Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

396 De modo coniunctionis Concursuum Dei

gumentoruin quae pro sententia contra quam disputamus Auctores illius afferre solent: Igitur est omnino verisimillima,& amplectenda,praesertim cum illius contradictoria siue hoc, siue illo modo explicetur, innumeris dissicultatibus scateat, quae vitari commode aliter nequeunt quam reformando ac refellendo principio illo unde originem habuerunt.

V. Insuper idem probari potest quia argumenta quibus Aduers

rij solent uti, uniuersd contendunt Deum necessarii, debere concurrere proximo,& identifico Concursu ad omnes prorsus actio nes nostras, tam illicitas & turpes, quam honestas, & bonas, eo

qubd necesse sit in utrisque saluari subordinationem causae secui dae ad primam,& dominium Dei in actus nostros: Neque amplius quidquam valent ad probandam necessitatem huiusmodi Concursus pro actibus bonis, quam pro malis : At nihil probant pro actibus inhonestis , & intrinsece malis, ut patet ex iis quae capite Io. retulimus, & amplius constabit ex solutionibus : Ergo nihilo pluris aestimanda sunt valere ad comprobandam necessitatem Concursus identificati pro actibus nostris, bonis,& honestis. VI. Ad haec,quemadmodum Deus dicitur, & est causa prima esse ctiva omnium ta etiam dicitur vltimus finis seu causa finalis omnium ; cstque maxima quaedam ipsius perfectio, & gloria quod sit vltimus finis cuiuslibet creaturae,sicut quod sit causa prima, dc primum principium: Atqui ut sit causa finalis suprema omnium , non

est necesse quod omnes creaturarum actiones reserantur proxime,& immediate in Deum ; sed sufficit quod remote, & mediatuin cum tendant, quatenus omnia bona creata quae appetimus, M.que saepenumero sunt fines nostri proximi,& immediati,sunt quindam participationes summi boni; quinimo dantur aliquae actiones quae non sunt rescribiles in Deum tanquam in finem ultimum proximum, & immediatum, scilicet actiones malae quae sunt potius auersiones a Deo: Ergo similiter, ut sit causa effectiva omnlii, sufficit quod mediate , & remote concurrat, praesertim vero adactiones illas quae sunt intrinsece prauae, atque ex obiecto turpes, tametsi ipse cas minime producat immediate,& proxime.

VII. Praeterea; quemadmodum dependentia quam substantiae , Maliae entitates creatae habent a Deo in essendo non est unius tan-

432쪽

ξ Creatura, sci. Para IV. C ut XV. 39

tum rationis, sed potest esse varia,& multiplex; quatenus cadem substantia, aut etiam qualitas, vel quantitas dependere potest a Deo variis dependentiis, 5e actionibus, non solum numero , sed etiam specie diuersis;quo pacto quantitas ante Consecrationem venerabilis Sacramenti dependebat a Deo dependentia eductiva, nimirum ad quam subiectum etiam concurrebat; facta vem consectatione, dependet dependentia veluti creativa, nullo scilicet concurrente subiecto; ita mirum esse non debet quod dicimus essentiale dependentia quam causa secunda habet a Deo in agendo esse multiplicem ita ut aliae eius actiones dependeant ab acti ne Dei proxima, oc identificata; aliae ab immediata operatione Dei non identificata sed tamen concomitante; A liae vero ab remota duntaxat & mediata: exempli causa, productio gratiae si uxta probabilem sententiam existimantiu Sacranacta producere illam physice effective)fit 1 Deo simul,& a Sacramento immediate pro-x ime oc identifice; Itemque creatio quae fieret a Deo concurrcnte simul Creatura per potentiam obedientialem activam; illumi natio aeris a Sole facta; vel actus odij Dei factus a Daemone, pcndent a sola creatura proxime,& immediate, i Deo autem remoto dutaxat,&mediate.Calor qui miraculose produceretur ob alio calore per unam actionem totalem,concurrente,& simul a Deo per

aliam quandam actione totale,hoc est,quq sufficereiad productione talis effectus, i sic inqua Calor ita productus,diceretur pendere ab immediata operatione Dei, no idctificata quide cu operatione

caloris alterum producentis,sed simultanea tamen,& comitante.

Ampliusmon sunt multiplicanda agentia sine necessitate, At VIII.

multiplicantur in Aduersariorum sententia:Ergo, dcc. Probo minorem;In actione creaturae,praesertim naturali, maxime vero si sit

praua,non apparet ulla formalitas propter quam sit necessarius Concursus Dei proximus,& identificatus;sed omnes formalitates facilὰ attribui possunt causis secudis, ut quod sit actio, quod sit accidens,quod sit clis. Nam etsi quaedam ex istis formalitatibus non

reperiantur in causa secunda formaliter ut cum substantia producit operationem,quae est accidens; At saltem repetiuntur eminenter aut virtualiteri quod satis est.

Dices; ipsuna esse est formalitas tribui solita Deo , tanquam

433쪽

398 De modo coniuncti is Comu suum Dei

fonti ac principio primo essendi omnis creaturae, propter quod etiam e se dicitur uniuersalissimus effectus , 5 maxime proprius Dei: Ergo propter hanc formalitatem recurrendum est ad Concursum Dei proximum & identificatum ; unde sequitur Aucho res Concursus immediati non multiplicate agentia sine neces

sitate.

Respondeo; etiam causa secunda habet suum esse,& producit

ipsum esse suae ipsius actionis; & sic oritur ens creatum immediate ab alio ente creato, quod susticit ad illam formalitatem , praesertim cum gradus metaphysici non distinguantur realiter inter se : unde qui unum per productionem physicam attingit necessario producit alios omnes. Sane in solutionibus argumentorum contrariae sententiae luculenter apparebit,qudd tametsi Deus non pro ducat immediath, S proxime omne ens; ipse tamen non desinit esse ens primum, & primitiva origo omnis essentiae, de existcntiae, cui etsi appropriatur tanquam uniuersalissimus , Ac maxime proprius effectus Dei;quia Deus ut agat , non debet neccssario praesupponere aliquod esse vel in re quam producit, vel in aliquo prae, existente subiecto ; sed potest creare ex nihilo, & creaturas extrahere ex nullo esse,seu ex nihilo tam sui quam subiccti adesse actuale & exercitum, quod opponitur S distinguitur contra non esse;

cum tamen haec tanta virtus causis secundis non competat, quae

extrahunt quidem essectus quos producunt ex non esse sui; sed non uniuerse ex omni non esse tam sui quam subiecti, quippe quae non possunt creare ex nihilo,sed educere dunt xat essectus suos de potentia subiecti praeexistentis; qua de re in metaphysica fusius.

IX. Praeterea insuper aduersus cundem Concursum immediatum. 5 identificatum licet argumentari, quia, vel ille est Concursus Dei quem vocant in actu primo; vel ille qui appellatur Concursus in actu secundo, Prior, si Deus ipse, ut paratus ad cooperandum nobiscum, vel ut offercns multos concursus identificatos : At Deus,& pr paratio illa, vel oblatio Concursu um,euidenter distinguuntur ab operatione creaturae : quae est aliquid creatum,cxtra Deum,ergo Concursus in actu primo non est Concursus identificatus. Alter Concursus scilicet in actu secundo, ideo vocatur ono,

sin Dis, quia est aliquid quod Deus facit & operat ux, de proinde

434쪽

G creatura , erc. Pars IV. Caput X V. 399

quod ipse vult facere, & operari , ω quidem non per aecidens Mimpropric,sed propriE,ac per seipsum,unde est proprium opus Dei,

cuius dicitur propria. cooperatio , & cocssicientia, & Concursus, haec enim omnia j unt sy nonima: At si est proprium opus Dei ipsius, est aliquid volitum ac dilectum a Deo; & consequenter honestum& laudabile, ita ut non modo voluntas conserendi illum sit honesta,ac laudabilis sed etiam ipsum obiectum huiusmodi voluntatis Diuinae sit aliquid honestum nulla morali turpitudine inquinatum. Hoc autem dici non potest de Concursu identificato cumactu prauo,N turpissimo, ergo saltem Concursus in actu secundo adactum prauum non erit identificatus, esset autem identificatus, si esset immediatus,quia si Concursus Dei est una actio, & Concursus creaturae alia actio distincta Iam ista actio quae est solius creaturae,non aliter pendebit a Deo quam mediate , & remotb, scilicet mediante creatura quae est causa proxima, & immediata actionis, propter quam rationem duo haec nomina semper coni in imus, Concursum immediatum ,& identificatum, quia unum cX altero sequitur,quo fit ut iure pro uno & eodem habeantur; Quod si sermo sit de Concursu Dei in actu secundo uniuerse respectu omnium actionum nostrarum etiam honestarum, is profecto esse debet modificabilis ac determinabilis a creatura, ita ut idem numero Concursus possit esse utilis ad varias actiones faciendas, S stante eo Concursu Dei debet voluntas nostra manere expedita& Domina vi possit operari , & non operari, non modo Vnum actum,sed multos: At haec nullo modo conuenire possunt Con cursui qui sit identificatus cum Concursu & operatione creaturae, uti liquet ex antedictis, conueniunt autem omnia mirifice Concursui remoto ac mediato,qui sit praestatio virium,ac propensionis ad agendum qualem toto praesente opusculo contendimus csse necessarium: Ergo istemon ille Concursus omnino est admittendus. Luculentius adhuc explicatur : Auctores isti contra quos agimus,cum de generali Concursu Dei loquuntur, aliquando vidcntur admittere Concursum vagum qui sit indifferens de se ad hanc vel illam creaturam producendam, quod est tamen impossibilo

iuxta eorum principia: Nam identitas Concursuum Dei& Crea' turae hanc corum sententiam destruit quia actio creaturae non est .l indiffe

435쪽

oo De modo coniunctionis Concursuum Dei

indiffercns,ut sit productio huius vel illius effectus,sed cst omnino addicta uni certo effectui, ά quo non dastinguitur nisi modaliter: D einde si ille Concursus Dei est indifferens ad calorem,aut ad lumen: Ergo quδd de facto terminetur ad productionem luminis, habebit per alium Concursum super additum sic vel dabitur actio ad actionum in infinitum, quod repugnat; vel sistendum erit

in aliqua actione quae ex se non iit indifferens ad hunc aut illum effectum creaturi);sed determinata ad unum certum: At hoc iam ab initio dicendum erat de omni actione; de cuius nimirum essentia est vi sit dependentia effectus certi, & determinati a sua causa certa, R determinata: Adde quod ex illa indisserentia, & indeterminatione Concursus Dei, sequetur Deum non producere immediate Concursum suum,quod tame maxime volebant Aduersarij: Probatur id secuturum: quia producet Concursum suum esse-ctui proximum , & determinatum , mediante alio Concursu quem vocant indifferentem ; ex quo sequetur Concursum illum qui dicebatur indifferens esse cautam a qua producitur Concursus proprius & determinatus:& sic sequetur Deum producere Concursum proprium per aliquid a se productum, & non immediate per seipsum. At verb in nostra sententia,verissimum est id quod antiqui do .cuerunt.& quod ipsi etiam Aduersari j conatur defendere, sed tu ra principia sua non possunt; scilicet Concursum Dei generalem

actualem,creatum,& ad extra,esse indifferentem, & in determinatum: facile inquam id a nobis explicatur , quia nos dicimus eum Concursum nihil aliud esse,quam praestationem virium , &conseruationem virtutis propensionisque ad agendum, remotis omnisbus impedimentis actionis: collatio autem sicut & terminus illius, nempe virtus operandi,& est aliquid creatum extra Deum, & est

aliquid quo posito potest sequi operatio, vel carentia operationis;& quidem operatio non unius modo speciei, sed diuersarum; quia haec virtus agendi est ind Eerens ad multos specie actus. Propter hoc Aduersarij cupientes saluare indifferentiam illam Concursus Dei invia vel ipsum nomen Concursus generalis sonat indifferentiam & generalitatem in sed volentes praeterea sinui saluare printensam illam identitatem Concursum;cum ex alia parte fatear

436쪽

Creatura, G. Pars IV. Caput XVI. di

tur actionem, seu Concursum creaturae non esse indifferentem, nec generalem,scd determinatum S omnino addictum uni certoe effectui,seu termino per eum producto; dicunt ideo Concursum in actu secundo vocari indifferentem, quia in actu primo Deus suam omnipotentiam parat indifferenter ad omnes effectus ; hoc est,quia in primo rationis signo ,antequam Deus videret creatam voluntatem hunc, aut illum determinatum Concursum post lantem,ipse erat paratus ad dandum quemcunque ipsa vellet; scilicet vel hunc determinatum ad amandum,vel illum determinatum ad odiendum: hoc autem non est, ipsum Concursum actualem, seu in actu secundo esse indifferentem , sed solum Deum in quodam priore rationis signo suisse ex sua parte indisserentem ad exhibendum vel hunc, vel alium Concursum, singulos autem Concursus actuales Dei ad certos effectus suos prorshs esse determinatissimos , cum tamen saluare oporteret eosdem ipsos actuales Concursus Dei esse indifferentes ad plures effectus, quod nos quidem facile explicamus Aduersarij autem nullo modo.

In quo ostenditur Scriptura loca ab Aduersarii pro stadduci posita, nihil minus significare quam Concursum Dei proximum , es ident ca-

ium ad singulos amra i nostros.

, Ut pro Concursu immediato , 55 identificato non minus I. certant quam pro aris Sc socis,oppositam sententiam pugnare dicunt cum euidenti auctoritate Scripturae quod quam immerito asserant manifestu fiet productis in medium testimoniis quibus innituntur, quae nosiacile ostendemus nihil minus significare quam Concursum Dei proximum , i &'indistinctiim ad singulos

Eec Primum

437쪽

oz De modo coniunctionis Concursuum Dei

Primum itaque citant Isaiam cap. as. Omnia opera nostra operum es. nobis Domine: At hoc propriis verum non esset, si Deus ad opera

nostra mediate solum,ac remoto concurreret,quia operari remo-

te aliquid ,est esse causam illius impropriam. Resipondeo primo, quando suboritur dubium aliquod de sensu Scripturae, ita nos eam interpretari debere, ut ex nostro interpretandi modo nihil sequatur aduersum Conciliis,vel quod repugnet aliis clarioribus Scripturae testimoniis,de quorum iam sensu constet inter Catholicos ; Atqui Concilium Tridentinum pronuntiauit Anathema contra cos qui dixerint Deum operari proprie, ac per se opera nostra mala : ergo non licet Theologo ita inte pretari Isaiam ut ex eius dicto sequatur Deum operari proprie,ac per se omnia opera nostra; siquidem inter opera nostra, plurima reperiuntur quae sunt illicita & praua: & sunt alij Scripturae textus expressi quibus aperte dicitur Deum nihil odisse eorum quae fecit. Cum igitur oderit opera nostra praua, non modo sucundum formalem corum turpitudinem, sed etiam secundum ipsam realem eorum entitatem; sequitur Deum huiusmodi opera praua nofacere propriE.& per se,& consequenter locum istum Isaiae sus gari non posse Concursui identificato ad omnia opera nostra bonara mala. Respondeo secvndb haereticos eodem testimonio Isaiae uti voluisse ut probarent Deum esse auctorem peccati ; unde ne faueamus eorum sententiar, aliterPropheta a nobis explicandus est. Respondeo igitur tertio ex Lessio,Maeratio,& aliis, hunc Isaiae locum non recte citari; neque enim dicitur, in nobis; sed, nobis: Totus versiculus sic habet, Domine da pacem nobis, omnia enim opera nostra operatus es nobis; ita ad verbum ex Hebraeo Septuaginta verterunt,& significat,omnia reddidisti nobis: Triplex autem sensus adsertur Patribus. : ..i lPrimus est, reddidisti nobis merita supplicia itaque tandem dapacem,praesta misericordiam; ita Hieronymus,Procopius,& mulei recentiores: δί huc inclinat versio n stra, hoc sensu,Quod opo-rδ nostra merebantur, nobis secisti valet enim ad impetrandam: Dei misericordiam, sifateamur, inflicta ab eo mala debitam peccatis nostris esse mercedem. .ῖ h l. Ti in i i in Secun

438쪽

Secundus cst, da nobis pacem, id est, Spiritum Sanctum, vel Christum:& omnia simul reddidisti,idcst,reddideris,dederis omne bonum; ita Cyrillus exponit lib. io.in Ioanncm cap. 7. & Procop. in Commentario huius loci. Tertius cst da nobis pacem immortalitatis, & coronam iusti

tiar, quia omnia quae promisisti reddidisti nobis, & implesti. Ita August. in Psalm 7. in princ. de Hieronymus in hunc locum. Quartus denique sensus adferri potest ex paraphrasi Caldaica,& quibusdam recentioribus qui verba illa intelligunt de operibus salutis quae Deus dicitur operari in nobis , co modo quo dicit Apost ad Philip Σ.Deus est qui operatur in nobis velle, & perficere pro bona voluntate; quibus verbis certum est Apostolum esse locutum de operib. salutis quae tribuuntur Deo peculiari ratione: Tum quia Deus hominem ad ea excitat, & sollicitat antequamitse de illis cogitet; Tum quia vires praebet,& dona supernaturalia sine quibus homo in his non potest quicquam, iuxta illud triatum Augustini, facitque nos facere, o operari praebendo vires e cariss

mas voluntati. Is cnim qui vires quibus aliquid conficitur, & sine quibus fieri nequit, ea intentione praebet ut illud fiat, peculiari modo tanquam auctor principalis dicitur esse causa rei, eamque operari,& conficere; sic enim Regi tribuimus urbis expugnati nem victori consecutionem ; quia Ducibus suis milites,militibusque arma,& sumptus ea intentione suppeditavit. Atque hinc cuidenter sequitur textum illum prorsus immerito citari pro Concursu generali identificato, & proximo ad omnes actus no

Secundo citatur Dan. s. Pater meus que modo operatur, se ego ope- II. ror. Respondetur ex D. Augustino ; verbis illis refelli quorundam haereticorum sententiam, qui dicebant Deum nihil amplius in mundo operari, nullatenus autem attingi sententiam nostram quae ab illa haeres omnino est aliena,vi satis constat.

Tertius locus est Ioannis iue .sine me nihil testu facere. Responde- III. tunsi Christus ibi loqueretur de Concursu Dei generali ad omnes

actus nostros, influentia illius mediata, ac remota qualem statutiamus,suficeret ad verificandum Christi verbum;neque enim qui .

quam face possumus absque Deo, saltem remote, & mediato

439쪽

o De modo coniunctionis Con cursisum Dei

concurrente dante nobis & conseruante virtutem agendi &c Sed verius est, Christum Dominum ibi esse locutum de operibus duntaxat piis quae operamur cum fructu & merito vitae aetcr-nae,sic enim loquitur, qui manet in me, o ego in eo, hic fert fructum multum,quia sine me nihil potestas facere ; sne igitur Christo nihil possumus, quia nisi per fidem, & cliaritatem insiti, & connexi fueri mus Christo tanquam palmites viti;& nisi in ipso sic manserimus, non possumus proserre fructum vitae aeternae; hinc tamen non sequitur nos ad singula quaecunque opera indigere Deo immediato concurrente; Neque verisimile est voluisse Christum significare, quod sine ipso non possimus homicidium committere, aut latro cinium ; cum ipse in mundum non venerit ad hoc ut possimus prauos actus committere, M tamen in mundum venerit ut possimus facere ea quae sine illo facere non poteramus , unde sequitur non esse ibi sermonent de Concursu generali, sine quo non possumus quidquam facere boni,aut mali: Sed, esto intelligenda essent, illa verba de Concursu generati,illud non fieret sine Deo, quod fieret ipso concurrente mediate, remoth, ac permittente, viresque ad operandum ministrante. IV. Quartus locus sit Ephesiorum i . Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Respondetur; non sic intelligi locum istum quasi omnia quae fiunt , Dei consilio & voluntate fiant ab ipso etiam Deo; alioqui mala opera Deus ipse faceret, eaque fierent consilio M voluntate Dei cuius contrarium desinitum est in Coi cilio Arausicano L. can. 23. dum dicitur, Suam voluvialem homines faciuiat, non Dei, quando id agunt quod Deo dispicet: significat igitur Apostolus, Deum quaecunque facit, consilio & voluntate sua fa

cere.

V. Quinto citari solet I. Corinth. Ita Qui operatur omnia in omnibus. Respondetur ibi esse sermonem de gratia operante,quae propterea dicitur operans, quia priusquam nostrum liberum arbitrium aliquid operetur ad salutem utile ; ipsa in nobis sine nobis operatur, ut cognoscamus, ac desideremus bonum, & postea operatur nobiscum consensum,&operis executionem Probatur ex Verbis antecedentibus ; Nemo is dicere Dominus Iesus olfi in Spiritu sancto; Diuisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus, o diuisiones minia

440쪽

creatura , f . Pars IV. Caput XVI. o s

strationum snt, idem autem Dominus, ct diuisiones operationumsunt, idem vero Deus,qui operatur omnia in omnibus, id est, has omnes gratias supradictas:vide Concilium Arausicanum Canone 8. Prosperum primo libro de vocatione gentium capΣ .dc alios Patres atque interpretes in haec verba. .i Sexto igitur citari solet Acur. 17. In ipso enim vivimus, movemur, V I. ac semus : V bi dictio, in , denotat causam efficientem, sicut&in multis aliis Scripturae locis,ut in psalmis.In te faciemus virtutem, In te inimicos no fros ventilabimus cornu JSt n Deo meo transirediar m

rum,de in genesi dicebat Iacob se in baculoseo transiuisse Iordanim. Respondeo primδ; ibi D. Paulum docuis se Athenienses immensitatem , atque omni praesentiam Dei, quod colligitur ex verbis praecedentibus,quibus docuit Deum non efferta quaerendum, ut existimetur habitare duntaxat in templis manufactis, cum sit potius ubique praesens. Non enim longe abest, inquit, ab unoquoque nosmm ; in Vso enim vivimus,movemur, o sumus, id est intra ipsam Dei substantiam ubique praesentem,Sc immensam sumus, vivimus

ac movemur;quemadmodum pisces in aqua nascuntur, vivunt, ac mouentur ita etiam nos tametsi in remotissima abeamus loca, semper in ipso sumus,uiuimus,ac movemur;neque ab eo recedere

possumus iuxta illud s ascendera in crium, tu istic es , si defendero in infernum, ades; si se fero pennas meas diluculo, se habitauero in e

tremis maris; Te illic,dc ubique praesentem inueniam, neque solum praesentem,sed Min me operantem; siquidem etiam Istuc deduces me, es tenebit me dextera tua iid est, tu mihi virtutem eundi, ac redeundi contulisti eamque conferre & conseruare non desines ; noque cnim possum absque te quicquam operari,neque viuere,neque cise neque moueri;sic enim Augustinus explicat libro quarto degenesi ad literam capite duodecimo, post medium; Istud quod ait Apostolus ira illa vivimus , movemur, se semus liquide cogitatum, quantum humana mens valet, adiuuat hanc sententiam , qua credimus , o dicimus Deum in his quae ereavit inde enter operari. Igitur in verbis istis nulla fit mentio Concursus diuini proximi , & immediati ad omnes actus nostros, bonos , ac malos ; sed solum quod intra ipsum Deum , atque adeo in con spectu illius , per facultates quas ipse nobis continuo . Eee 3 tribuit

SEARCH

MENU NAVIGATION