Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ri e multiplicantur actiones ad productionem unius numero terinunt, ii est omnino necessarius: vel igitur Deus statuit ac decernit cum conferre antecedenter, & inconsulta voluntate creata, A sic trahet secum voluntatem creatam ad operandum, & libertateniabripiet, non minus quam praedeterminatio physica, quia inconsulta voluntate creata decernit se producturum, atque aded prodi cit aliquid in ea,quo posito non potest non sequi actio voluntatis; vel decernit eum exhibire conssita voluntate, & tunc recurriliat omnia fere argumenta quibus supra ostendimus explicari non posse quidnam Deus viderit in creata voluntate unde excitatus suum Concursum simultaneum decreuci it exhibere, cum non possit viluntas creata praeuideri operabunda, vel operatura quin iam habuerit coniunctum Concuisum istum Dei immediatum

taneum.

i V Superest igitur ut dicamus,Concursum Dei debere esse aliquid antecedens actum nostrum,& se habere per modum actus prirni de quo posito in nostra voluntate, etiam in sensu composito, voluntas nostra possit adhuc operari, aut ab operatione desistere, prout ipsi placuerit;& quidem pro actu naturali dici potest Concursum illum esse conseruationem potentiae,& virtutis agendi & propensionis ad agendum a Deo descendentis; pro actu vero sivernaturali praeterea quae sunt naturalia dici potest esse qualitatem aliquam superna turalem , subditam tamen arbitrio, & libertati voluntatis poteritis illa uti ad agendum, aut illam ab operatione fraenare ad libitum quemadmodum dicemus infra parte quarta praesentis opusculi in examine quaestionis Philosophicae de Concursu Dei remoto , aut

proximo, solutione argumentorum. Atque haec eadem argumenta fere applicari possunt aduersus eos qui fortE existimarent actioncm non esse modum ex natura rei distinctum a causa agente,& termino, seu cffectu qui ab ea prodia

citur , contra quos nihil necesse est peculiatiter hic disputare.

CAPUT

212쪽

Creatura, Pars II. Caput XII. 1 s

-- CAPUT XII.

T se tantur qui cum admittant nec itarem Concursius identificati,negant tamen in Deo vobDonem absolutam , e cacem concurrendi nobiscum certo , peculiari , ac determinato Conmrsu 1, solamque admittunt conditionatam, S disiunctiva

REcusant nonnulli admittere in Deo decretum absolutum , &efficax, ac particulare dandi hunc vel illum determinatum Concursum;sed susscere putant voluntatem aut decretum conditionatum,& generale concurrendi, si voluntas humana voluerit, qua conditione impleta,voluntas .conditionata, inquiunt,trasit in absolutam & ex illa sequitur Concursus : Ita Lessius de gratia C. .

Sicut inquit cum quis dorat aliquiasis certa conatione, postia i V conditione donatio se absoluta sicax in actu secundo,producitque essectum vis inec opus es illam sub forma actus absoluti repetere, exemplum esse potest,volo G isti liber tu is i craspluat Cumque idem dicendum sit

de omni consensu Sc volitione conditionata ; simili modo cxistimant volitionem illam conditionatam, qua Deus praefiniuit Concursum, posita conditione, nempe determinatione creatae voluntatis, fieri absolutam, & cfficacem, ac producere Concursum nec opus csse alio actu decretorio quo ille Concursias praefiniatur absolute,sed sinquiunt) ex illa priori δί conditionata voluntate sequitur praest itio Concursus, statim atque ponitur determinatio Creatae voluntatis; Cum enim ex illa conditionali voluntate applhi. cata fuerit potentia Dei ad operandum secundum exigentiam creatae voluntatis prout illa postulauerit:dicunt ex eo quod voluntas Creata ad unam partem conit idictionis' seipsam determirunet, sitfficienter ipsum Deum determinari ad praebendum hunc aut illum Concursium, absque nouo actu voluntatis Diuinae, quotati praebere.

213쪽

1 6 De modo coniunctionis Concursi cni Dei

Potrb, qui decretum istud efficax de absolutum concurrendi

determinato Cohcursu negant, ducuntur hac praesertim rationc: nimirum vident quod posito tali decreto , S voluntate Dei abGluta,ac determinata concurrendi ad amorem pro tali puncto ton poris,& non ad odium, Deus non potcst amplius dici paratus ad exhibendos alios Concursus: sed omnino determinatus est ad v-

num certum,scilicet amoris,qui,cum plane identificetur cuna astu amoris quem creatura producet, certum est eo Concursu potito non posse simul coniungi, SI componi cum illo negationem actus amoris,aut actum oppositum odij: ergo non est liberum creatur

ut abstineat ab illo actu aut vi oppositum illius faciat;quia non po-' teli amplius impedire ne Deus in illo instante producat in illa, Sccum illa actum illum amoris,seu quod eodem recidit,Concursum situm qui cst omnino idem cum actu amoris inisi forte ostedi pol sit quod Deus no ex seipso neq; inconsulta voluntate id statuerit, sed occasione sumpta ex parte creati arbitrij,adeo ut ista determ nata voluntas Dei dependeat ab usu libertatis creatae,in cuius po- testate fuerit aliquid praestare,quod si praestitisset, Deus non illam ipsam,sed aliam quandam voluntatem habuissetis licet concurrendi ad alium quemdam actum prout homini visum fuisset: ve

rum, cum ex alia parte nihil omnino reperire possint in vo tantato. creata,ex cuius praeuisione Deus excitatus determinauerit se ad unum, hoc est, tecreuerit absolute Concursum unum potius quam oppositum exhibere; tentare voluerunt,An res stelicius illis esset lsuccessura tollendo prorsus, oc negando decretum istud abitu

tum S efficax concurrendi,certo,pcculiari, & determinato Co cursu iunde & dixerunt, voluntatem qua Deus immediate cor currit cum causa libera ad amorem, non esse voluntatem dete minatam concurrendi ad amorem haec enim tolleret libertatem

non minus quam praedeterminatio intrinsecauod esse voluntatem . indiffercntem, cum qua adhuc posset homo coniungere odium: Quare obiectum Scientiae Mediae erit huiusmodi. Si Petrus in ratioccasion uerit postru in Deus obtulerit ei Concursum per volumarem inae Isierantem,Petrus amabit;&Si rursum qu ras;qualis sit ista voluntas it disserens,& quale illius. obiectum Respondent, illam esse quandam voluntatem disiunctivam,qua Deus vult concurre se indete

214쪽

Creatura, G. Pars II. Caput XII. 177

minate cum Petro, vel ad consensum, vel ad dissensum; quae sic capi imitur; volo concurrere,vel ad consensum vel a di sensum supponunt enim vel non posse dari in nobis puram omissionem liberam, vel ii datur, non requiri ad eam Concursum Dei, is enim solum requiritur ad actum, non autem ad omissionem & negati nem actus) de ex vi illius Voluntatis . applicatur, inquiunt,potentia Dei ad producendum dissensum , vel consensum Petri ; cum subordinatione tamen ad voluntatem eiusdem Petri ; sicut habitatus charitatis inli aerens voluntati sub ordinatur cidem voluntati quoad exercitium opcris; neque oportet addere aliam volunt a

tem Dei, qua postea magis determinare velit concurrere ad con sensum; uilicienter enim upplicatur potentia exequens Dei ex vi illius voluntatis disiunctis: et cum qua tamen potest coniungi dissensus: Videri potest pro hac sententia P. Suarius in opus c. lib. i. de absoluta Scientia futurorum contingentium cap.6. N alius tractatu de Deo disp. 26. .scct. 3. Arriaga disp. Io phys sect r. Sed contra primo, quia ipsin et Auctores quibuscum res nobis cst. tametsi cautius locuti sibi videantur negando huiusmodi de cretum absolutum; facile tamen contradictionis de inconstantiae 'arguuntur; nam plerique corum, dum nihil sibi ab isto decreto absoluto Dei metuunt, neque ullam inde consequentiam sibi corratiam ab aduersariis esse trahendam cogitant, passim illud ad mittunt, quod cuilibet eorum s ripta percurrcnti facibe obuium it reperire Saab Theophilus locis ante supra citatis dist. 8. quaestis. art. F. num. 3 9. expresse, de distincte admittit , Deum sciretis I praecognostentem tu creata voluntas bbere esset operatura se sela posti agere', statim quoque decernem exhibere Concursum istam determinatum , quem videt a Ualuntate in his circunstantiis exposti , o qui ' cum

soloeus a tioni sub conditione praeuise unquam secuturae ,si non flet pendecretum: Et paulo post O mprimum, inquit c conditionaliser videt, scilicet Deus j decernit astute exhibere Concursum suum per potentiam

suam exequeutem a Diuma Scientia a tica directum Ecce ubi admittit decretum absolutum exhibendi Concursum certum ac de te minatum. Ruiet quoque de voluntate Dei disp. 8. scct. . num. 2o. fatetur expresse, Circa quodlibet bonum creabile Deum habere

aliquod positiuum M absolutum decretum quo decernit ad illius

215쪽

I. Praeterea arguisienior;sicut prilis ratione, jmo de prius durati ne quam Deus produxerit hunc mundum, venerunt ipsi in mentem omnes mundi possibiles; ipse autem nunquam produxisset istum ad extra, si potentia exequens applicata finget ad operan dum per voluntatem duntaxat indisserentem, re disiunctivam;

volo creare vel huuc mundum, vel isium alium, sed oportuit cana appliscati proximὰ per voluntasem detorminatam, id absolutam, volo creare mundum Hlum in non alium, ita prius'ratione, dc durationaquam Deus producat mecum hunc actum amori S; apparuerunt

in conspectu Dei omnes actus liberi mihi possibiles, quos ego pomteram in hoc instante cum Dei Concursu producere; sed nullum unquam de facto produceret, si potentia illius exequens applicata solum fuisset per voluntatem disiunctivam , dc indifferentem;

volo producere vel actum amoris, vel actum odi' vel aliquem alium. Igitur necesse fuit illam applicari per volitionem absolutam, ac deter minatam, oproducere hunc actum,si verum est actum amoris qu-

produco nece gari 6 identificari cum Diuino Concursu. Amplius; impollibile est Deum manere suspensum, aut nega liue se habere circa aliquod obiectum; sed debet habere positi, uum decretum circa quodcunque obiectum,ut Theologi fatentui communiter,& facild probatur a Ruigio quantum ad obiecta nor futura, nam de futuris dubitari non posse fatetur ipse idem ubi

supra) quia rem illam non creare, bonum est, quatenus deseruire potest: ad ostensionem attributorum , ac praesertim Diuinae libe tatis, ac dona iiiij in res omnes, S sufiicientiae propter quam nulla re indiget; sed pro libito alia creat, aliorum autem creationem omittit; insuper deseruire potest ad ornatum,& bene constitutam dispositionem uniuersi, ne aliquid in eo redundet, aut inordinate superesstuat Adde quod nulla ratio boni Deum mouere potest ut affectet puram omissionem,suspendatque omnem positivam voli tionem circa quodcunque obiectum: Aliunde vero Diuinus in tellectus proponit omnes deliberandi rationes, propter quas facillime voluntas actu positivo eligere potest: unamquamque rem . producere, aut non producere : Denique sic melius defenditur

nullam perfectione deesse Deo amet i desit libera volitio creandi. aliquam,quoviam ponendum fuit aliud

Δ S positiuuari

216쪽

pos tuum decretumnon creandi eandem rem,quod est aequalis vel potius eiusdem persectionis cum decreto creandi illam . Itaque lin- possibile est Deum manere suspensum & mere negative se habere; Ergo quando aliquis actus qui possibilis erat ut a me producerctus, de facto tamen non producitur, Deus necessario habet decretum positiuum non concurrendi proximu ad illum actiun , seu quod idem est, non producendi illum; ergo per illud decretum potentia exequens quasi retrahitur,aut impeditur ab illo actu producendo, qui iam ex tunc determinatus est ad nunquam essendum;& ridiculum apparet fingere quod adhuc non obstante illo decreto non producendi aliquem actum,Deus per voluntatem indifferente mi& disiunctivam producendi vel illum, vel alium actum , cferat Mparatus sit exhibere plures ac varios Conculsus identificatos, scilicet unum pro actu qui reuera' futurus est,& alium pro eo quem ipse positive statuit se non producturum,dc qui non est amplius indisse rens ad aliquando essendum,aut non essendum;sed positivo Dei d

cretodeterminatus ad non essendum.

SIgitur quicumque insistunt principiis supra memoratis de necessitate di uini Concursus i mmediati,& identificati ad quemcumque actum nostrum liberum , consequenter admittere dc bent, Deum absoluto&eificaci decreto statuere se concursurum hoc certo,& determinato Concursu, M per illud decretum proxime applicari potentiam Dei exequentem ad concurrendum. Quod si dicant inde sequi actum qui de facto elicitur non prodire liberum plena libertate contrarietatis, quia voluntas creata non habebit oblatum sibi Concursum, quo possit, si velit, contrarium actum elicere: Respondeo, mihi esse persuasissimum quod libertas nostra stare non possit cum necessitate diuini Concursus proximi immediati identificati cum actu nostro,& consequenter opus esse de-; creto absoluto concurrendi identificato Concursu, sed aio eos in consequenter esse locutos,qui admissa necessitate praedicti Concut-sus identificati, negant tamen in Deo absolutum, positiuum, M

cssicax decretum ita concurrendi.

Praeterea;sicut admittunt omnes communiter dari in Deo ab- IV solutam quandam voluntatem conferendi gloriam D.Petto ortam .

ex praeuisione finalis perseuerantis Diui Petri;& distinctam ratione

217쪽

seu virtualiter a voluntate conditionata, inessicaci, & antecedente saluandi omnes,in qua Petrus, & Iudas erant pares, & zequales; ita: etiam dari debet in Deo voluntas absoluta dandi mihi Concursum ad actum quc ego reuera nuc elicio, lege dilexempli causa, i illincta a voluntate conditio nata quam antecedentcr habebat concurrendi, thecum vel ad lectionem,uel ad ambulationem, aut ad alios actus quos libere poteram eligere: sicut enim illae duae volantates ratione distinctae respectu Diui Petri, pertinent ad persectam rationem praedeliinationis eiusdem Diui Petri ta duae istae voluntates respectu meae lectionis pertinent ad completam rationem prouidentix generalis, cui subesse debent omnes tametsi liberae,& humanae

Tertio;quia alioquin sequeretur Deum eodem modo se habere. quantum cst cx parte voluntatis suae, cum omnibus hominibus,siaue operentur, siue non operentur; cum en im sint omnes pares, Maequales in illa pliori voluntate conditionata, & indiffercnte; ane ut ex illa paritate, & aeqUalitate fiat aliqua separatio inter eum qui operatur unum actum,& alium qui non operatur similem, sed oppositum;aliquid superuenire debet in illis hominibus, quo praeuisqDeus statuat absoluto S essicaci decreto cum vno concurrere aciunum actum,&cum alio ad oppositum: nam si nihil superuenerit, Deus eodem modo se habebit erga utrumq;, quantum est ex parte voluntatis sug& per consequens uterque eodem modo operabitur; quia non potest esse variatio in operatione,quin Dei voluntas aliter quoque se habeat circa unum quam circa alium. PQuarto, quia Deus praevisa cooperatione voluntatis humanae, vel se habet omnino negative erga actum qui reuera futurus est

vel positive quod est aliquem actum suae voluntatis habere non potest se habere negatiUE,quia clim reuera actus ilIe futurus sit , Deus . . vult illum saltem voluntate illa generali: Adde quδd ipsi met contra quos disputamus, fatentur Deum saltem complacere sibi de actibus nostris,quatenus ab ipso suturi sunt,postquam praevidit eos esse futuros, ita enim docet Suarea ubi supra in metaph.responsione

ad argumenta: Si positive se habet erga illum actum;vel ergo in illo instate & signo rationis vii illum cssicaciter,& absolute; & hoc est quod intendimus,vel vult illum invicaciter conditionale sicut in

218쪽

in ptimo instante volebat & non aliter: At hoc dici non potest, quia sicut ex illa priori voluntate sela nullus effectus poterat sequi immediat ita neque ex hac sequeretur:nam & ipsi aduersari j expresse

fatentur voluntatem inefficacem ,&conditionatan concurrendi,

ut sic,& quandiu talis est, nihil ponere ad extra; quia scilicet per' eam non decernitur certus Concursus,& sicut in illa voluntate antecedente & conditionata Deus non tantum volebat unum actum,

sed omnes qui possibiles erant ut per voluntatem creatam fierent. non collective,sed diuisiue,id est,unum ex illis,vel alium; ita etiamnunc adhuc vellet illos omnes;& tamen certum est Deum nolle in hoc instanti nisi unum scilicet illum qui reuera futurus est. Adde quod , sicut illa voluntas conditionem includebat, ita S haec includeret eandem, vel aliam, & sic nunquam intelligeretur purificata & impleta conditio,quod est absurdum:Igitur diuersitas illa obiectorum sufficit,ut ratione distinguamus unam voluntatem ab alia;& priorem quidem vocemus De cacem ct conditionatam posteriorem v er5,absolutam ct efficacem, praesertim cum actus immanentes non possint modo extendi, mod5 restringi ad plura aut pau-Qora obiecta ut alibi dictum est. Denique, cum ex illa voluntate conditionata concurrendi ad omnes actus quos voluntas elegerit,uel etiam ad nullum, si ipsa sic voluerit,non sequatur immedia e cstectus, neque praestatio Concursus in actu secundo; non potest intelligi quod aliter si quatur ex illa nisi radicaliter remoth,ac mediate;quatenias ex illa Deus remanet obligatus ad habendum aliud decretum ellicax SI absolutum concurrendi hoc potius quam illo Concursu, prout in secundo in stan te iudicauerit cxpedire ad eum sei E modum quo Suarer, Raconi sius,&alij, opinantes Christum futurum fuisse hominem , etiamsi 'homo non peccasset dicunt, Deum prius ratione quam peccatum Adami praeuideret, decreuisse substantiam incarnationis: id est,ut fieret Incarnatio modo convcniciatissimo, nondum quicquam sta tuendo de modo in particulari; & ex illo priori decreto aiunt Deu remansisse obligatum, ut praeuiso peccato Adami aliud decretum haberet quo statueret etiam modum Incarnationis,scilicet in carne passibili; M sic dicunt factam fuisse Incarnationem ex vi prioris

decreti, non quidem formaliter , Mimnaediate .sed tantimi quata i

219쪽

A De modo coriiunctionis Concursuum Dei

radicaliter.& mediatc ;ita ergo in proposito dicendum erit de die creto concurrendi proxime,& identifico,si ullus talis Concursus nobis ad operandum sit necessarius,nimirum ex illa voluntate go nerali conditio napa. iasiunctiva & in eis caci, non aliter sequi pol se praeitationem Concursus Dei , nec consequenter actum creata voluntatis; nisi quatenus ex vi illius Deus remanci bligatus ad habendum postea aliud decretii absolutum cssicax concurrendi certo, particulari,ac d c terminato Concursu, prout nostram v luntatem viderit exigentem,ac postulantem. Vcruntamen, cum ex illa voluntate absoluta &enicaci concur rendi certo ac determinato Concursu proximo,&idetiscato, sequatur Si destructio nostrς libertatis de diuini; factitatis violatio, quando Concursus fuerit ad actum prauum, prout fatetur P. Sua rea ubi supra in opusculis;& fere caeteri recentiores scientiae Mediae Patroni communiter;Ctimque illa altera voluntas indifferens, disiunctiva,5 conditionata, scilicet concurrendi identifice vel

ad hunc, vel ad illum actum praecis E ac sola non sui sciat ad ponendum ullum actum in rerum natura, sequitur neutram ex his volitionibus in Deo reperiri,sed voluntates nostras,sicut de caetera agentia naturalia absque ullo Concursu Dei proximo & identi si cato esse causas totales,& adaequatas actuum suorum ad quos naturalem habent proportionem, prout in quarta parte huius opitiaculi diffusi is ostensuri sumus. '

R e feruntur, ac diluuntur alia quaedam argumenta, sexempla quibus confirmari solet ab Aduersariis Go

luntas concurrendi in sperens , sdisiunctiva. . . ti

DIces; hoc ipso quod voluntas diuina decreuit ut creata voluntas habeat Concursus omnes paratos in actu primo ad singulas operationes,ut si ipsa hoc momento se ad hanc operati

220쪽

U' Creatura, Sc. Pars II. Capui XIII i

nem determinet, habeat hunc Concursum; si ad illam illiinuisi ad aliam,alium ; & sc de caeteris : eoipso inquam in potentia Dei ex

vi huius decreti conditionati manet applicata determinata veluti causa naturalis,ad quemvis illorum Concursuum causandum, quem quaevis operatio requirit, si causa creata ad illam se dete minauerit ; tunc ergo causa creata ibera habet in sua potestate quamlibet illarum operationum , ω consequenter quemlibet illorum Concurseum qui singulis operationibus ex hypothesi est praedefinitus: si enim determinauerit se ad actum amori ,potentia

Dei veluti naturali iacccssi me causabit Concursum quem voluntas Diuina pro hoc actu praedefinivit; si ad actum odij, causabin Concursum Ioe actu praedefinitum Moc sic do caeteris: Sicut

enim habitus ita coniunctus est voluntati, ut insiuxys eius sit in potestate voluntatis, ita Deus eodem modo ex vi illius decreti conditionati se ubluntati creatae accommodat, dc coniungit; ut

Concursus eius iit in potestare Voluntatis. I - . M a.

- Ex quo sequitiit non oportere vileausi creata aliquid agat, quo Deum cxcitet *diconcurtendum, proprie loquendo; quia ipse iam fatis determinatus est, prout aliis quoque exemplis deesarari potest; hoc cnim ipso quod potentia intellectitia producit intellectionem, simul natur; concurrit species intelligibilis; Ac tamen intellectus nihil circa illam speciem agit ;hocii plo quod potentia

voluntatis cum habitu charitatis producit, actum supernaturalem dilectionis; ves intellectus cum habitu fidei, actum fidei, e ipsosmul influunt habitus supernaturales charitatis, & fidei; &, multorum sententia, actus intellectus concurrit effectiuὸ ad omnem actum voluntatis, immediate influendo in illum& voluntas applicat intellectum ad intelligendum, absque eo quod intellectus aliquid praeuium imprimat voluntati, aut volyntas intellectui; nimirum ob solam potenti rum animae adinvicem sibordinatarum concatenationem.Simili modo cogitandum est, Divinam potentiam veluti habitum quendam omnibus rebus intime insidetem,& connexum , simul in omni operatione creaturarum cooperari; M sicut causa uniuersalis,ur,exempli causa, Sol a causa particulari

determinatur ad producendum liliiun potius quam rosam absque eo quod causa particularis aliquid praeuium operetur in. Sole

SEARCH

MENU NAVIGATION