Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei et creaturæ ad actus liberos ordinis naturalis; praesertim autem ad prauos; adversus præ determinantium & assertorum scientiæ mediæ modernorum opiniones. Auctore r.p.fr. Ludouico a Dola ..

발행: 1634년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

as De modo coniunctionis Concursuum Dei

re Concursu Dei immediath cooperantis 3 neque cnim satis esset causas mediatis gubernari per aliquam causam naturalem, quia cum illa sit etiam coeca,non miniis erit exposita erroribus, id inordinatis operationibus, quam alia quaecunque causa naturalis: Confit matur,Quia Machabaeorum mater lib.2.cap.7. hac ipsa ratione suae circa filiorum productionem ignorantiae , probat Deum fuisse praecipuum auctorem illius,dicens, scio quali re in utero meo apparuistis, nec enim stiritumo animam donavi vobis dr vitam, ostri lorum membra non ego i a compegi, sedenim mundi Creator, qui sor uis

hominis natiuitatem, quique omnium inuenit originem o c. Et rursus confirmatur; quia nec homines rationis compotes sciunt,vel aduertunt,quos musculos contrahere debeant,quos laxare,dum oculos in unam aut alteram partem conuertunt,& quin do spiritum ducunt aut voces emittunt, dormientes, aut vigilan

tes, ignorant quibus instrumentis corporis utantur, & quomodo, denique si forte sciunt aliqui cuius speciei operationes per intellectum,aut voluntatem concipiant; nemo tamen scit cuius differentiae numericae futurum sit individuum imminentis, aut praesentis volitionis,& intellectionis suae ; Angeli autem tametsi fortἡ istas differentias numericas actuum nostrorum non ignorent, non possunt tamen intime, & immediate dirigere operationes caus rum naturalium, sed tantum extrinsece iuuare Igitur ad haec omnia intime, 3c immediate dirigenda requiritur intimus & immediatus Concursus Dei, ita Ruig de prouidentia Dei disput. s.

Respondetur; facile fuit Deo tribuere nobis agendi virtutem, tametsi nos neque perspectam habeamus speciem, ac differetiam numericam actus nostri; neque Deus operetur nobiscum operatione proxima, immediata, identificata, , simultanea;neque vero Machabaeorum mater in auctoritate ilIa, instante filiorum morte sollicita erat de reali distinctione, aut indistinctione Concursus Dei a propria sutipsius actione, aut de cooperatione Dei proxima, Vel stium remota; sed filios suos ad debitam diuino numini re uerentiam,dilectionemque hortabatur,ex eo quod Deus omnium nostrum sit amantissimus pater, ac conditoriob concessam genitoribus carnis nostrae mirabilem illam,ac prope diuinam vim in

462쪽

e 'Creatura, Sc. Pars IV. Capui XVIII. ηα

matricem; siue ipse concurrat immediate, siue duntaxat mediate

Concursu realiter distincto, ab Lindistincto, quod perinde est ad nos erga Dcum bene assiciendos , atque humillima gratitudine obstringendos; aut forte ipsa per quandam exaggerationem di-Cebat se nescire qualiter viri adeo excellentes, ac generosi ab ea generari, atque in lucem edi potuerint; aut significare volebat se a seipsa prolem illam suauissimam non habuisse,sed a Deo om- Contra sententiam admittentem Concursum Dei duntaxat I. mediatum insurgunt Aduersarij Vndecimo quia nisi admittatur Concursus simultaneus, & identificatus cum actione creaturae, vix poterit explicari qualiter actio causae secundae determinetur ad individuum, & singularitatem; eo autem admisso commodissime explicatum Cum enim quaelibet causa secunda, tametsi instructa omnibus suis facultatibus, & considerata cum omnibus circunstantiis antecedenter ad agendum requisitis, & applicata

passo rite disposito; adhuc tamen indifferens sit ad actiones,& ad effectus syncategorematice infinitos,scilicet ad illos omnes qui in ipsius, &subiecti potentia continentur, non quidem collectiuE, neque enim potest simul omnes illos elicere, nec plures, nec duos) sed diuisiue,seu disiunctive,ut aiunt,producendos;adeo quidem ut aeque connaturaliter operari possit unum atque alterum:

Cumque Dei optimi Maximi tanquam naturae auctoris partes sint causarum secundarum defectus supplere, earumque perplexi- rati succurrere; facile est illi deligere quem singularem Concula sum velit expromere ex innumeris similibus quos omnes habet

nipotente accepisse.

463쪽

18 De modo coniunctionis Concursuum Dei

probὶ perspectos, Et quia Concursus Dei actualis realiter identificatur cum Concursu creaturae;hoc ipso quod statuit nunc in hoc modiento profundi 1 se hunc numero Concursum, non alium ullum numero duntaxat diuersum I statuit quoque ut idem mei uni cus Concursus a causa secunda expromatumiNeque verendum est ut causa secunda alium num cro actum cliciat quam qui a Dei vo- . luntate decretus est sic enim causa secunda omnino determina- . ta est ad singularitatem actionis; atque adeo effectus qui per illam producitur,determinatur ut sit hic numero, dc non alter: Neque secundo metuendum dest libertati creaturae , quia determinatio Dei ut haec numerica,& singularis actio potius quam alia ulla a seipso, Misimula voluntate creata pro manet; supponit praecognitam causae secundae determinationem , tum quoad speciem, tum quoad exercitium; atque ita cum libertas quoad speciem actus sit salua, maneatque libertas etiam quoad actus exercitium,nihil de sideratur ad integram libertatis incolumitatem; clim libertas, ut fatentur omnes,adaequald compleatur per duo illa membra,nempe per libertatem quoad speciem, & quoad exercitium actus: Por-rd,sicut est omnino impertinens ad prosecutionem,uel fugam obiecti voliti, vel noliti, quod ea prosecutio, vel fuga. sit hic, aut ille actus numericus, cum quilibet similis actus praestet eodem modo effectum illum formalem ad quem unus quilibet intra eandem speciem producitur: Ita impertinens est ad libertatem,quod causa secunda libera, hoc, vel illo numerico actu amet obiectum, vel oderit: ipsa autem per scipsam non poterat eligere quem numero actum ex innumeris eiusdem speciei, Jc intensionis a se productibilibus esset volitura,quia differentiae singulares.& numericae erat illi prorsus incognitar, voluntas autem ferri non potest in incognitum : ergo debuit ad singularitatem actus determinari a Deo volente hunc producere, non alium : Et ecce quomodo creatae voluntates saluo earum Iure determinantur a Deo quoad singularitatem actionum; tametsi enim liberae sint quoad exercitium, Mintensionem actus, atque etiam quoad speciem; non sunt tamen quoad individuum: At vero repudiato Concursu simultaneo, Midentificato, huiusmodi determinatio quoad individuum expli-

464쪽

Respondetur ; tametsi sequendo communem sententiam de II. Concursu Dei identificato,immediato , & simultaneo ad omnes actus nostros liberos, bonos, ac malos ; nullus adseratur ab Auctoribus illius opinionis melior, quantum ad apparentiam , modus conciliandi libertatem nostram cum illa determinatione indiuiduae actionis a Deo profecta ; quim si dicatur Deum ubi iam cognouit per Scientiam Mediam nostram voluntatem exercituram , seu se determinaturam csse ad exercendum iactum talis speciei , tantaeque intensionis , &c. si per possibile , aut impossibile operaretur sola ; decernere ut sit iste numero actus ex pluribus eiusdem speciei quos humana voluntas exercere potest ; nec ante determinare ut sit hic , M non alius. quam videat praedictam determinationem voluntatis , tum ad speciem actus , tum ad alia omnia quae possunt esse communia pluribus indiuiduis ; alioquin nisi id dicatur , vix posisibile est ut explicent quomodo Deus in facienda illa determinatione habeat respectum ad nostram libertatem , ut ea inde non

laedatur.

Nihilominus tamen id non benEdicitur, neque sussicere potest III. ad saluandam libertatem nostram; quod sic probari potest. Primo;

Quia Deus non prius cognoscit futurum ut actus alicuius speciei exerceatist , quam videat rationem singularem , &numericam ipsius ι cum non prius realiter, sed tantum secundum conceptus inadaequatos, M imperfectos existat ratio generica, quam specifica; & specifica , quam indiuidualis; imo nec quicquam inter haec Deus distinguat, ut non est inter ipsa distinctio a parte rei; si quidem gradus metaphysici non nisi ratione distinguntur ab inuicem : Igitur fieri non potest , ut verum sit

Deum determinare voluntatem nostram ad hunc numero actum exercendum ; sed ne libertatem eius laedat, ipsum id non facere, nisi ubi,& postquam cognouit voluntatem iam determinatam esse ad exercitium eiusdem considerati in specie, cumque hoc modo

spectatum exercituram. Secundo;ciim iuxta Aduersariorum sententiam non minus repugnet rem esse in specie aliqua, quae non sit simul indiuidua, ocecontrarid;quam repugnet effectu procedere a causa secuda,& no

465쪽

43o De modo coniuncionis Concursuum Dei

ὶ Deo simul: sane sicut repugnantiam habet, iuxta illam opinionem , ista locutio : Deum praeviso quod essectus processurin esset a causa sicunda, formare decretum de concurrendo cum illa, o de eodem illaesectu simul cum ipsa producendo, ut lath ostendimus dum arguer mus modum quo Moderni uti solent in explicanda Scientia Media: sic contradictionem inuoluit haec, Deum proso quod creata

moluntas actum talem in sipecie exercitura erat, determinare indiuiduam

illius actin rationem ; id quod ego existimo esse omnino impossibile: proptereaque re profundius inspecta dicendum videtur, stante identitate Concursus diuini, & nostri non posse sic saluari libertatem nostram; nimirum si dc Deus nobiscum immediate operatur , 5 indiuiduationem actionis nostrae electione , ac voluptate sua determinat'; quia quamuis Deus praeuidere posset hominem producturum fui s. illam numero,& specie actionem is operaretur solus: tamen ex eo qubd illa actio futura sub conditione quae non implebitur, debebat esse libera respectu hominis, non sequitur quod etiam haec alia numero, & specie diuersa, respectu eiusdem hominis possit esse libera;si Deus illam determinet,& ad illam prae- moueat ;Nam ex eo quod libertas futura erat in illa altera actione quae de facto non producetur; non seqvitur quod sit in ista quae fit loco alterius; S quae ab illa altera , specie, & numero distinguitur, quemadmodum supra iam diximus cap. II. sectindat partis. Sed rogasi quomodo igitur actio nostra determinatur ad ratio nemin diuiduam,& singularenat Responderi potest ex Fonseca, Moncaeo, VasqueZio, Bar Zano,Raconisio,Suarcsio a quanquam hic postremus sententiam quam de hac re in tertia parte docuerat, postea in metaphysica retractauit responderi, inquam, potest ; probabilius illud omne reserendumesse ad naturam ipsiusmet agentis ita ut, ex se, & ex suis conditionibus indiuiduantibus; aut saltem ex aliquo principio intrinseco, hoc est, sibi inhaerente id habeat,ut ex iis actionibus omnino similibus, eiusdemque speciei quas exercere potest; potius in hanc prorumpat quam in aliam, siue simpliciater, siue saltem circa hanc numero materiam, vel obiectum ; si sermino sit de actionibus vitalibus quae in obiectum aliquod tendunt. Probatur;Quia non est recurrendum ad causam primam, quando id de quo est controuersia saluari potest per secundam: A t per

l . causam.

466쪽

U Creatura , M. Pars IV. Caput XVIII. si

causam secundam saluari potest determinatio effectus ad indiui

duationem : Probo Minorem I Quia hoc numero agens, eum his numero circunstantiis intrinsecis, S extrinsecis exigit hanc ni mero actionem, & hunc numero effectum; quemadmodum exigit determinatam actus speciem; neque videtur quod sit nimia perfectio creaturae ut seipsam determinare possit ad hunc numero essectu m ; si non est nimia perfectio determinare se ad hanc speciem, praesertim cum in eodem effectu, vel actione, indiuiduatio, de specificatio non sint duae distinctτ entitates, sed unica. Probatur secundo; Quia si determinatio effectus, &amonis

creaturae quoad individuum, M singularitatem esset merh arbitraria,& voluntaria respectu Dei; sequeretur creaturam non magis ex sua parte postulare hunc quam illum effectum intra eandem speciem ; sed esse indifferentem ad quemlibet: ex quo rursum sequeretur Deum posse reproducere eandem numero actionem, & essectum iam praeteritum quotiescunque voluerit absque miraculo;&absque eo qu5d ulla vis creaturis inseratur; cuius tamen contrarium Philosophi ac Theologi omnes docent: Probatur sequelai quia neque ex parte causae producentis; neque ex parte effectus producendi apparet ratio,cur iste potius quam alius producatur; Cum neque effectus ante suam ipsius productionem ius ullum habere possit ad existendum;seu ad hoc ut producatur ir neque causa secunda,per te exigat hunc effectum potius quam illumaed omnia

natura sola voluntate Diuina, sed pendet ex natura ipsa,& condi Neque vero dicas, Deum nisi distinctos effectus ordinatu produceret, facturum contra ordinem quem ab initio statuiti, ac proinde futurum esse miraculum. Cotra enim hoc est,quia iam inde ab aeterno quando decretum fecit creatos effectus per ordinem producendi , quidpiam statuit naturis rerum consentaneum: Igitur hae,& illae creaturae omnino requirebant,ut si agere sinerentur, hos& illos effectus determinatos, & non alios quosi ibet indiseriminnatim producerenti Et Confirmatur, quia in ciscin quorum prinditione causarum.

ductionem

467쪽

432 De modo coniunctionis Concurseum Dei

ductionem soli Deo adscribimus,exempli causa, in productione Angelorum, vel animarum rationalium,nullum certum exigimus ordinem, sed facile intelligimus Deum absque ullo miraculo potuisse,vel hunc,vel illum Angelum,aut animam rationalem pri inb producere, ac deinde alium pro sua voluntate; vcium in iis quina creatura producuntur res se habct aliter; 5 certus quidam, determinatusque ordo seruari dcbet. Caetorum,quod huiusmodi agens ita ordinate respiciat actiones suas,& eifcctus, ut exordium sit .ib uno sumendum ; de eo iam producto,ab alio itidem determinato, & sic deinceps, nihil prae-iu dicat libertati nostrae;quia hinc non efficitur ut voluntas nostra

nequcat exercere actum contrariae speciei;neque ut non possit a

stinere ab isto actu singulari, siquidem potest ab illo se cohibere;

licci si quem de numero eorum qui certo ordine in potentia voluntatis nostrae continentur iusd&nque inter se rationis sunt, exercitura est hunc determinatE productura sit, non alium ullum;at contra planE res se habere videretur , si determinatio ad hunc numero actum esset a Diuina voluntate, Concursu immediato illius, quandoquidem ea Diuina voluntate posita non posset ille actus non esse, ea autem ponerctur ut aliquid antec dens absolutum usum nostrae libertatis,scilicet priusquam voluntas nostra suam libertatem ullo modo exercuisset; tametsi fingatur quod eam sub conditione fuisset cxercitura; tunc autem laeditur libertas quando aliquid independens ab usui absoluto nostrae libertatis in nobis ponitur, quo posito voluntas nostra non possit' ad libitum actionem si velit suspendere, aut oppositam exese

Neque verb inde sequitur vim cuiustibet causae creatae infinitam esse ;qaippe quae respiciat infinitos actus ad quos est indiseserens, M potens: Respondetur enim in quolibet luminoso vim esse ad producenda infinita lumina, etiam codem omnino tempore cum non possint tot corpora diaphana intra activitatis eius sphaeram poni,quin ea illuminare valeat, id si infinita penetraliud poneremur,omnia de facto illuminaret, ex quo tamen non sequi tur vim eius ad illuminandum esse infinitam; nis ad summum g nere quodam infinitatis improprio,& minime repugnant c,sic ilicet

468쪽

Creatura , . Pars IV. Caput XVIIZo 33

quia non potest lumen in infinitum intensius producere nec illud ad spatium quantumlibet remotum immittere ; ita ergo a simili non repugnat ut causa secunda natura sua postulet virtutem productitiam actionum syncategorematice infinitarum. Responderi posset secundo, Deum determinare causam secvn. V. dam ad singularitatem actionis immissione alicuius habitus, aut actus primi, qui potentiam ex se indifferentem respectu plurium actionum similium,ad unicam cx illis quasi coarctaret, iste autem habitus,seu actus primus subderetur voluntat nec ullam vim haberet nisi ad nutum voluntatis 'estque satis per se credibile, quod scut Deus immittit in voluntates nostras habitus inclinantes casad certam speciem actus,ita possit alios immittere determinantes ad actum aliquem singularem δί individuum. Vel tertio Responderi posset cum P. Arriaga, qui ctiam fatetur argumentum istud ex indiuiduatione potitum nullam omnino vim habere: Responderi inquam posset, quod quemadmodum creatura dependere potest a permissione Dei tanquam a condi

tione necessaria ut operetur, tametsi Deus immediate non concurrat ; ita potest etiam quoad indiuiduationem dependere ab co,quod pQrmittat hoc potius individuum quam aliud. 3 Duodecimo sic arguunt; Admisso Concursu simultaneo, & V I. identificato facile intelligitur qualiter Deus intellectui, S voluntati nostrae immittere possit actus supernaturales; maxime autem eos quos exercemus nulla praeuia sorma supernaturali nobis in

haerente, per quam illis proportionati reddamur;vt cum quis primo conteritur,vel atteritur contritione, vel attritione supernaturali, &diuina, qualem ad remissio hem peccatorum praeuiam esse oportet: Cum enim illa opera superent vires nostras, necesse est nos a superiori agente ad ea applicati tanquam instrumenta; seu verius, necesse est Deum illa efficere una cum potentiis nostris, cooperando quodam Concursu minime debito, nec connaturali; sed superante naturalem potentiarum virtutem , & exigentiam; alioqui si actio a potentiis nostris nudis, . & sola virtute naturali praeditis eliciatur, nullo ad eam influente principio supernaturali, ipsa euadet naturalis: At si Deus quatenus Auctor gratiae, ordinis supernaturalis,concurrera nobiscum voluerit Concursu no-

. I ii sitis

469쪽

414 De coniunctionis Concusuum Dei

stris viribus naturalibus improportionato, M superiore ti actio quae eadem erit nostra,& Dei,euadet praestantissima, S supernaturalis: Ecce qualiter admisso Concursu proximo, SI identificato, supcr- naturalitas actuum nostrorum quoad substantiam facild explic, tur;quae eo denegato explicari non potest. VII. Respondeo; ut actio nostra euadat supernaturalis, non est optio immediato,& identificato influxu Dei supernaturali; sed evadet supernaturalis ex influxu alicuius habitus, aut qualitatis,seu com-

principij effectivi supernaturalis a Deo nobis immissi Nam de nuchabitus Charitatis cum voluntate nostra concurrens actum elicit supernaturalem : ut enim actus noster euadat supernaturalis

quoad substantiam, sussicit illum elici ab aliquo principio effecti-uo supernaturali siue illud sit prima causa,sive secunda. Dixi sue fit

causi prima,quia Deus modo agit ut naturae auctor,modo ut auctor gratiae,seu ordinis supernaturalis. Porth, quicunque excitatur a Deo ad conuersionem,aut actum supernaturalem, accipit ab eo qualitatem illam supernaturalem, ad hoc ut contritio, aut quicunque alius actus bonus ad quem prouocatur,possit fieri supernaturalis, quia tamen praeter actus subitos, M indeliberatos voluntas nostra debet elicere alios actus supernaturales liberos,ac mcritorios, qualitas ista humanae subii citur voluntati, quam proinde relinquit indifferentem, & liberrimam;quo fit ut saepenumero praesente ista qualitate , voluntas tamen nostra nullum actum superuaturalem liberum eliciat, sed diuinae excitationi resistat.

VIII. Quod si quis obiiciat superesse dissicultatem, An qualitates s

pernaturales in intellectu, & voluntate receptae, ut sint comprincipia ad supernaturaliter operandum , dentur nobis ci Deo consultis voluntatibus nostris, an potius inconsultis, dc an praedete

minent,nccne potentias nostras.

i. Respondendum videtur; eos qui iam habent habitus supern

turales infusos,tam in intellectu,quam in voluntate , cum habeant Comprincipium supernaturale e flectivum,dc consequenter potentiam completam ad supernaturaliter operandum, non indigere

ista qualitate fluente supernaturali: At vero qui nondum habent infusos habitus, statim codem instante quo vocantur a Deo adglatiam,

470쪽

. . . .

G Creatura, ct c. Pars IV. Caput TVIIl. 43 1

gratiam iustificationis, qualitatem istam fluentem accipiunt ad hoc ut primi eorum actus euadere possint supernaturales ; habeantque proportionem cum gratia iustificante; hoc est,ut sint sicut oportet eos esse ut iustificationis gratia consequatur. Et quidem ista qualitas datur inconsultis voluntatibus nostris; nimirum, quia datur ut primi actus vitales quibus Deus tangit cor hominis evadant supernaturales . Vnde fit, ut quia ipsi actus ad quorum productionem ista qualitas ordinatur, sunt indeliberati, praeceduntque liberum voluntatis nostrae consensum; ipsa etiam qualitas,quae est partiale principiu huiusmodi actuum,immittatur nobis a Deo independenter a consensu libero nostrae voluntatis.

Et rursiim quia isti actus primi ad quorum productionem qualitas ista fluens immittitur,non sunt nobis liberi,sed indeliberati ac necessatij i nullum ex hoc capite esset inconueniens tamcisi dico remus intellectum, ac voluntatem ad eos praedeterminari ab ista qualitate fluente, tamen cum facile appareant aliae causae propter quas actus isti sunt necessarij; verius existimamus huiusmodi qualitatem non dari ad determinandum intellectum, & voluntatem ad infallibiliter operandum , sed solum ad iuuandas, roborandasseque illas potentias,ut producant actus supernaturales quos alioqui non producerent, sed duntaxat naturales , praesertim cum eadem qualitas quae adiuuit voluntatem ad producendum actum subitum, S indeliberatum, eandem adiuuare debeat ad producendum actum liberum consensus, quo ultimo peccator ad iustificationem disponitur ; qui sane actus clim debeat esse liber, &plerunque sit meritorius, si non iustificationis primae,saltem augmenti eius, iuxta communem satis sententiam . necesse est qualitatem istam,quae ad huiusmodi actum effective concurrit, humanae subiici voluntati; eamque mini md praedeterminare ad unum, sed relinquere indifferentem; ad eum sere modum quo habitus infusus Charitatis sibiicitur humanae voluntati , solumque ad hoc eam determinat, ut praesente M influente Charitato, voluntas operati non possit circa obiectum ipsius charitatis, quin actus ad quem ipsa influet euadat supernaturalis. Caeterum, Deo tangente cor hominis eo modo quo explicui. 'mus,voluntas amplius illucescente rationis iudici vel libere con

SEARCH

MENU NAVIGATION