Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

zi 6 De modo coniunctionis Concusuum Dei

est actus t ber,& cum ad uarientia ad malitiam , & prohibitionem, non tamen velle,aut Praedeterminare, quod ille actus sit prauus

peccaminosus, nec sequitur inquit Ripa quaest. 0.part. I. art. 8. cap. i 2. Deum facere ut homo peccet , quoniam aae actioncm tantum deserminat, nullo mori ad dormitatem. Sed contra, quia nequidem homo aliter causat malitiam forin i

lem furti,verbi gratia, nisi ponendo entitatem potitiuar & acturri liberum acceptionis rei alienae, inio ipse homo non vult formalem malitiam, sed potius vellet poni furtum sine malitia formali, quia tamen posito furto sequitur necessiario malitia, inde est quod omni volenti materiale cum aduertentia , libertate , & prohibitione, imputatur etiam malitia furti de hic habet locum axioma , Id quod es causa cause est etiam causa causati, scilicet quando causa talis est , ut

ad ipsam necessario consequatur effectus,tunc enim qui vult causam, vult etiam effectum ex illa consequutum. Confirmatur, quia unus homo dicitur causa peccati alterius, quatenus impellit eum ad materiale peccati, non enim suadet illi sor malitatem malitiae, sed solum acceptionem rei alienae,quam optaret fieri sine malitia, sed quia malitia necessario comitatur amim,ideo imputatur; ergo si militer Deus Praedeterminans ad materiale, dicetur citam Praede terminare ad formale.. Secundo, quia Deus non solum prohibet formale peccati, sed

etiam materiale:Imo non potest prohibere sorinale, nisi prohibendo immediate materiale; quomodo ergo stare potest, Deum ex Vna parte prohibere, dissuadere, deterrere a materiali, ex alia verbPraedeterminare, & impellere ad ipsum, idque ex seipso, &nulla sumpta occasione ex parte nostrit sane si quis suaderet Petro &moueret illum ad occidendum Paulum priuata auctoritate, S mul ab eo enixe peteret ne in illa occisione peccaret,suasio illa esset inepta,& ridicula: Ita, &c. Tertio, tanta est connexio inter actum odij Dei, verbi causa, remalitiam eius,ut ratione illius connexionis,non possit homo, nec sibi nec alteri desiderare,amina liberum odii Dei:ergo neque Deus poterit illum desidera e, neque Praedeterminare ut ab homine pro- . ducatur,quia,si liceret illum desiderare, desiderium esset malum,& non esset malum;non esset malum,quia supponeretur licitum ;esiet

autem

252쪽

autem malum,quia terminaretur ad obiectum malum. Amplius impugnatur solutio quia inde sequitur non esse minoia rem causalitatem Dei crga peccatum, quam ab haereticis nostri temporis admittitur , nam x ipsi frequenter docent, Deum esse causam peccati quoad materiale non aut in quoad formale. i Denique, sequitur ex hac Praedeterminatione ad materiale peccati aliud inconueniens, scilicet tentationem grauem, & leuem,non differre ex vehementia obicab, aut tentationis daemonis, aliisque circunstantiis; sed omise illud pericu um in quod pettentationes coniici imit peti solum ex Praedeterminatione diuina, ex quo sequitur , hominem nunquam peccare sine tentatione diuina, eaque grauissima,cum tamen Deus intentator malorum sit;

Probatur sequela, quia nunquam peccat homo sine Praedete mloatione physica a Deo inamissa ad actum prauum, nulla autem maior tentatio dari potest qu am Praedoterminatio physica,cui resisti non potest, non ergo debemus petero a Deo maiores vires contra grauissimas tentatione , quani contra leuillimas; sed eas desti ad omnes tentationes, scilicet Praedeterminarionem physicam ad dissensum:ex quo etiam fit, non requiri maiorem gratiam ad operandum bene in tempore tentationis, quam sine tentatione utrobique enim resutritur Praedeterminatio physica aequali Est dissentiendum tentationiaeonsequens autem est contra Augustinum, & Patres existimantes propter disticultatem operis: requiri nunc in natura lapsa urgente tentatione potentiorem gratiam, q iam in natura integra fuisset necessaria.

Dices haec argumenta instaurari posse aduersus alios Auctores III. Concursus proximi,& simultasa , quia Deus in corum sententia vult de facto concurrere ad materialc peccati secundum totam positivam entitatem illius actus neque tantum quoad rationem genericam,sed etiam quoad specificam, & indiuiduam, & tamen ipse non vult concurrere ad malitiam; ergo licet Deus PCedeterminet ad entitatem postitiam odij liberi,non sequitur quod velit, aut causet malitiam odij; eadem enim videtur esse dissicultas in voluntate M decreto concurrendi, quae est in decreto Praedete minandi:Respondetur; tui nobiscum putant Deum non concurrire immcdiato , de identificato influxu physico ad actum peccati,

253쪽

og De modo coniunctionis Concursiuum Dei

quod nos quidem infra prolixe demonstramus esse verissimum,

hoc argumento non premuntur.

Aljj vero, de quibus satis supra egimus cap. Ia.& I3. secundae partis;Respondent,Deum velle concurrere cum causa secunda I bera,& applicare illam non quidem determinato ad actum prauit, sed disiunctim,& indeterminate,vel ad actum prauum,vel ad bonum, scilicet per voluntatem indifferentem applicantem pote tiam suam, ut concurrat vel ad hunc actum, vel ad illum, disiunctim. Ex quo sequitur,illam voluntatem Dei non habere dςterminatam connexionem secundum se cum actu odij;imo magis pro pendere in actum bonum contrarium ; At vero Praedeterminatio connexionem habet necessariam, & determinatam cum actu odunec potest coniungi cum actu contrario, ut vidimus, x Deus d cretum format illius nobis immittendae ex seipso, & inconsulta voluntate nostra , Ex quo inierunt nullam esse paritatem inter Praedaerminationum, α voluntatem , concurrςndi ; M amplius, Praedeterminatione actus peccaminosi, magis repugnare Diuinae innocentiae, M sanctitati, & odio quo ipse iniquitatem prosequi tur, tum quia praeter ipsam praedeterminationem Ascrtores illius admittulit insuper decretum absolutum concurrendi immediate Concursu identifico ad actum in quo est peccatum : Assertores autem Scientiae Mediae non ponunt nisi decretum concurre'di immediate, & identifice : Tum quia, decretum concurrendi disia

iunctive, vel ad astum bonum,uel ad malum, non determinat VO-luntatem creatam ad actum malu infallibiliter faciendum, iueni . admodum facit decretum praedeterminandi. Veruntamen,nos infra quartaparte probaturi sumus,decretum sue conditionatum, siue absolutum concurrendi ad actum pro uum, proxime, & identifice, si daretur in Deo, non minus repta gnaturum Diuinae Innocentiae, quam decretum praedetermina di: propter quod verius est, nullum dari in Deo .tale decretum, sed duntaxat decretum concurrendi remoto, ac mediate, ex quo nihil malitiae refundi potest in Deum.

I V. Obiicitur secundo, ex permissione peccati; Deus vult permiΩsionem peccati,qme quidem ut talis est,habet infallibilem, ne-

..cessariam connexionem cum peccato, dc tamen Deu . volens

254쪽

Creatur , Sc. Pars III. Caput IV. ri

permissionem peccati, non vult peccatum, nec malitiam quae ex permissione consequitur tanquam consequens ab antecedciate; ergo licet Deus praedeterminci ad materiale peccati cum quo malitia formalis habet necessiariam connexionem, potest non praedeterminare ad malitiam. Respondeo; ille solus dicitur consequens velle cum antecede te, qui vult aliquod antecedens habens aliquam connexionem cum Consequente per modum causae cum esse tu , quo sensu dici solet qui vult eausam,vult etiam effectum in causa contentum, Mab ea necessario sequutum ; Deus autem volendo permissionem peccati,non vult causam peccati, neque enim ipsa perinliso infert actum malum sicut causa neccssaria physica infert ei sectun sed vult aliquid quod per quandam connexionem logicam , seu, ut aiunt,obiectivam infert illud peccatum ; Sicut si vellet reuelare Petro peccatum ipsius sub conditione futurum, & simul ponere

Petrum cum ea occasione,non diceretur Velle peccatum eo quod velit reuelationem quae habet necessariam connexionem cu peccato quia nimirum illa connexio non est per modum causa: antecedentis, de influentis in peccatum, sed potius consequens est ad peccatum,quia prius est peccatum esse futurun quam ut tale prς- uideri ; Rursumque, prius est praeuideri,quam reuelari, aut praedici : Ita volendo permissionem peccati, seu carentiam auxilij efficacis, non vult peccatum,quia illud quod vult,non habet necessariam connexionem cum peccato per modum causae,sed sollim per

suppositionem ipsius peccati futuri sub conditione, quam ctiam suppositionem peccati Deus non vult,id est,peccati ipsius futuritionem; Praedeterminatio autem secundum se est causa antecedenter & infallibiliter infercns actum malum, quare non videtur, i Deum posti velle Pr determinationem,exempli cau&a,ad odium, cum virtute causandi quam ipsa Praedeterminatio habet,quin velit totum effectum in virtute illius caiis e contentum. 's . Cesterum,ut appareat in quae incommoda ruant qui assinittune

Praedeterminationem physicam ad actus prauos odij Dei:blaspheimiae,mendacij,aut alios similes, infra ex professo ostendemus cap. IO. quartae partis,Deum intrinseca & quidditatiua sua rectitudine,

viae sibiipsi est lex,&'tegula,obligati ut seipsemiaquamsummum

E e a bonum

255쪽

2xo De modo conitanctionis Concursiim Dei

bonum honestum necessario diligat, esseque illi prohibitum , vel potius impossibile ut velit,ac praedeterminet ut creaturae odio h beant , & contemnant eum per realem & positiuum actum odij, etiamsi talis actus defectu iudicij dc libertatis malitia & peccato seiungi posset, quia procurare, praedeterminare, & essicere vi ho

mines per realem volitioncm prosequatur odio summum bonum honestiana,M contemnant diuinas leges reali,ac positivo contemptu, non potest esse conforme dictamini Sapientiae de amando b no honesto,quantumcunque ab hoc odio,& contempta vetus pra scindere malitiam, dummodo relinquas vitalem, ac liberam tei dentiam contra Deum, & legem eius: Sed de hoc argumento satis : cui unicum praeterea addituri sumus.

V, Ninatrurn,quia Austores Praedeterminationis physic. x, necessi talem illius fundant in subordinatione causae secundae ad prima, quae cum saluari debeat in omni generς actionii, suae naturalium, siue liberarum consequens est ut Sol ad illuminandum,& ignis ad comburendum indigeat Prςdeterminatione pl sica, quantumuis idoneum subiectum adiit praesens. Inquiro igitur, An virtus activa Solis egeat una praemotione, seu Praedeterminatione physica ad illuminandum,& alia, vel pluribus aliis ad influendum hoc & illo genere influentiarum 8 An vero potius una S cadem sussiciat ad quidlibet operandum: Praeterea quoque sciscitandum cst, An huiusmodi qualitas praemouens seu praedeterminans, sit fixa,& sta bilis cliij xas 'An vero potius fluens & transiens ; hoc secundum dici non potcst , quia cum virtus illuminatiua Solis indesinenter operetur producendo lumen in aere,& in coelis, sequitur praemotionem, A praedeterminationem illius ad illuminandum, habere esse fixum,& stabile,non minus quam virtutem illuminatiuam trulius : Sed neque illud primum dici potest,scilicci qu6d ista entitas praedeterminans sit fixa,& stabilis entitas; Tum quia Auctores illius id negant; Tum quia numeranda esset inter alias causas nat rates virtutes actiu/s,atqye adeo indigeret alia Praedetermin tione, M praemotione ad operandum, & sic daretur progressus in

infinitum.

VI. Itaque fatendum est, viam Praedeterminatium non minoribus incommodii ςsse obnoxiam, qu in illam Assertorum Scientiae ..., Q Mediae,

256쪽

Creatura , sci Pars Iu Caput IV. rii

Medi et Mutramque factionem dum mutuam alterius vim enc ruat, sententiam eostram ab utraque dissidente reddere velisimillimam, si hon potius omnino certam. Neque vero necesse est multiplicare sermonem frustra in persequendis ulterius Praedeterminationibus physicis,aut in refellendis argumentis quibus earum Auctores ad eam constabiliendam uti solent: Tum quia, moderni Assertores Scientiae Mediae diligentissimam in bac re operam posuerunt, Mquae praeterea dici possunt in consutationem Praedeterminationis physicae, passim obuiam reperiuntur in libiis,& ut plurimum attingunt materiam auxiliorum gratiae, a qua in praesciati Calamus tem perandus est:Tum quia,in quarta & postrema parte huius opusculi, in examine quaestionis philosophicae,de nec tale Diuinae cooperationis identificatae,& simultineae ad actus nostias praecipua Aduersariorum argumenta diluemus,ostendemusquς iis minime probari posse Concursum identificatum, &simultaneum,exquo etiam consequens erit,ut ad stabiliendam Praedeterminationem physicam nun valeant.

257쪽

PARS

TRACTATUS

In qua examinatur Quaestio partim Philosophica,

partim etiam Theologica ; Vtrum Voluntas cre ta,p ter collationem , Conseruationemque exi

stentiae suae, virtutis agendi, & propensionis ad actum quam habet a Deo , indispensabiliter indigeat actuali eius Concursu immediato, proximo sinultaneo,& identificato ad quamlibet acti

CAPUT PQR I M V M. - Continens argumentum s scopum huius postrema partis opustuli.

VM Praedeterminantes benε ostenderint, stante veritate istius antecedentis, ac principit quo asser batur indispensabilis necessitas Concursus Diuini, immediati,& identificati ad omnem amim creaturat;impossibile esse ut Deus voluntati cooperaturus, explorcs, scrutetur, e pecter, α consulat voluntatem creatam , vepraeuidens

258쪽

praeuidens per Scientiam Mediam quid ipsa sit operatura, lecernat concurrere ad eam ipsam operationem, eo quod ante decretum concurrendi voluntas Creata non appareat in conspectu Dei, nisi qualis est de se,secundum ipsos, imirum impotens,ut aiunt, prorsusque insufficiens ad operandui quo fit,ut stante identitate Concursu um,repugnet,arbitrium praeuideri concursurum ad hoc, aut illud prius ratione quam Deus ad idem sit concursurus. Cumque vicissim Assertores Scientiae Mediae demonstrarintemcaciter opinionem Praedeterminantium plurimum laborare in saluanda libertate nostra,ac Diuina sanctitate, dum asicrit Deum praefiniisse ab aeterno omnes actus nostros inconsultis voluntatibus nostris, ac deinde praemouere in tempore, de Praedeterminare illas,praetereaque cum illis influere Concursu indistincto, simultaneo ad quascunque actiones earum,bonas,ac malas. Sequitur utramque opinionem esse salsam, & nos meritb cogitasse de examinando antecedete, seu principio,ex cuius suppositione, si veru fuisset sequebatur ut nece sarib alterutra factio scilicet iPraedeterminantium, aut Assertorum Scientiae Mediae , esse amplectenda ; quia enim verissima est Dialecticorum regula ,falsum sequi ex impossibile ex imposissili,quotiescunque ex aliquo an tecedente in bona consequentia deducitur aliqua propositio, si quis illam demonstrauerit esse falsam, 't impossibilem, eo ipso de monstrasse censsetur falsum, atque impossibile esse ipsum etiam

antecedens. '

Superest igitur ut tametsi ex antedictis perspicuE satis apparere II. possit,quae sit nostra circa praesentem dissicultatem sententia) in hac tamen quarta,& postrema parte opusculi diligenter examinemus, atque ex prinςipiis philosopliicis,ac Theologicis discutiamus propolitionem illam,quae fuit potissima radix,& scaturigo controuetdisiarum ferEomnium, quae sunt inter Praedeterminantes ex una parte , & eorum aduersarios ex altera , quam nos sane propositi nem,salua Aduersariorum dilectione,&honorificentia, existimamus esse falsissimam, atque adeo reformandam, & corrigendam; quod si a nobis demonstratum fuerit, consequens erit ut finiri debeat utriusque factionis controuersia,quam prςsente opusculo pertractandam suscepimus, inficiata necessitate Conculsus proximi, immediati

259쪽

De modo coniunctionis Concusuum Dei

immediati,identificati, & simultanei , & consequenter inficiato decreto sic concurrendi ad quemcunque actum nostrum bonum,

in quo sententia negans Concusum immediatum indistinctum Dei ad actiones creaturae, a Sancto rum Patrum Iestimonio, prasin tim vero a Beat rum Augustiiri, Anselmi auctoritate commem

I Pe pretium facturum me existimaui,s postremam huius ce opusculi partem,quae omnium praecipua est , a praesenti tractatione auspicarer:tum quia, plurimum refert in unaquaque materia quae alicuius momenti sit,probatos Auctores, si qui forte sint quos sequaris,adducere:tum quia, non deerunt fortE qui contrariis opinionibus imbuti, contendant eam , quam nos praesenti opusculo sequimur,singularitatismouitatis,Pelagianismi, aut irreligiositatis infamare, vel disputandi, contradi cendique libidine; vel quod sint ex illorum numero, qui se quasi capitaliter laesos, maximaque affectos iniuria putant,is quis aliter quam ipsi docere solent,sentire , ac docere praesumpserit; aut forte quia horc est humanae mentis infirmitas, ut nos pudeat sequentibus scriptis atque sententiis emendare,quod in prioribus aliquando errauimus , nostrumque errorem malimus quacumque via defendere,quam sententiam tametsi falsam pDesertim alio admonente, retractare. Cum igitur opinio quam impugnamus supponat implicare cointradictionem, ut aliqua actio, bona, aut mala, fieri possit, causa secunda quin Deus ad eandcm concurrat influxu proximo, immediato, & indistincto, qui sit ipsissima, eademque actio causae

secundae, & non aliquod actionis principium: Cumque ista pro-ι positio

260쪽

positio fuerit radix. M scaturigo controuersia ii sere omniu, quae sunt inter Praedo terminantes ex una parte di Modernos Assertores Scientia: Mediae ex altera, quemadmodum ex supradictis liquet ; non erit, opinor, inanis labor hoster in Domino, si enixissima adhibuerimus Opcram, ad sciat entiam illius contradictoriam, non tam falsitatis, aut improbabilitatis merito,quam Aduersariorum iniuria ab Scholis exulantem,splendori iterum uio, atque auctoritati relli tuendam ; atque in Theologorum Scholas quodam quasi postliminio reducendam, utpote sine qua,ncque finiri controuersia, neque plurima dissicillima dubia Theologica ad sidem spectantia explicari polliant. . Itaque inquarendum est: An sententia negatis Concursum Dei II.

proximum, S identificatum, quam noς existimamus esse verissi-

mam,dici possie noua, singularis atque omni praesidio auctoritatis destituta, cuiusmodi eam csse aliqui nobis obiiciunt: Atque im primis praesupponendum csse monebimus'; quod , quia opposita sententia utitur iisdem rationibus, Auctoribusque ad probandum Deum concurrere proximo, es immediate ad actus bonos, quibus utitur ad probandum cum sic concurrere ad actus malos ; si ire spicue ostensum fuerit. adductis SS Patrum, pluriumque insigniuTheologorum testimonii set Deum non sc concurrere ad malos; Aduersiariorum dicta corruent, & nostra opinio praedictum Concursum Dei proximum negans apparebit verissima, ac fundata; quia actus malus aliquis actus cst ; proptereaque si praui actus sieri possunt Deo non influente Concursu immediato,& indistincto: plane confectum erit, huiusinodi Concursum Dei non esse indis pensabiliter necessarium ad omnem actum. 'Dico primo, Tametsi Antiqui Ecclesiae Patres controuersiam Iri. de Concursu Dei remoto,vel proximo,distincto vel indistincto interminis omnino claris δί perspicuis plerumque non disputaue rint; sententia tamen negans Concursum Dei proximum MidestiZcatum, saltem quoad actus prauos, eorum dictis longe est consormior quam affirmans Prima pars probatur, quia ne ipsi quide Aduersari j locum vnum,ac tellimonium, quod sciam,alicuius Sa-cti Patris addit cunt, in quo expressislia a mentio fiat Con cursius proximi oc identificati ad singulos actus nostros, quod tame haud

F f. dubie

SEARCH

MENU NAVIGATION