Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ipsum determinet,vel excitet ad concurrendum Concursu requisito ad litium, & non Concursu requisito ad rosam; ita nec causa secunda aliquid producit praeuium, quo Deum excitet,aut dete minet ad concurrendum potius tali Concursu quam alio ; & sicut unus homo potest alteri offerre auxilium suum indifferenter ad quodcumque opus voluerit, quo posito, manet generali quodammodo expositus ad iuuandum alterum , ita Deus ex vi decreti illius conditionati manet generali quodam modo expositus, & p ratus ad praestandum nobis Concursum illum in Actu secundo quem nostra operatio requirit: Et sicut dum quis ali eri rem aliquasib conditione donat; eo ipse quo impletur conditio res sit altorius,non modo absque nouo actu voluntatis donantis sed etiam absque eo quod donans conditionis impletionem aduertata; ita Concursus Dei determinatur a voluntate creata, absque eo quod ad id requiratur vlla cognitio, aut praescientia Dei. qua ipse moueatur ad sic, vel sic concurrcndum; sed praecisE eo ipso quod voluntas creata se determinat. Haec obiectio & exempla quibus utitur, partim est Suaris in opusc. partim Lesiij ubi supra, & aliorum Sed contra primo ; quia haec posteriora verba repugnant inten'tioni omnium Assertorum Scientim Med' quius potissimum munus esse existimant, ut Deum dirigat ad prudenter iudicandum,

sitne,an non sit cum homine sic, aut aliter concurrendum : Ergo praeter voluntatem disiunctivam concurrendi sic aut aliter, requiritur Scientia & cognitio qua Deus dirigatur ad decernendum ab soluta concurrere uno modo potius quam opposito: Neque enisti Concursus Dei in actu secundo est aliquid quod detur homini ut eo utatur ad hanc aut ad illam actionem absque eo quhd Deus amplisis aduertat aut se immisceat: sed est ipsa determinata actio creaturae,quam Deus ipse immediatc per seipsum facit At ipse nia hil agit nisi prudens ac sciens.Secundo argumentari licet peculi riter contra voluntatem istam disiunctivam , qua sola contenti sunt ; quia sicut potentia nostra progressiua non esset sufficienter applicata a nostra voluntate ad ambulandum, per volitionem indifferentem,& disiunctivam ambulandi ad dexteram, vel ad sinia strame sed oportet ea pVia 'ami de facto ambule applicari pervolitionetii, determinatam ambulandi ad dexteram.; alioqui non D ambu

222쪽

ambulabit ad dexteram, ita similiter omnipotentia Dei non potest applicari suificienter ad producendum aliquid, per voluntatem Dei disiunctivam de indifferentem : sed oportet omnino ponere voluntatem Dei absolutam determinatam concurrendi aliquo certo,& di terminato Concursu. Neque iuuat si dicas esse discrimen ; quia pedes nostri non possunt scipsos determinare ; omnis autem causa quae, quia non est libera, non potest suam indifferentiam determinare; oportet quod determinetur omnino per determinatam applicationem alterius; Diuina vero potentia, libera est a & seipsam applicare,ac determinare potest. t Ii

: Contra enim hoc est;quia Diuina omnipotentia, prout distinguitur secundum rationem, & virtualiter a voluntate Dei,non est sormaliter libera; sed debet applicari ad operandum ad extra per decretum,& Scientiam Dei practicam,ut expresse fatetur Theoptulus in Theolog. moralli diit. 1. quaest. 3. arti c. s. Sed impossibilecit illam applicari proxime pia voluntatem disiunctivam ad operandum aliquem actum singularum, determinatum, & existentem ; quod probatur secundb ; Quia potentia exequens nihil operatur, nisi quod Diuina voluntas per Scientiam practicam directa imperauerit, ac decreuerit operandum esse ; sed per te, Diuina voluntas nihil aliud imperat, aut docerest, nisi disiunctivo, am

rem, vel odium; & nunquam determinate,amorem; nec determinald, odium : Et rursus non potest reperiri unus aliquis actus , aut

Concursus Dei qui sit indifferenter ic disiunctive, vel actus amo ris,vel actus odi i: Ergo quandiu potentia exequens non applicabitur aliter, quam per voluntatem disiunctivam nihil unquam producet ad extrὶ : Igitur,si applicari debet ad operandum aliquid determinate, & immediate; debet applicari per volitionem absolutam, & determinatam.

Neque obstat, quod inde sequeretur, Deum, ex quo habet decretum determinatum concurrendi certo aliquo Concursu, nolle amplius conferre nisi illum eundem Concursum, unde conse-q 'itur voluntatem creatam non habere amplius in sua potestate

nisi illum unicum actum qui maliter idem est cum tali Concursu a voluntate Dei praefinito ; de sic tollit libertatem quantum ape

223쪽

188 De modo com ctionis Concursuum Dei

cificationem, exercitium , & singularitatem: Respondeo enim, propter hoc argumentum , M alia multa cxistimare me Deum non concurrere ad actiones nostras Concursu immediato , Scidentificato cum illis, ut in quarta parte thuius opusculi conatus sum demonstrare. i imi

I. i Caeterum, quod axtinet ad aexempla quibus Suarea, Lessius, Malij vii solent,Respondetur i longe disparem esse lationem,& nullam fere proportionem inter habitum, & Concursum Dei, prout de illis nunc loquimur in praesenti controuersia , sitie loquamur de Concursu in actu secundo, siue de Conc uisu in actu primo: Imprimis enim quaestio nostra est de actu , qui oriatur a duabus caum sis .esficientibus liberis ;& qui respectu utriusque causae sit liber: At vero habitus non est aliquid cognitione & libertate prae

ditum. . r

Deinde, si loquamur de Concursu in actu primo ; non est aliquid creatum existens ac receptum ita voluntate creata , sed est ipse Deus ut paratus ad concurrendum, id est, ad operandum in nobis actum nostrum, prout viderit creatum arbitrium exigere M postulare ; Deus autem non potest subordinari voluntati creatae physica subordinatione, ita ut aliquem impetum veluti phusicum a creata voluntate recipiat,aut ab illa physice trahatur, aut impellatur ad coefficiendum cum illa , sed solum potest subordinari voluntati creatae subordinatione quadam morali quatemis aliquid in creatura potest intueri: quo inducatur ad aliquid operandum quo sensu dicitur in Scriptura, obediente De voci hominis, & quotia die credimus fieri in sanctissimo Sacramento , quando ad vocem Sacerdotis adest;onsecraturus panem in Corpus Christi. . . iii: . Itaque., necesse est ut cicata Iollantas obiective quasi mora liter Deum determinet, ac. sibi, subordineti; obuncitque ab e unum Concursum potius quam oppositum , quod quidem secere non potest,nisi operando aliquid,quodDeus praeuideat,M quoni ducatur ad hoc potius quam ad oppositum , siquidem impossibile est ut persena aliqua prudenter,& per rationem agens, ac non te-mcrc,Concipiatur sv ordinari moraliter alteri seu quod idem accommoda .sealter, proptet aliquod motivum , & ratiun*na

224쪽

quia non est aliud moueri propter aliquam rationem, alit operari ex aliquo mortuo, quam induci ex cognitione, M acceptat lo ne talis rationis, & motivi, ex quo sequitur falsum ess e quod dicebatur, Deum ita esse coniunctum cum creatura ad cooperandum cum illa ex vi voluntatis conditionatae, 6c indifferentis concurrendi ad qualibet illius operationem, ut non requiratur amplius ulla cognitio, aut praescientia Dei, qua ipse cognoscat sic aut aliter esse concurrendum : Sequitur etiam, quod si voluntas creata nihil omnino

possit operari,quo Deum excitet, inducYtque ad sic vel sic cum illa cooperandu, ipsa non poterit,neque physicc,neq; moraliter subordinare sibi Deu,siue,quod idem est,Conclusum eius in actu primo. At vero habitus,cdm sit aliquid in voluntate creata existens, ocreceptum,prius natura,aut etiam tempore quam operetur; cumque

sit agens necessarium,libertate, & cognitione destitutum, non debet obiectiuEdc moraliter excitari ac sub ordinari ad. operandum;

sed eoipso quod potentia habitu instructa operatur circa obi ctum sorinale istius habitus actum cui coefficiendo h bitus suapte natura est destinatus: eo ipso habitus qui potentiae inest,eiq; intimEconiungitur, ac physich eidem subordinatur, statim cum eadem

potentia operatur. - . l.

Si vero loquamur de Concursu Dei in actu secundo con)parando illum cum habitu facise intelligi potest habitum taliter esse coniunctum voluntati creatae, ut influxus illius sit in hominis potestate, qui pro libito iacere potest,ut suus habitus opexetur,aut ab ope, iratione vacet; nimirum, si ipse homo voluerit operari, aut ab operatione desistere;quo sensu verum cst quod vulgb dicitur habitibus

utimur quando is mi , 5c fieri potest ac solet, ut cum praesentia habitus, etiam in sensit composito, iungamua casentiam de negatio nem illius actus ad quem habitus natura sua destinatus prat s. sed fieri non potest, ut Concursus Dei in actu secundo, eodem vel simili modo ponatur in potestate voluntatis hum nre; qui 'cum iste. Concursus Dei in actu secundo non distinguatur: realiter ab acta voluntatis creatae, fieri non potest yt tapto & p sente Concursu illo Dei,& in sensu composito it is, cpmp uamus cum illo carennam aut gation*m actu Iut hi myllam amam, qui ρ idem: non

225쪽

iso De modo coniunctionis Concursuum De

dictum est , similiter quoque intelligi , & applicari debet cuilibet

qualitati in potentia nostra existenti, ut actum aliquem simul cu illa .coefficiat;& sic patet primum exemplum nihil contra nos valere. Ad secundum exemplum; Responde' deficere exemplum So- lis in multis quae omnino ad hoc propolitum pertinent : primo, in eo quod Sol & lilium non coniunguntur ad eandem numero acti nem. Secundo, in eo quod Sol non est expositus ad agendum modo quodam indifferente, ita ut sit quasi s uspensus, & cxpectans influxum lilii; sed antequam lilium quidquam influat, Sol agit quantum potest. Tertio,actiones iiij, & Solis sunt necesi ariete,& naturales; nos autem inquirimus modum quo Deus concurrit nobiscum, ita ut nostra: non praeiudicet libertati: Retorquendo igitur exen plum in aduersarios;dicimus,si Sol esset agens liberum & indifferens expectarόtque influxum causae sublunaris etiam liberae,ut iuxta illius voluntatem influeret vel ad hoc, vel ad illud , aut etiam ut omnino nihil influeret ; non posset moueri ad dandum unum Concursum, seu influxum, potius quam alium ; nisi vel ex seipso antecedenter se resolueret; & tunc ipse, si aliquid operaturus esset, . . deberet prae mouere, & secum efficacitate sua trahere causam sublunarem liberam,ut eandem actioncm simus efficerent: sed reti ra tunc causam illam ad unum impelleret, Concursumque illius abriperet, atque adeo libertatem violaret: vel debcret aliquid in tueri in causa sublunari , aut ab illa recipere unde moueretur ad dandum potius hunc Concursum quam alium , quod si causa sublunaris penderet essentialiter in operari ab immediato,& identifi- cato Concursu Solis: sicut ipsa nihil posset efficere se sola,quo prς- ueniret, & moueret, vel excitaret Solem; ita Sol non posset ab eius cooperatione determinari ad unum Concursum praestandum po

tius quam allum.

V- Ad tertium exemplum , Respondeo, ut duo homines, exempli iacausa Petrus, & Paulus ad eandem actionem concurrant,non casu& fortuito,sed ex proposito,& ex certa scientia,ita ut actio sit vir, que libera; vel Petrus a Paulo debet determinari, & quasi trahi,vel

impelli ad actionem; vel debet ipse aliquid periseipsum posse, quo significet Paulo se pin tali , vel tali actione auxilio illius indigero, ergo si impossibile esset Petrumquidquam per se sine Paulo essi

226쪽

cere;Paulus nihil poss et cognoscere ut futurum ex determinatione Petri,prius ratione quam statuisset illum sic, vel sic adiuuare,&consequenter impossibile esset Paulum ex tali praeuisione moueri ad sic,vel sic cum Petro concurrendum; quia Petrus neque phy- sce,neque moraliter posset Paulum ad sibi cooperandum trahere

M determinare. Denique ad ultimum exemplum: Respondeo, non esse mirum V I. si donatio conditionata, impleta conditione transeat in absolutam aduo ut non sit opus cam sub forma absoluta repetere,nec videre impletam conditionem,quia iam de facto posita sunt omnia quae erant necessaria ex parte donantis, ut donatio cilci absoluta,

& effectus illius donationis suspendebatur solum donec impleta esset conditio quam supponimus impleri posse,aut impletam misse,siue donans eam videret esse impletam,sive non videret, sed in nostro casu non sunt posita omnia requisita ad actionem. Primum enim ex parte Dei, n*ndum est datus,sive exhibitus Concursus in

actu secundo:sed est sollim veluti promissus per voluntatem illam conditionatam;scilicet, si conditio impleatur, qua impleta, ipse debebit aliquid facere quod nondum fecit: At illa conditio est impossibilis,& non potest impleri,quia conditio erat ista,scilicet i

Deus videret o praenosceret per Scientiam inediam voluntatem creatam

pastutinum hunc Concursium potius quam alium, stu , quod idem est,ae

terminantemse ad unam contradicitionis partem non ad aliam A t iuxta

sentetiam Auctorum Concursus idόntificati impossibile est ut voluntas creata possit se sola inchoare actionem suam & determina. re se ad unum, aut aliquid efficere,quo excitct Deum ad dandum sibi hunc aut illum Concursum;& consequenter Deus non potest quidquam in illa pramoscere, quo excitetur ad concurrendui cmgo voluntas illa conditionata nunquam habebit euectum edcffectus,qui est Concursus Dei; semper manebit suspensus perdefectum conditionis quae nunquam implebitur. Itaque sequitur ex dictis,uoluntate indifferentem, conditionatam,&disiunctivam non sufficere, ut per eam Deus cxhibeat nobis Concursum suum identificatum,& simultaneum; sed praetere, requiri ublitione absolutam,determinatam,& cfficacem concurrendi nobiscum certo, peculiari, ac determinato Concursu; nisi

227쪽

191 De modo coniunctionis Concursuum Dei

duae istae'volitiones,& adinvicem repugnarent ; & una illarum,sic, licet ea quae dicitur cfficax,& absoluta, libertatem nostram ac diuinam sanctitatem violaret; prout sane ostendemus eam violare in quarta parte opusculi , ex quo consequens erit nullam dari in Deo voluntatem concurrendi. nobiscum influxu immediato ,&identificato. FH. Respondere posset aliquis,xeuera concedendam esse in Deo v

luntatem absolutam, qua vult,exempli causa,actum amoris atinobis elici;sed non repugnato ut simul in eo sit alia voluntas, qua po itea velit concurrere,vel ad amorem, vel ad odium; quia una voluntas, cst pre modum incentionis,& altera, G -;sicut si Petrus teneatur milii dare librum,uel pallium, dc ego sciam certi sitae ex reuelatione,quod Petrus retibus suae libertat i , dabit mihi librumi possim ego intcndere absolute habe albium;& ex hoc fine date ipsi optionem,ut det mihi librum vel palliun prout ipse maluerit: ibi apparet in me duplex volunta Mum,absoluta r modum istenti ns,qua volo essicaciter librum itera ex uiua, qua do illi optio nem ut ipse mihi dare possis librum,uel pallium prout ipse navium rit: Igitur pari modo. Haec. duplex voluntas non repugnat in Deo, habente infallibilem Scientiam de meo actu,& Consensu futuro, si detur mihi optio,& potestas ad Vtrumque. D. Sed contra, quia facile apparet disparitas;nam duae istae volui tales, quas habeo respectu illius quem certissime praeuideo daturum mihi ex plena libertatς. tua librum i nullo modo repugnant ad inuicem in equo libertati altorius praeiudicant , non repugnant quidem inter se, quia una, est voluntas, seu, intentio habendi ilibrum; altera,e i voluntas dandi illi optionem & relinquendi illum

an perfecta libertate ; quae duae voluntates,,neque opponuntur contrarie, neque priuatiue,neque contradictori aut relative r, non

etiam praesudicant alterius lihertati;quia prunus ille actus voluntatis meae est immanens, nihilque ponit in voluntate alterius:e go non potest immutare modum operandi illius cum libertate similiter quoque actus secundus qui ex illo priore conseqvitur;sic licet,volo illi dare optionem,& illum in perfecta libertate,& electione retioquere, ut eligat dare mihi librum aut pallium,prout

ipse maluerit,nihil ponit in illius upluntate, mo posito . voluntas

. Via necessitetur

228쪽

es Creaturae , eis. Pars II. Caput XI Z i ,

necessitetur ad unum : sed neque etiam reuelatio mihi facta

quod ipse daturus sit mihi librum , quidquam praeiudicat illius libertati: Ergo, At vero absoluta voluntas quam Deus haberet concurrendi mecum ad actum amoris,exempli caus vel est in Deo consulta,&cxpectata voluntate mea; vel ea inconsulta, & non expectata ; si primum, oportet ostendere quid Deus viderit iis mea volunta te , unde occasionem sumpserit habendi voluntatem illam absolutam concurrendi ad hunc amoris actum potius quam ad alium numero ac specie diuersum: At hoc omnino explicari non potest; ut probatum reliquimus discurrendo per si gulos dicendi

modos Aduersariorum: Si secundum; ergo ista voluntas, cum sit antecedens usum libertatis, oninino adigit, ac necessitat voluntatem meam ad actum amoris; quia ex vi illius prorsus sequitur ut

Deus in me ponat Concursum ad actum amoris, & ad nullum alium At certum est illud auferre libcrtatem actus nostri,quo in consulta volutate posito, infallibiliter S necessario sequitur actio, adeo ut non possit non poni: Ergo fieri non potest ut Deus habeat duas istas volu tates; quia ad inuicem repugnant , & quia una sic

exprimitur, volo producere talem a Ium amor se in voluntate creata, onustum alium: Alia vero sic, volo υt creata voluntas inperfecta libertate maneat Ad habendum hunc a tam amoris, aur alium quempiam numero aut specie diuersum, prout ipsa maluerit Cum igitur duae istae voluntates in Deo, S repugnantiam habeant adinvicem,& altera illatum libertati nostrae, & Diuinae sanctitati in actibus prauis praeiudicet, scilicet ea quae dicitur efficax, SI absoluta; & alioqui altera non sufficiat ad concurrendum; videlicet ea quam vocant indisserentem, Conditionatam,se disi nectivam: Dicendu m potius est,nullam esse in Deo voluntatem concurrendi nobiscum identificato Concursu ad aetiis nostros liberos, praesertim autem ad prauos; eo quod necesse non sit, ut amo nostra a nobis, & a Deo immediate concurrentibus, simul atque indivisim procedat;quemadmodum sesbostendetur in postrema parte huius opusculi,posteaquam demon stratum fuerit in tertia,viam Praedeterminantium,quoad hoc,esse impossibilem,ac repugnantem non minus quam illam qua est Asse sertorum Scientiae Mediae.

229쪽

TERTIA

TRACTAT VS,

In qua disputatur aduersus alteram Theologό-rum aciem, quae conciliare nititur Diuinam Innocentiam, dc Creatam libertatem , aliasque difficultates,quae in coniunctione, identitateque Concursuum Dei, & Creaturae fundantur,eX-plicare cum praeuia motione, ac praeterea cum immediato , atque identificato Concursu Dei, qui omnes sub communi Praedeterna inantium

nomine confutantur.

CAPUT PRIMUM.

continens argumentum , s scopum huius tenti partis o sicuti .

I. I x t M v s in prima parte huius opusculi, quoties cunque Modernis Assertoribus physicae Praedetermi nationis , aut eiusdem inficiatoribus incidit sermo de coniunctione Concursus Diuini cum cooperatione creaturae, aut de Prouidentia indefectibili, voluntate essicaci Mcausalitate

230쪽

Crea una, O, si Pars III. Cap. I. is s

causalitate quam Deus habet erga actus nostros liberos , aut de eorundem siue absolute, siue conditionale futurorum prae scientia , aut de aliis ali inibus controuersiis quae per uniue sani Theologiam sparsae , de frequentes occurrunt , eos Omnes perpetuum semper rcchii spm habere ad Praedeterminati nem physicam , aut ad Scientiam Mediam respective iribidemque ostendimus Deum vel non concurrere ad actus nostros liberos immediatd , proxime , & identifice , vel si ita concurrit, necesse esse eum id facere alterutro ex his duobus concurrendi modo,quorum alternin A Ortores Scientiae Mediae, at rerum vero Praedeterminantes amplexi sunt,nimirum, vel consulta δc animaduersa per Scientiam Mediam voluntate nostra, vel

ea minime consulta, sed praeuenta, Praedeterminata, atque prae

mota

Dictum etiam satis in secunda parte aduersum Assertores Scientiae Mediae . quatenus cxistimant Deum ea Scientia dirigi ad decernendum exhibendumque nobis Concursum proximum,immediatum S: identificum ad omnes actus nostros liberos,siue sint honesti,siue ex obiecto turpes, ostensumque, ni fallor, euidcnter,

explicari non poci ab iis, quid sit illud ad quod attendens Deus

cognoscat, dccernatque absolute exhibendum sibi nunc esse, de non ante, vel post, Concursum creatae voluntati libere operaturae, eumque determinatum in una potius quam in alia specie, tametsi forte erumpent in dies noui modi defendendi Concursiis immediati, proximi, x identificati, per eandem Scientiam Mediam ; quos xamen omnes ex ibi dictis confutari pota non dubito Sequitur ut examinemus in hac tertia parte opusculu,utrum via Praedeterminantium sit verior, opinantium Deum concurrere adactus nostros Concursu proximo,immediato,& indistincto, sed Minsuper applicare, & praemouere causas secundas ad operandum per physicam Praedeterminationem: Item , Praescientiam conditionalem, qua Deus praeuidet actus nostros sub conditione futuros, supponere conditionale decretum physice Praedeterminandi voluntates nostras ad illos actus, Rursumque,Scientiam visionis qua intuetur eosdem actus velut absolute futuros, praesupponere

SEARCH

MENU NAVIGATION