossibile est quod ipse faciat candemastionem quam creatura secisset sola, sed necesse est actionem erumpere diuersam specie 5 numero,ab ea quae seret adaequale a creatura quemadmo-

205쪽

158 De modo coniunctionis ConcursuumDei

dum nos in prima parte huius opusculi diximus sed impossibile est ut Deus decernat se facturum aliquid impossibile,crgo impossibile

est ut decernat se proxime,& identifich concursurum dum creatura ad eam ipsam actionem quam creat*ra fecisset sola; si, per in possibile, ita operari potuisset. I .. Dices ; Dcus non decerneret se facturum eandem ipsam voli tionem quam creatura faccret. si sola posset operari sed aliam qua dam eiusdem generis ; tametsi numero, ac specie distinctam, ut,

exempli causa, actum amoris,aut odij. si croatura erat amatura,vel forte actum, oppositum Odij elicitUra. . . .

Sed contra: quia adhoc hinc sequerctur, nullam actionem nostram reucra, & de facto es es pectia nostri liberam, aut imputari posse nobis ad culpam i Q fa quamuis haec sententia salvet libe ratem nostram, de culpae imputabilitatem sub conditione ; tamen rabsolute utramque nςgatu quod sic probo. ii : Volum ascreata de facto non peccat, neque exerccet libertatem suam n eo quod faceret si potuisset operari sola, sed neque etiam exercet eandem in iis actibus mos de facto elicit,& operatur; ergo nullo modo est libera absolute , neque peccat. Probo antecedens quoad primam partem ; Quia nullus peccat, aut est liber in eo quod ageret, praesertim ex hypothesi impossibili, si vere & de facto hoc non agit; alioqui omnes iusti peccarent semper iuia data hypothesi uehementium .icinationum, & occasionupeccandi, absque speciatissimo Dei fauore, si communi prouidentiae relinquerentur,peccarenis Et tamen certum est eos non semper

peccare. ἐ

Sed neque etiam peccat quis, aut liber est in eo quod de facto

vult,& operatur, si Deus de cuit producere cum creatura aliam

quandam actionem umero ac specie distinctam ab ea quam crea tura elicui iret, si illi permissum fuisset ut sola operaretur ; quae erat secunda pars antecedciatis, quam sic probo ; Quia prius iam 'o luntas ista creata simpliciter de facto operetur, & exerceat libe tatem sitam in actu quem supponimus este prohibitum. Deus ponit aliquid intea: cum 'uo non potest conixa figi negatio prauae Ope tionis: sciliceoCqncursuri, suum ad prauanu istam operationem, qui Concursus ter te, identificatur omnivo cuna tarpsa ope Uo, ne praua

206쪽

ne praua; & quidem Concursum illum ponit in creata voluntate independenter ab usu libertatis illius simpliciter, Sc absoluic: Igitur nullam in ea relinquit libertatem, aut culpae imputabilitatem. Neque obstat iubd voluntas ista praeuidebatur libere, & culpabiliter operatura, si sola operata fuisset: hoc enim non est illam operatam fuisse liber).&culpabiliter ; sed solum operaturam fuit se si conditio poni potuisset: Sane actio illa, si producta fuisset,pependisset ab usu libertatis,& malitiam intrinsecam habuisset; sed

non pendet de facto, nec pependit unquam ; neque per cam voluntas libertatem suam, & prauitatem exercuit ἱ quia nequidem actio ista. existit, aut extitit; sed solum existeret, aut extitisset praesupposita conditionc impossibili, 5 quae impleri non potuit: Igitur ex eo quod libertas , &. culpa futura fuisset in illa altera actione quae, per te in aeternum produci non potuit,non sequitur, quod utraque conditio, scilicet culpa, & libertas,reperiatur in ista quae fit loco alterius,& quae ab illa altera numero S specie distin guitur;& quae ab ea tanquam a remota quadam occasione,& conditione dependere confingitur.

Confirmatur; si quae esset ratio imputandi culpae, & libertati IV nostiae potius quam Deo actionem quae de facto fit,& producitur;

nimirum haec una esset,scilicet, quia libertas & culpae imputabilitas derivatur in actionem nostram, ex eo quod Deus non produ-n. ccret illam in nobis,nis praesciret qubd voluntas nostra determinatura fuisset seipsam ad similem quandam actionem, si sola potuisset operari; ad hoc enim maxime inducitur illa praescientia operationis producendae ex hypothesi impossibili; ut Deus. excusetur, & libertas hominis conseruetur, non obstante proximo, si- .m multaneo & identificato Concursu Dei.

Sed liri ratio nihil valet ad propositum; quod sic probo:Vt libertas S culpa derivetur ab aliquo actu in alium, qui. alioqui necessarius esset, ac propterea immunis ab omni culpa; necesse est illum priorem actum, simpliciter, & reipsafuisse liberum, di culpabilcm ; & praeterea fuisse causam alterius in quem malitia & li bertas derivatur; uti patet in actu externo turpi, in quem malitia& libertas derivatur ab actu interno imperante, cui primitiva, Mformalis malitia,ac libertas inest: sed actus quem voluntas creata

. . .

207쪽

17 3 De modo coniunctionis Concursiuum Dei

operaretur sola ex hypothesi impossibili, nullam habet in liti in aut libertatem, ut supra dictum est: Ergo nullam quoque deriua re poterit in actuna qui de facto producitur Igitur incredibile est

quod Deus ea prae uisione rei impossibilis gubernetur,& moueatur ad exhibendum voluntati creatae Concursum identificatum cumactu malo, potius quam identificatum cum actu bono; estque in possibile ut propter hoc electioni & malitiae nostrae imputetur quod Deus cooperatus nobiscum fuerit ad actus illius speciei,potius quam ad oppositos. Amplius ; supponamus Deum habere decretum eleuandinae ad visionem & amorem beatificum, si sorte praeuideret me elic turum fore actum liberum dilectionis diuinae casu quo ipse me diutius in hac vita mortali relinqueret;sane si ipse me prae eniret, elevaretque ad amorem beatificum, dilectionis actus non esset ibber, tametsi penderet occasionaliter ab illo alio actu dilectionis quem ego libere elicuissem, nisi praeuentus a Deo fuissem, ac vi sione beatifica determinatus ad amandum Deum : sicut ergo ille actus qui futurus fuisset liber , ac meritorius si ego illum elicuisnsem, prout reuera elicuissem si Deus id praeuidens non me prae uenisset, nullam derivat libertatem, nec metitum in actum dii ctionis beatificae quem loco illius alterius elicio; Ita in proposito. Econtra vero ; supponamus Deum praevidisse, fore ut aliquis in hoc instante, si ratione M libertate sua utatur, graue aliquod se catum sit admissurus ;-tamen contingere, vel cx ordinatione dc prouidentia Dei, vel casu S fortuitd , ut ille homo in eodem instante eundem actum praeuisum a Deo essiciat, sed absque usii r tionis & libertatis Si quidem in cxemplis non requiritur Verita & si requireretur, saltem probabile est cundem numero actum etiam internum, nam de externis non dubito, esse posse liberum, aut necessarium, re cum qui est necessarius potuisse produci cum libertate, SI contra , neque ad hoc esse necessariam variationeni physicam, seu entitatiuam in actu in Certe,in eo casu ,homo iste no peccaret. At omnino idem dicendu in est in proposito: Ergo iste dicendi modus,tametsi salvet libertatem nostram,meritumque,&culpae imputabilitatem, sub conditione; negat tamen utrumque

208쪽

Quinimo : prorsus facit Deum Auctorem peccati: nam si ego certissime ex Angelica,aut Diuina reuelatione praescirem, fore ut Petrus in hoc instante se occidat,si sibi, & suae libertati relinquatur ; ac propterea ego praeuenixem S occiderem eum ; reuera non illi,sed mihi tribueretur occisio & peccatum homicidij; ergo similiter tametsi praesciret Deus voluntatem meam sic, vel sic fore determinandam, casu quo ipsa se determinaret, si tamen iam non ipsa se, sed Deus illam determinat, tota determinatio,atque adeo culpa erit a Deo eo maiori ratione quod nunc de facto nunquam voluntas se det Crminaret, si Deus allam non detorminaret, iuxta hanc sententiam quae procedit ex livpothesi, quam ipsa supponit esse impossibilcm : At haec omnia sunt absurda & falsa: Igitur Millud falsum est unde necessario consequuntur; ex quo etiam consequens est Deum non concurrere ad actus nostros liberos Concursu proximo,& identificato,sed duntaxat remoto, quemadmodum fusius infra tota qu na parte praesentis opusculi dicturi sumus.

Rese tantur qui confugiunt ad Ammediatum Concursium

Dei , non quidem identificatum cum in xu creaturi, seta distinctum ab eo realiter, sit Etaneum tameΠ, s comitantem.

AT sorte obiiciet aliquis; argumenta nostra non procedore nisi ex suppositione quod Concursus Dei existimetur esse omnino indistinctus a Concursu & actione creaturae; ex quo fit ut nihil nocere possint illis Assertoribus Scientiae Mediae aut Prae- determinantibus , qui posuerint illos ambos influxus realiter esse distinctos, & in productione cuiuscunque effectus a Creatura procedentis duas interuenire actiones ι unam Dei alteram creati . Y a raeb

209쪽

1 L De m o coniunctionis Onouis io Dei

rae; ita tamen ut utraque utriusque requirat consortium, talem: Atqui non desunt, hac etiam tempestate, qui existimcnt Concursum Dei realiter esse distinctum ab influxu de Concursa creaturae; qui quidem ita ratiocinari poterunt de decreto Dei co currendi ad actus nostros,ut dicant,Deum per Scientiam Conditionatam intueri creaturam ut elicientem actionem suam ; atque adeo ipsum inde excitari ut subito adiungat se ad promendam simul ac semel actionem suam distinctam ab illa creaturet quς etiam ad effectus existuntiam est necessaria. II. sed contra primo;quia hoc est aperte deserere sentetiam quam usque ad haec tempora secuti sunt Assertores Scientiae Mediae,tum in libris philosophicis, ac theologicis praelo commissis, tum etiam in scholis suis,qui omnes existimauerunt Concursum Dei a Coi cursu creaturae realiter esse indistinctum; quod etiam uniuersi s

re Praedeterminantes censuerunt.

Secundo; quia hic dicendi modus non euitat argumenta quibus in postrema parte ostendemus, Deum non posse concurrere ad actus intrinsece prauos Concursu identificato, & simultaneo, quae pati omnino ratione ostendunt cum non posse concurrere Concursu isto immediato, simultaneo. & comitante, tametsi fi gatur realiter distinctus a Concursu creaturae; huiusmodi enim cooperatio non minus repugnat legi naturali,& diuinae Sanctit .li ; quam cooperatio realiter indistincta; ex quo sit ut argumenta illa instaurari possint ac debeant, & applicari aduersus Concha sum istum immediatum distinctum,simultaneum tamen,& Comb

Tertio, quia ostendi non potest ex quo capite necessaria sit ista concomitans operatio diuina attingens immediate effectuna si nosit necessaria cooperatio identificata, dc indistincta : Neque enim dici potest pertinere ad diuinam perfectionem, ut ipse imimediate producat quamlibet prorsus creaturam; sicut ad eius perfectio nem pertinet , ut cognoscat quidquid ab aliqua creatura cogno- scitur; praesertim cum productio totius mundi nulla sit perfectizo . Dei ; alioquin plurima sint obiecta quae tametsi Deus perfectissime videat, eo qubd in eorum cognitione nullum peccatum sit, non potest tamen velle nec producere,aut Operari illa,scilicet impediente

210쪽

pediente diuina innocentia ac sanctitate , praeterquam quod ista sententia minime satisfacit intentioni suae: Tametsi enim dicat. Deum producere quemlibet effectum , seu terminum quem creatura sua actione producit admittit tamen Deum non aliter producere,quam mediate eam ipsam actionem quae a creatura elicitur. igitur non saluat quod Deus debeat immediate producere omne id quod a creatura producitur , siquidem & ipsa actio creaturae est aliquid ab ea productum, saltem ut quo,& dicitur, estque vere

creatura.

Neque secundo afferri potest ratio ex parte effectus qui producitur inam si vere producitur a creatura per unam actionem frustra adiicitur alia actio a solo Deo profecta, quandoquidem sussicienter satis fit indigentiae effectus,seu termini per unicam actionem , seu dependentiam;nam sicut effectui sufficit una existentia, ita suffice re debet una illius receptio,ac productio Sed neque etiam tertio afferri potest ratio ex parte causae creatae producetis effectu,& fundentis ex se actionem;alioquin non posset amplius probari ratione naturali duas causas efficientes totales, ac totaliter concurrentes no posse naturaliter producere eundem nimmero effectum; c Confirmatur nam vel actio creatura: attingit to- tu effectum secudum omne gradu illius geneticum, & specificii, Msingularem,vel non; si non ergo isti gradus sunt a parte rei distincti; quandoquidem creatura producit unum, dc Deus alterum ; at hoc est contra communem sententiam omnium Assertorum Scientia: Mediae;si sic;quaero,cum per illam actionem totus effectus egredi tur a causa secunda,& totus trasseratur de non esse ad esse, & totus accipiat existentiam: ad quid necessaria esse possit illa actio altera quam dicunt a solo Deo profectam Zerit sane omnino superflua ergo si cooperatio Dei identificata, & indistincta non est necess aria ad hoc ut creatura possit operari: neque similiter erit necessaria illa altera cooperatio comitans,ac simultanea. Denique,vel Concursus iste immediatus, & simultaneus est in- dispensabiliter necessarius ad quamlibet actionem creaturq;& Minculo indis lubili cum illa coniunctus, vel in solum voluntarius. adeo ut sine illo creatura potuisset operari sola si Deus id voluisset; si voluntatius,ergo gratis de sine fundamento, ac prorsus volunta

SEARCH

MENU NAVIGATION