Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

De modo conismmonu Concursuum Dei

rea quamuis per hac responsionem euitaretur quod non esseiprimum impliciter , non tamenpost vitari quin esset primum agens eim actio ines quod prius agens non reduceretur sicut in causam: Secundo, quia cum actio, etiam peccati sit ens quoddam; non secundum quodpriuationes negationes entia dicuntur ,sed etiam secundum quod res in genere exsentes entia sunt,eo quod se ipse actiones in genere ordinantur, siqueretur quodsi acti nes peccati a Deo non sunt; aliquod ens essentiam habens a Deo non est; otia Deus non est uniuersalis causa omnium entium, quod es contra pers monem primi entis. Primum enim in quolibet genere es causa eorum quae sunt pos,ut in ecundo metaphiscitur; Et ideo cum prima opinione dicendum est,quod actus, inquantῖm actu a Deo est,ct ut sic, n habet aliquid quod deformitatem habeat: quod qualiter sit ita considerari potes: In o nibus enim in auibus incidit defectus ex causa secunda,cir non ex causa prima,oportet quod quidquid est in effictu deficiente essentia, ct bonitato, totum a prima proceda quod autem defectus, reducatur in causam sicundam deficientem,ut patet in claudicatione , quae est a virtute gres tua mediante tibia per cuti is silicet tibiae curvitatem, obliquitas in gressu claudicantis relinquitur;Vnde quidquid est ibi de gressu , totum es a virtute gressium sed defectus, vel obliquitas gres η, o es a virtute gressu a ,sed a tibia

rantum.

Similiter etiam es ordo Dei ad voluntatem costa, sicut causae primae ad causam secunda ideo ex parte Dei nullus defectus incidere potes, voluntas autem causata ad 4 um p ibilis es,o ideo quidquid es is actu δε si te cilicet peccato,de ratione actur,o entis,o boni,totum hoc a primo agente, filicet Deo procedit mediante voluntate sed ipsi desiectus qui s in actu, cmodo es a voluntate,quo a Deo non procedit Et ideo quodcunq; nomen d

formitatem ui cum a significat me in generali ,siue in steriali, προ- is dici quod hoc a Deo sit pliciter, unde non potes dici ab lute, quod .

peccatum sit a Deo,ut homicidium,aut aliquid huiusmodi visi cum hac additisne,inquantum es actus , o inquantum es ens.l II. Quibus verbis ostenditur eum non meminisse Concursus in mediat' & indistincti; sed in eadem omnino esse sententia quam postea Durandus secutus est: Primum enim ostendit se agere aduersus eos qui existimant actionem peccati nusio modo in Deum esse reducendam, his verbis, esia opinio dicebat actus peccatorum nul- lo modo,nec etiam inquamum a Ius sentia Deo esse , At Durandus do

292쪽

U' Creatura , Pars IV. Caput IV. ur

cet,Deum esse causam uniuersalem, & primam actionis peccati, quatenus ens,& bonum quoddam est ι Ergo non docet actionem peccati inquantum actus est , nusio modo in Deum esse reducenda'. Secundo, docet S.I homas , opinionem Utim nullim esse vel paucorum: At S. Bonaventura Doctoris Angelici contemporaneus, docet sententiam quam nos ex Durando sequimur, esse valde rationabilem,& praeclarorum Doctorum, quemadmodum alio capite

dicturi sumus: Ergo non est ea contra quam S. Thomas hic dis- .

putauit. 1

Tertid; S.Thomas docet opinionem illam esse propinquissimam errori duplici quorum primus est Manichaeorum, quod sint plura prima principia, quia, inquit . de ratione primi principii est,

ut agere possit sine auxilio & influentia prioris agentis Ergo si vo luntas creata aliquam actionem produceret sine Concursu immediato Det,ipsa esset primum principium respectu talis actionis: At prosecto error iste non potest attribui sententiae Durandi:Priamb,quia Aristoteles docuit unicum duntaxat esse primum agens,& primum principium, & nihilominus nunquam docuit primum agens immediate cooperari causis secundis ; neque venit illi in mentem suspicari, An sublato tali influxu nece sie esset admitteruptura prima principia: Ergo Durandus qui negat cooperationem immediat in Pei, non statim censendus est admittere plura pri- ma principia, nimirum, quia admittit dependentiam Litem remotam & vltimatam creaturarum omnium ab influxu Dei ess ctiuo ; imo & immestiatam ab eius voluntate tanquam a conditione sine qua nulla creatura quidquam operari posset: Secundo, quia ex hoc quod voluntas operetur absque influxu isto Dei i mediato. , proximo, & identificato, non sequitur quod operetur absque auxilio prioris agentis, & sine illius influentia generali. im diget enim auxilio,& influentia Dei dantis,esse,& Virtutem, pro pensionemque ad agendum ; & yxtumque eonseruantis, A mouentis etiam ac determinantis voluntatem ad uniuersale obiectum,quod est bonum in communi , A dirigentis eandem voluntatem ; quo fit ut actio voluntat' creatae aeducatur in aliquod priui agens, quo essentialit Hepen ti, N in cuius virtute agit:

293쪽

L18 De modo coniunctionis Concursuum Deis

unde actio ipsius non potest non esse mediath a Deo ,&Deus non potest non esse primum principium saltem mediatum eiusdem actionis, ad eum fere modum quo Caietanus,& alij multi dicunt, quod si Spiritus sanctus procederet a solo Filio,& non 'a Patre, as huc distingueretur realiter, Patre; quia licet inter Spiritum sanctum, SI Patrem non esset oppositio originis immediata ; esset in men mediata , quatenus Filius, qui esset principium Spiritus sancti, esset a Patre tanquam a principio: Igitur ista Durandi sententia toto coelo distat ab haeresi Manichaeorum ad quam ut accederet,oporteret actionem creaturae iuxta S.Thomamὶ nullo modo reduci in Deum sicut in causam. Secundus error est,qubd Deus non sit uniuersalis causa omniumentium; At iam supra diximusDurandum aperte fateri, & rectissi- explicare Deum esset ausam primam, & uniuersalem actionis

peccati,non tamen proximam,aut immediatam.

Denique S.I homas in citato loco docuit; quidquid est in actu

peccati de ratione actus,& entis,& boni;totum hoc a primo agente, scilicet Deo, procedere medianti voti niare; quod quidem Did cus AluareZ lib.3. de avx. dij 1 num. i8. contendit explicari non posse de Concursu simultanebiquo Deus cum voluntate se dete minante sirm l concurrat ad actum peccati, ut actus est ; quia per huiusmodi Concursum Deus non producit actum peccati in diante voluntate , id est,inquendo in ipsam voluntatem ut in causam sed immediatE cum voluntate.'

Ecce qualiteir D Thomas variis loci non quasi aliud agens, sed

studiosE disputans quibus modis prima causa influat in actiones secundarum; Concursam illum proximum,immediatum,& ide tificatum semper omisit, qui poste, in scholas Theologorum a ductus, tantae dissensiora sit controuersiarum originem attulit. I v -n v viii, iici nobis possunt alia quaedam loca D.Thomae,qui bus asseruisse videtur Concursiim identificatum, & immediatum,

294쪽

Creaturae, Sc. Pars IV. Caput IV. 219

creaturae esse debet a Deo ; aliquo tali modo qui sufficiat, ut ipse

vere dicatur primum agens, aCmpuc ,alioqui non saluarctur sub- ordinatio causae secundae ad primam: Probatur autem, quia S. Thomas quaest. 3. de potentia sol. ad 3. expresso docet,in actione qua Deus mouet naturam ad agendum, id est, qua concurrit ad actionem naturae, naturam non operari; & tamen ibidem statimstbdit : nihilominus operationem naturae esse, o dici operationem Vsim Dei, propter rationes quas toto articulo illo diffuse explicat, scilicet,quia dat naturae & conseruat esse, & virtutem agendi,mouc que,& applicat cam ad operandum,&C. Et in i. parte quaest. io s. art. s. ad 2. tametsi dicat nihil prohibere quin una & eadem actio procedat a primo, secundo agente; tamen hoc ideo dicit,quia,ut ipse ait in Corpore paulo ant ope rationes naturae attribuuntur Deo operanti in nat 'ra, quatenus dat formam creaturis agentibus,& eas tenet in cile,mouesque casad agendum , nulla facta mentione Concursus identificati proxima , & immediate a causa prima manantis quem tamen non

omisisset, si existimasset cum indispensabiliter esse necessse

Rursumque , idem S. Doctor 3. contra gentes cap. 7o. docens quomodo eadem actio, vel effectus dici possit esse a Deo , & . Creatura simul agentibus, quod idem est ac si quaereret, sicut in quaestione citata de potentia quaesidit, quomodo actionis alicuius rei, res alia possit dici causa Z repetit ea quae ibidem dixerat, nimiserum quia dat, constem.ἱ que esse, movetque o aBplicat creaturam ad agemaeum ; Praetereaque addit,eandem utionem, o effectum tribui Deo, cst Creaturae ; quia aisio inferioris agentis non selum est ab eo per virtutem propriam, si per viretutem omnium superisaeum agentiu agit enim in viri te omulum, o virtus infimi agentis habet quo producat hunc effectum ex vinule Superioris proximi, o virim illius ex minetur Superio' o sic vi tu supremi agentis snuenitur eoeproauctisu sino sic ue immediata, sicut patet inprincipiis demonserationum, quorum primum es in e se μ' sicut igitur non es inconueniens quod una actio 'oricatur ex aliquo gemine , o eius virtute ita non es inconueniens quod producasuridem essectus ab inferiori ageni ctu De ab miro Me immedim livisaeis, O alio modo. O et o

295쪽

16o De modo coniunctionis Concursi tim Dei

V. Circa quem postremum locum Doctoris Angelici obserua dum est, quod tametsi aliqui putent eum suffiagari Concursui proxuno,& identificato Dei,propter illa verba quasi causi immedi

ta,& itcrum propter illa,ab utroque immediate, ex quo inferri videtur quod Sua res docet in opusc. cum tacite retractasse ea quae tra-diderat quaest. 3. de potentia;tamen existimo ne hunc quidem to cum urgeri contra nos posse; sed faucre nobis euidentissimE; isque mihi vehementer fit credibile cx pluribus coniecturis:Primo, quia locis ante citatis oppositum docuerat causa cognita & ma-

ture distussa, prout dictum est praecedenti cap conclus r. & tanto ibi non meminit Concursus immediati illo genere immediatio nis quod nos inficiamur, sed alio quodam immediationis modo

quem nos admittimus.

Secundo, quia ibidem docuit eundem effectum fieri ab viroque agente immediate, sed alia, ct alio immediationis modo,quod ipsum e plicat exemplo principiorum demonstrationis, quorumprimum in mediatum non quidem respectu conclusionis, sed respectu alterius principij superioris,& prioris,quod nullum est; ita igitur Deus

dicitur causa immediata nostrae actionis,non quia non sit alia causa in termedia proxime attingcs,& produces ea, sed quia Deus no agit per virtutem alterius agentis superioris, ita enim explicat D.Tho mam Ferrariensis super idem cap. 7o. g. in hoc enim dissert Deus,

ad finem: & P.Ruia lib.deivoLDei disp. 3'. sect. i. posteaquam sibi

obiecit articulum a. quaest.2 distin h. 37, 2. cntentiarum i Concedo' inquit S.Thomam asserere,quod a speccati , inquantum actus est, i Dco tanquam a prima cause , di qua sub eadem ratione Deus sit Auctor i lius , ac proinde actus voluntatis reducatur in aliquod prius agens cut in. -causam, nihilominus cinquit contextus ipse articuli manisse at nihil aliud intendere S. Thomam nisi hoc esse de ratione primi principis, vigere risiusne auriliopriaris gentis,c, in entia eius, haec ille; quae omnia oste

-lum pristum agens , & immediatum agens idem omnino significare, qucmad dum primu principium in demonstrationibus dicitui immediatum. I 'que,iuxta D.Thomam; quando plures causae coim cumultad eadem Hionem, effectum; ut exempli causa,Deus,

Sol, α homo ad productionem hominis, homo est causa infima,ca x I proxima,

296쪽

Creatura , Uc. Pars IV. Caput V. 16r

proxima , & immediata respectu actus, & effectus sui, scilicet generationis hominis geniti i Deus causa prima , suprema , &immediata ,hoc genere primitatis & immediationis, scilicet, quatenus non habet causam superiorem, inter quam x effectum productum ipse sic veluti agens intermedium, accipiens virtutem ab alio priore;Solvero est causa mediata utroque modo: Tum quia inter Sole, & hominem genitum, medius est homo generatis:Tum etiam quia Deum habet tanquam agens stiperius in cuius virtute operatur,& sic patet, quod sicut Sol, & homo genorant hominem, non Concursu identificato, sed distinctis realiter Concursibus, Miamen vere dicitur, quod sol, & homo gene'nt hominem: itactiam tametsi Deus sit causa actionis nostrae uniuersalis, & prima, non concurrit tamen nobiscum influxu identificato in mediato Mproximo , iuxta cum immediationis sensum quem intendimus. quemque iam satis supra expressimus: Nos enim dum negamus Deum concurrere influxu immediato, & indistincto ad omnem creaturae actionem, non loquimur de illo modo immediationis,

seu primitatis , secundam quem causa immediata significat primam , supremam, M independentem ab alia priore, sed de illo modo immediationis , secundum quem causa immediata significat infimam, & proximE attingentem effectum, tametsi ab aliis superioribus causis dependeat.

In quo producuntur Auctores multi ex Sacro ordine Minorum Sancti Francisci pro eadem flententia, sensis, Bonaventura, Scotus, Aureolus , Pelia

Ius , Scote in , Bone tus , Palamerius, Sarnaum.

taemadmodum secundo capite primae partis huius opusculi I.

Aiximus aduersarios,cuna animaduerterent sententiam no-

297쪽

162 De modo coniunctionis Concurstam Dei

stram syncere propostam,iisdem verbis & sensu quibus cam i telligimus,ac defendimus, ad impugnandum esse dissicillimam,

callide &. de industria conatos esse taliter eam proponere, Ut prismo statim intuitu ,cuiuis Theologo ingrata & su specta esse posset,

nimirum serendo in vulgus negare me Concursum Dei ad actus liberos humanae voluntatis, tacita illa voce Concursium proximum, immediam a Conca su creaturae indisinctu Huam tamen intelligebant me maxime additam, minimcque suppressam esse velle. Ita nunc sane aliam quandam eorum versutiam, & dolum pamiam detegere,atque hic ostentare visum est,ut appareat non fuisse synceriorem eorum fidem in producendis aduersiim me Auctorum testimoniis quam fuerat in eadem sententia mea proponenda : Posica quam enim sententiam meam,prout ipsis commodum visum est,ad suam intentionem composuerunt,ciunxeruntque;ita ut falso mihi imputauerint, quod negem actus nostros liberos, praesertim autem prauos csse a Deo tacita, ut dixi, illa voce pro me, immediate identi'sce, producunt aduersum me Theologos Scholasticos, sacrόsque interpretes necnon etiam philosophos absque numero, nimirum quotquot docuerunt actiones nostras omnes,de quamlibet etiam creaturam esse a Deo;sue dixerint eas esse a Deo proxime,immediate, atque identifice concurrente, siue solum dixerint absolute &simpliciter eas esse a Deo, non determinando essentne ab eo per Concursum proximum,& identi

ficatum;an vero per Concursum duntaxat remotum, mediatum, atque ab operatione creaturae condistinctum ; cum tamen max

ma Doctorum illorum pars idem ipsum hac in parte docuerit quod nos etiam profitemuriscilicet, actus nostros,iametsi prauos, quatenus actus reales,& positiva entia simi, esse a Deo, non quidem immediate, & proxime, sed aliquo tali modo qui sitssiciat ut ipse dicatur esse causa illorum prima, uniuersalis, atque ut i quuntur Sancti, primordialissima. Hanc dico aduersariorum versutiam detegendam esse , ad eam falsam persuasionem ex animis lectorum auellendam , si qui forte

ea imbuti fuerint, quod sententia nostra contra torrentem Doctorum non modo recentiorum, sed etiam antiquorum nitatur,

quod ubi a me confectum fuerit, perspicuὸ ostendam eam non modo

298쪽

s Creatura, e .Pars IV. Caput m

modb non esse omni praesidio auctoritatis destitutam, quemad modum falso illi obiiciunt,sed potius in sacra praesertim Minorum familia, iam inde a principio Ordinis suisse solemnem. 1 1

Notandum est igitur sententiam quam impugnamus docere, ac praetendere;omnem prorsus operationem creaturae non modo honestam,aut indifferentem,sed etiam turpem,& illicitam, produci a Deo nobiscum eam operante proxime,immediate, & identifi-ch,iisdemque rationibus, & nullis fere aliis uti solere ad probandum eum sic concurrere ad actus bonos,quibus utitur ad probandum eum sic concurrere ad malos: Ex quo sequitur grauissimos illos Theologos, qui docuerunt Deum non cooperari proxime, immediate,& identifice ad actus prauos,eo ipso censendos esse docuisse eum non sic cooperari ad omnem actum , quandoquidemachus prauus,aliquis actus est,nisi fortE velimus illis obiicere , eos omnes hac in parte valde inconsequenter cile locutos. Notandum secundo eos qui olim docuerunt actionem peccati, HL etiam quatenus actio illa est ens reale,& positiuum non esse a Deo, in duplici fuisse differentia neque omnes propositionem istam in codem sensu accepisse: Quidam enim id dicebant, quia vel erant in haeresi Manichaeorum ponentium plura prima principia, unum bonum,& alterum malum negantium Deum csse primum agens omnium;vel eorum opinio duplici illi errori erat propinquissima , prout capit. Σ. ostendimus ex Sancto Thoma in a. distinet. 37.quaestione a. articulo 2. qui etiam addidit eam in illo sensu ac piam, suo tempore nullius esse, aut certe valde pau

corum.

Alij vero iisdem sanE verbis, sed non eodem sensu dixerunt,

actum peccati,etiam quatenus actus est, non esse a Deo;de quibus Bonaventura in Σ.dist.37. pronuntiauit,eorum sententiam esse val- de rationabilem , & magnorum virorum : M Magister Sententi

ibidem non est ausus definire, essetne propositio illa vera,vel fausa;Ex quo sequitur eam ab istis Auctoribtis acceptam & intellectam suisse in aliquo sensu Catholico,& Orthodoxo, non autem in priore illo quem diximus ex S.Thoma esse propinquum errori Manichiatorum, & fere ab omnibus esse desertum, Neque enim D eror Seraphicus dixisset opinionem haereticam esse valdE ratio

299쪽

16 De modo coniunctioriis Concursumn Dei

nabilem, S magnorum virorum; nec Magister Sentent trepidasset timore ubi non erat timor: Atque in eo sanE sensu B. Augustinus

locis supra capite et, citatis asseruit actum peccati,& motum quo auertimur a summo bono non esse a Deo,& ad Deum no pertin

re;quibus profectb verbis significare voluit Deu no operari propriε& per se actu peccati, sed solum improprie,& per aliud;scilicet modiate libero arbitrio seu per liberii hominis arbitriu,quod est, Deli

operari dutaxat actum prauu remote,ac mediate,& aliquo tali mindo qui si faciat ut Deus dicatur primu principium , & causa prima,

uniuersalis, & primordialissima omnium aliorum entium, absque eo tamen quod actio peccaminosa tribuatur ei tanquam coenectori per se ac proprie. IVeruntamen;quamuis haec sententia vera sit in eo sensu quem B.Augustinus cum aliis multis intendebat; tamen ipsa phrasis, S loquendi modus, iam ante tempora Beatorum Thomae & Bona- uenturae displicere coepit, eo qudd assinis esset modo loquendi Manichaeorum, aut eorum qui erroribus Manichaeorum propinquabant;propter quod usu recepta fuit consuetudo, ut Theologicum distinctione dicerent,actionem peccati, inquantum actio est, A substratum ac fundamentum malitiae, esse a Deo, & reduci debere in Deum velut in causam primam,malitiam vero & desormitatem actus nullo modo tribui posse Deo, nisi tanquam causae permissiuae ; eamque ob causam Albertus magnus in a dist. 39 art. 7. dixit modum illum loquendi seu propositionem sere cessisse ab amia, & a multis modernorum reputari haereticam; scilicet, qua a solute,& sne distinctione actionis physicae a deformitate & malitia, dicebatur actionem illam non esse a Deo. Verum ; quia Theologi dicentes actionem peccati esse a Deo, non satis distincte explicabant, An esset ab illo tanquam a causa remota,& mediata, An vero tanquam a causa immediata ,& proxima;Posteriores illud idem paulo diligentius inuestigare coeperunt , qua in re magna adhuc fuit verborum aequivocatio , Mambiguitas, ob diuersas acceptiones vocis immediata; nimirum,

quia causa dici potest immediata duplici sensu, vel enim dicitur immediata ad eum modum quo prima principia in demonstrationibus appellari solent immediata; quia sicut ea fidem non sumunt,

300쪽

nec demonstrantur per alia priora principia ; ita prima causa quae est Deus,virtutem agendi non accipit ab alia priore, δί superiore causa, inter quam, & effectum ipse sit veluti causa media; sed po- tius virtutem agendi communicat omnibus causis inferioribus; Vel alio modo causa dicitur immediata quae est effectui & actioni proxima,& quae non per aliud,seu mediante alio agente operatur, sed ipsa proxime, proprid,ac per se operatur, siue acceperit Virtutem agendi aballo,sue non acceperit; & siue aliam concausam simul operantem eundem actum habeat, siue non habeat ; & hoc utroque immediatioris modo, ac sensu, Deus est causa immediata respectu coenorum,Angelorum, animarum nostrarum,materiς imae , dc aliorum effectuum, quos ipse proximE, dc immediate producit per virtutem agendi inde pedentem,atque supremam; respectu vero plurimorum cifectuum aliorum, praesertim autem actionis prauae, non dicebatur causa immediata hoc secundo immediationis genere,quod significat causam proximam i, sed solum in priore illo sensu quo significatur causa prima, & primordialis sma, non accipiens virtutem operandi ab alia;sed potius communicans . . illam omnibus, a qua omnes incipiunt,& ipsa a nulla. Atque hinc sane factum est, ut multi Auctores existimati fuerint dixisse, Deum esse causam immediatam actionis prauae iuxta secundum sensum, qui tamen haud dubie dictum illud intellexerunt tantummodo iuxta primum ; eamque ob causam Theologi posteriores remota omni ambiguitate, SI aequivocatione verbo- tum clarius adhuc disputarunt; Vtrum actio peccati, inquantum actio realis,physica, de positiva est, sit a Deo immediate, eo sensiuquo causa immediata dicitur causa proxima perse, ac propria qua in re Theologi fuerunt, hodieque etiamnum sunt inter se valde diuisi; aliis asserentibus Deum esse causam proximam, & immediatam actionis peccaminose; aliis autem negantibus. Hinc igitur facilὰ erit aduersariorum deceptionem; si non etiam I v. dolum,aduertere;dum contra sententiam nostram promiscue cumulant tests nonia, non modo Auctorum qui sectis quam nos hac in parte opinati sunt quos non dissiteor ex recentioribus esse non paucos) sed etiam eorum qui ita dicunt actum peccati esse a Deo, ut tamen indicent Concudum Dei remotum, mediatum, de ab

Ll actione

SEARCH

MENU NAVIGATION