Theologia moralis decalogalis per modum conferentiarum casibus practicis illustratæ, et applicatæ, ad usum tum curatorum, tum præsertim pro animarum cura examinandorum ... Authore p. fr. Benjamin Elbel ... Pars prima 6. In secundum, tertium & quartum

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

omnem sustentationem contra suum Uo-

tum , Peccavit mortaliter. Idque ceritic credendum est de Titio, si is advertatur eia se homo laxae conscientiae vel nullius Omnino ; potest enim prudenter supponi , quod stante etiam tali dubio alimenta n gaverit velut incurius salutis. M parum foulicitus . sive dein graviter, sive etiam levia ter dunt3Xat Peccaret . prout diximus pariai. theol. decalog. confer. F. v I O. Dicendum insuper erit Titio ado, eum deinceps probabilius mortaliter Peccat rum, negando pauperi studioso ad cujus alimentationem supponitur vovendo

sese obligasse victum per plures dies V. D

octo aut decem Scc. quia vota realia, id est de re aliqua praestanda, quando non sunt specialiter alligata tempori, ita ut singulis diebus exspiret obligatio, solent coalescere in materiam gravem, fere sicut furta minuta : atqui . votum de danda eleemosyna reputatur tale: ergo cum subtractio victus per octo vel decem dies in morali homi- , . num existimatione cni fallor reputetur aliquid grave, Sc hoc votum a Titio non fuerit factum intuitu temporis aut diei. sed potius intuitu gratitudinis debitae Deod monstrandae dicendum, quod tandem co lescat in materiam gravem. Videatur Dianapart. F. tr. s. Resol. 12. Sporer cap. 2.sect. s. η. Io r. vel Κressi linger addit. a. ad tr. 6. dim

272쪽

De obligatione, ct interpretat votorum. 2

i CASUS SECUNDUS.

i UEmpronius cujusdam Monasterii Pratatus, i cum animadvertisset incendium invinat. . , ortum humanis visibus extinqui non amplius, , ad Caelituum opem recurrendum sapienter com clusit, pracipue verὲ ad praporeηs patrocinium S. Martyris Floriani, cui voto sese obstrinxit., quod si in tam prasienti periculo flammas jam in immensum quasi excrescentes arceret, riims πeps quotannis una cum roro sius Heuerabilii Conventu in vigilia Husdem Sancti vestet jejus nare more Ecclesia conflueto. Et ecces vols vix dum nuncupato flamma raro fledata fuit , miracula tam evidenti, ut quotquot prasientes fuerant, aon humanis viribus, sed soli Omn potentia Dei id adsicribendum existimarint. Uc tamen non obstante, unus alterve Mon chus conqueritur contra votum a Pr uis 'sis prorsus insciis emissum , nec factu eὸ adduci potest, ut in dicta rigilia jejunet. Quaritur ergo, an revera ri voti a Prasiuis nuncupati teneantur jejunare, ita ut secus facienso, reis carnos comedendo peccent coram Deo ρ . M. Dicti Monachi non tenentur ad je-2χλj junium vi voti ab ipsorum Praesule nuncui pati: α. possunt nihilominus contravenien- do graviter peccare contra obedientiami Praelato debitam. i 1

Ratio prioris est: quia obligatio jejunandi est obligatio personalis, Se hoe ipso ins nequit . .

273쪽

aso conferentia octava nequit aliunde oriri, nisi ex consensu Propriae voluntatis: ergo si dicti Monachi nunquam consenserunt in jejunium, ad hoc vivoti non erunt obligati. Hanc ob causam filii non tenentur ingredi Religionem, esto a starentibus olim fuerint ad hanc devoti, prout de S. Bonaventura, Samuele, M aliis nonnullis legitur. Secus dicendum foret, casu quo filius aut filia post pubertatem adeptam ratificasset hujusmodi votum rquia ex hac suppositione non jam aliena, sed propria voluntate obligarentur ad exeincutionem voti. Ratio autem posterioris

partis est: quia Praesul gratitudinis debitae causa ob tam insigne beneficium PraePO-tenti intercessione Sancti Martyris Floriani obtentum, potuit procul dubio suis Religiosis in quos ideri beneficium magnoin Pere redundavit praecipere, ut in honorem

dicti Sancti jejunarent, α quidem sub gravi

culpa quandoquidem materia praecepta, scilicet jejunium , communiter reputatur

quid grave M capax gravis obligationis: quamquam de facili non sit praesumendum de aliquo Praelato, quod subditos suos, ut-tote aliunde praeceptis Sc statutis particu aribus satis constrictos ad hujusmodi d votionem particularem voluerit obligare sub reatu poenae aeternae, nisi id specialiter

expresserit. ,

Sed quid cais si supponamus non so-

274쪽

De obligatione, ct inter'retat. votorum. 2 s t

, tum Praelatum , sed Sc integrum Conven- , tum consensisse in tale votum, tenebunturi ne Religiosi successbres hoc jejunium sem- li per observare ex voto il Negative, ob eandem rationem :223. ii quia scilicet successores nunquam consens serunt in tale votum. Atque hinc cum com- muri Doctorum Laymann lib. q. tr. o. c. 3. n. c. sapienter infert, qubd si Communitas ' ialicujus pagi votum ediderit v. g. de instis tuenda quotannis peregrinatione, posteris eorum non obligentur ex vi voti; benei tamen interdum ratione pacti, vel statuti, aut longae consuetudinis obligari valeant, modo approbatio expressa vel tacita saltem Episcopi accesserit: M sicut Episcopus talem constitutionem vel consuetudinemi suorum posset abrogare, ita Sc Praelatus re- , spectu suorum subditorum; quia cum par in parem non habeat potestatem c. innotuit lcis elect. plane cogimur fateri,i quod ant cessores quantum ad similia ex mero arbutrio dependentia non potuerint successorii hus suis ligare manus. Videantur de hoc ii Sanchez lib. q. morat. c. q. Castro. Palao tr. I s. punct. 1 F. n. 3. SPorer tr. 3.

. Dices adhuc. Quidsi autem Superiorissa aliqua Monialium praeter tria vota substan. tialia insuper emittat votum perpetuae clau-

surae, velitque sibi subjectas pariter adstrin4s gere

275쪽

i etsi conferentia octava gere ad idem votum seu ad Elausuram per Petuam, tenebunturne suae Superiorissae in hoc deferre' πιη. . od non, si Moniales supponantur se nunquam ad talem Elausuram obligasse, aut certe in tali monasterio clausura nunquam fuit introducta. Nihilominus et . pon/ set sub praecepto formalis obedientiae vel sub certa poena illas obligare ad observariis dam Elausuram, in quantum haec prudenter judicatur necessaria ad conservandam diseruplinam regularem ac domesticam. . Ratio prioris est: quia votum perpetuae clausurae est res valde ardua, M tale prae, ceptum, ut cujus obligatio perpetua intro duceretur, potius haberet se per modum legis. quim praecepti, prout in superiorν

vertimus i atqui Superiorissis Montalium non competit potestas legislativa spiritu lis, prout diximus loco ρνος cit. ergo MC. Ratio autem posterioris est : quia etiam Superiorisiis Montalium tribuenda est potestas praecipiendi ea, quae sunt necessaria ad conservandam disciplinam νegularem AEdomesticam: ergo si observantia clausuris prudenter judicetur necessaria in hunc Mnem , poterit subditas suas eo adstringere sub gravi' praecepto. Videatur Felix Ρ

276쪽

De obligatioηe, o laterpretat. ratorum. 2 s 3 At, inquies, Concilium Tridentinum videtur contrarium resolutioni proxime datae, dum 1 . a s. de Regular. o Mon. c. s. ait: Boni acu VLLI. constitutionem, qua incipis P

riculoso renovans Sancta Synodus omnibus 'i-βvis sub obtestatione divini Judicii, ct inte

minatione maledictionis aterna prampit, ut is omnibus Monasteriis sibi subjectis ordinaria: in aliis vero Apostolica Sedis auctoritate clausuram Montalium, ubi violata Iuerit diligenter restitui- procurent: ergo Moniales tenentur acinceptare clausiuram per eruam her Superiorissam

introducendam, saltem si hac βυρι tur jam semet suisse introducta in tali Monasterio.

ID. neg. conseq. Concilium enim Tri-ate. dentinum allegatum non praecipit Superiorissis Montalium utpote destitutis potestate legislativa, ut restituant clausuram, Vel

subditas ad hanc sub voto obligent; sed hoc munus committit duntaxat Episcopis velut Praelatis Ecclesiae jurisdictione Ecclesiastica praeditis. Hinc minime consulendum esset hujusmodi Superiorissae, ut

Propria auctoritate cogat Moniales luae'c rin creditas ad 4tum votum perPetuae clausurae. Videatur de hoc puncto noster R. P. Gaudentius Κerkove in satvt. gen c. s. I . l. n. ι . ubi eX cit. ωρ periculoso bene probat, hoc munus introducendi vel restaurandi clausuram in Monasteriis Montalium exemptarum competere earundem Praelatis e

277쪽

as 4 Conferentia octava

CASUS TERTIUS.

jus vir magnarum opum amore ac desita rao prolis qua multis annis in matrimonio caruerat promisit Deo extruero quoddam Sacellum, Misis que perpetuam in eodem suu- dare , casu quo Successore masculo a Caela be retur , fuitque vir bonus a Deo exauditus in tantum, ut successu temporis dubitarit, an non rursus deberet Deo quidquam ρromittere, ne prolibus nimium graparetur. Denique Sacello nondum penitus extructo obiit diem siuum relictis circiter ao millibus: post obitum baredes quorum septenarius erat numerus referat σ- testamento reperiunt prater obligationem ρω- narie complendi Sacellum , Beneficiarumques dandi, actuc alia direma legata pia eidem inserta, e quorum executione legitima ipsorum notabiliter pateretur: suscitantur proin ex Comsessario, an I. oe quantum, item a. quo ordine teneantur exequi votum aluque pia legata iurestamento reperta ' Quid ad bac Congessarius 'ad primum quaesitum Haeredes Calitenentur quidem exequi votum Sc pia i

gata a Parente relicta, non tamen ultra

quam possunt absque praejudicio legitimae. Ita communissime Doctores Lo petZ, Cova ruvias, SancheZ lib. 6. de matri di . 36. C

σύ a. R soluti s. Ubi breviter pro intellectu

278쪽

De obligatione, O interpretati votorum. 2ssiectu hujus resolutionis notandum, legitimam partem descendentium esia trientem,

i . id est, tertiam partem haereditatis, ubi noni sunt Plutes, quam quatuor liberi r ubi ve-j rb sunt plures, tunc erit siemis, id est, mei dia pars haereditatis. . Ratio hujus resolutionis patet tum exca'. ex parte. de censibus. Ec cap. Ad hoc. de solutionibus, ubi lilius cogitur ad solvenda vota Parentum ἱ tum etiam ex L 32. Cod. de inom. testam. ubi de. Claratur, omnia gravamina bonis . testatore apposita in praejudicium legitimae, sive fani per vota, sive per legata pia, nullius esse roboris. Ex quo fit, ut haeredes Cati

utpote plures quam quatuor teneantur quidem solvere debita, votumque Malia pia legata a Parente relicta, expendendo in haec medietatem haereditatis relictae, non tamen ultra, objura proxime allegata. Dices fortasiis. Caius in vivis existens

potuisset procul dubio in eleemosynas MPias causas de sua possessione disti ibuere etiam cum gravamine M praejudicio legitimae filiis debitor: ergo etiam potuit haer des suos gravare, ut post mortem sol verent vota aliaque pia legata cum praejudicio legitimae ipsis debitae. neg. conseq. Sc paritatem. Quam a 27. diu enim Caius, in vivis exstitit, fuit actualis Dominus ac possessor bonorum suorum, sonsequenter potuit abusive de suis bonis

i dispos

279쪽

conferentia octava disponere cum aliquali praejudicio suorum successorum t at vero post mortem cessat ejusdem dominium , simulque jura voluerunt, ut haeredes non grRVarentur quan

tum ad legitimam, immo quidquid in hujus praejudicium dispositum fuisset, ca su-

runt teste Castropalao proxime allegato n. s. ergo non tenentur ultra medietatem

haereditatis sibi relictae expendere in pia legata Sc vota a28. jam ad alterumquaesitum hujus casus. Debita a C o relicta solvi debent ab haeredibus ordine, qui sequitur. Imb. Ante omnia solvendae sunt expensae funeris: dein

inde merces servitiorum: tum aeS alienum,

deinde legitima & postea primum vota ac pia legata&c. Et ratio hujus est I. quia vota sicut M legata solvi debent ex bonis defuncti . atqui bona cujuscunque censentur illa, quae supersunt deducto aere ali no l. Mulier. juncta Glo a. Herb. alieno f. de jure dotium. a. Solutio votorum praeferti debet omnibus legatis utut piis, quia obligatio votorum jam prius fuerat contracta. 3. Quando soluto aere alieno haereditas non tussicit omnibus votis solvendis, tunc non est solis vendum unum, δύ alterum prorsus omi tendum , sed per se loquendo singulis v tis debet satisfieri pro rata; cum enim omin, via aequaliter obligent ex virtute Religio-

280쪽

De obligatione, ct interpretat. νοtorum. 2 s

nis, non est, cur unum deberet alteri praeferri. Judico tamen in nostro casu parti culari, quod si haereditas relicta non sufficeret pro exirhendo Sacello, simul Ac fundando Beneficiato, deberet saltem Sacellum extrui, dissimulata fundatione Benestinciati ; secus enim intentioni testatoris nutilatenus satisfieret. Videantur de hoc Sanis Chra lib. q. c. I s. n. 3 2. Laymam ubi supra c.

3. v. I 3. Vel Sporer tr. 3. in decalog. c. 3. n. 33.

Sed quid, inquies, si fiscus saecularis ob

aliquod crimen, v. g. perdueli onis a Titio perpetratum diripuisset bona ipsius, imnereturne etiam fiscus ad persolvenda vota Se alia debita a Caio relicta l . Cum P. Gobat tr. i I u. 7. S SPO ait Ter cit. n. 337. amrmative. Ratio est: quia fiscus; licet non sit proprie haeres Reorum laesae Majestatis, habetur tamen loco haeredis, ita, lut teneatur ad omnia debita Rei , Ut habetur decisum L. Non possint. si dejure fissi. immo etiam tenetur ad praestanda omnia legata l. dicitur. eod.juncta Glossa.

Corollaria ex diois inserenda.

Olliges ex hactenus dictis prim b, om 23o

nes transgressiones votorum qua talium esse ejusdem speciei. Ratio est: quia Omnes opponuntur eidem virtuti Religionis secundum eundem actum, promissio.

SEARCH

MENU NAVIGATION