Theologia moralis decalogalis per modum conferentiarum casibus practicis illustratæ, et applicatæ, ad usum tum curatorum, tum præsertim pro animarum cura examinandorum ... Authore p. fr. Benjamin Elbel ... Pars prima 6. In secundum, tertium & quartum

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

restrictionem pure mentat m, Sc non pu--ntalem. Restrictio pure mentalis est, quando oratio, seu etiam verba secundiam se spectata seclusis omnibus circumstantiis

significant falsum, id est, aliud quid ab eo.

quod loquens habet in mente, quamVis prout conjuncta cum eo , quod loquens intra se retinet, habent sensum Uerum. ex. gr. Tu me interrogas, an hodie viderim

P tificem aut 'sopum ad aram litantem, vel e pulpito ad populum dicentem y Scc. ego respondeo: vidi, subintelligens, in suo Palatio vel conclavi aec. in hoc casu diceret loqui cum restrictione pure mentali, esto enim verum sit, qu6d illum viderim, quia

tamen tu interrogas, an illum viderim ad aram ' Scc. M ego absolute respondeo, quod sic, hinc in his circlumstantiis verba mea reddunt sensum falsum. Restrictio non pure mentalis est, quando verba ex se qui em habent unum significatum, ex circumstantiis tamen determinantur ad significandum quid aliud, proindeque licet secundum se praecise sumpta possint esse falsa, nihilominus ex circumstantiis personarum, loci, aut temporis Scc. reddunt sensum verum. Ex. gr. Judex scit quidem notitia privata Petrum esse authorem

homicidii , quia tamen hic de delicto nec convictus fuit, neque confessus, hinc Judex pro tribunali sedens Vesut persona

162쪽

De Juram. licto, nec non de ampbibol. Ig' publica in veritate dicere potest, Petrum esse innocentem, intelligendo taciter in sorosori Scc. Plura hujusmodi exempla dabimus per decursum hujus Conferentiae. Videantur de hoc de la Croix l. 3. yart. ι.

n. 284. Vel Matthaeucci in cautel. Contestilib. 2. c. I T. n. θ' n. Ι3. Interim vero Notandum est ado, ab Innocentio XI. I 27. die a. Martii anno I 67'. circa hanc materiam damnatas fuisse tres. propositiones sequentes , e quibus prima cordine inter damnatas as. ita sonat: Si quis rei solus , vel coram aliis, spe interrogatus, sive propria stonte, me recreationis causa, sire quocunque otio sine ; juret, se non fecisse aliquid , inrest genia intra se aliquid aliud , quod non fecit. vel aliam viam ab ea, in qua secit, vel quodvis

aliud addirum verum, re vera non mentitur,

nec est perjurus. Altera': Causa justa utendi his amphibologiis est , quoties id necessarium

aut utile est ad salutem corporis, honorem, res familiares tuendas, vel ad quemlibet alium

virtutis actum, ita ut veritatis occultatis censeatur tunc expediens ct studiosi. Tertia: Qui mediante commendatione vel munere ad Magistratum, vel vicium puιlicum promotus est, poterit cum restrictione mentali ρ stare jura mentum, quod de mandato Regis a similia bus bolet exigi, non habito reflectu ad intentionem exigentis, quia non tenetur sateri criamen occultum. His notatis ac praesuPPQ isitis. - ad . .

163쪽

34o conferentia quinta Ia8.' ad quaesitum primo. In nullo casu unquam fas est loqui aut jurare cum restrictione pure mentali. ita hodie communil te Doctores. Lavmania, de la Croixcit. n. et 8 s. Matthaeucci lib. 2. c. Ι7. n. I O. Felix Potestas rom. I. part. a. c. a. n. 173Oo Henno tr. in decalog. dis'. 2. q. a. art. q. f. i.

Ratio hujus est : quia in nullo casu fas est

committere mendacium aut perjurium utpote intrinsece malum : at, qui utitur re. itrictione pure mentali mentitur, M si id confirmet juramento, P erat; nam aliud , mente concipit, Sc aliud longe verbis exoterius eX primit, ita quidem, ut audienti

neque eX verbis, neque etiam ex circumis

stantiis det intelligere conceptum suae mentis , quin etiam positive vult δί intendit, ut audiens decipiatur, Sc aliquid aliud in- telligat, quod loquens in mente non ha- bet : quod utique est loqui contra mentem, seu mentiri : ergo Ecc. Profecto si aliquando posset cohonestari talis locutio' cum restrictione pure mentali, facile emedio tolleretur Sc corrueret omnis fides, nedum humana ad locietatem Se commercium intor homines tantopere necessaria, verum etiam divina. Humana quidems quia ex hac suppositione nemo amplius posset secure confidere assertioni, promis, soni, aut testimonio humano quantumvis

iurato, eo ipsis, quod suppouatur homini: bus

164쪽

bus liberum dicere vel etiam jurare contra mentem, ideoque Verum pro falso, aut fausu in pro vero. Divina vero fides tolt retur eX eo capite et quia si hominibus sit permissa facultas utendi restrictione pure mentali non sine mendacio, id ipsum pati--ter permittendum esset Deo, itemque Prophetis ac Apostolis: quo semel admisso, quivis defacto dubitare posset , an non -fuerint locuti cum restrictione pure mentali contra mentem ad nos decipiendum Ecc.

jam ad idem quaesitum ado. Ne I 29. quidem cum restrictione non pure mentali fas est loqui aut jurare sine justa Se gravi, aut hei te rationabili causa : bene tamen 2. ubi huJusmodi gravis Ed justa causa suppetit. Haec resolutio quoad utrumque membrum hodie est receptissima inter D D. praeter de la Croix cit. n. 287. ac Henno l. cit. s. a. aliosque pro priori resolutione

allegatos, eandem tenet Sporer tr. 3. in δε- calog. c. I. secl. 3. n. Io . referens Valentiam a. a. dist. F. q. II. pu. a. in solui. ad a. Lemum de J. ct 3. lib. a. c. a. n. I. Sayrum in clavi Reg. lib. I 2. c. I p. n. 26. AZO-rium institui. mor. parr. ι. lib. II. c. q. q. F. reg. a. Navarrum, Bannes, Sc alios plures. 4Ratio prioris est: Quia, ut ait D. Thomas: a. a. q. Iost. a. 3. ad I. homo est animal -- .ciale, ideoque naturaliter debet unus homo alteri

165쪽

I42 'Conserentia quinta

atteri id, sine quo societas humana sier rari nouposset : non possent homines ad invicem convivere, nisi mi invicem crederent, tanquam sibi invicem veritatem manifestantibos: atqui Iubsummo, si passim liceret loqui cum restrictione non pure mentali, etiam nulla vel futili causa subsistente, jam non amplius tam facile crederent sibi invicem, sed potius dubitarent, an non alter lo- quatur cum restrictione non pure mentali rergo pussim Sc sine justa causa non licet uti restrictione etiam non pure mentali eo praesertim , qu bd etiam iste usus plerumque fiat eo animo, ut alter quodam' modo decipiatur, aut genuinam loquentis

mentem non assequatur.

13o. Caeterum causa sufficiens Sc sat gravis censetur tunc subesse, quando usus hujusmodi restrictionis non pure mentalis est necessarius ad salutem corporis, honorem, res familiares conservandas, vel ad quemlibet alium virtutis actum, ita, ut hic Mnunc Occultatio veritatis censeatur medium expediens ad ejusmodi finem aliquem ho- , nestum. Ita Babens uber tr. s. d δ. s. artiar. n. 37. Viva ubi 'pra ad propos asi. Sc

131. RRIio autem posterioris, quod scilicet subsistente justat ac gravi causa fas: sit loqui cum restrictione non purei mentali,

haec

166쪽

haec est et quia talis revera non mentitur, eo ipso quod vel ba conceptum mentis sui minus ex se, saltem ex circumstantiis exin primant, veluti constat in exemplo mox iupra n. rasi. allato, Sc amplius constabit

ex dicendis: cte licet audiens fortassis d Cipiatur,. dum ea in alio sensu intelligit, id tamen merum per accidens se habet: potestque loquens permittere hujusmodi d Ceptionem , eo quod ob justam causam

hic δί nunc non teneatur aliter se Sc suam mentem exprimere. Confirmatur ex eo

emcaciter, quod Christus sub in cum tali restrictione non pure mentali fuerit locutus, ut dum Lysan. 7. c. discipulis ascensum Ierosolymam suadentibus ut se palam faceret mundo, respondit: Non abcendam ad

diem festum , intelligendo scilicet publice,

cum tamen ascenderit quasi in occulto. Similiter interrogantibus de die judicii, respondit 4 De die autem illa vel hora nemo scit, neque Angeli in caelo, neque Filius hominis, subintelligendo scientia Aic O nunc communicabili qualem discipuli praetenderant quod enim scientia incommunicabili Christus velut sapientia Patris id sciverit, nulli Potest esse dubium: ergo Me. Ex quibus facile suadetur, qu bd urgente vel subsisten- te rationabili causa, uti jam dictum est, et-- iam fas sit jurare cum tali restrictione non Purς mentali. Nam

167쪽

144 Conferentia quintae

ι Nam tale juramentum habet omnes conis ditiones ad licite jurandum requisiuas; ha bet quippe veritatem, ut constat ex dictis:

habet etiam justitiam ; quia cuti supponi

debet non fit in alterius praejudicium, lasque de re mala, neque etiam ex malo fine, vel ad confirmandam alterius voluntatem in malitia: habet denique judicium, seu dis scretionem debitam, eo qu bis fiat ex rationabilibus motivis, in talibus circumstantiis, in quibus loqueris habet jus occultandi Sc quodammodo obnubilandi suam mentem : ergo ob hujusmodi gravem ae r tionabilem causani fas est ne dum loqui , verum etiam jurare cum amphibologia seu restrictione non pute mentali. Videatur de hoc Sporer cit. a n. I Q s. At vero, inquies fortassis: secundu tridicia n. 1aδ. cum restrictione pure mentali nunquam fas est loqui vel jurare, ebqubd hoc modo corrueret Omnis fides . tam humana, quam divina: atqui idem absurdum maximum sequitur . si admittamus aliquando fas esse loqui cum restriinctione non pure mentali; quia pariterquivis posset dubitare, an proximus, an Apo stolus aut Propheta vel Christus ipse nota fuerit hic Se nunc locutus cum restrictione. saltem non pure mentali: ergo neque haec in ullo casu est permittenda.

168쪽

6. Negando minorem Sc paritatem. l32. Contrarium enim constat in exemplis ex S. Evangelio proxime adductis; tum ex eo etiam, quia ubi locutio fit cum restrictione pure mentali, audiens nequit venire in notitiam mentis seu conceptus, quem loquens in mente habet: e contra quando sit cum restrictione non pure mentali, PO-test audiens saltem ex circumstantiis consignificantibus intelligere conceptum men-

tis, quem loquens intendit: si vero hunc ex inadvertentia, incuria, inscitia vel simplicitate non assequatur, debet hoc sibi, de non loquenti imputare, quippe qui ad illam deceptionem se merum habet permi Lsive. Adde insuper, quod nos non universaliter, sed sol im ob gravem causam admittamus, usum hujus restrictionis esse licitum: inepte pioin faceret, qui semper Ec universaliter cuivis vellet diffidere, aut

dubitare, an forte proximus non fuerit locutus cum restrictione non pure mentali. Ergo ex nostra domina non imminet peruculum fidei humanae vel divinae. Videantur Salmaticenses rem. q. tri 17. c. a. punct. 3. n. I 3 3. I34. vel Babenstuber ως. cit.

169쪽

conferentia quinta

Proponuntur, Sc breviter re-

solvuntur Casus practici de Ju

ramento ficto, ae de amphibologico. l

CASUS PRIMUS.

Itio Canonus ante actum electionis auctoriatate legitima totius Capituli demandarum fuit, ut juraret I. quod nolit eligere minus dignum ἰ nec z. talem , quem sciret ad eandem dignitatem inordinate, seu etiam ster media lia licita a stirarer quo non obstante Titius potum

suum dedit alicui, quem quidem Ecclesia minisscongruum, O hoc ipsὸ minus dignum, sibi tamen oe 'a familiae magis addictum, ct eo ipso magis proficuum existimaverat. Repre henbus desuper in camera charitatis ab alis quodam bono sius amico, eὸ quod contra fidem Deo atque Ecclesiis promissam egerit, resto ait. nullum mi scrupulum hac de causa venisse

in mentem ἰ tum quia nunquam habuit intentionem vere jurandi, sed potius illud juramentum per modum ceremonia politica deponendi; tum etiam Hebat idem quia hi sietem- poribus, in quibus quilibet qua 'a fiunt quarit, non qua 'Hu Christi, imprudenter facturus

170쪽

De Dram. fictoi ηec non de amphibol. I 47 Fufagio potius intenderer bono Capituli vel Ecclesia. Quaritur jam ad hanc flectem facti

I. an Titius commiserit periurium, recitando formulam juramenti fine animo jurandi, O pracise per modum ceremonia politica y a. an non eidem licuisset jurare cum quadam a phibologia, utputa cogitaηdo intra se, quod velit eligere digniorem, id est, utiliorem, non

quidem Capitulo aut Ecclesia , sed sibi, ac sua Iamilia 'N. ad primum quaesitum hujus Casus, I 33ἰΤitium jurando , sine animo jurandi non commisisse quidem perjurium stricte dictum, nihilominus Peccasse mortaliter contra virtutem obedientiae Capitulo vi juramenti debitae. Ratio prioris colligi potest ex dictis n. 12 I. quia pessurium proprie dictum tunc sol im incurritur, quando quis Deum invocat in testem falsitatis, seu, iit loquitur Doctor Angelicus a. a. q. 98. art. t. Perjurium proprie tale est mendacium juramento frmatum : atqui Titius noster non invocavit Deum in testem; quia su ponitur habuisse animum non jurandi, sed merum politice sese gerendi deponendo formulam juramenti: ergo Scc. Caeterum quod hoc non obstante moris 'taliter peccaverit contra obedientiam Capitulo debitam, facile suadetur ex eo, quia cum plurimum intersit Ecclesiae anima

rumque saluti, ut ad hujusmodi dignitates Κ α Escle.

SEARCH

MENU NAVIGATION