Opuscula

발행: 1827년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

2s DE CANTICO IN ROMANORUM Sed frum. m. quid eum CH. e ne si vivo,

eo exornatum dabo, deo depexum, ut, dum vivat, meminerit semper mei:

Qui sio me pro deridiculo ac delectamento putat. Non ita me vi ament, auderet facere haec viduae mulieri,

Quae in me fecit.

Hic in medio versu scena finitur, quemadmodum in eiu dem versus medio scena, quae sequitur, incipit. Parum spatii enedemo ad res intus transigendas relictum esse fateor. At paullo plus ei concedemus. Nunc enim ad modum nihil habet, qui postquam illud quid eum inis rogavit, tamen antequam introiret, audire debuerit, quid si responderet Chremes. Cur vero istud quid eum interrogat De Surone ille hic sollicitus sit, ubi Ionge alia ei curae cordique sunt Tu vero tribue haec verba Chremeli, qui ipse se, quid Sur facturus sit, interroga ItaΜenedemus abierit, postquam Cluentes dixerat, accirem, uxorem ut arce in paret satisque temporis habebit, quo rem omnem Clitiphon paucis exponat praesertim quum Chremes quinque reliquos versus meditabundus s eum loquatur. Iam quaero, ubi hic tibicinis canini Iocussit Utrumne statim ut enedemus abiit At quis hoc ferat, Chremetem iram indignationemque suam differre, donec tibicen spectatores, nihil hic minus quam tibiae cantum desiderantes, dicamne delectaverit, an enecuerit pAn vero in media Chremetis oratione Multo mehercule minus. An denique finita ea At in medio versu Quin ob id ipsum in medio versu nis et initium duarum scena rum conveniunt, ut interpellari a Clitiphone Chremetis Sermonem appareat. Facessat ergo hinc tibicen, cui si erat in media aliqua scena tibiis canendum, accommodatior locus monstrari poterat III. I. post v 98. Cum tibicine

ex isto quidem Terentii loco simul, opinor, illum quoque abire iussimus, qui ibi ad tibiam saltasse dicebatur. Sed omnino unde illud, ad cantum tibicinis saltatum fuisse a quoquam, et quidem a primario histrione De hac salta-

302쪽

FABvLIS CENICIS DISSERTATIO. satione, inquit, accipienda sunt verba parum intellecta,

quae in didascaliis sabularum Terentianarum reperiuntur: egi Ambinius. Nescio quo argumento hoc dicat, mirorque lacere ei interpretationem, quae ab omni verisia militudine abhorreat, displicere illam, quae fieri vix Potest quin vera sit. Nam ut tantisper concedamus, in usu 1hisse aliquam inter actus mimicam saltationem, quis credat eam dignam esse habitam, quae in didascaliis commemoraretur, quum ne ad ipsam quidem fabulam pertineret; illud autem non fuisse adnotatum, qui histriones primas paries egissent Et cur duo fere memorantur, qui egerint ut in Andria, in Eunucho, in Heautontimorumeno, in Phormione egerunt L. Ambisius umi et L. Atinus Praenestinus. In Adelphis egere L. Atilius Praemestnnus, Minutius Prothymus. agis etiam rem declarat Hecyra. Ad eius primum prologum v. I. ita scribit Donatus virtute tactorum L. Ambivii et L. Turpionis est scommendata. Ex titulo, in quo est, egit L. A mitis Turpio placuit coniicias scribendum esse, virtute aci rum, et L. A ivit Turpionis, nisi nomen actoris se cundarum partium excidit. Idem ad initium secundi prologi: nam totiens expulsabasula quomodo honeste,

Cari potuit inis scenium, nisi primo ipsa impudentici pro Mucia proferretur deinde actor peritissimus ipse

Amoivius probare et poetam et comoeuiam, cuius auctoritas eluce ex verbis 8 Sed quid Donat auctore utor, quum ipse in eo prologo Ambivius v. 3I de se testimonium edat pPrimo actu placeo quum interea rumor em natum iri gladiatores populus convolcit, Tumultuantur, clamant, pugnant de loco: ο intero meum non potui tutari locum.

Haec opinor, nihil dubitationis relinquunt, quid sit illud, egit Ambivius. Sed progrediamur. De eadem ista inimica saliatione, quae inter actus exhibita fuerit, haec quoque didascaliarum verba, modo feci Haccus, intelligenda

303쪽

291 DE CANTICO IN ROMANORUM putat Boeti erus, et ita quidem, ut Flaccum pythaulen fuisse existimet. Huic quoque opinioni auctorem adhibet Donatum, cuius e libello de tragoedia et comoedia haec

verba proseri diverbia histriones pronunciabant: --ticinem temperabantur modis non a poeta, sed a perito artis musicae faciis. Quae sit huius argumenti vis, non perspicio nisi si ita ratiocineris, quoniam inter actus tibicen cecinerit, hos modo fecisse Flaccum. At non ante sic liceret concludere, quam ubi haec tria demonstrata essent, primo, tibicinem non aliter in comoedia, nisi inter actus, auditum esse deinde hunc tibicinis cantum vocatum esse canticum denique modos facere esse eanere tibia Haec omnia secus esse, infra apparebit.

Nunc illud quaeram, quo iure Flaccus pythaules habe tur. Non infitior, perii tibicinis mentionem fieri in diadascaliis potuisse. Tamen multo veri similius videtur, non tibicinem, sed, quem Donatus dicit artis resicae peritum, qui modos tibicini praescripserit, intelligendum esse. Et et sic hoc interpretati sunt etiam Salmasius ad Scripu. Hi Aug. P. z0. et u Bos in meditationibus de poesi et wetura vol. III p. 180. aliique. Ac nisi haec vera inter-Pretasio esset, prorsus inepte Donatus poetae mentionem iniecisset, modos non a poeta, sed a perito artis musicae factos dicens Pergit vero ille sic neque enim omnia iisdem modis in uno cantic agebantur, sed saeve mutatis ut signi ari, qui tres numeros in comoediis ponunt, qui tres contium mutatos modos cantici illius. Qui huiuscemodi modos faciebant, nomen in principio fabulae et scriptoris et aetoris superponebant. Huius

modi ade carmina ad tibia, bari, ut his auditis multi eae populo ante discerent, quam fabulam esuri

semici essent, quam omnis spectatoribus ipsis antec dens titulus pronunciaretur Haec non usquequaque

Tractarunt hune Ioeum G. A. B. Wolaeus in libello daactibus et scenis P. 19. et A. G. Langius in Vindiciis tragoediae Romanae p. 44. qui vidit scribendum esse interpunctione mutatas illius, qui huiuscemodi modo faciebat, Omera est.

304쪽

FABULIS SCENICIS DISSERTATIO. 295 aut plana aut mendo vacua sunt. Quod dicit, tres numeros, qui mutatos modo cantici contineant, in comoediis poni solitos esse, vix aliter potest intelligi, quam ut iis cantici versibus, in quibus mutabantur modi, adscriptos Ρutemus numeros I. II. III. Simile quiddam commemorat in praelatione ad Eunuchum his verbis saepe tamen mutatis per scenum modis eantica mutarit quod signi attitulus scenae habens subiectas personis litteras M. M. C. Itaque ei scenae, in qua canticum esset mutatis, dis litterae .m C. quae mutari modos cantici indicarent, Praemittebantur, quod etiam Salmasio placet ad Scripti. H. A. p. 495 ipsi autem cantico, si recte conii .eio suis Iocis addebantur numeri I. H. LII. ut, ubi fieret ista mutatio, intelligeretur. Quod inde dicit, qui huiuscemodi modo fecerint, nomen in principi fabulae et scriptoris et actoris superΡοsuisse, nemo non sentiet, seriapiorem non satis apte de poeta intelligi posse. Hoc enim ad fabulam totam, non ad modos pertinebat neque qui modo faciebat, curare opus habebat, cuius poetae ea fabula esset, sed illud erat indicandum, quis modo secisset, et quis actor canticum, cui facti erant modi, saltaret. Quare scriptor dici videtur ille artis musicaei ritus, qui modos fecerit nec, si recte sentio, aliud quidquam continetur Donati verbis, quam in principio fabulae adscriptum fuisse id ipsum, quod in titulis ordine inve so legimus egerunt L. Amhivius Turpio, L. Atilius Praenestinus modos fecit Flaccus. Neque repugnant reliqui loci, in quibus Flacci mentionem facit Donatus: Sin raelatione ad Eunuchum item moduliante Flacco Claudio tibiis dextra et sinistra, o ioculinia, multa permista gratistate. Et in praefatione ad Hecyram: md Iatus est eam Flaccus Claudius tibiis paribus. Et in praefatione ad Phormionem modos facient Haeco Claudii f. tibiis Serranis. Nam modosfeci et modulatus est significat itiελοποίησεν, ut recte iudicavit Salmasius ad Scripti. H. A. P. Tu. Cicero de r. III. 26. 102. neque id actores

prius viderunt, quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque summitιi-

305쪽

2M DE CANTICO IN ROMANORUM

tur aliquid, deinde augetur, extenuatur, issatur, seriatur, distinguitur. Sed redeo ad Donati locum, de quo disputabam. Ae reliqua verba ut nunc leguntur, tam sunt inepta, ut dubitari non ossit, quin corrupta sint. Nam quis credat ante ipsum sabulae initium unquam casemen aliquod ex ea fabula ad tibiam cantatum esse Potius hoc equidem Donatum dicere arbitror, usitatum fuisse, ut ante quam histriones in scenam Prodirent, immo ante quam fabulae titulus pronunciaretur, tibicen tibi modos caneret eos, qui deinde canticis essent adhibendi Quare sic scribendum puto huiusmodi adeo carmina assis tibiis bant, ut his auditis multi eae populo ante discerent, quam fabulam acturi scenici essent, quam omnino SP ctatoribus ipsis antecedens titulus pronunciaretur. De ista tituli pronunciatione, in qua nunc fabulae, nunclo tae nomen primum locum tenebat, idem Donatus in Praefatione ad Andriam pronunciataque es Andria Terenti, ob incognitum adhuc nomen poetae, e minoris apud populum auctoritatis ac meriti. Et in praefatione ad Eunuchum haec edita tertium est, et pronunciata T renti Eunuchus, quippe iam adulta commendatione poetae, ac meritis ingenii notioribus populo. Et intra fatione ad Adelphos hanc dicunt eae Terentianis secundo Ioco actam, etiam tum rudi nomine poetae itaque sic pronunciatam, Adelphos ementi, non erenti deIphoe, quod adhuc mugis e fabulae nomine poeta, qu- de poetae nomine fabula commendabatur. Apertum iam esse arbitror, nec Flaccum pythaulen fuisse, et tibicinem cecinisse, ante quam ullus in scena actor apΡaruisse Nunc videamus, quid canticum siti Diomedes libro III p. 48s membra comoediarum trias sunt: meisium canticum, horus. Et statim dissimbia sunt partes comoediarum, in quibus diversorum pedisonae emantur. Tum paullo post in canticis autem una tantum debet esse persona, ut, si duue fuerint, ita debent esse, ut eae occulto una audiat, nec coli

quatur, sed secum, si opus verit, verba faciat. Et deinde Latinae vero comoediae chorum non habent,

306쪽

FABULIS SCENICIS DISSERTATIO. MIs, duobus tantum membris constant, merbis et e-tico. Et p. 488. Latine fabulae appellantur, sive finibulae. In Latinis enim fabulis rura sunt cantica, quae

canuntur. Vel haec satis docent, cantica, quae fere idem erant, quod apud Graecos ἀπο σκηνῆς Vocabatur, Partes ipsarum fuisse fabularum, non saltationem ad tibiam, quae inter actus spectatorum oblectandorum caussa exhiberetur. Confirmant hoc etiam haec Donati, in praefatione ad A driam diverbiis e canticis Iepide distincta est ad Eunuchum diverbia multa saepe pronunciata, et cantica saepe mutatis modis exhibita sunt ad Hecyram can ticia et diverbia summo in hac stivore suscepta sunt ad Phormionem totaque diverbiis facetissimis et gestum desiderantibus scenicum, Et suavissimis ornata canticis fuit. Haec omnia apertum est sic dici, ut paries fabul rum, et quidem quae non solo gestu, sed etiam oratione et cantu constiterint, intelligi debeant. Addam his Quintilianum XI. 3. 16T. pleniore tamen haec canali fluunt, Dos, Albani tumuἰ atque luci nam cantici quiddam habent, sensimque resupina sunt: Saae atque solitudines voci respondent. Hoc quoque loco iam usus est dumos in meditationibus de poesi et pictura vol. III. p. III. Alios duos Quintiliani locos, I S. 2 et 10, 23. quorum alterum idem dumos commemor vit, Praetereo, quod in his incertum est, an de scenicis canticis sermo sit. Rectius huc trahi posset canticum a Iacrobi Sat. II. T. commemoratum, cuius clausula fuit, τον μεγαν ' ααεμνονα , quod tamen, etsi ex tragoedia sumptum, non in tragoedia ab Hyla, histrione mimico, agebatur. Sed apertius Cicero ad div. IX. 22. itaque non modo in comoediis res ipsa narratur ut ille inimium go, modo joris nosti canticum, meministi Roscium ita me destitui nudum Suetonius er c. 39. ι salus, Atellanarum histrio, in cantic quodam ωγμαινε, πάτεο υγίαινε, ῆτεο, ita demo traυerat, ut

bibentem, natantemque faceret, eritum C. Claudii Agrippinaeque si scans; et in novissima clausula, orcus vobis ducit pedes, senatum gestu notaret.

307쪽

NA DE CANTICO I ROMANO Buri 10 Idem Galb. c. 13. siquidem Atellanis novissimum cani cum exorsis, venit i simus a villa, cuncti simul graectatores consentiente voce reliquam partem retia rum ac saepiva verm repetito, egerunt. Hoc quiadem in loco canticum est chori seu catervae. Nam quum a cantu ductum sit hoc nomen, e se non indicat, utrum unius an plurium cantus intelligatur. Itaque Vitruvius, cuius locum supra attuli, e choro canticum dixit, carmen choro cantatum significans. Sic etiam haedrus fab.

Tunc chorus ignotum more docto canticum Insonuit, cuius haec Di sontentia: Lactare in lamis Roma, salvo Principe. Sic etiam . 31. Inde cantores de caterva apud Ciceronem pro P. Sextio c. 55. qui Graecis χορευταί. Sed quum in tragoediis et comoediis apud Romanos unu in tum caneret, isque solus secum aliquid, non cum aliis, loquens, factum est, ut amicum saepissime de μον 'Mqdiceretur, quo vocabulo usus est Donatus, canticum Signia ficans, ad Terentii Hec. . , IS. Operae pretium saceret, qui cantica in Terentii Plautique fabulis a diverbiis distingueret, quod in Plauto plerumque lacilius est, quam in Terentio. Satis demonstrasse mihi videor, cantica et partes ipsarum fuisse sabularum, neque oratione et vocis cantu caruisse. Tamen nondum otium nobis facit Boeitigeri disputatio. Nam hic, quum illud Plauti, de quo supra

dictum est, commemorasset,

Tibicem nos intreea hic delectaverit, hinc, inquit, etiam mulligi posse puto, quid in scena actitaveri Roscius ille, summus aetate Ciceronis arti-fo, et gestuum mira varietate et veritate laudati Lmus, quia Aesopus, quid alii tragoedi et comoedi tune temporis nobilissimi inuit Roscius, ut eae oratione Dceronis pro eo novimus, gregem histrionum, quibus ipse monstrare gestus e artem histrioniam. Quotiescumque

308쪽

FABULIS SCENICIS DISSERTATIO. 29sigitur operam suam aedilibus aliisque Iudorum scenis rum editoribus locaret, ipse, quod summum in arte eius habebatur, egit cantis ad tibicimem, ciborbiis siue dialogis gregi suo relictis. Ipsa posui viri celebe ximi verba, quo ne dubium esset Iectoribus, Roscium Aesopumque ei visos esse nihil praeter cantica egisse, et II haec quoque expressisse tantum gestu, non pronunciasse aut cecinisse. Non vereor, ne cui hoc credibile videatur, Praesertim recordanti, quae Iutarchus de Cicerone invita eius scribit p. 1582. d. Steph. λέγεται δε καὶ αt1- τος ουδεν ηττον νοσήσας οὐ ζυοσθένους προς τηντποκρισιν, Ουτ υεν 'Pωσκίρ τι κωu 'δ', τουτο δ' Αἰσωπα τεμ τραγωδω προςεχειν πιυελως. At, inquis, habebat fortasse vir doctissimus, quae pro sua illa Opinione afferret. Videamus. Vtrumne haec Ciceronis pro Archia S. II quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit, ut Roscii morte nuper non commoveretur qui quum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus nos animorum incredibiles motus celeritiemque ingeniorum negligemus Sane ita hic loquitur Cicero, ac si omnis Roscii ars in solo corporis motu posita suisset. Verum quis non intelligat, in histrione, praesertim si cum Oeta comparetur, gestum magis, quam quidquam aliud, audari debuisse pis hoc asseret eiusdem Ciceronis in III de orat. 26. 102. numquam agithuno versum Rosciuie gestu, quo potest, Nam sapiens virtuti honorem praemium,

haud praedam, petit, sed abiicit prorsus, ut in Protam ,

Et quia ideo, ferro septus possidet

sedes sacras,

incidat, adspiciait, a Bretur, stupescis. sui tuealter:

Quid petam praesidi

309쪽

gumri eniter, quam remisse, quam non actuose μωι

enim,

o pater, o patria, o Priami domu ου,

x quo tanta commoveri actio non ο et, si esse consumpta superiore motu et exhausta. At licebit monere, agere actorem dici etiam ea, qua eum motu gestuque

aliquo pronunciat. Diomedes p. 488. nam et agi fabula, non referri ab actoribus dicitur. An denique hoc proseret ex I. de r. 60 25 . sole idem noscius dicere se, quo plus sibi aetatis accederet, e tardiores Ira tibicinis modos et cantus remissiores emefacturum. Cum quo loco alias congruit de Iegg. I. 4. II. quemadmodum noscius, familiaris tuus, in senectute numeros in cantu Ioniverat sic fortasse pro cecinerat scribendum' Dipsa que tardiores fece a tibias. Haec vero e se sola non multum Probatur essent, quum neque aperte indicetur, cecinisse alium, quam ipsum histrionem, neque, si ita factum est, non egisse eum diverbia appareat. Sed accedit fortasse aliquid ponderis ex his locis T. Livius VII. 2. Livius post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argument fabulam sorore, fidem scilicet, id

quod omnes tum erant, suorum carminum actor incntur, quum aepius revocatus vocem obludi ci venia

petita puerum ad canondum ante tibicinem quum statuisset, isticum egisse aliquanto magis vigenti motu, quia nihil vocis usus impediebat inde a manum cantari histrionisus coeptum, diuerbiaque tantum ipsorum voci relicta. Valerius Maximus II 4, 3 de eodem Livio isque sui Vctris actor, quum saepius a populo CDο- catus vocem obtudisset, adhibito pueri et tibicinis concentu, gesticuliationem tacitus peregit Lucianus de saltatione c. 30 T. H. P. 286. παλαι μέν α αυτοὶ καὶ

' Muretus orat. 19 vol. II, p. 385. in Cicerone egerat

inciderat, quod non probaverim. Multo altius Eciderat, quod multi libri habent, ut id sit a cadere dictunt, ferri Potest. Melius conveniret incideras.

310쪽

ωπάλιν. Gellius XX. 3. Sichmium genus Deteris sa tationis Dit. Saltabundi autem canebant, quese nunc stantes canunt. Isidorus Orig. XVIII. 44. orchestra a tem pulpitus errat scenae, ubi saltator agere posset, aut duo intre se disputare. Ibi e n poetae comoedi et tragoedi ad eretamen conscendebant, iisque canentibus alii gestus edebant. Alium locum Eusebii in chronico p. 155. Inlades Ciliae pantomimus, quum vetemes ipsi canerent et saltarent, primus Romae horum et stulam sibi praecinere fecit, accurate tractavit Salmasius ad Scripti. H. A. p. 49I-50 . ostenditque alio spectare, quam ad hunc morem, de quo Livius et Valerius Maximus loquuntur. Ex his vero luce clarius apparet, histriones diverbia

Pronunciasse, cantica autem egisse tantum, canente alio.

Et, si hic mos, ut ex Livii 'erbis videtur OIlio Ome,

semper observatus est, hoc certe extra dubitationem erit Positum Roscium Aesopumque cantica tacentes egisse, sive saltasse Saliare enim tragoediam dicitur, qui gestus agit cantare, qui versus emit. Vnde saltare proprium est histrionis, cantare cantoris. Distincte de utra que re loquitur Suetonius in Caligula c. 5 . idem carior, atque saliator. Et statim canendi ac fallandi Dola 'aptate ita serebretur, ut ne publicis quidem spectaculis

temperaret, quo minus et tragoedo pronuncianti conci neret, et gestum histrionis, quasi laudans vel corria gens palom ei geret. Idem in emne c. 46. Observatum etiam fueras, novissimam fabulam cantasse eum

publice Oedipodem aesulem, atque in hoc desiisse

sed haec iam accuratissime exposuit Salmasius ad Scripit. H. A. . 352 et 503. Alia vero hic oritur quaestio, semperne cantica ab aliis cantata fuerint, quam a quibus gestu exprimerentur, an interdum etiam histriones ipsi simul et saltaverint et cantaverint fabulam. Hoc postremum

SEARCH

MENU NAVIGATION