Theologia moralis decalogalis per modum conferentiarum casibus practicis illustratæ, et applicatæ, ad usum tum curatorum, tum præsertim pro animarum cura examinandorum ... Authore p. fr. Benjamin Elbel ... Pars prima 6. In secundum, tertium & quartum

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Dices contra hanc resolutionem.' ita

, mei si Praelatus subdito Religiolo ; Rater milio suo impuberi; aut Tutor clienti dederint licentiam aliquid vovendi , possinit nihilo minus postea irritare hujusmodi vota ; e go similiter potest Conjux irritare votum. alterius, esto prius licentiam vovendi dede , rit, aut omnino mutuo consensu voverit. 13. in primi S illud antecedens non esse universaliter verum: enimvero si Pater fi lio dedit licentiam vovendi aliquid reale vag de bonis profectitiis vel adventitiis ct non amplitis erit ei liberum illud votum thri tare, eo quod quantum ad hoc potuerit suo juri renuntiare. Deinde permisso anteceden- . . te negari potest ac debet conseq. M paritas rSuperior enim non potest quantum ad hanc potestatem irritandi renuntiare jumsito quemadmodum renuntiare nequit officis. Superioris, nec censeri potest voluisse huiu. officio vel potestati renuntiare ex eo, quod . vovendi licentiam dederit: econtra Conjux utpote probabilius potestate. indirectatam, tum praeditus in ordine ad irritanda vota af terius, Potuit renuntiare juri, quod habuit ad actualem usum corporis, Sc dando licentiam, vovendi alteri parti, praesumitur voluisse huic juri renuntiiste: ergo desneeps non am- Plius potest irritare hujusmodi votum. Scio

sio ux dato etiam consensu in votum ca-

312쪽

m retorum deobligatione, M. et e nitatis possit illud irritare, modo se express. non obligaerit ad non irritandum illud; ve- 'rum hoc intelligendum existimo de casu , quo Conjux dedit licentiam mere permissive se habendo,non item de casu.quo alterius . VOtum omnino approbavit consensu posi- tivo. Et ita expresse tenent Lemus lib. a. 4O. n. st F. SanciaeZ lib. 2. de mair. disp. o. n. II. Sporer tr. 3. in decalog. c. 3. u. 3a.La mann M. q. n. 4. c.'. n. I s. referens pro e dem opinione S. Thomam, Navarr. Coninck. M alios plures. '

. Corollaria ex dictis inferenda. -

olliges ex hactenus dictis primh,aucto et .. ritate Superiorum irritari posse non so- lum vota a lubditisjamjam edita, verum imsu per deinceps edenda. Ita Sanchez lib. q. c. 24. n. 49. Suarea lib. 3. de Pot. c. 3. n. I s. Ratio est: quia facilius est impedire valorem actus primum Ponendi, quam actum jam. jam valide positum tollere vel annullaret ergo si Praelati ac Parentes possint resci dere vota jam facta, longe magis possunt impedire vota primum facienda, subtrahendo in antecessum consensum, sub cujus co ditione duntaxat,ae non aliter emitti valent ridque non immeritb Doctores extendunt ad vota mere interna, seu intra mentis lain lebras concipienda; nihil enim obstat, qubminus Praelatus ad subditum suum dicatr

313쪽

conferentia nona non consensio in votum quantumvis inter ne concipiendum a te: atqui negato hujusmodi consensu votum nullum est: ergo ME. VideaturCastropalaorio. a. yu. s. S. I. u. I. vel Michel rem. a pari. Σ. ρu. 9. siet. . u. I 6.

26 I. Colliges ado, Summo Pontinci competere quidem facultatem irritandi omnia voista Religiosorum, Sc Monialium . non tamen 2. omnium saecularium, ne quidem Clerico, rum, ni si indirecte in quantum sciscet ex cutio talis materiae cederet in praejudicium potestatis Ecclesiasticae. Ratio prioris est : quia Propter omnimodam sui ectionem

Religiosi ad situm Praelatum nullus potest aliquid vovere nisi de consensu Praelati, ita, , ut in omni voto Rel giosi vel Religiosae imtelligatur/tacite imbibita haec conditio: si,

o quamdiu Pralatus non contradixerit: a

qui Summus Pontifex est supremus Praelatus omnium Religio lorum Se Monialium rergo potest irritare horum vota. Ratio antem posterioris est: quia neque saeculares laici, neque etiam Clerici speciali voto uti Religiosi tuo Superiori aut potestate jurisdictionis Iubjiciuntur Summo. Pontifici, nisi in quoiatum hoc necessum est ad debite gubernandam Ecclesiam: atqui ad hujus gubernationem minime neces.. sum est, ut possit irritare omnia vota thd lium, etiam illa, quae minime praejudicant gubernio Ecclesiae, Quin Potius Promoventaminarum talutem MDei gloriam ergo Scc.

314쪽

Castropalao dit'. t. pu. a. v. a. θ 3. Felix Potestas ubi stupran. I976. oe I'77. Colliges 3 lib. neque a Praelato quocun-asI. que demum irritari posse vota Novitiorum, nisi in quantum haec praejudicant disciplianae regulari. Ita ex Oommuni DD. Bahenia stuber tr.. 1, ἀβρ. 3. a. q. u. 33. SancheZ lib. n. 28. Navarius Malii. Ratio est.

quia Novitii, utpote nondum professi vel obedientiae voto obstricti. non subduntur jurisdictioni suorum praelatorum , nisi in quantum hoc exigit disciplina monastica tergo ubi votum a Novitio factum bule nullatenus praejudicat, nequit Praelatus illud irritare , bene tamen quantum disci plinae regulari praejudicaret: etsi in tali ca. tu potius su spen sio , quam irritatio voti

dici debeat ; quia Novitius Religionem

egressus illico teneretur ad observantiam voti, prout bene notavit Laymann lib. 4. . r. q. c. r. n. 2. Quod autem de votis N

vitiorum mox dictum, idipsum propor- : δ ationaliter dicendum est de votis famulo,rum, quae a dominis non, nisi indirecte irritari, vel potius suspendi possunt in quan- tum , α quamdiu praejudicant ipsorum

dominio. . t γ

Colliges tb, vota ab impubere edita Po ass. testate patria irritari posse etiam post pu- bertatem jamjam adeptam, nisi votum po

315쪽

conferentia Mnasea ab impubere fuerit ratificatum in odb

r. Ratio hujus resolutionis est: quia vota impuberum in suo esse seu fieri de conservari dependent a consensu Parentis vel Superioris: ergo ubi is deficit vel cemat, etiam cor ruit obligatio voti. Ex quo Henno dis . . indecalog. q. s. arx. y, 9. I. concL2.Mμιγh ne infert, Parenti semper manere liberum, irritare vota filii in impubertate facta. quamdiu is manet sub patria potestate, licet foret sexagenarius aut septuagenarius; etiqubd aetas quantumvis decrepita filii non eximat filium senem a patria potestate dominativa r e contra tamen Tutorem vel Curatorem, qui in locum Parentis su medero solent, posse duntaxat vota a cliente impubere facta irritare, quamdiu is nondum e cessit annum et s. non item postea, eb qu bd Post hanc aetatem spiret potestas Curato ris in minorennem. Videatur Filllucius tr. 26. n. 233. Laymann toc. u. c. 7. . ι ι. Miebel ubi Ana pu. 2. μα r. n. a . -

α64. Colliges insuper sto, hujusmodi vota impuberum . non ratificata, post puberta tem, uti semper supponi debet) a Parente' vel Tutore irritari possie, tametsi fuissent re lata ad statum pubertatis, id est, primum post pubertatem obtentam executioni mam

statio manet eadem, quae proxime fuit data: quia scilicet vota impuberum mon

316쪽

m votorum deobligatione, M. 293 valent, nisi sub conditione consensus. seu

. dependenter a consensu a Patre vel Τutore praestando: ergolioe deficiente cessant obligare, esto executio eorum fuerit relata ad tempus Pubertatis. . . Hac ratione Omnes

admittunt, votum Religionis ingrediendae ab impubere emissum posse irritari LParente, esto hoc votum non Possit eo- . ,

cutioni mandari nisi post pubertatem, cum nullus Religionem ingredi valeat ante an- num I s. aut certe professio ante annum I stum completum facta sit nulla, prout ba inhetConciliumDident ii as. ΔRegular.c. I s. ι Colliges 6tb, vota ante subjectionem ,26s. puta a Religioso ante ingressum Religionis , muliere ante initum matrimonium emi sa&c. tempore subjectionis postea a Pra 'lato vel Marito irritari quidem posse, at probabilius non, nisi indirecte tantum,qua- 'tenus scilicet executio talium votorum prae judicaret potestati dominativae,quamΡrael tus habet ad gubernandos sibi subjectos, MMaritus in ordine ad gubernandam suam fa- .

miliam. . t

Ratio hujus resolutionis est: quia quemadmodum Religiosus ante ingressum Re- . x ligionis non agnovit Praelatum tanquamS periorem suum; ita etiam foemina ante con tractiim matrimonium neutiquam erat is jecta maritor ergo vota tunc temporis facta

317쪽

- . .

conserentia nona ditio in voto emisso non fuit involuta, ibi cessat potestas directa irritandi votum: ergo. taeterum quod attinet vota a Religioso velut saeculari adhuc emissa, non indigent idi ritatione a Praelato fac nda, sed ipso jure communi declarantur in votum perpetuae Religionis commutata per cap. Scriptura. de . . Poro O ist. Redem . Videatur Sayrus in

c. 17. q. r7. Castropalao dist. a. p . 3. f. s. n. a. Michel ubisivra n. ar. ass. ' Colliges 7timo, votum a Praelato, Patre, i vel Tutore Me. semel directe irritatum, non' amplius reviviscere, tametsi subditus postea egrediatur potestatemPatris vel Tutoris M. de fiat sui juris. Ita Frillucius tr. 36. n. 22 . SancheZ lib. o. inor. c. 26. n. 4. Valentia a. a. q. 6. dio. o. pu 6. q. 4. Ratio est: quia vi directae irritationis obligatio voti non tantum suspenditur, sed penitus extinquitur: atqui obligatio semel extincta nunquam amplius reviviscit auum. l. cum ex causa. C de remigyigvori ergo Scc. Nec refert, quod forsan ex post facto Parentem vel Superiorem Pe niteat irritationis; quia poenitentia non rem ducit actum ad esse, casu quo is semel extim

αε . Colliges 8tavb. E contrario vota Indi recth duntaxat irritata posse reviviscere M de novo obligare, quando vovens desinit esse sub potestate illius, qui in directe irrit vir, seu, quando executio voti non amplius

δ innitidiae so is

318쪽

praejudicat juri irritantis. Ratio est: quia per irritationem indirectam obligatio voti non fuit penitus extincta, sed potius suspgnia ob praejudicium quod alter inde debuisset pati rergo cessante praejudicio cessat irritatio. Hinc si ponamus, Uxoratam ante matrimonium vovisse quotidie unum alterumve Sacrum audire, Se posteaMaritum tale votum utpote sibi quomodocunque demum praejudiaciosum irritasse, mortuo marito tenebitur talis persona stare suo voto: idem dicendum foret, si vovisset quotidie dare eleemosynam, vel aliud opus marito praejudiciosumaec. Sanchra lib. q. inde M. c. ad. n. I. Ba henstuber tr. s. dist. 3. art. .. n. 1

De dispensatione Votorum

& juramentorum.

268. Dispensatio voti est relaxatio totalis vinculi facta ab habente jurisdictionem spiritualem in

26s. Summus Pontifex potest dispensare in ρομ busvis votis quorumcunque fidelium.' aro. Solvitur quaedam instantia contra hane resolutionem secta. 1sa r. 'Spiscopus cum suis subditis, itemque Praelati Regulares exempti cum sibi subjectis jure ordi-T 'nano

319쪽

-od fierentia decisa

nario dispensare valent in omnibus votis, em, ceptis duntaxat quinque votis Summo Pontifici 'η reservatis. s7 2.i P lati tamen non eYempti hoc non possint, nisi de consensu Superiorum majorum, Vel per consuetudinem legitimam &c. . 'a 73. Recensentur breviter votaSumnoPontia:

a 4. Confessarii privilegiati sint i liter posituit cum quibusvis fidelibus dispensare in omnibus illis voti , in quibus Epistopi jure ordinario dispen '

sare possimi cuni suis dioecesanis &c. '. - a s.. Ad dispensationem tamen validam & licitam . Tequiritur causa rationabilis. . . .

spensandi in votis. a 7 . Quaenam item Consessario privilegiato sine: observanda in dispensatione votorum. x s. Qui potest dispensare in votis aliorum, probabilius etiam potest directe dispensare secum

Iplo In Votis propriis. a 79. Re luitur Casus L cuiusdam sponta, inte ' rogantis, an stante voto. castitatis possit tuta conscientia nubere. .

a g o. Α quonam talis persona dispensari possit in voto, si supponatur jamjam contraxisse matri

monium.

as i . Quid si Conjuges post contractum matrimonium primum voveant castitatem, &Φb periculum incontinentiae rursiis desiderent dispen tionem in hoc voto.. a Ia. Resolvitur Casus II. cujusdam Parentis, desiderantis dispensari in voto procurandi para mhnta ecclesiastica siro filio Religioso primitias ςelebraturo incerto quodam Monasterio prae

320쪽

εις et

ne distensaetisne votorum Ojmrament. 1 7

Hujusmodi vota possunt qti idem, tamen de facili non sunt tollenda per dispensationem, sed . potius per commutationem. I . Unde in tali casu quam cautissime debet procedere Consessarius privilegiatus. ars. Resolvitur Casiis III. de quodam Juvene volente a Confessario dispensari in voto castitatis , tempore gravis infirmitatis sub conditione re cuperandae sanitatis emista. as6 Quid, si talis juvenis petat dispensationem - posteaquauriam integre reconvaluit. ' Et quid, si votum fuisset poenale larg.'Vota dubia non sim treservata Summo Pola - 'i tifici ; de hoc ipse dispensabilia a Consessarii - privilegiatis ι . . ' , ' . . a 39. Qui pariter possunt dispensare in voto im- perfecto Religionis 3 . ., aso. Item in votis peregrinationum non exi. Votione, sed ex alio motivo factis: 'ας I. Nec non in voto imperfecto castitatis. as a. Dispensatio a Privilegiato absque justa causa concesta est nulla: idipsum tenendum, quand motivum dispensandi ab oratore allegatur v non subpstit. ας Et quid, si in tali casu tam dispensans, quam , dΗpensatus bona fide processerint. . ast . Ad valorem vel executionem dispensationis per se loquendo non requiritur certa forma, sed sufficit, quod dispensans suam mentem serio de-

, claret dispensato. .' .,

SEARCH

MENU NAVIGATION