장음표시 사용
351쪽
3i s De modo coniunctois concurstam mi
tentia Durandi negantis actionem peccaminosam esse a Deo proxime , & immediatd; oppositam amrmantem num. a. asseruerit in hunc modum. Vera tamen,& certa doctrina, in qua conueniunt reliqui omnes etiam qui de auxilio Dei,vel de modo diuini Con cursus aliter de aliter sentiunt, id est, tam Praedeterminates quam eorum Aduersarii in est ; omnem virtutem creatam, atque etiam voluntatem liberam, SI ad actus liberos, praeter conseruationem
sui esse quam habet a Deo, indigere actuali eius auxilio, vel Concursu, tuo talis actus vere proprie, ac per se fiat ; quam sciuentiam ait doceri non modo a Theologis . sed etiam a philosophis , additque in decursu opustuli cana intelligi non modo de actibus bonis, aut indifferentibus; sed etiam de prauis,ob paritatem rationis;c naturque eam probare adductis variis seripturis, quas omnes peculiari capite fideliter propositas ostendemus nihil minus significare quam Concursum illum proximum , immediatum, pcr se,a Cproprium ad singulos actus nostros; hac praesertim ratione praete caeteras; nimirum, quia si id probarent sequeretur contradictorium definitionis Tridentinae esse verum, quod tamen dici non potest salua fide. Sane, quemadmodum duae istae propositiones contradictorie opponuntur: Omn is homo est albus,3c aliquas homo non est albus. Ita haequoque videntur esse contradictoriae, scilicci, Omn is actus humanus fit a Deo vere, pro si ac perse operante, quam sententia Aduersarioruasserit; de haec altera;aliqui actus humani niimirum praui & mali non
ni a Deo proprie ac per si sed solum permis iue quam Concilium definiuit: Ex quo sane perspicuε liquet,vel hac una ratione,tametsi noadessent aliae,nostram sententiam cssc verissimam,oppositam v ro corrigendam, atque ad normam Concilij reformandam ; mirumque mihi merito accidit, quod Aduersarij sententiam suam explicantes non aduerterint se easdem plane particulas proprie, ac perse n propositione sua affirmante, posuisse; quas Concilium in
opposita negante adhibuerat,aut si aduerterunt;nihilominus strupulum nullum habuerint, clim tamen certum sit cos qui dicunt Deum non operari opera nostra praua immediate, & proxim conformius multo ad mentem ac verba Tridentini esse locutos, quam eos qui dicunt eum operari omnia opera nostra immediat l
352쪽
Creatura, G. Para IV. Caput IX. 317
& proximE; quia operari immediath, ω proximE, est operari per se, ac propriE; operari vero illa remote ac mediate, est operari illa solum permissi ub, improprib, & per aliud, nimirum mediante libero
arbitrio hominis, quae tamen omnia eo animo dicta esse velim , ut sit sensus meus ab omni exaggeratione, & sententiae contrariae offensione alienus.
Atenim inquies primὁ, P Suarius eodem secundo lib.de Cocvr- Isu Dei,capite item α. dissicultatem istam praesentiens, sibi ipsi eam obiecit,& explicauit his verbis, Dices ; sit definitio Concilij efficax est contra Praedeterminantes, etiam est excludendus Concursus generalis ex vi eiusdem definitionis, Nam per Concursum gene ratem vere Deus es causa persee effectus in quem influit; si ergo Concilium loquitur de toto actu, etiam pro materiali,& negat Deum operari illum proprie, dc per se,negat sanἡ generalem Concursum, praesertim cum addat particulam exclusiuam in is b
Respondet autem suarius;binc optim P percipi mentem Con cilij:Cum enim ait, permovetantum,iagnificat subinde permissionem natura sua requirere oblationc Concursus de se indifferentis, seu non determinati ad unum , nec Praedeterminantis ad unum eum cui datur, quia haec iam non esset permissio, sed omnimoda determinatio cTandem significat, ideo non posse dici Deum pro priam ioc per se causam mali operis;quia non praedeterminat ad ii jud ,ut haeretici dicunt neque offert determinatum Concursum ad illud solum: concedo ergo loqui Concilium de actu malo secundum s etiam ut actus est a tali creata voluntate libςro, post lucque factus; hanc vero negat Concilium ) posse refundi in Deum utinprimum auctoresas,& causam propriam, id est, ex se determinam tem absoluth,& efficaciter suum influxum ad illum ;& idco non sequitur excludi generalem Cocursum, qui de se indifferens est, vecapite sequenti latius exponemus , ubi etiam ostendemus hanc fuisse communem Scholasticorum omnium sententiam qui punctum hunc distincte attigerunt: haec Suarea ibi; ex quibus constat. eum dissicultatem istam praesensisse. Sed contra, quia inde Plane sequitur Patrem Suarium in hac
353쪽
318 De mori coniunctionis Concursi m Dei
identitatem Concursuum Dei de Creaturae, quia si Concursus g 1ieralis Det,est ipsa actio creaturae,& non aliqua entitas ab ea distincta; profecto quemadmodum actio, & influxus creaturae, exempli causa actus amoris, non est indifferens Sc in determinatus visit actus amoris,vel odij,aut ut sit hic, vel ille numericus actus amotis;
sed est adeo addictus,& determinatus ad hoc ut sit id quod est, nimirum hic actus amoris,ut sit impossibile, etiam per diuinam potentiam, actum illum esse aliquid aliud prςterquam id quod iam de ficto est ita Concursus Dei generalis identificatus cum actu
amoris,est adeo determinatus ut sit Concursus ad amandum hoc numerico actu amoris,& nullo alio;vt impossibile sit,etiam per di- .uinam potςntiam,eundem numero ac specie Concursum conserri aut offerri ad eliciendum actum odij Dei, aut identi fi ri cumactu odij Dci,aut cum ullo alio,ptaeter eum solum cum quo dicitur esse idem. cItaque , si Concilium Tridentinum exclusit Concursum qui sit determinatus ad unum actum, supposuitque Concursum generalem qui sit indifferens,& indeterminatus ad plures actus;euidenter sequitur Concilium exclusisse Concursum generalem identificatum aut indistinctum ab actu creaturae, quem nos etiam 'negamus: supposuisse verb Concursum generalem qui sit indifferens, & indeterminatus, Sc qui unus idemque valere possit ad plures actus, a quibus omnibus, &,eorum singulis realiter distinguatur ; qualem nos profecto admittimus. Confirmatur; Quia dum P. Suarius dicit,qubd si Deus offerret exhiberetque Concursum qui esset determinatus ad unum actum, quando iste actus esset prauus , refunderetur in Deum ; quia tunc Deus esset proprie ac per se causa, non solum causa permissiua illius,quod est expresse contra mentem ac verba Concilij Triden tini; sequitur ad hoc,ut Deus non sit causa proprie , & per se actus praui, necesse esse ut Concursus generalis non sit ipse actus prauus Creaturae, aut aliquid iden;ificatum cum illo, sed aliquid distinctum ab actu,& quo posito,etiam in sensu composito, adhuc iste actus possit clici,aut non elici. . ., Denique, Cum codem Patre suario teste lib. I. de Concursu cap. num φοβP;d agere immediat o proxime,nihil alita sit quam
354쪽
Himem ac per se infuere in Aguae; sequitur aperte, quod quemadmo dum definitum est in Concilio, Deum non operari proprie , & per
se opera nostra mala, etiam sumpta pro materiali illa etiam censeri posset definitum csse, eum non operari illa immediate,& proxime;& consequenter Deum non operari omnia opera nostra immediate , & proxime, quandoquidem opera' nostra praua maxima pars sunt operum nostrorum: Dixi immediate, et proxime , ut appareat me non negare Deum esse causam omnium operum nostrorum immediatam,iuxta eum immediationis modum, quo causa immodiata dicitur causa prima,& quae non est media inter cffectum, Maliam superiorem causam a qua virtutem agendi acceperit;tametsica non sit effectui proxima,psoxi initate causalitatis, & cilicientiae, ut aiunt,sed solum proximitate immensitatis, & praesentia :Viderit qui volet P. Suarium lib. i. de Concursu Dei, cap. q. Vbi mentem suam & aliorum sibi hac in re consentientium explicat &cap.2. lib. 2.de Concursu, in quo praedictam Concilij definitionem elucidat, tametsi enim eam attulerit contra Praedeterminantium senten- iltiam,tamen facillime agnoscitur eam non minus perspicuo aduersari sententiae ipsius mei Patris Suarij admittentis Concursum proximum & indistinctum, quam illi Pr determinantium contra quos eo loci disputabat. Dices secundo, ibi damnatos esse duntaxat eos qui assererent V. mala opera fieri a nobis,Deo suadente,aut exhortante,non miniis quam ipse suadet ,& exhortatur ad bona: Sed contra; quia erroihaereticorum illius temporis non erat qubd Deus suadeat aut exhortetur ad actum peccati; sed quod ipse operetur in nobis proprie, ac per se opera mala;vnde inferebant non esse relictam ho mini libertatem ut vias suas malas ad libitum facere possit, quod tamen ipsi non intulissent ex sola suasione, aut exhortatione, is enim qui alterum hortatur,ac persuadet; auditori suo .libςrtatem inon adimit sed solum morali quadam cum ratione ad opera i
Dices tertio forte damnatos non fuisse eos qui dicerent eum V I. vere quidem proprie,ac per sic operari mala opera nostra;modo dicerent eum non tanto affectu,neque codem proposito operari mala quo operatur bona; 5 hanc limitationem deduci posse ex illis
355쪽
De modo coriiunctionis Concursuum Dei
verbis Concili j iram b-iὶ Atqui sententia Aduersariorum fatetur
Deum libentissime operari opera nostra bona,mala vero non nisi cum repugnantia & auersione Sed contra,quia potius cuidens est
Concilij propositum non fuisse definire quanto affectu proposito Deus opera nostra bona,aut mala produceret,sed absolute omne veram,propriam, ac per se causalitatem rc spectu opcru nostrorum turpium a Deo sanctissimo remouere; souinque corum per missionem admittere, Cuius tamen contrarium sicque rotur ex eorum sententia,qui docerent cum proxime,immediat), vcre, proprie,ac per se producere omnes actus nostros,bonos ac malos, tametsi dicere vellcnt eum non aequali affectu,aut desiderio operari malos,quo operatur bonos: Adde quodno datur in Deo inaequalitas aut maior, minorue intensio quoad affectu quoad effectu aute, ista sententia qua impugnamus dicit eodem modo Deum operari omnia opera nostra,scilicet perse,ac proprie,immediate , dc proxime , quod est eum operari miti is ut bona,id est,sicut de bona. Dices quarto,Concilium non damnauit propositionem istam seorsim prolatam,quod Deus operetur opera nostra praua proprie
ac per se sed illam coniunctam cum aliis quae ibi referuntur; scilicet quod proditio Iudae sit proprium opus Dei, non minus quam vocatio Pauli;& quod homo non possit vias suas malas ad libitum facere;& quod Deus opera nostra mala faciat,sicut & bona; scilicet proprio,dc per se;& non tantum permissiue: At sententia quam impugnamus non dicit haec omnia, quin potius caeteras propositiones detestatur; solamque illam admittit qua asseritur Deum operari opera nostra mala, sicut & bona, proprie,& per se,& non
Respondeo, potius esse incredibile quod Concilium Triden
tinum non damnauerit singulas illas propositiones, etiam solitarie, ac divisim sumptas,quemadmodum haeretici easdem agerebant non modo coniunctim,sed etiam seorsim sumptas; Nam si obiectio valeret,sequeretur in eo Canone non fuisse damnatos quisitum dicerent non esse in potestate hominis vias suas malas facere, aut qui solum dicerent proditione Iudae non minus esse propitii opus Dei,quam vocatione Pauli,nisi etiam reliqua affirmaretquet inCanone illo negantur Clini tamen exploratum sit eum h
356쪽
bedum esse pro haeretico,qui unam aut altera illarum propositio
num, tametii cum aliis minimc coniunctam, aifirmaret quare po
titis asserendum videtur , quod quemadmodum dariinantur qui dicunt non esse in potestate hominis vias suas malas facere ; aut qui dicunt proditionem Iudae proprium opus Dei esse ; ita etiam damnantur qui dicunt opera nostia mala Deum operari per se, ac
.Proprio, S plusquam permissiues
Respondeo secundo,apparere mentem Concilii ex ista coniunctione trium propositionum in hoc eodem Canone;nimirum ut referret,aC damnaret eas eo modq,& eodem sensu quo ab lineticis sumebanturApsi autem supponebant,Deum operari Opera nostra omnia per se,ac proprio,&non tantum permissiue i sue essent bona, siue mala ; quae propositio ab nonnullis etiam Catholicis Theologis existimabatur esse probabilis: Postmodum vero iidem haeretici ex ea deducebant, proditionem Iudae esse opus Dei per se,ac proprie, sicut & vocationem Pauli: ex quo denique inferebant, non relinqui hominibus potestatem ad vias suas malas fa ciendas ; quandoquidem ipse Deus opera eorum ruata per se, ac proprie in ipsis operari dicebatur; quod utrumque consequens cum esset impium, & blasiphemum ; simul cum antecedente ex quo sequebatur anathematizatuna,& damnatum fuit: Porro cum satis esset ad intentionem. Concilii damnare consequens & ante codens de ipsa consequentia,&illatione nihil dixit neque defini re voluit, An legitime sequeretur destructio libertatis respectu
operum malorum,eorumque non imputatio, ex propositione qua asserebatur Deum operari ea per se,ac proprie,& non tantum per- 'missuC.
Dices quinto,ex illa pallicula quam concilium adhibuit, ita tis VIII bona; videtur sequi quod Deus opera nostra bona operetur proprie:& per se,& non tantum permissiud; operari autem per se, & pro prae est operari proxime M immediate: Ergo sententia nostra quae negat Deum operari opera nostra bona Concursu immediato Aproximo repugnat Concilio Probatur assumptum, ui ahqc videtur fuisse ruens Concilij; Qui dixerit De iam operari opera mala per sV,ac proprie, dc non tantum permissiue; sil ut reuera ipse opei tui bona Per se,ac proprie,& non tantu permissiue anathema sit.' Ss Respon
357쪽
312 De modo com Ilionis Concursuum Dei
Respondeo primo, obiectionem istam non tam pugnare pro sententia Aduersariorum quam candem infringere, ac deserere, quia ex ea sequitur omnes rationes quibus opposta sententia nitebatur, nihil concludere; quandoquidem Aduersatij Concursum Dei proximum, immediatum &indistinctum adstruxerunt non minus adactus malos quam ad bonos, ob necesi iam in utrisque subordinationem essentialem causae secundae ad primam,&aequa-.lem ad utrosque actus voluntatis nostrae impotentiam atque inde-
Respondeo secundo, tametsi non dicamus Deum operari opera nostra bona proxime,immediate,& identifice;facile tamen ex plicamus quomodo ipse sit eorum causa plusquam permissiua; ni mirum quia ipse suadet, hortatur, allicit ad opera bona facienda; praebetque vires accommodatas ea intentione ut fiant, quod de actibus malis dici non potest: An vero dici etiam debeat, necne; Deum operari opera nostra bona per se, ac proprie, non omnin
perspicue liquet in hac definitione Concilii: Ego quidem persua-ium habeo,quaestionem esse fere denomine, cuius solutio ex varia terminorum interpretatione dependeat:Nam si perfeAc proprie idusignificet quod immediate, proxime, ct identisce,existimo Deum ni operari actus nostros liberos bonos immediatd,proxime, & identificu i nec consequenter per se, ac proprie in eo sensu ; quicquid sit de productione actuum bonorum qui sunt indeliberati, &ne cessarij; sed quemadmodum illi inferebant ex cooperatione proxima, de immediata respectu operum malorum, non esse in potestate homini vias suas malas facere, quam consequentiam Concit jum non reprehendit; sed ipsum antecedens, consequens ex eo deductum; ita dicendum mihi videtur, quod si Deus immediate, proxime , kidentifice concurreret ad nostros,actus hone stos, libertatem in eisdem nullam relinqueret, prout ostendemus cap. i .huius partis.
At vero,si pressio proprie operari bonum opin, idem significet qubddirecte intendere tale opus ab homine fieri, & proprie conserrea milia opportuna,viresque necessarias ad bend operandum,ei in tzntione ut bene operemur ; tum naturaliter, tum etiam superna
358쪽
U' Creatura, Sc. Pars IV. Caput IX
turaliter; sane in eo sensu fatemici, Deum esse causam veram per se, ac propriam operum bonorum : Verum ad hoc sussicit quod
Deus veluti causa prima,& uniuersalis opera nostra bona mediat siluria ac remote cociliciat; viresque iuxta operum conditionem oppo itunas coniserat,iuxta tritam Augustini suistentiam cap. 16. de gratia libarb. Certum es no acere cum facimus ,sed Agescit τι faciamus, praebendo vores e caris imas moluntati.
Dices sexto, ibi sorsan esse damnatos qui dixerint, Deum ope- I Xrari opera praua proprie , ac per se, hoc est, ita ut ipse solus ea per
semetipsium in nobis operetur, nobis acti ac ad ea non concurrentibus, sed solum passive, ac velut inanime quoddam illa ab opifice Deo recipientibus ι quam tamen haeresim sententia Aduetiari t
Sed contra ; quia tametsi nonnullis haereticis visum sucrit nos ad opera gratia: active non concurrere, sed Melut inanime quoddam ea a Deo recipere;nunquam tamen venitiminentem Luthe- 'ro, Caluino, aut alicui caeterorum qui Canonis istius anathemate perculsi sunt , existimare quod nos ad opera naturalia ; praesertim autem ad opera mal) non concurramus active aut quod ludas ad
proditionem in eo canone memoratam active non concurrerit.
quod Deus ipse solus eam in Iuda perpetrauerit, sed solum voluerunt: deo proditionem Iudae esse proprium opus Dei, sicut de vocationem Pauli no relinqui in potestate libera hominis vi vias suas malas faciat ; quia existimabant Deum operari nobiseum perse,ac proprie,& non tantum permissiue omnia opera nostra, atque adeo etiam opera nostra mala, quae saepὰ operamur & quae maxima pars sunt operum nostrorum. Dices septimA; Deum, tametsi proxime operetur actum nostru X. turpem, non esse tamen causam per se nec peccati, nec entitatis in peccato repertae ; quia causa per si influens est illa quae vel concurrit determinata in actu i. vel seipsam determinat; Cu ergo Deus nec determinatus in actu i nec seipsum determinans concurrat,no est per se causa peccati, sed solum per accidens ita P. Arriaga dis .io. physicae quq est de causa prima essiciente sechi. subsech. . n. o de j sed conisi prim5 ; quia non licet nobis torquere, N adducere Concilia in nostram fecitentiam adinveniendo voluntarias inter' S s 2 preta
359쪽
31 De coniunctionis Concm, suum Dei
pretationes vocum a Conciliis usurpatarum, scd eas debemus ac cipere in sensu communiter recepto:Atqui teste Hervaeo lib. 1. distin 'Σ . quaest. i. Causa per se, iuxta communiter nunc, &iam olim receptam significationern est illa quae semper, x de neccisitate,& in omni euentu requiritur ad aliquem effectu, luem etiam ipsa operatur;& quae eiusmodi est, non potest esse causa per accidens illius effectus ; Imo oportet quod habeat per se habitudinem
ad illum estectum: Sed in Aduersariorum sentcntia ad actum volitionis prauae,semper,& de necessitate, & in omni euentu requi ritur Deus operans proxime,immediate, dc identifice illii actum:
Ergo si vera esset illa sententia de Concursu Dei proximo,inipossisibile esset vitare quod Deus esset causa per so, Se propria illius actus: Confirmatur quia propter hoc Musicus dicitur per accidens esse causa aedificii, quando contingit Musicum aedificare ; quia ad
aedificandum non semper requiritur, nec de necessitate, nec in omni euentu via atomus,st etiam simul Musicus. Contra secundo;quia Deus, iuxta Aduersariorum sententiam, priusquam nobiscum operetur actum nostrum, habuit decretum quo statuit se concursurum ad quemlibet actum nostrum siue bonum siue malum,prout voluntas nostra clegerit: Ergo, per te,concurrit determinatus in actu primo. Quia per hoc decretum dete minauit seipsum ad concurrendum: Et confirmatur, urgeturque haec instantia ad hominem contra Aduersarios: quia dum illis obiicitur quod Suarea habet lib. I. de Concursu Dei,cap I6. num. 6. eo momento quo eadem actio fit a Deo , & , voluntate creata, utraque voluntas prius natura quam influat in actum,est indifferens ad concurrendum,aut non concurrendum,& ad inquendum: in hunc acturri,aut in alium;quando vero in secundo signo naturae ' utraque operatur,tunc utraque est formaliter determinati quoad actionem : Cur ergo potius tribuitur determinatio voluntati humanae; quam Diuinae quomodo cognosci potest, An Deus neces stare voluerit creaturam rapiendo illam ad consensum , An vero permiserit creatae voluntati ut determinaret Diuinam 'possetne Angelus int*itiue cognoscens istam actionem ab utraque causa indivisim procedentem certo cognoscore, An Deus a creatura d terminatus fuerit, An vero creatura a Deo Respondent,quoad eia'. is ficientiam,
360쪽
screatura, G. Pari I T. Caput IX. su
scientiam , determinationem posse tribui utrique, & neutri sine
consorte, caetesiim quodam speciali modo determinationem tri bui c;us e secundae , cisisque libertati tanquam radici proximae. quia Deus in illo instante, in quo concurrit ut causa prima, prius natura intelligitur habere quandam determinationem a sua voli tione prouenietitem, qua expositus est ad influendum & in hune, M in illum actum pro libito voluntatis creata: , 5 sol mi est indisse ferens uniuersali quadam dc absoluta inda stercnsii; determinatus autem quasi sub conditione ad cooperadum vel ad bonum actum.
vel ad malum, prout creata voluntas elegerit, viide actio procedit a Deo, ut a causa determinata i voluntas autem creata in illo .priori naturae est omnino indeterminata, oc nullam habet dete minationem ad influendum, nec simpliciter, neque ex suppositio ne alterius actus sui propter quod actio nostra dicit quemdam o dinem ad nostram voluntatem,quem non dicit ad Deum, scilicet, velut ad causam determinatricem :&isti ordines victualiter distinguntur,& Angelus naturaliter cos videret, ac discerneret, atque inde colligeret, An a Deo, vero a nostra voluntate deter minatio proueniret. AHinc ergo conficitur argumentum ad linminem contra propo sitam obiectionem; quia Aduersarij,ut defendant nos esse liberos in actu nostro non obstante Concursu Dei immediato, de identificato, dicunt Dcum operari ut determinatum in actu primo per decretum concurrendi; ut vero defendant cum non esse causam per se actus praui,tametsi cum producat immediate , ic proxime, dicunt oppositum,scilicet, Deum non operari ut causam determinatam in actu primo , nec ut determinantem se ad talem actum. Neque obstat quod ipsi dicunt, Deum esse tantummodo determinatum generaliter ad quemcunque actu creatura vellet, non autem specialiter ad actum prauum: quia generaliter esse ita expositum ac determina una per decretii immutabile ad quemcunque actum, cum praescientia, quod creatura saepe volitura esset actum prauum, perinde est ac si specialiter esset determinatus ad amisi
prauos, unde aequivalenter, ac moraliter hoc est esse determin,
tum ad faciendos actus prauos, cepi is quam bonos; Neque obstat iecundo quod actum prauum operetur vi exigentiam creaturae. Ss 3 aqua