Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

196 De modo coniunctionis Concursu Dei

decretum efficax,& absolutu Praedeterminandi voluntates ad eos ac denique Controuersias omnes quae ortae sunt inter Praed te iminantes,eorumque aduersarios Assertores Scientiae Mediae occasio ne coniunctionis, identitatisque Concursuum Dei,& Creatura , per candem physicam Praedetermina thonem, atque adeo ea nihil ob stante expediri posse,ac debere. Nam si modus iste dicendi ostendatur impossibilis ac repugnas libertati nostrae , & diuinae sanctitati , consequens erit ut finiri debeant controuersiae utriusque factionis quas praesente opuscula pertractandas suscepimus,insciata necessitate Concursiis idetisc, ti,S proximi,& consequenter inficiato decreto sic concurrendi, Madmisso dantaxat Concursu remoto,ac mediato,qui sit aliquid prς- uitam Sc antecedens , realiter distinctum , ac separabile ab operatione creaturae, & quem suis re credimus, ut Deus Bene dictus dicatur esse primum principium , causa prima, uniue salissima , atque ut loquitur Seraphicus Bonaventura , Primor dialissima omnium creaturarum , atque adeo nostrarum etiam

actionum.

CAPUT IL

Refellitur Praedeterminatio phssica quibus iam '

Scriptura locis, sex humana libertate.

L T Iximus in prima parte huius opusculi, Praedeterminantes non modo tribuere solitos motioni,seii qualitati isti Praedeterna nati ea quae tradi i solent de gratia essicaci ad actus bonos & supe naturales concurrente ; sed &insupercos existimas simile genus motionis necessarium esse ad quamcumque actionem naturalem, siue ea honestast, siue illicita, atque ex obiecto turpis, de siue sit operatio voluntatis, siue cuiuscumque alterius agentis; idcirco ne cesse esset aduersus eos proserre in hoc capite testimonia Scripturet& Conciliorum. Verunta

232쪽

Vertantamen,cum eorum plurima intelligantur de auxilio efficaci concurrente ad actus bonos,iam naturalis ordinis, quam supernaturalis , pauciora Vero de auxilio quo iuvamur ad materia Iem peccatorum actionem,quae necessari est naturalis; debemus hic ita nos gerere, ut materiam auxiliorum gratiae nec leuissime quidem attingamus.

Primus itaque Scripturae locus esse poterit ille petitus ex Isaia cap. S. Mid ultra debui ficere vineae meae o non feci: An quo expectauivificeret et uas, o fecis labrusiaes ξ Ex hoc enim obiurgandi modo, constat potuisse Iudaeos sine alia. P determinatione physica facere vitas, id est,opera bona, A studiosa ri & econuersd eos fecisse opera praua absque Praedeterminatione ad ea: Alioqui sane potuissent Deo obiurganti respondere, Domiae, aliquid ultra facien dum tibi erat vineae tuae ut faceret uvas, scilicet iaciendum erat decretum P determinandi eam, & danda P determinatio physi ca sine qua fructum pictatis habere non poterat; Et quia non potuit etiam labruscas facere, id est, opera praua sine motione Prς- determinante ad ea sumpta pro materiali , debuisti nondhe illi

P determinationem ad materiales peccatorum actiones,utpote sine qua huiusmodi opera praua non fecisset, quae etiam econuer so praesente P determinatione ad illa vitare non potuit.

Praeterea, adduci possςt obiurgatio Christi Domini facta Iudae

proditori in horto, neque enim apparet qualiter Christus Dominus exprobrare illi potuerit, quod filium hominis oliculo traderet, si ad cum ita osculandum, ac tradendum aeterno Dei consilio Mpraefinitione fuerat destinatus,atque ad idem in tempore praestandum physice praedeterminatus. Denique Ecclesiastici is . habetur, Ne dicas, per Deum anu, illi me imploruit; ubi A ugustinus legit, ille me induxit a Mn enim nec si 'siunt ei homines impi, : Et ibidem, Nemini mori ut impie agere, o nemini dedis spatium peccandi, vel licentiam : Et Thessal. . I on enim vocavit nos Geus in immundicia sed in san Asitionem: Iacobi i. Deus neminem tentat; scilicet instigando

ad peccatum: At haec omnia, & his similia Scriptum loca, essent falsa si Deus praedeterminaret nos adactiones illicitas Neq; enim potest esse efficacior ullus inductionis, implanationis, Vocationis, tentationis modus, qua per P determinatione physica ad actu in

quo est peccatum. B b 3 Sed .

233쪽

II. Sed veniamus ad rationes,ne insistendo Scripturis,& Conciliis, attingamus vel inuiti materiam auxiliorum gratiae ad actus supernaturales, de quibus potissimurn sermonem habent Scripturos MConcilia quae aduersus Praedeterminationem citari solent ab Auctoribus apud quos etiam passim occurrunt. Prima ratio sit quae desumitur ex libertate arbitrij . quam Pr determinatio labefactare videtur;quia causa libera per hoc potissimum differt a necessaria,quod libera habet indifferentiam in acta

primo,& indeterminationem ad utramque partem, hoc est, habet in sua potestate operari,& non operari;Praedeterminatio autem tollit hanc indeterminationem,& indifferentiam , neque enim putest esse causa determinata simul & indeterminata; ergo Praedeter natio reducit arbitrium ad seriem causarum naturalium quae sine indifferentia operantur.Quemadmodum enim appetitus bruti antis malis non est liber quia semper operatur cum determinatione an tecedenti ad unum,hoc est,prius quam operetur praecedit aliquid in eo,ratione cuius non est indifferens ad currendum, verbi causa,& qu scendum , sed praedeterminatur ad cursum vel ad quietem:

Pari modo si ponamus in homine Praedeterminationem ad actum priusquam ipse operetur,non disteret quoad hoc, a modo operandi bruti, neque habebit maiorem indifferentiam in actu primo. Confirmatur argumentum ex Doctrina Anselmi recepta, quia licet necessitas solius consequentiae,qu est ex suppositionc cons quente,seu includente usum libertatis,non tollat libertatem , quia iam supponit usum eius, tamen necessitas consequentis,seu ex surpositione antecedente usum libertatis , & ab co independente, actumque necessario inferente, tollit omnino libertatem ; quia tunc effectus neque in se neque in sua causa est liber,non in se,quia procedit a causa determinata ad unum, non in sua causa, quia illa

ipsa posita est & determinata ad unsi independenter ab usu libero

eiusdem causae: Et declaratur magis,quia si antecedens est necessarium,& nullo modo pendens a mea libertate, & tamen necessario infert consequens;utrumque erit independens a mea libertate: A qui volutas non est libera ad recipienda qualitatem seu motionem

physi E praedeterminantem,cum in sola receptione non sit libertas quemadmodum Theologa docent communiteri sed neque etiam.

234쪽

est libera ad non operandum post receptam Prςdeterminationem, quippe quae talis naturae est, ut non possit separari ab actuali operatione i ergo nulla remanet libertas in voluntate.

Fatetur Risi oleus in libro cui titulus est, Status Controuersiae, hoc argumentum ita torsisse quosdam ex Praedeterminantibus, ut

eorum ingenia conuinceret.

Responderunt tamen primo: Ideo Praedeterminationem non opponi cum libertate,quia tametsi adsit Praedeterminatio physica. adhuc tamen manet indifferentia obiectiva, siue iudici j, quo intenlectus iudicat obiectum propositum non habere necessariam con- nexionem cum fine,& cum bono in communi,ad quod amandum voluntas est naturaliter determinata, hoc enim iudicium proponit bonitatem obiecti cum aliqua ratione boni, &cum aliqua etiam ratione mali in quo fundatur, radicaturque indifferentia volunt iis ad amandum,& non amandum,adeo ut imposssibile sit,quod voluntas pr6ucentu sibi eo iudicio indifferente seratur in obiectum, quin feratur libere Quare licol ea praedeterminetur ad amandum, non tamen praedeterminatur ad amandum determinath ex modo quo obiectum proponitur, sed potius indisserenter, & per consequens praedeterminatur ad amandum libere, hanc enim putant esse definitionem actus liberi, ut sit Actus voluptatis prodiens a iudicio indifferententaResponderunt Rispolis,Cume Aluareet M alii

Banesium secuti in I. p.q. I9.a. IO. dub. I. Vbi contendit, ne Deum

quidem posse necessitare voluntatem state iudicio 'rationis,quo ita proponatur obieetima,ut voluntas sibi relicta illud amare vel non amare , aut etiam odisse potuisset: & ibidem subdit , ex praedictis colligimus Corollaria. Primum scinoriscuque actus volutatis oritur ex praedicta radice iudicν, semper erit liberiunde mori colligo nquit idquid antecesserit A comis talisur vel severuenerit ad actu voluntatis xo tollat iudicium illud mese .. circa em,non destruet libertatem operationis:ubi nihil excipit, etiam si a Deo haec proueniant,&exillo principio dissoluendas putat omnes difficultates,quae in concordia libertatis nostrae cum prouiden- .

tia diuina aut etiam cum cius gratia solent. Occurrere.

Quam candem sententiam nonnulli existimauerunt fuisse Gabrielis Vasqueet, qui prima parte , disp. 99. cap. 3. dc alibi saepe docuisse

235쪽

1oo De modo coriiunctioriis Concursu Dei

cuisse videtur, non posse auferri libertatem a voluntate creata, nisi perturbatione iudicij, unione hypostatica, & visione beatifica:Itaque censent isti,posse quidem Deum, stante iudicio mentis ex se indifferente,ita praemouere voluntatem,& efficaciter Praedeterminare ad unum, ut ea non possit resistere ; nihilominus tamen eam non fore tunc necessitandam necessitate contraria libertati. . v Sed contra primo, quia haeretici libertatis os res non negant actiones voluntatis, quantumuis a Praedeterminante motione Dei proue'ientes,esse hoc modo liberas,si hoc sufficit ad libertatem. M tamen certum est eos errare in negotio libertatis Secundb quia illa iudicij indifferentia nihil conferret ad Grinalem libertatem voluntatis, si aliunde impediretur dominium voluntatis supra actum suum, sicut rcuera posset impediri a Deo; quid enim vetat quominus Deus posito iudicio indifferenti voluntatem ita prqueniat ut ibiam necessitet, siue per immediatam illius abreptioncm ,&compulsionem, vel eleuationem ad aruina, siue mediate, per impressetionem qualitatis,ac veluti impctus degravantis, atq; Vrgentis voluntatem ad agendum, siti non offerendo Concursum nisi adv-

nam partem,& non etiam ad alteran aiuxta sententiam Auctorum Concursus identificati. . . . D

Cum Crgo voluntas non obstante praeitia iudicij indifferentia necessitari possit ad unam partem non potest istud iudicitam in dio ferens sufficere ad libertim voluntatis usurra;sed Diendum est , non saluari libertatem per solum iudicium indifferens,nisi adsit formalis libertas in voluntate ad dissentiendum,quam tamen Praedeter- .

minatio destruit .

Dices, posse arbitrium dissentire, quanturn est. ex parte iudicij indifferentis, quod non determinat voluntatem ; Sed contra, quia

hoc non est posse simpliciter dissentire , sed tantum posse secundum quid,sicut si diceres hominem qui apertis oculis perfecte videt iter, sed habet pedes vinculis alligatos , posse quidem

bulare, quantum est ex parte oculorum, quamuis non eX parte pedum, hoc certe non esset simpliciter posse ambulare, sed secundum quid; ergo si arbitrium .determinatum est ex uno capite ad consensum,licet ex parte luminis in iudicij non alligetur , non potest dici hahere potentiam completam ad discintiendum.

236쪽

Tertio arguitur contra responsionem, quia potestas dissentiendi non solum includit iudicium rationis indifferens, sed etiam iuxta praedictam Aduersariorum opinionem includit Concursum Dei paratum, seu voluntatem concurrendi adactum dissensus. Supponamus igitur hominem habere iudicium inditiarens de bo. nitate obiecti, sed Deum vellemegare illi Concursum ad amo rem,vel odium,eumque tamen in dispensabiliter esse necessarium ad operandum, sane ille homo non erit liber, nec dicetur posse

amare,vel odio habere ad libitum Cum ergo Pr determinatio ad consensum, tollat a Deo voluntatem concurrendi identifice ad

dissensiim repugnat enim I cum velle concurrere ad dissensum cum arbitrio prae de terminato ad conssensum j consequens est nihil prodesse indisserentiam iudicii ad libertatem arbitrii,si cum illo iudicio ponatur Praedeterminatio physica ad consensum. Vc- runtamen tertium istud argumentum non potest a nobis usurpari, negantibus Concursum Dei proximum,indistinctum, &simultaneum necessarium esse ad operandum, sed priora duo abunde

sufficiunt. . .

Secunda solviso principalis, qua conantur defendere liberta- IV. tem stare cum P determinatione, fundatur in vulgari dillinctione sensus compositi & divisi: dicunt enim voluntatem,etiam eum pra determinata es ad consensum esse tamen adhuc libcram ad dissensum, quia licet non posit dissentire in sensu composito Praedeterminationis, potest tamen in sensu diuiso ; necessitas autem sensus compositi non obstat libertati, quia h. aec est necessitas . ex suppositione, seu conditionata, vel alio nomine necessias co sequentiar, S non consequentis, ad eum modum quo voluntas dum amati libere tamen amat, S libere omittit odium, quia licet in sensu composito amoris, non possit odio habere, potest tamen in sensu diuiso,hoc est,si non amaret. Sed contra, quia haec solutio impugnatur argumento petito ex verbis,& mente Cocliij cuius intentio fuit probare aduersus Caluinum, libertatem arbitrij stare posse cum efficacia gratiae, dum dixit se g. 6. canone 4. Si quis dixerit, tib erum hominis arbitrium a Deo motum, σ excitatum nihil cooperari assentiendo Deo e citanti, atque vo-

237쪽

1 G1 De ningi coniurassionis Concurseum Dei

te Deo cor hominis per Spiritus sincti i uminationem, neque homo ipse ni hil omnino agat inspirationem lassam recipiens, quippe qui istam abiicere poteni : quibus in verbis Concilium non probat libertatem si

re incolumem non obstante gratia efficaciter excitante ex eo

quod ad libertatem satis sit posse dissentire in sensu diuisio; sed potius ex eo quod arbitrium possit dissentire in sensu composito, quia scilicet potest gratiam abiicere , potest resistere , posest

non respondere dcc. quae verba significant omnino sensum con positum,ni mittim posse coniungi dissensum cum praemotione, Avocatione Dei: Ita igitur oporteret ad libertatem, quod voluntas nostra posset facere sensum compositum Praedeterminationis cunegatione actus ad quem ipsa Praedeterminatio tendebat, neque

ullo modo sufficere potest ad expeditionem libertatis, si quis dicat,voluntatem Prςdeterminatam adhuc esse liberam,quia posset dissentire si Praedeterminatio auferretur ab ea. Secundo, si haberet hic locum sensus diuisus, neque enim negamus alibi valere distinctionem illam sensus compositi, & diuisi, sed solum sinistram illius applicationem reiicimus in omnis causa necessaria posset dici libera ; Probatur consequentia, quia dicere voluntatem posse non consentire in sensu diuiso , est dicere posse voluntatem non operari, si absit id quod praerequiritur ad operandum in actu primo, scilicet qualitas, vel motio praedeterminans, Atqui de omni causa neccssaria licet hoc dicerc,quod scilicet po- sitis omnibus praerequisitis ad operandum possit non operari,si se pares, diuidas, & auferas aliquod principium partiale praerequisi tum in actu primo ad operandum , verbi causa, Ignis ita calefacit. . quando adsunt omnia prae requisita,ut tamen postit non caleface re in sensu diuiso, hoc est, si remoueas aliqvid requisitum ad calc- faciendum ; Oculus quando videt, potest non videre in sensu diuise,si desint species,aut attentio animi , Intellectus quando evidenti propositioni assentitur, potest non assentiri, si desit inoi uum; voluntas beati potest non diligere Deum, si priuetur visione beata: SI tamen haec omnia non operantur libere, sed necessa rio,quia in eorum potestate non est ponere, vel non ponore illam suppositionem, nec efficere qubd illa posita non sequatur effectus: Ergo ex istiusmodi potantia, & facultate, quam voluntas praedeterminata

238쪽

terminata retinet ad dis entiendum in sensu diuiso, non benὸ defenditur libertas illiust cum hoc cliam sit commune omnibus causis necessariis, ut possint non operari , & de facto non operentur, si remoueatur aliquid requisitum ad operandum. Respondent tertio Concedendo necessitatem antecedentem tollere libertatem, non tamen necessitatem conseqlientem, qualis est illa quae oritur ex Diuina voluntate; haec enim, inquiunt, non est necessitas antecedens, sed consequens, quia licci antecedat causam secundam & illius operationem, non tamen operationem causis priniae, quam potius consequitur Quemadmodum enim, inquiunt, bene cohaererer cum libertate si)ppositio antece dens, quae ab ipsa voluntate operante ortum haberet, ita multo magis suppositio,& necessitas quae oritur ex operatione causae primae aeque aut plus etiam in effectun) influentis Sed contra primo,quia quando Anselmus,& alij dicunt necessi tale antecedente tolli libertatem, loquuntur de necessitate antecedente respectu illius causae quae alioqui operatura eslci libere;si ergo Praedeterminatio sit antecedens respectu voluntatis creatae, id sufficiet, ut voluntas creata non operetur libere , tametsi ipsa Praedeterminatio consequatur actum Diuinae voluntatis, & illius immissio in nostram voluntatem liberrima sit per respectum ad diuinarii ; alioqui sequeretur Deum non posse unquam necessitare volutatoria creatam,quia illa necessitatio, de medium quo ad illius executionem uteretur,semper esse consequens respectu causae primae liberrime semper operantis ad extra; praeterea nec amox beatificus esset necessarius, quia necessitas ex qua oritur, scilicet visio beata licet sit antecedens respectu voluntatis creatae , est tamen consequens respectu diuinae: Denique ratione a priori, quia quod illa necessitas oriatur ex Deo, vel ex alia causa, non facit vidissensus sit magis in potestate voluntatis creatae, imo potius, Ut bene Suares notat, magis deberet laedere libertatem praemotio Diuina qu1m creata,nimirum,quia multo efficacior est, atque i limior, dc per consequens potentior ad trahendam, & firmiter stringendam hominis voluntatem; Ergo quod sit consequens respectu Dei,non facit illam non esse simpliciter antecedentem, per consequens contrariam libertati. m

239쪽

I. Ideo Respondent quarto, necessitatem ortam ex Diuina voluntate esse quidem antecedentem, at non omnem necessitatem antecedentem nocere libertati , sed tantum eam quae oritur ex causa creata, non etiam eam quae ex Deo oritur , quia licci neutra

sit in potestate voluntatis, tamen causa prima, & uniuersalissima ratione suae omnipotentiae potest immutare voluntatem, &cam efficaciter mouere,non solum ad substantiam actus , sed etiam admodum ipsius,quoad libertatem: Poterit ergo Deus facere ut vos Iunias,tametsi praedeterminata physice, non solum amet obiectu, sed etiam ut liberrimc illud amet,quod tamen efficere non poterit causa secunda. Vnde & Sanctus Tliomas reserte solet actus ibberos in cis caciam voluntatis Dei dantis facultatem liberb ope randira eo modo concurrentis cum homine, ut non laedat liber talem illius, quippe,inquit Rispoleus, vinculum, quo prima causa voluntates creatas ad opus determinat, leniens, & alliciens cst, proindeque molle, & quasi suave ungens, non autem necessitans, aut durissime constringens voluntatem ; Sed contra, quia licet Deus sit omnipotens, no potest tamen praedeterminare arbitrium ad opus,& simul eisicere ut operetur libere;quia operari libere, est operari sine Praedeterminatione proueniente ab extrinseco Et sane si sit aliquod impedimentum libertatis in causa secunda, cuius modi esset Praedeterminatio physica) non poterit Deus sola sua

voluntate facere,ut cum tali impedimento acuis tamen euadat liber ; Quamobrem vere,ac lepide dixit aliquis , acrimoniam Prae determinationis physicae perdere suauitatem unguenti illius, quo

Riipolis arbitratur voluntatem hominis deliniri. Dices, operari libere, est operari sine Praedeterminatione pro. ueniente a causa secunda, non autem sine Praedeterminatione proueniente a causa prima.Sed contra:inquiro,cur magis sit de ratione libertatis operari sine Praedeterminatione causae secundar, quam causae primae ξ Respondent, quia Praedeterminatio causa: primae non opponitur cum libertate, bene tamen Praedeterminatio causae secundae: Sed contra, quia manifesta est petitio principi) , & quia Praedeterminatio causae primς quae non est in mea potestate, non minus extrahit a mea potestate actum contrarium,

quam Praedeterminatio causae secundae: Ergo non magis imputa-

240쪽

Creaturae,i c. Pars III. Captu III, ros

tur mihi carentia operationis contrariae in uno casi,quam in alio;

Deinde impugnari potest ex Tridentino exigente ad libertatem, . quod possit abiici praemotio ipsius Dei,crgo praemotio etiam Dei, cui non posset resisti,non minus obstaret libertati, quam praemo

tio causae secundae.

Fatemur quidem Deum, quia est omnipotens posse efficaciter

praemouere nostram voluntatem ad actum liberum,& eos omnes actus esse liberos, quos Deus vult tales esse, quia non vult esse tales, nisi eos qui esse possunt, sed negamus Deum hoc facere prae-

determinando voluntatem, dc dicimus eum id facere per auxilia. quibus infinita sapientia siua praenouit arbitrium fore. consensurum,si vocaretur, atque hoc pacto facit ut homo consentiat libere, scilicet auxilia illa conferendo. At obiiciunt, haec argumenta instaurari posse aduersum nos, VII concedimus enim praescientiam diuinam , prophetiam, voluntatem Dei essicacem seu praefinientem, habere connexionem ne cessariam cum consensu nostrae voluntatis praeuise ac praefinito, quae tametsi est necessitas antecedens,non nocet tamen libertati. Respondetur,necessitatem quae oritur in actu nostro ex hypothesies suppositioite praescientiae,prophetiae,5 diuinae voluntatis, noncsse antecedetem sed consequentem respectu actuum liberorum, ut passim docet Anselmus,non esse inquam, antecedentem in cosensu in quo nunc loquimur de necessitate antecedente, sed alio longe diuerso;ratio est,quia notitia, reuelatio, praefinitio, tametsi duratione antecedunt existentiam actualem obiecti reuelati, praeuisi,ac praefiniti,praesupponunt tamen obiectum suum, saltem conditionale futurum , dc prius est voluntatem nostram libere cile operaturam,quam praeuideri,& praedici operaturam, & quam praefiniri actum illius liberum:At contra prius est illam praedeterminari ad operandum, quam candem ex influxu necessario huiusmodi Praedeterminationis operari, unde praescientia, quia merd , speculativa est ac proinde nihil immutans modum operandi voluntatis,nec influens in actum eius,nocere non potest libertati: At Praedeterminatio omnino penetrat intus voluntatem, immutat- que modum operandi illius, atque adeo libertatem euacuat.

Huc referri possunt quae olim in physica diximus aduersus hanc. Cc sententiam

SEARCH

MENU NAVIGATION