Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 6 De modo coniunctionis Concini ιum Dei

videatur quae profecto sententia, tametsi falsa, cum patronos ii beat plurimos, eosque supremae cruditionis, diligentiae , necnon etiam pietatis viros;Nostra Assertio,quae est illi eregmne contra ria,postulat aequissimum iudicem; qui non ex praeiudicio, neque ex affectu partium, sed ex veritate , M conscientia , ponderatis

utrimque rationum momentis causae meritum agnoscere velit ac valeat.

CAPUT XII

In quosoluuntur argumem quibus probari posse videbatur non repugnare Diuina Sanctitati, ut Deus concurrat proxime ,-identi fice adactus auos.

I. A Duersus ea quae duobus praecedentibus capitibus a nobis al- 1lata sunt Dices prinab;Ideo dicitur actus essentialiter malus, quia implicat cum produci a voluntate moraliter desectibit i da iudicio aduertente malitiam eius,ac difformitatem cum recta ratione , quin sit malus; at voluntas diuina formaliter est ipsa re ludo, neque potest concipi vi moraliter defectibilis i sed sola v luntas creata;ergo actus non potest essentialiter esse malus per ot dinem ad diuinam voluntatem Od per ordinem ad creatam dum

taxat voluntatem. M.

Respondeo:manifestam committi principi; petitionem, quandoquidem adfertur pro ratione id quod est pontum m quaestione; Inquirimus enim An si Deus eliceret actum ex obiecto suo dissor mem rectae rationi,deficeret moraliter, & adfertur ratio negationis; quia, inquis, non potest moraliter deficere ; quodest probare idem per idem. Fatemur quidem & nos, diuinam voluntatem esse formaliter ipsam rectitudinem, & sanctitatem; neque posse velle quicquam quod non sit rectissimum,sanctissimum, A conformia rationi: Ca

392쪽

terum tamen inde non sequitur eum non peccaturum, si faceret actum, recta ratione deflectentem, sed solum sequitur cum non posse ciusmodi actum velle aut producere: Vnde profecto Sanctii Patres ac Theologi, dum docent Deum mentiri non posse, nec per se nec per alium ;Munquam dixerunt eum tametsi mentiretur non peccaturum,aut mendacium per ordinem ad Deum non esse illicitum , sed praesupponentes ex in mentiri non posse quin eo ipse negaret seipsum,& quidpiam faceret a recta ratione alienissi-inum, concluserunt eum mentiri omnino minime posse: Et quidem sane non licet dicere de confirmatis in gratia, quod ipsi non pollini mortaliter peccare , eo quod odium Dei , verbi causa. vel aliud huiusinodi crimen, non sit desectus, aut pcccatum per ordinem ad eorum voluntatem quae amplius non potest deficere, sed solum per ordinem ad voluntates aliorum hominum qui ad

huc deficere,& peccare possunt: Quin potius dicendum est quod

quia odium Dei est peccatum mortale per ordinem ad quamcunque voluntate inlibere illud committentem, idco confirmati ingratia non possunt huiusmodi actum libere committere, quin eo ipso peccent mortaliter; SI quia peccare non possunt mortaliter, bene sequitur eos consentire no posse in actum liberum odij Dei.

Ita igitur in proposito dicendum est, quod quia actus intrinsece

turpis repugnat rectae rationi, per ordinem ad quamcumque vo Iuntatem libere illum producentem, Ideo voluntas Diuina, quae non potesta rem ratione deficere,non potest producere immediate talem actum.

Dices secundo,In actu peccati tria distingui debent, primo ipsa II

culpa seu peccatum ecundo, fundamcntum peccati, scilicet libertas, tertio,ipse actus physicus, qui ut sic bonus est; sicut & omnis alia entitas, Deus autem attingit immediate actum peccati sub tertia tantum ratione,minime vero sub aliis duabus. Respondeo,quotiescumque committitur iste actus physicus prohibitus cum fundamento peccati & culpae, id est,cum libertate, ibi tertium etiam,scilicet culpa & peccatum imputari commitatenti igitur si Deus immediate produceret actu physicum peccati, clim libertas illi deesse non possit,quae est fundamentum culpa: δί' peccati,ipsa etiam culpa ct peccatu neccilari O cidem tribuerctur.

393쪽

318 De modo coniunt Ziunis Concursinum Dei

Dices tertib , quando plures causae concurrunt ad eumdcines ectum, variae formalitates effectus respondent variis ac diue sis causis; quemadmodum in actu fidei, quod sit actus cognitionis, tribuitur intellectui ; quod sit supernaturalis, tribuitur habitui, va auxilio diuino actuali, iubd sit assensus circa mysteriit Trinitatis &no circa aliud,tribuitur speciei, sit incritorius, tribuitur charit: tia qua imperatur &c Ergo similiter in actu illicito quc dii causi produc ut diuina scilicet & humana volutas formalitas peccati scuculpae facile potest attribui homini absq; eo quod tribuatur Dco.

Respodeo,Fateor aliquas formalitates, ac denominationes tribui posse actui quatenus ab homine produceretur, qua: non conuen irent cidem quatenus produceretur a Deo,ut exempli causae, quod esset Immanes,vitati s meritorius respectu unius,& n a respectu alterius;sed aliquando formalitates quae reperiuntur in aliquo effectu a duabus causis producto sut Euiusmodi,ut aequaliter utriq; tribuantur,ut si duo homines aduertentes malitia, ac prohibitione alicuius actus externi liberὰ tamen eundem illum actum comittat, formalitas malitiae & culpae tribuitur utrique ; & singuli praeter actum internum volitionis elicitive liberum etiam externum

confiteri debent:& sic nos etiam dicimus,qubd si Deus , & homo

concurrerent simul ad eudem actum illicitum faciendum,forna litas malitiae tribueretur viriq;: vel adserenda est ratio cur uni triis bucretur, & non alteri; sicut bene adfertur ratio cur actus sit vitalis respectu hominis ,& non respectu Dei Dices quarto ; Idem actus respectu ciusdem hominis potest esse primum indifferens,ac deinde malus; ut si aliquis die prohibita carnibus vescatur non aduertendo prohibitionem, tum vero deinde recordatus praecepti, nihilominus prosequatur, & adhuc comedat, comestio carnium initio est non mala ; postmodum a utem fit illicita ; ergo muli , magis idem actus resp ectu Dei erit non malus, sed solum respectu hominis. . Respondetur prim5 argumentum retorquendo γ ut comestio carnium iam inde ab initio esset illicita nihil deerat nisi libertas moralis quς aduertentiam prohibitionis postulabat: At non potest

Deus non aduertere prohibitionem; nec potest illi deesse libe Ia S tum physica tum moralis

394쪽

e Respondetur secundo, In comestione illa carnium primum indisserente ob defectum aduertentiae ad prohibitionem, dcitide

mala ob liberam praecepti violationem,plures actus interueniunt; scilicet ipsa comestio externa, quae defectu libertatis aduertentiae est indifferens; SI fatemur Deum posse ad illam concurrere immediate si vellet; luia non est mala nec libera. Secundo,uoluntas deliberata comedendi non obstante prohibitione , & contra conscientiam; qui est actus intrinsecὰ & essentialiter malus ; nunquam enim ob ullum finem licet contra conscientiam agere, M huiusmodi actum non potest Deus immediate producere: auam

circa rem obseruandum occurrit, nos quotiescumque peccamus

aliquid committere quod sit intrinsec prauum,scilicet quia in

omni peccato nostro agimus contrg dictamen conscientiae, alioqui non peccaremus: saepe autem praeter id quod est malum intrinsece committitur alius actus,qui non est malus nisi quia prohi

bitus.

Dices quinto,sdem actus potest esse bonus, & malus in ordine ad plures causas taenim licet petere M cooperari ad uramentum eius qui iuraturus est per falsos Deos; licet petere & accipere pecuniam ab eo qui daturus est eam ad usseram: Parochianus abso

lutionem licite petit, Parocho existente in peccato mortali , Mconcurrit ad sacrilegium illius absque peccato . quia utitur iure suo: licuit etiam Christo Domino mortem a Iudaeis pati, in qua ex una parte committebatur enorme Dcicidium ; ex alia vero maximae charitatis opus exercebatur: Ergo licet aliquando concurrere absque peccato ad actum ex natura sua mortalem; ita tamen ut alter ex concurrentibus nullatenus peccci,sed potius iure suo ut tur,& rem licitam faciat Ergo similiter De us eandem nobiscum

efficiens actionem minimc peccat; sed utitur iure suo, debitili que implet ossicium primae & uniuersalis causae. Respondeo,si actus petitus potest fieri sine peccato ab eo a quo petitur; licet eum actum petere,& qui petit non dat alteri occasionem efficacem peccandi, sed ipse a quo petitur ex mala sua voluntate loco actus boni qui petitur, ponit actum malum displicentem ei qui peti undς ad exempla. Ad primum, qui in pace, iteuga, aut induciis paciscendis iura-

395쪽

366 De modo com Amnis Concursuum Dei

mentum exigit a Principe infideli ; pactorum fidelitatem exigit,

non diuinam iniuriam:mallet enim talis ut alter per verum Deum iuraret quod peccatum non cikt: si tamen induceret cum ad iii randum per falsos Deos, peccaret i quia concurrerer ad actum qui non potest omnino seri absque iniuria Creatoris. ΛAd secundum; tui mutuam ab usurario pecuniam petit ἱ is inu tuum petit,quod est licitum dare,& petere,ficrique potest non modo sine peccato , sed etiam cum merito malletque petens mutuum gratis accipere quam cum fixi orentaque petitio est licita ; quia est petitio rei quae licite scri potest; sed datio pecuniae ad usuram est illicita; suntque duae distinctae actiones, quarum una turpis , alia, honesta: hic non inducit alterum ad peccatum; sed petit ab eo id quod licite & bene dare potest , scilicet pecuniam mutuam, sed cum id facere usurarius nolit modo licito, alter qui pecuniis indi get, patitur iniquam conditionem : iniuriam autem pati non et peccatum sed facere,ut tradit Aristoteles s. Ethic. cap. ii. It que uniuersi fere Doctores in eam conuenere sententiam , quod lice tivii peccato alterius co modo quem attulimus.

Ad tertium V Parochianus iure ac licitd absolutionem petit, quam sine peccato Parochus conferre potest,ac debet,si velit con teri & se disponere ; quod si eam in peccato mortali conserat , ipso. rem illicitam faciet;eruntque duae distinctae actiones; petitio licita,& collatio illicita ; At quaestio nostra est de eadem indivisibili actione, An scilicet respectu hominis sit illicita, respectu vero Dei, honesta;ex quo patet huiusinodi exempla non esse ad propositum. Ad quartu voluntas occidendi Christum in ludaeis immane fuit sacrilegium; voluntas autem mortem acceptandi & patiendi, nimia in Christo charitas fuit, at sunt duae distinctissimae actiones, una Iudaeorum , altera Christi Domini, quapropter istud exemplum non facit ad propositum. Dices sexto sequeretur es e aliquod b0mina creatum, quod tamen Deus non posset ei licere; scilicet actum odij , qui proscctoactus cum sit ens quoddam verum,atque in suo genere perfectum, consequenter est quoddam bonum, quia ens de bonum conuertuntur: At consequens est absurdum , praesertim cum assertio Theologorum communis doceat, D cum poste cum causis secundis

396쪽

dis, aut etiam se solo, &sne illis quicquid non inuoluit Concutium causae materialis,aut formalis;& omnem influxum ellectiuum ab illo posse manare alioqui cum sit omnipotens, non posset

tamen quicquid est possibile, & quod etiam ab alio agente efficitur,quod perinde est, ac si quis diceret eum cae aeternum, im tuens illi:& tamen non posse coexistere omni durationi creatae, Momni spatio reati,quod est absurdum. Respondeo primo; fateor actum odii Dei,& quemcunque alium actum realem esse quoddam bonum transcendentaliter, quia nimiru habet omnia requisita ut sit verus, integer, & persectus actus vitalis odi j;sed quia idem ipse actus cst turpis de inhonestus,ac re pugnans rectae rationi, quar est regula quam omnis natura intellectualis sequi debet in quolibet actu suo; idcirco non inconuenit quod Deus immediatu facere non possit aliquod ens, ac bonum transcendentale repugnante nimirum istius entis, bonique transcendentalis turpitudine , & persccta Lini innocentia, & puritate. Sane mendacium est vera integra, &perfecta quaedam simulatio;& tamen constat ex fide Deum mentiri minime posse, neque per se solum,neque per alium, impediente nimirum mendacij turpitudine,& infinita Dei veracitate, ac rectitudine: Ad id aute quod

dicitur,eus o bomin conuerti: Fateor ens conuerti cum bono trans.cendentali, scd non conuertitur cum bono honesto oportet autem ut omne ens, opusque a Deo immediate factibile sit hone rcctar rationi consentaneum, cuiusmodi sane esse non potest actus intrinsece prauus, nec consequenter Concursius ab ipso actu pravo indistinctus. Respondeo secundo, Quemadmodum esset imperfectio Deo, fi fungi posset munere causae formatis,aut materialis,quia utraque illa causa est pars compositi, ad cuius persectionem ordinatur, quod Deo conuenire non potest : ita esset imperfectio repugnans perfectioni diuinae innocentiae,& Sanctitatis , sidiabero posset aliquam causalitatem veram, propriam , ac perse,immediatam, proximam respectu actuum qui sunt intrinsece praui; atque cx o lecto turpes,uti constat ex Tridentino scis6. cap. 6. .

Respondeo tertio: Non est commuitis assertio Theologorum, quod Deus possit omnem. protius actionem elicibilem a creatura, O . Zet se

Creatur e

397쪽

De modo coniunctionis cincursum Dei

se solo producere quin potius fatentur communiter, Deum non posse essicere solum, & sine consortio potentiae vitalis actum vitalem ; ob rationes quae ex propria vitalitati= natura, & conditione petuntur. Ergo mirum videri non debet, si quemadmodum vitalitas impedit ne astus vitalis a creatura producibilis,ὶ Deo solo produci possit non obstante ipsius omnipotentia; ita etiam turpitudo.&inhonestas,seu malitia actus impediat, quominus is a Deo purissimo, & sanctissimo, tametsi omnipotentissimo produci possit immediatc,proxime,per se,ac proprie. Itaque potest solus id quod potest cum creatura,nisi aliqua peculiaris ratio impossibilitatis obstet;quo pacto iidem Theologi, ac Philosophi docent, actionem

adaequatam creaturae produci non posse a Deo solo,id est ,sine co- sortio creaturae: quia variato agente in aliqua sui parte ad actionem efficienter influente, necesse est variari actionem, eamque

euadere numero,atque entitate diuersam.

Respondeo quarto,aliqi id esse possibile per ordine ad potentia creata,defectibile & non impedita, quod tameno est possibile per ordine ad potentia diuinam,adeo ut ab ipsa produci possit immediate,& proxime;quemadmodu etiam in Aduersarioru sententia, actus vitalis & omnis actus prauus est possibilis per ordine ad potentiam creata Deo concurrente; qui non est possibilis per ordine ad potentiam diuinam solam, & sine consortio creaturae viventis: Sicut ergo illud non in conuenit secundum illos; ita neque secundum nos inconuenit, ut creatura defectibilis & non impedita posisit aliquid producere immediatἡ & proxime Deo non concuserente proxime,& immediate,quod tamen Deus non possit eodem modo producere,siue cum creatura,siue solus: Hoc autem non est

desectus potentiae,sed abundantia potius, atque infinitas recti tu dinis,innocentiae,& puritatis Dei. Respondeo quinto;Contradictio est, si dicas Deum aeternum Mimmensum esse ;α tamen non coexistere omni durationi & sipatio reati,quia cile immensum, est coexistere omni spatio reali, Mforte etiam imaginario; & similiter aeternum esse idem est, ac co- cxistere saltem successive omni durationi imaginariae, aut reali: fieri autem non potest ut idem respectu eiusdem coexistat, & simul non coexistat: At nulla contradictio est quod Deus dicatur omnipote

398쪽

omnipotens,tametsi reperiri possi aliquid quod non sit producibile ab ipso ob specialem aliquam impossibilitatis rationem, que- admodum latius dicitur in prima parte: Porro,ratio impossibilitatis est;quia cum Deus sit inquite iustus & rectus agit semper iuxta

regulam rectae rationis: At si ageret immediato,ac proximὸ actum intrinsece prauum,& repugnantem rationi; agerct non iuxta, sed potius contra regulam rectae rationis, quod est contradictoriunt; non spectat autem ad diuinam omnipotentiam, ut quidlibet quolibet modo possit efficere, etiamsi ex tali productionis modo se quatur contradictio,& inconueniens,nam quando ex aliqRO promductionis modo sequitur inconueniens, de contradictio, illa productio censeri debet impossibilis. Denique respondeo; debere nos tantam in Deo puritatem &sanctitatem agnoscere, ut nulla maior puritas possit intelligi, ne dum reporiri, praescrtim cum ipsa sit norma, regula omnis puritatis, quam nos imitari debemus quoad eius fieri potest, iuxta il

Sancti eritu quia ego sanctassum, Et nos ridere solemus Ethnicos ac Ccotiles,qui Deos sibi fingebant adulteros,& sacrilegos,ut &ipsi qui colebant. similes Diis suis liberius fierent:Non est autem Deus noster.vt Dii eorum, sed fons potius S amator puritatis : Atqui sanctitas & innocentia ad quam nos debemus contendere huiusmodi esse debet,ut non modo malitia, M deformitas, se ii formale actuum prauorum nobis displiceat, sed ut ipsi etiam actus reales, imo & ipsa etiam nomina quibus appellari soletit nobis displiceant, iuxta illud Apostoli , fornicatio autem nec nominetur in vobis: Igitur Aduersarij nostri cauere debent ne dum diuinam omnipo- tentiam, ac dominium magnificare satagunt, infinitae illius puritati, & innocentiae nimis proelia dicent: Neque vero metuendum est,ne huiusmodi actus prauus quem Deus immediate non produxerit ab ipsius dominio,& prouidentia subtrahatur; quia ut non sit extra prouidentiam Dei, ac dominium, satis est quod Deus eum possit impedire, aut permittere, punire, aut remittere & ex eo bonu elicere atq; in optimum finem ordinare,prout ipsi placuerit.

Dices septimo ; Si ratione Diuinae Sanctitatis impossibile est VII ipsum producere pyoximc immediate actus prauos; sequitur ne

399쪽

ipsi quidem Deo licitum esse permittere ut ab hominibus committantur ; Nam qui potest impedire, ac cohibere peccantem,&non facit: non minus dicitur esse particeps peccati alieni quam si csset complex ; maxime ii sit peccantis superior, ut Practatus sub diti, maritus uxoris,dominus famuli S c. Atqui certum est Deum licito,dehonesto permittere ut Angeli, homines aliquando pec cent: Ergo etiam licite, de honesto cooperati potest iisdem diuu

peccata committunt.

Respondeo ; longe euidenti is est illicitum esse, ac repugnare sanctit*ti cooperari peccato alterius,quam illud permittere:Nam cooperari peccato alieno proprie,ac per se rem prauam faciendo semper est illicitum,quocunque fine id facias iuxta illud Apostoli, Non sunt facienda mala vi eueniant bona: At permittere peccatum alterius non modo non est semper illicitum,sed est aliquando utile, ac necessarium:Sic enim Magistratus minora quaedam peccata licite permittit co fine ut vitentur maiora ; & Superior interdum peccatum subditi non permittit modo; sed & illius etiam committendi occasionem praebere potest, non eo quidem fine ut peccet, sed ut in peccato illo deprehensus cilicacius emendetur, &corrigatur: Ergo mirum esse no debet quod nos asserimus, Deum non posse immediate, proxime, proprie, ac per se comproducere,& cociscere actus prauos ; poste autem permittere ut ab homini bus & Angelis committantur,tametsi cos impedire potuisset manente incolumi eorum libertate : Atque istius quidem permissio nis nonnullas sane rationes adferunt Sancti Patres, cui usinodi est, ut euidentius innotescat terram cordis nostri speciali adiutorio gratiae Dei destitutam non aliud fere quam spinas S tribulos peccatorum germinare;& quia Deus ex malis & peccatis nostris maiora quaedam bona nouit eruere ; siue homines perineffabile Incarnationis musterium saluando, ac redimendo , siue faciendo ut resurgant humiliores, & cautiores; siue ob alias huiusmodi rati nes,propter quas dixit Augustinus alicubi, inelius iudicauit Dei

de malis bona eruere, quam mala nusia esse permittere.Caeterium,non tribuitur peccatum nostrum Deo permittenti, quemadmodum tribueretur immediate, atque identifice, ut sic loquar, coefficienti;

quia uti docet Pomponacius librod . de sato, praescientia, & p -- destina

400쪽

destinatione , permissio non est sussiciens causa effectiva peccati: quemadmodum esset voluntas coefficiendi nobiscum astum prauum,tametsi enim,inquit,permisero te percutere me, non erit ta

men percussio nisi tu moveas & percutias, sic nisi voluntas peccare velit,non erit peccatum, tametsi Deus permittat te peccare ; quia hoc est ipsius voluntatis tuae: & quanquam ex ipsa permissione peccati sequatur peccatum necessitate quadam quae dicitur infallibilitatis hoc tamen non est ex eo quod permissio ista influat posit-tiue in voluntatem,SI in actum eius: sed est solum necessitas certae cuiusdam illationis S consequentixiquemadmodum posita praesta cientia,& reuelatione peccati sequitur commissio peccati , tametsi praescientia, & reuelatio in opus positiuὶ non influant;secus autem est de voluntate cilicaci coessiciendi nobiscum actum prauum, quae influit positive in actum , & ponit cum realiter, & de facto in esse. Dices octavo, sententia negans Concursum Dei proximum,&immediatum ad actus prauos maximu nititur ea praesuppositione quod dentur aliqui actus adeo initinsece atque essentialiter pravi,

ut ne Deus quidem ipse dispensare possit,& concedere, ut licite,&honeste ab ullo agente libero exerceri possint: Atqui fundamentum istud incertum est i neque desunt Theologi qui contrarium existiment: Ergo si Deus in huiusmodi actibus hominem potest dises pensare; multo magis scipsum dispensare poterit , & sic facile in

telligetur in copperatione, & Concursu talis cuiusdam operationis hominem peccare,non Deum scilicet quia homo contra legem a Deo positam faciet,non item Deus. Respondeo ; adeo certum est dari aliquos actus intrinseco prauos, cuiusmodi est agere contra propriam conscientiam, odisse Deum , & huiusmodi ut communis & certa Theologorum sententia doceat, quod si contingeret ut aliquis inuincibiliter ignorans Deum esse,aliquid ageret contra conscientiam suam,exempli causa , si furaretur aduersus practicum rectae rationis iudicium dictans illi &suadens non esse furandum'; nihilominus tamen iste pecca et,& talis actus esseti turpis., atque illicitus, quemadmodum diximus &probauimus supra primi parte huius tractatus c.8. ri , Dices

SEARCH

MENU NAVIGATION