Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

De modo coniunctionis Concurserim Dei

IX. Dices nono , In claudicatione sunt duo quae distingui possunt ; motus localis , dc obliquitas , & sunt duae causae illius productivae, virtus gressiua, dc curuitas tibiae;& quidem commu'nis opinio est quam sequitur s. Thomas in z.distinct. 37. quaest. 2. artic. 2. quicquid ibi est degressu totum este a virtute ; sed dese- ctum vel obliquitatem gressus non esse a virtute gressiua, sed duntaxat a tibia curua,aut curta: Ergo similiter cum in actu peccaminoso di inguantur actus realis physicus,& priuatio rectitudinis, siue delati altas; facile intelligimus quicquid ibi est reale, physicum, M positiuum,totum esse a Deo proxime,& immediate, sed priuationem rectitudinis, ac deformitatem nullo modo este a Deo nisi permissiue sed solum ab homine:ex quo etiam sequitur Concursum illum Dei identificatum cum actu peccaminoso nullae assici turpitudine, sed potius esse aliquid honestum, Sc laudabile. 2 il e spondeo; motus ille physicus qui reperitur in claudicatione

tribuitur potentiae gressiuae, seu motivae, tanquam Verus, ac pw prius erictus illius in cuius productionem vere,proprie , ac per se influit: tametsi enim non stet per virtutem gressiuam quin fiat alter quidam motus melior, qualem produceret si haberet tibiam meliorem, ac longiorem sibi cooperantem , tamen reuera potentia

gressiua produxit claudicationem istam indiuiduam, & singularem, quae non potest dici motus rectus, vel ambulatio recta per ordinem ad virtutem gressiuam: sed est omnino physice praua ambulatio per ordinem ad quamcumque causam a qua producitur, etiam per ordinem ad potentiam gressiuam : Neque enim dici potest quod ea produxerit motum rectum; sed omnino verum est eam produxisse motum non rectum , quandoquidem produxit eundem planEquem tibia curua produxit, &non alium , solumque inexcusationem potentiae gressiuς dici potest potentiam illam habuisse quidem aut fuisse virtutem suificientem;imo& propensius inclinasse ex natura sua ad producendum motum rectum, nisi aliud ambulationis comprincipium, scilicet tibia , defectu illo laborasset: vurum hoc non sussicit vi ambulatio ista dicatur esse recta

per ordinem ad virtutem gressiuam ;curua autem duntaXat per o

dinem ad tibiam . . . . i

Quod si claudicatio seu motus progressivus obliquus esset actus

intrinsecc

402쪽

intrinsece prauus, atque illicitus, & potentia gressiua agens liberum, nunquam illi esset licitum,& honestum claudicare,aut ambu- Iationem obliquam producere, nequidem cum tibia curua & cur ta Neque sane excusari posset ea ratione quod cum tibia curua

non poterat alium meliorem gressum producere; & quod per pstentiam gressiuam non steterit quominus produceret motum rectum,sed per tibiam, quia tametsi cum illa non potuerit producere gressum rectum, debuit tamen potius gressum nullum producere, sed in aeternum iners, atque immobilis permanere, quam gressum illum producere qui erat intrinsece turpis; proptereaque produci non poterat absque iniquitate, & rectitudinis debitae pri

uatione.

Pati modo,si Cocursus Dei ad actum prauum est ipse actus pro

. Dusa parte rei, profecto iste Concursus erit aliquid prauum pecordinem ad quamcumque causam vere,ac proprie illud cum libe eate producentem;id est, a quacumque causa liberξ agente producatur ; neque enim potest esse simul bonus,& malus, quando ab utraque causa producitur cum iisdem circunstantiis libertatis, Maduertentiae ad turpitudinem actus:tametsi enim quis dicat Deum libentius daturum fuisse aliumConcursum adactum bonum quam, hunc identificatum cum actu malo;tamen dici non potest actum istum quem veluti inuitus produxit reuerὶ esse bonum, ac rectum per ordinem ad Deum, sed solum dici potest veluti in excusationem Dei, quod Deus hunc actum prauum non produxisset si operatus fuisset solus,aut cum homine non prauor sed hoc non suificit ad saluandam purissimam Dei sanctitatem necesse est enim saluare quod ipse nequidem cum homine scelestissimo operetur proprie ac per se opus prauum. Cum igitur ex alia parte Concursus Dei qui non datur in abstracto nec caeco modo;sed in particulari, cum perfecta aduertentia, NI libertate, debeat esse aliquid honestum, & laudabile & quod vere attribui possit DoQ tanquam vero, proprio, ac per se effectori, Mcooperatori; sequitur Concursum illum non esse realiter ipsunt

actum prauum, sed aliquid ab eo distinctum, quod sit bonum non

modo transcendentaliter,sed etiam moraliter.

Confirmatur responsio ; quia quemadmodum si homo animam habens

403쪽

368 De modo coniunctionis Concurseuum Dei

habens instructam perfecto habitu logicae ac metaphysicat: nihilominus tamen ex laetione phantasiae, ac cerebri male ratiocinetur;

dici non potest quod syllogismus eius fuerit bonus per ordinem ad animam habitu bono instructam sed absolute M simpliciter syllogismus ille fuit prauus ad quamcumque causam referri intelliga tur: solumque dici potest hominem illum ideo secisse prauum, ianon rectit in syllogismum; quia intellectiis eius operatus est in corpore male affect0: pari ratione, si Concursus Dei ad actum prauum realiter est idem cum actu pravo, dici non poterit honestus per ordinem ad Deum; sed absolute S simpliciter erit aliquid inhonestum per ordinem ad quamcumque causam libere illum producentem , solumque dici potest Deum ideo hunc actum prauunt operatum suisse quia operari voluit,aut etiam debuit cum homine prauo,tametsi propensius inclutaretur ad cooperandum homini adactus bonos: Verum hoc non susticit ut actus qui est limpliciter,&absolute prauus;dicatur per ordinem ad Deum esse non prauus, praesertim cum non possit osse Verum, quod Deus debuerit cum homine prauo operari peccatum : Cumque ex altera parte absurdum sit dicere: Concursum quia Deo volente,& sciente consertur, ac producitur esse aliquid turpe, & inhonestum; sequitur identvatem oncursuum Dei,& Creaturae ad actus prauos ex qua illud absurdum sequebatur sustineri non posse. i

Et sic patet ad argumenturex; tametsi enim defectus qui est iii

qmbulatione obliquamon tribuatur virtuti gressiuae tanquam cauiae per quam steterit quominus produceretur ambulatio meliorit men hoc non suificeret ad exculandam virtutem illain moti iam a peccato,si claudicatio esset actus intrinseco atque essentialiter ira lus;ad cum fere modum quo claudicatio, & defectus in motu illo obliquo repertus tribueretur vere proprie, ac per se volutati hominis qui voluntarie claudicaret,cum posset recte ambulare si vellet. Ita sane actus prauus tribueretur Deo,si eram vere, S proxime produceret,eo quod posset, si vellet,ab eo actu abstinene , dc alium meliorem loco illius producere.

404쪽

6 Creatura , Sc. Pars IV. Caput XIII.

In quo reiiciturpetuentia a rmans Concurseum proxi-mnis i ent calum ad omnes actus nostros, t eo quod tametsi i ita, ac nolens , humanam violet libertatem.

CVm uniuersi Auctores Concursiis proximi , & identificati, tiam A ssertores Scientiae Mediae, quam Praedeterminantes . conueniant in asserenda indispensabili necessitate eiusdem diuini Concursus proximi, immediati, & simultanei ad . quamlibet creaturae operationcm tametsi liberam,stuc bona &. honesta illa sit, si ue mala,illicita, M turpis:Nos contra asseri naui utriusque factionis Audi res siue Concussum illum immediatum Dei ponant identi istatum siue distinctii ni a Cohcursu creaturae , volentes, nolentes pra iudicium inferre libertati nos ;atque adeo virorumque sententiam saluae iam dilectione,& honorificentia) esse salsam;nihil est enim quod dicam modo de maledictis haereticis,qui ex ep-dem antecederite, ac principio absolute negat humani arbitrii libertatem, potis naum in actibus ordinis supernaturalis non curantes apertam cacrosancti Concilij Tridentini definitionem qua dicitur canone 5 seis 6 Si quis dixerit non esse in potestate hominis vias Das malas sacere ;sed Deum mala opera ta vi bona operari,non modo se m ue, sic etiam proprieΘ per si tac. Anathema sit. . . Probatur primo nostra assertio, ut aut Concursiis Dei non re II. pugnet nostrae libertati, debet possc modificari , & de torminari a nostra voluntate ad hunc, vel ad illum actum singularem, prout ipsa voluerit:At Concursus immediatus,& identificatus cum actu Ia nostro, odij verbi causa, est adeo addictus & determinatus ut sit 1 Concursus ad hoc numero odipm; ut impossibile sit, etiam tar diuinam potentiam,cum deterva inhil nostra Voluntate ut sit ali- . quis alter actus, i yt sit actus alnotis: Ergo Cuncutius immedia

Aa a tus,

405쪽

tus, & identificatus repugnat nostrae libertati. 'Maior est S. Thomae variis locis, quaest. I. de potentia art. . ad

1.ubi dicit influentia causae primaeper causis proximas determinari ses' ci cari δί s.contra gentes cap. 66. ubi dicit in otias unda esse quasi

particularisantia o determinantia actionem primi agentis: de malo quaest. 3. de causa peccati art.2. in corpore: Attendendum es, inquit, quod motus primi mouenta, non recipitur uniformiter in omnibus mobilibus,

sed in unoquoquesecundum proprium modum, Jc post pauca,Cum aliquides in debita dis ossisne, o aptitudine ad recipiendam motionem primi m uentis, consequitur actio perfecta secundum intentionem primi mouentis,stas non sit in debita dissositione, o aptitudine, sequitur actio impe

fecta quae verba clare significant eandem motionem seu Concu sum Dei posse 1 creatura detorqueri, vel in bonam, vel in malam actionem ad libitum: quod ipsum etiam admittunt communiter Theologi, dum dicunt Concursum Dei generalem determinari,& modificari Ecausis secundis; adeoque ab ipsa voluntate,& esse ex se veluti indifferentem ut applicetur, S: flectatur a voluntate ad hanc,aut illam actionem,prout ipsa voluerit ; alioqui si volun

tas ab extrinseco determinaretur ad unum,neduceretur ad steriem causarum minime liberarum.

Minor etiam patet,quia Concursus Dei indistinctus ab uno actu nostro,non magis potest inseruire ad alium actum, siue eiusdem, siue diuerse specisi, qu in unus actus noster potest es e aliquis a ter; luod fieri non potest, etiam diuinitus , siquidem omne ens est indiuisum in se &diuisum a quocunque alio. Hinc sequitur;vt Concursus Dei eiusmodi sit qui non repugnet nostrae libertati;eum neque cile posse P determinantem, neque duntaxat simultaneum, & indistinctum ; sed esse debere aliquid quod flecti possit,ic inseruire ad varias actiones ; ac proinde quod distinguatur realiter a singulis,& praecedat omnes,& sit separabile ab illis , quod Concursui immediato, siue P determinanti, siue

duntaxat simultaneo non competit.

I. Probatur secundb;Scriptura sacra,Summi Pontifices,Concilia,& Patres Ecclesiae,si bene considerentur,essicaciter probant possi bile esse actualiter dissentire,etiam in sensu composito,cum Con cursu prime cause,atque motione diuina,quemadmodum expres

406쪽

U Creatura, Sc. Pars IV. Caput XIV D a

se fatetur Ruia de Scientia Dei disp.D. sect.I. conchi. tametsi non ad hoc propositum sed alterius cuiusdam rei probandae gratia

Hinc ergo conlicere licet argumentum, Ut Concursus genera-

ais, e motro Dei ad odium,verbi causa libertati nostrae quoad specificationem, oc quoad exercitium non praeiudicet, debet posse coponi S coniungi cum carentia odij,& cu opposito a fu amoris: Sed Concursus identificatus, & immediatus ad odium, non magis potest coniungi cum actu amoris in eodem subiecto, eo demque instanti, quam actus odij coniungi potest cum negatione sui ipsius,aut cum actu amoris: Ergo Concursus Dei cum libertate nostra sociabilis non debet esse identificatus culm actu nostro; cs set autem identificatus, s csset immediatus; quemadmodum ex alibi dictis patet: Ergo debet esse mediatus solum,ac remotus. Neque dicas ; istud argumentum, & aliud prius intelligi debere de Concursu Dei in actu primo non autem de Concursu eius in actu secundo illum quidem non illum distingui ab actu nostro: quia ille est ipsa diuina essenti ut volens concuri cre nobiscum: ille autem est iplissimus ius noster, prout a Deo nobiscum operante procedit.

Contra enim hoc est quia Auctores quos hic produximus, loquebantur de Concur u ad extra quem Deus formaliter operatur in nobis, o qui recipitur: inb'rcique in creatura: & P. Ruia ubi sui' aduersus Pra determinationem physicam disputabat, per quam ibi non intelligebat volunt cin pra determinandi imma- ψnentem in Deo,sed creatam illam entitatem,per quam in volun tare receptam , voluntas formaliter determinari. dicebatur ad unam contradictionis partem saue entitas illa esset motio,ssiue qualitas physice pra deter minans. Sane magna,& multiplex aequivocatio ab Aduersariis committi solet, dum ea quae dicuntur de Concursu Dei in actu secundo id est,de causalitate,& motione diuina;interduim ad vitandum argumenta reserunt ad Concursum in actu primo,id est,ad praeparationem,sive oblationem Concursus, quae aliud non est quam Deus ipse, ut volens concurrere , & paratus ad concurrendum : Atque haec aequivocatio summopere caueri debet, aduertendo Auctores

esse locutos de innuentia motione in actu secundo,dum dixe-

407쪽

3 1 De modo coniunctionis Concursuum Dei

runt ea posita, nillilominus voluntatem nostram posse in sensa composito,& simul cum illa motione ponere hunc aut illum actu, siue ciusdem speciei , siue diuersae: Et quemadmodum Concilia

ccnt,posita influentia supernaturali qua tangitur,mouetur, ex citatur cor nostrum, posse tamen nos, etiam in sensu composito, dissentire: tangitur autem sane,mouetur,& excitatur cor nostrusormalite per motionem,excitationem, & contactum in actu se

cundo,& qui sit aliquid creatum distinctum, Deo,& receptum in anima Ita dum Theologi sermonem habentes de Concursu,& in fluentia generali Dei necellaria ad quemlibet actum nostrum t metsi liberum , dicunt cum ciusmodi esse deb re, ut eo Concursu posito, simul ac semel cum illo possimus operari non unicum duim taxat actum, sed varios, aut cliam nullum si voluerimus, plane id dicunt de Concursu in actu secundo qui sit aliquid vere,ac forma liter productum a Deo in nobis, qui sit ipsius Dei cooperatio, de praestatio virium,ac proinde aliquid extra Deum: Cum igitur influxus immediatus non possit esse huiusmodi ; quia necessarib est

identificatus cum unico tantum actu nostro; sequitur Concursiani Dei cum libertate nostra sociabilem,esse remotum, ac mediatum. Probatur tertio Si Deus concurreret ad actus nostros Concursu proximo immediato,& identificato mecesse esset eum habuisso ab aeterno, siue ante, sue post Scientiam Mediam volitionem po stivam,absolutam, S essicacem ita concurrendi ad singulos actus ad quos ita concurreret; & non concurrendi ad eos ad quos non concurreret ; co quod a nobis non fierent.

Atqui huiusmodi volitio positiva, absoluta, & cssicax ita concurrendi , siue ante, siue post Scientiam Mediam intelligatur esse in Deo;stare non potest incolumi libertate nostra: rgo Deus non concurrit ita proximo,immediate,& identifice; sed remoto dun

Maior probatur. quia iam saepe dictum est supra, Deum neces sario habere absolutum , & efficax decretum faciendi non solii mea omnia quae facit solus absque consortio causae secundae ; sed

etiam ea omnia quae facit tanquam causa cooperans, & Concurrens cum quacunque causa creata, ctiam libera, prout nouissime

in terminis docet Raphael Auersa quaest. l . de Scientia Dei scin

408쪽

Omnino fatendum esse, de quacumque re non existente Deum absolute decreuisse ut non sit:idipsum etiam fush probant Disca ceati Salmanticenses in Cursu Theologico traaatu de voluntate Dei disput. 1.dub. 3. An voluntas Dei potuerit manere suspensa; Et nos aliquid etiam in huius Asertionis confirmationem diximus secunda parte huius opusculi cap. .&I; . Et Moderni Auctores contra quos disputamus, dum nihil sibi

ab illo decreto absoluto Dei metuunt, neque ullam inde conse quentiam sibi contrariam ab Aduersariis este trahendam cogi tant, passim illud admittunt quemadmodum ostendimus loco im mediate citato: Postmodum autem quando aduertunt ex huius modi decreto proxime,& identisce concurrendi sequi destructi nem libertatis nostrae, tam respectia actuum quos elicimus, quam eorum quos non elicimus; negant dati posse in Deo volitionem illam absolutam, & determinatam ita concurrendi, solamque admittunt conditionatam,& disiunctivam,quae sane corum hac parte inconstantia, ec perplexitas argumento est debuisse illos potius nobiscum ita concludere : Si Deus identificὰ concurreret; necessario

haberet ali aeterno decretum absolutum ita concurrendi: Sed non potest habere huiusmodi decretum nisi destruendo libet talem:Ergo neque habeth iusmodi decretum ; neque ita concurrita Minor vero quod huiusmodi decretum absolutum , & efficax

immediate concurrendi, quocumque modo explicetur, destruaelibertatem ; Probatur, Quia tale decretum ita concurrendi adactum nostrum determinat infallibiliter Concursum actui nostro identificatum; atque adeo ipsum actum ut a Deo, SI a voluntate nostra producatur,&existentiam accipiat: Ergo vel in fallibilitas illa est moralis, vel physica , aut etiam metaphysica , cui repugnat subesse frustrationem , aut illius periculum : At non clinoralis tantum;quia id quod est moraliter tantum in fallibile ali quando non contingit,aut saltem potest non contingere in aliquo raro casu: Ergo est physica,aut etiam metaphysica; utraque autem repugnat libertati, cum non oriatur ex aliqua suppositione ipsius actus nostri liberi, sed ex vi causa: efficaciter inferentis effectum: Ergo volutas nostra operabitur actuna illum ut iam prius atque amΑ a a 3 tecedenter

409쪽

recedenter determinata; scilicet per decretum Dei: At volunt

tem operari ut determinatam, seu ex determinatione proueniente ab extrinscco;est eam operari non libere: Ergo.

Confirmatur ex Suario lib. i. de Scientia absoluta suturorum contingentium c. 6. ratio tractatu de Deo disp 26 sectoae aliis, qui fatentur volitionem absolutam ita concurrendi, esse decretum Praedeterminandi, necessitandi voluntatem nostram ad unum, propter quod ipsi frustra plurimum laborant ut explicare possint, qualiter volitio disiunctiva , & conditionata concurrendi immedia E vel ad huc, vel ad illum actu, prout voluntas creata maluerit, sufficiat ut Deus ex vi praecisa istius decreti conditionati nobisncum influat & concurrat absque ullo decreto absoluto, & eisicaci; cum potius ex destructione libertatis a tali decreto secutura, concludere nobiscum debuissent Deum concurrere nobiscu remote solum,ac modi .ite,& habere decretum absolutu S efficax ita concurrend ex quo decreto constat nihil esse quQd metuere debeamus libertati nostrae sicut neque ex Concursu, de influentia incla

consequente.

Probatur nostra A ssertio quarto , Quia si Dciai concurreret nobiscum Concursu identificato, & simultaneo; ver id faceret

praedeterminando, ac praemouendo Voluntatem nostram quena admodum Praedeterminantes docent communiter;ve exploram do, consulendo, ac veluti expectando influxum, ac determina tionem formalem, aut virtualem creatae voluntatis; aut aliquam

huiusmodi conditionem, uti voluere, A ssertores Scientiae Media &alii eorum in hac causa Sectatores ac socij : At neutrum dici potest stante incolumi libertate nostra Ergo non concurrit Con

cursu identificato ac simultaneo. Maior saepe a nobis probata S usurpata est supra,& adhuc sua detur xchementer vel ex hoc uno argumento , A coniectura, nimirum,quia si supposito illo principio qudd sit impossibile creaturam vel minimam actionem elicere absque eo quod Deus con currat ad eandem identificato Concursu, daretur aliquis alter modus explicandi decretum quo Deus statuit Concursum illum situm causis liberis exhibere ; iampridem ille a tot tantisque solertissimis ingeniis adinventus excogitatusque fuisset; neque ne-

410쪽

eesse fuisset quod tamen accidisse vidimus viiiii ersos sere huius e

re talis Theologos tantis premi angustiiset ad alterutram ex praedictis opinionibus cogerentur, praesertim cum hic si pun tias, in quo fortasse plusquam in vilis aliis materiis Theologicis multis abhinc annis excitata, & exercitata suit Doctorum industria.

Itaque probanda est Minor quae ad praesens caput spectat; cili

cet, Deum stante incolumi libertate nostra non posse concurre re proximo,& immediato Concursu, siue praedeterminando voluntatem nostram, siue cxpectando eam, de per Scientiam Me- 'diam explorando, animaduertendo, & consu endo. Et quidem satis,ut opinor, Assertores Scientiae Mediae demonstrarunt modum dicendi Praedeterminantium sustineri non posse salua creati arbitrij libertate, & indifferentia, qua de re dictum est a nobis in tertia parte huius opusculi cap. a. neque opus est quidquam in praesenti stuperaddere. Sed Qtum superest probandum, Auctores Concursus proximi, immediati, identificati, & simultanei, tametsi Praedeterminantem qualitatem, aut motionem negent, nihilo melius saluare indifferentiam arbitrij nostri quam ipsos Prae determinantes hac in re eorum aduersarios; in hunc modii m. Nam iste Concursus proximus,& identificatus ; vel a Deo decernitur consertur nobis expectata atque animaduersa determinatione,& consulta voluntate nostra vel eadem non prius expectata , nec consulta siquidem illa duo contradictoriE opponunturi neutrum dici potest : Ergo nullus huiusmodi Concursus a

Deo nobis exhibetur. ' r .

Probo Minorem ; quia si daretur expectata, animaduersa, Scconsulta voluntate nostra,oporteret explicare quidnam. Deus in voluntate nostra intueri,animaduertere,& obseruare possit, unde

veluti obiective excitetur ad conserendum salua libertate nostra hunc potius quam illum specie Concursum,quod tamen huc viaque explicari non potuit ab Affertoribus Scientiae Mediae tametsi plurimis atque eruditissimis diligentissime in hoc studium incumbentibus,quemadmodum in secunda parte praesentis opusculi existimo,& suppono esse demonstratum: Igitur iste Concursus identificatus a Deo non exhibetur expectata, & consulta nostra v N luntate

SEARCH

MENU NAVIGATION