장음표시 사용
441쪽
o 6 De modo coniunctionis Concurseum Dei
tribuit, &conseruat,operamur ;Propter quod saepe Patres sancti aduersus malitiam nositam declamaturi argumentis istis usi sunt, nimirum quod summa sit peccatoris ingratitudo,quod intra ipsum Deum,in conspectu tantae maiestatis, iisdem armis, ac membris quae a Deo collata, &conseruata retinet, abutatur in summani ipsius iniuriam,& offensioner ,cum potius occasio inde sumenda eslet tanti numinis impensius honorandi ac diligendi.
VII. . Citari solet septimo, istud Isaiae 43 seruire me fecisti in iniquitatibus
tuis, id est,concurrere secisti;quia cum Deus optaret concurrere adactus duntaxat bonos ; peccator eum veluti cogit , ac seruire facit in peccatis; abripiendo, ut loquitur Anselmus, Concursum Dei ad
Respondetur, in ista Dei querimonia nihil esse praesidii pro
Concursu proximo, & immediato ad actus prauos; satis enim veri ficatur dictum illud Prophetae, si dicamus Deum seruire iniquitatibus nostris,uel quia ipse suppeditat nobis vires, membra, sanitatem,diuitias,& alia huiusmodi, quibus tamen abutimur in contemptum, & iniuriam Dei:qua etiam ratione herus conqueri potest de famulo qui pecunia Domini sui abutitur in ipsius offensione,quod ipsum,& bona ipsius seruire faciat aduersus ipsum, a sque eo quod herus immediate coe sciat actus quibus ipsc offenditur , & pecunia illius absumitur: Vel secundo si de Christo ii telligatur iste locus,vere seruire illum fecimus in iniquitatibus nostris,quatenus nimirum qua irae non rapuit, exsoluitEr langores norios ipse tulit enitque in hunc mundum non ministrari a nobis sed ministrare, o poere animam siuam in redemptionem pro nobis ; & sic patet nihil esse praesidij pro Concursu immediato ad actus nostros in illo textu. viii Octauo, Deuteronomij octauo scriptum est Ne dicas in corde tuo, fortitudo mea se robur manus meae hac mihi omnia praesiterunt ; cui fere concinit Apostolus dum dicit, on sumus sius ientes cogitare aliquiae ex nobis,quasi ex nobis: Ergo creatura nihil omnino faccre aut cogi rare potest,sive bonum,sive malum nisi Deus eam iuuet influ-Xu proximo,immediato,& indistincto, proptereaque gloriari non
Respondetur;ista verba Scriptura: non esse ad propositum , sed potius ad oppositum;quemadmodum clare colligitur ex verbis im-
442쪽
Creatum E c. Para IV. Caput XVI. or
mediate sequentibus: Posteaquam enim spiritus Sanctiis docuit nos minime gloriari possc quasi aliquid boni praestitum a nobis
fuerit,rationem subiungit quare Deo tribuendae sint operationes, nostrae quae laudis aliquid mereantur, his verbis, recorderis Domini Dei tui quod ipse vires libi praebuerit: & in illo Pauli similitet sequitur, sed omnisse scientia nostra ex Deo es, ubi vides Scripturam perspicub docere Concursum Dei remotum , ac mediatum respectu operationis nostrae, proximum autem atque immediatum respectu virium, potentiae, ac facultatis, seu sufficientiae ad operandum.
Dices; Scriptura videtur indicare quod praesupposita iam in nobis virtute operandi,& omni principio intrinseco actionis in nobis existente,adhuc non sumus sufficietes aliquid cogitare,sed egemus adiutorio,& Concursu Dei proximo Respondeo id omnino gratis& voluntariE dici; neque ipsos aduersarios facilε admissuros, luddpraesupposito in nobis quocumque principio prauae operationis, αhabitu inclinante ad illam, necnon Daemonis suggestione, adhuc non sumus sufficientes ad actum prauum,sed sufficientia nostra ad eum nobis a Deo sit ; vel ergo intelligitur solum de actibus bonis i ad quos indigemus gratia Dei: vel si intelligitur de Concursu generali ad omnes actus, bonos, & malos; sussicit collatio virtutis agendi, & conseruatio eiusdem, necnon propensionis ad agen dum , ut dicatur eiusmodi sufficientia inesse nobis aDeo. Amplius citari solet nono, Maias .io.dicens: Assur virga furo- I X. ris mei, o baculin ipse est, ad gentem saliacem mittam eum, o contra populum furoris mei,Cr mandabo illi,& post pauca : Nunquid gloriabitursecuris contra eum qui ferit in ea Z aut exaltabitur serra conira eum aqua trabitur Z quomori si eleuetur virga contra eleuantem se, se exaltetur baculiu,qui utique lignum est. Ex quibus verbis inferri videtur, quod
quamuis A ssur peccarit saltem ex mala circunstantia finis gentes debellando, tamen Deus ad hoc eum misit,ac mouit;propter quod assimilatur virgae,baculo,&serrae,quae cum sint causae instrumentales quarum proprium est prae moueri, SI applicari ad eandem numero actionem quam agens principale seu artifex facit; conseques est ut Deus applicet , moveatque unamquamque creaturam ad quemlibet actum suum,ita ut sit una eademque indivisibilis actio a Deo simul & a coeatura indivisim procedens. , .. i. ii 'M I Respondetur
443쪽
o8 De modo coniunctionis Concursitium Dei
Respondetur primo,mirum cs. quod aliqui Auctores hac teneantur opinione ,vt cxistiment hunc Prophetae locum essicaciter probare Concursum Dei immediatum,imo & physicam praedeter
minationem ad omnes actus nostros, tametsi illicitos, ac turpes, Cum tamen inde solum sequatur omnia quae in mundo eueniunt,
siue bona, siue mala certissimae Dei prouidentiae esse subiecta, &hoc solum fieri in mundo &eo modo,& ad eum finem, quod, ω
quomodo,& ad quem finem Deus vult, aut certe permittit illud fieri; alioquin dicendum est Deum concitare homines ad reccata, quae est impia blasphemia haereticorum. Respondeo secundo, tametsi creaturae omnes soleant appellari, instrumenta Dei;& ipse Deus comparari artifici utenti creaturis ut instrumctis;tamen causi; secundς veret sunt causae principales comparatione effectuum,qui sunt illis proportionati, & adaequati: Vocantur auic instrumenta diuinae virtutis,non omnino ac proprie sicut serra,aut securis quς sunt instrumeta inanimata;sed cu nonulla similitudine ac proportione,quatenus ars summi artificis, & intentio Dei dirigentis semper est in illis,& per illam semper diriguntur
incertos fines ipsi Deo notos, etiamsi causae secundar huiusmodi fines non cognoscant, diuinamque directionem non aduertant Sic enim Augustinus per diuinam motionem qda Deus creaturis omnibus operationem tribuit,intellexit aeternam,atque insuperabilem diuinae voluntatis prouidentiam, supremique artificis artem uniuersa in consentaneos fines infallibiliter destinantem Itaque dicitur uti creaturis ut instrumentis,naturales earum vites, & motus,& operationes dirigendo,Esto non influat in earum motus influxu proximo,immediato,& indistincto. Dixi causas secundas esse causas principales respectu effectuum qui sunt illis proportionati,& adaequatimeque enim negandum est uti etiam Deum creaturis quibusdam tanquam instrumentis proprie dictis ad quosdam esse
ctus qui illarum virtutes excedunt,sic enim Sacramcnta,iuxta probabilem sententiam,concurrunt instrumentaliter effecti vh ad pro Quctionem gratiae,aliorumque effectuum Sacra mentalium per virtutem quam vocant obedientialem activam i&tunc omnis 'huiusmoda actio,& bona est,& respectu creaturae illam simul cum Deo essicientis,necessaria;respectu autem solius Dei libera. - li . t : Decimis
444쪽
Decimo citantur Scripturae quibus Deus dicitur manibu us X. Il mare,dr formare hominem in utero matris,cuius tamen generatio fitctiam per causas secundas, cap. Io. anus tuaefecerunt me, optasi maueruri me totum in circuitu: At quae dicitur quis manu propria facere, debet utique facere ea proxime , S immediate, & non duntaxat remote, seu alio mediante: Et ne quis dicat haec ad ani- .mam esse reserenda ' quam sententia nostra fatetur a solo Deo creari,subdidit Propheta,Nonnescut lac mulsi i me, e cui casium me coagulasti Z pesse se carnibus velisi me, ossibus o neruis compegisti me. Et Hier .cap. i. Pri quam tes marem in utero noui te Et 'alm. 138. Non in occultatum os meum a te quod fecim in occulto, et substantia mea in inferioribus terrae Ea ibidem,Etenim istuc manus tua deducet me, cst tenebit me dextera tua. Neque solum humana corpora dicitur Deus manibus propriis fingere,sed alia etiam infima, vilissimaque : Iob cap. 16. Et os etricante manu eim eductus in coluber tortuom: Et Lucae i2. Sis num agri Deussic vestis Et i. Corinth. cap. i s . uod siminas, Non corpuπquod futurum ei minas ,sed nudum granum, utputa tritici, aut alicuius caeterorum Deus autem dat iei corpus sicut vult, cst unicuique seminum
prium corpus: & cap. 3 o.Neque qui plantat eque qui rigat est aliquid, sed
Denique alibi passim dicitur,Deum vestre lilia agri ortare omnia XI.
verbo virtut suae, continere omnia; Solem suum oriri facere, pluere super iustos, or inis os , verire caelum nubibus, parare terrae pluviam, pro cere fumum in montibus ex quibus omnibus sequi videtur Deum simultaneo,proximo,& immediato Concursu influere in omnes creaturat
Respondetur primo; od Deus dicatur manibus pruriis hominem plasmare,deducere,tenere, metaphoricum est,ac proinde nihilo plus inde praesidij peti potest pro sententia affirmante Concursum Dςi immediatum, & proximum ad omnes actus nostros, bonos, ac malos, quam si diceretur solo imperio voluntatis suae uniuersa produxisse ue siti ni in mediante potentia executiua quae per manus significatur, siue ipsa voluntate ,Saut sapientia dicatur creaturas producere satis est ac Scripturis longe cosormius, quod aliquas immediate producat; alias autem mediantibus aliis:ex pii causa, actiones liberas praesertimque illicitas, atque ex obie-
445쪽
ro De modo coniunctionis Concusuum Dei
cto turpes mediante libero arbitrio creaturae, quod est non pro prie M per se eas operari sed improprie tantum, & per aliud, eas quo duntaxat permittere. Respondetur secundo;omnibus illis Scripturae locis non probari Deum immediato,pro imo,& identificato influxu physico omnes crcaturarum effectus operari; tametsi enim coelos immediate produxerit,hodieque etiamnum conseruet, ac plurimarum rerum
ortus proxime ab immediata ipsius causalitate dependeant , non tamen omnium; vel dic illum operari omnia quae in obiectione commemorantur, non quidem immediato influxu physico, sed
voluntate immediate Sc directe volente omnes operationes cre
turarum, sexceptis duntaxat prauis in quae voluntas est principium& conditio quaedam sine qua Rulla creaturae operatio esse potest. Respondeo tertio; plurima Scripturae loca quae nobis obiiciuntur intelligenda esse,non de Concursu generali ad quoslibet actus nostros requisito; sed de speciali adiutorio gratiae Dei per Christum ad actus supernaturales , ac bonos , unde merito dixit Ruia nimis deprimi testimonia illa Scripturae,si applicentur ad Concursum Dei generalem: Sane qui Scripturam sacram ita torquent, iniuriam facere videntur Augustino, & SS. Patribus, imo de uniuersiae Ecclesiae, quae in pluribus Conciliis praesertim verb in Palestino,& Arausicano secundo in Spiritu sancto congregata, adue sus inimicos gratiae Christi ipsissimis testimoniis usa est ad comprobandam necessitatem gratiae, & adiutorij specialis ad actus supernaturales, quibus recentiores isti conantur uti ad probandam necessitatem Concursus proximi,& immediati ad quoslibet actus nostros,etiam ad cos qui sunt intrinsece, atque ex obiecto turpes, quos tantum abest ut Deus producere debeat proprie per semetipsum,ut potius purissimae illius sanctitati, & rectitudini repugnet cos ita producere, siue dicatur operari eos solus, siue cooperante,& coefficiente creatura.
Atque hinc sequitur ;xtramque Aduersariorum turmam cum sententiam suam quam existimabat esse verissimam conquisitis undique argumentis fulcire,ac suadere niteretur,adduxisse etiam in illius confirmationem pleraque Scripturarum lcstimonia, quae facilius multo intelliguntur de auxilio, & Concursu remoto, ac mediato,
446쪽
U' Creatura , m. Pars IV. Cap. X VI. ii
mediato, vel de voluntate immediata permittendi, vel de auxilio supernaturali, & gratuito, quam de influxu identificato , & indistincto necessario ad quoslibet actus nostros ordinis naturalis, bo
Dices; Debet Theologus Sacrae Scripturae insistere, eamque XII.
interpretari secundum proprietatem, M latitudinem verborum, quando nihil inde oritur contrarium bonis moribus, traditioni Patrum, decisioni Summorum Pontificum, Conciliorum generalium aut aliis Scripturis Sacris ;& quidem ca interpretatioque borum Scripturae prorsus vitanda est, quam Patrcs veteres non imduxerunt communis Theologorum sensus ablegauit;huiusmodi autem est illa negantium diuinum Coiicursum immediatum ad actiones causarum secundarum; Nam quod Durandus, & A reolus ab eo consensu recesserint, non impedit quominus consensus aliorum qui sunt in magno numero non dicatur consensus vn nimis Theologorum.
Respondeo ; mirum mihi potius accidere quod non modis non
cogente nos Scriptura Sacra, aut Ecclesia, verum etiam contra riani partem euidenter significante, ut ostendimus; viri graues, propter aliqua loca quae non magno negotio solutioncm accipiunt,dogmata amplecti potuerint, ac voluerint ex diametro pene pugnantia,tum aduersus insitas omnium prope Christianorum animis de peccati foeditate opiniones; tum etiam aduersus toties
praedicatam in Scripturis, ac Conciliis Dei optimi Maximi sanctitatem.& summam qua peccata prosequitur abominationem,aC . displicentiam ; quod quidem necessario fatebitur quisquis meminerit avfsententiam illam assirmantem diuinum Concursum immediatum esse falsam, aut eam probare Deum operari vere, pro pric,ac per se, proximE, dc immediate omnia opera nostra mala,
quod clim expresse damnatum sit in Concilio Tridentino , dc Scripturis Sacris omnino sit contrarium, quippe quae manifesta docent Deum mentiri non posse, aut seipsum negare, aut peccatum ullum facere : sequitur illam opinionem esse falsam, & Sacris Scripturis, Conciliis generalibus , Patrumque traditioni minimEconsentaneam. Et clim peccati horrorem plurimum minuat, bonis moribus repugnantem: Atque haec sanὸ instantia ex peccati
447쪽
ii De modo coniunctio iis Concursimm Dei
grauitate petita diligenter est animis nostris infigenda. Porct, ad id quod obiicitur contrariam sententiam esse communem The lo orum,selumque Durandum cum Aureolo pro nobis itare;Kc- spondeo capitibus praecedentibus abunde ostensem esse quam multi ex variis ordinibus frauissimi viri sentetia nostra docuerint. Dices ; Sacra Scriptura non potuit verbis significantioribus insumare sententiam contrariata; ex eius suppositione loqui, quam loquatur Iob cap. io.ubi organizatio corporis humani,uli que modus distinctissime explicatur; Neque sola attributio virtutis facta causis secundis sufficisad horum verborum sensum oesicut lac mulsisti me 3 estque violentum ista verba, & alia simil la hoc modo interpretari, nonne dedisti virtutem parentibus,qua dcc. Similiter quoque eundem Concursum proximum infirmant illa verba Matris Machabaeorum, quam negandum non est prophctico M diuinitus illustrato Spiritu esse locutam , Nescio qualiter mutero meo apparuistis,neque enim ego membra vestra ipsa compegi σει Accedit his; quod Christus Dominus dicat Deum quotidie vestire lilium,& foenum agri,ea intentione ut fideles reuocet a nismia sollicitudine incumbendi acquisitioni rerum necessariarum; esset autem debilis admodum ratio, si a sola potentiae operantis attributione Christus Dominus argumentum desumeret. Denique; ut plures alij Scripturae loci eo pertinentes omittantur, Apostolus aperte hanc sententiam insinuauit dicens,Neque qui plantat est aliquid,neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus quibus verbis allusionem facit ad productionem effectuum naturalium, ut sicut in illis actio causarum non ab ipsis solum causis procedit, sed simul a Deo:ita etiam in genere M ordine actionum superna turalium causae secundae nihil operentur solae, sed una cum Deo easilem operationes indivisim producente. Respondeo longe expressus,ac luculentius Scripturam Lacram docuisse, Deum non posse proprie, ac per se operari peccata no' stra, & consequenter falsam esse sententiam quae docet eum proxime, immediate, proprie, ac per se operari omnia opera nostra,
quemadmodum id docet sententia quam impugna i , qui dem quod attinet ad verba illa Sanctissimi Iob existimamus ad eorum veritatu sumere attributionem virtutis parentibus a Ueo factam
448쪽
factam,neque illa posteriora verba Matris Machabaeoru , possuntcsse vera in rigoroso isto sensu quem primo intuitu praei ferunt,
nisi commode tam ab aduersariis,quam a nobis explicentur; significarent enim matrem no concurrere effective ad productionem,
de organizationem istus sui,id quod etiam notandu est ad inter pretanda verba illa Apostoli dicentis eum qui plantat, aut rigat nihil prorsus agcre, cum tamen cuidens sit plantare , dc rigat ec sti actus proprios hominis plantantis, & irrigantis: solum igitur intendit Apostolus indicare multo magis attribucdacile Deo incrementa frugum qu m homini plantanti, dc irriganti, quod nos etiam vitrb quam libentissime concedimus. Caeterum ; quod dicitur Christi Domini ratione setura e se ad modii debilem, cum fideles reuocare voluit a nimia sollicitudine acquiredi res necessarias exopto liiij,& sceni,quae Deus vestit ; nisi Deus immediate,& proxime Cocursu indistincto illa vestiat, Plane intelligere hoc nequeo,quia ut ratio Christi Domini cocludat,&persuadeat,sufficit quod Deus sollicita cura gerat de ortu,incre- muto,& coseruatione lilii dc tant,sive illis prouideat mediate C5- cursu terrae, de coeli,siue se solo; dc siue id praestet influxu suo pro ximo, Sc identificato,siue remoto,mediato,& distincto ab influxu causarum sublunarium δί canestium: Hinc enim consequens cratvt fideles securissimi esse deberent de eade Prouidentia Dei multo magis hominibus quam foeno, dc lilio in rebus necessariis adiutura. Sand dummodo terra producat segetes , de nobis alimenta ministre nihilo minores debemus Deo gratiarum actiones, nihiloque minorem in eo spem, ac fiduciam collocare, siue is te ram Solemque agere proprios motus sinat; siue eodem cum ipsis motu, dc actione concurrat: ad eum fere modum quo iidem fideles, posteaquam rite dispositi ad Sacramenta accesserunt,non sunt
anxij, nec tolliciti, An Deus gratiam in mentibus eorum se solo producturus sit; An verb mediante concursu physic', de effectivo Sacramentorum; sed ad omnem istiusmodi sollicitudinem deponedam satis sibi essὸ intelligunt quod Deus nequaquam sit illis delaturus, casdemque Deo deberi gratias; itemque eandem in eo spem ac fiduciam collocandam esse arbitrantur;siue hoc, siue illo modo prouidere illis voluerit.
449쪽
4r De modo coniunctionis Concursuam Dei CAPUT XVII. In quo Dro uuntur,ac diluuntur aliquot argumenta quere rum Concurseus proximi O identificati.
DIxi utramque turmam Auctorum Concursus proximi, Midentificati , scilicet Praedeterminantes , atque Assertores Scientiae Mediar in eam conuenisse sententiam,vt cxistimcnt Comcursum Dei proximum indispensabiliter esse necessarium ad quamlibct operationem creaturae,iametsi naturalem,sive bona, Mhonesta illa siluiue mala,illicita,& turpis. Eamque ob rem operaepretium facturum me existimaui,si praecipua eorum argumenta undequaque conquisita hic cumularem; quorum alia pro edunt secundum principia Praedeterminantium; alia verbiuxta principia Auctorum Scientiae Mediae; ita enim fiet ut si fideliter,atque in maximo quantum a nobis fieri potuerit robore proposita,congruam nihilominus solutionem acceperint inostra sentcntia, quae omnino est opposita, maximam inde veritatis opinionem sit acceptura.
Imprimis igitur probari solet eorum sententia variis Scripturae locis quae tamen supra ostendimus capite i6. facilius multo explicari posse ac debere de auxilio,& Concursu remoto, ac mediato, vel de voluntate immediata,ac directa permittendi, vel de auxilio supernaturali,& gratuito,quam de infuxu proximo,immediato,&indistincto ad quoslibet actus nostros ordinis naturalis, bonos, ac malos, quod quidem responsum ut cuidenter appareat minime a nobis esse confictum,consu tantur, si placet, libri ipsorum mel auctorum Concursus proximi, & immediati iis in locis quibus contingit eos huiusmodi Scripturae loca interpretanda suscipere,facilὸ enim apparebit eos, dum nulla illis suspicio sententiae Durandi ex scitandae,ac restituendae; loca illa longe aliter intellexisse. Probatur
450쪽
Probatur secundo eadem sententia auctoritatibus Concili j Nicaeni, d Arausicani secundi, id quorundam etiam Sanctorum Patrum, necnon scholasticorum recentiorum acri censura sententiam nostram vexantium; ad quae tamen omnia satis mihi videor in superioribus respondisse, proptereaque rationibus deinceps
Prima sit illa quam Aduersarij desumere se putant ex S.Thoma, II& quae sundamentum habet in nomine Dei Sum qui Sim,quoniam esse quantum ad communem rationem essendi proprius est,& ad quatus effectus Dei quia solus Deus effvum esse, quemadmodum ignire,proprius est effectus ignis; quoniam ille solus est ignis; Igitur
esse quantum ad communem rationem citcndi, non potcrii produci a sola causa particulari , nisi concurrente Deo ad esse inquat tum esse,causa vero particulari concurrente ad esse inquantum est lase esse. Confirmatur primo,quia sicut esse generalissimus effectus Dei est in omni creatura repertus. Nam omnia alia, ut esse equum, ignem,lignum,hominem sunt determinationes ipsius esse, S: perfectiones minus uniuersalest ita Dei essicientia debet esse generalissima causatio correspondens illi effectui non minori generalitate, proptereaque reperiri debet in omni creatura: At actio creaturae, quaedam creatura est: Ergo in ea reperiri debet essicientia Dei, quae scilicet identificetur cum ipsa antone creaturae , quemadmodum gradus essendi realiter identificatur cum creatura cuius est
Confirmatur secundo;quia sicut e se primus effectus est,sta semper tribuendus est primae causae. Confirmatur tertio, quia in er omnia rcrum praedicata, magis .
intimum est ipsum e transcendens vitinias quasque differentias: Ergo similiter operatio uniuersalissima quae adaequale respondet eidem esse debet esse magis intima transcendens ultimas differen tias cuiusque operationis,ωidentificata cum illis. Conficinatur quarto, Quia in omni effectu unicuique formalitati debemus attribuere propriam suam causam; At esse est formalitas uniuersalissima quae producitur in omni effectu: Ergo debet tribui cause uniuersalissimae,scilicet Deo: At actio creaturae est aliqua