Historiae ecclesiasticae Novi Testamenti, Enneas, seu Pars prima. Qua res Christianorum, Judaeorum, Gentilium, Muhammedanorum, iuxta novem, post natum Christum, primorum seculorum seriem, breviter, succinctè & aphoristicè primò proponuntur; ... Autho

발행: 1667년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

, Minorensis postea Episcopus fictus, defendit , in hac opinionum repuν 'nantia non solum uterque ad Concilium scribens , asseverabat , sententiam suam esse Synodi mentem ; sed paulo pbst sui per eodem argumento Apologias, & Antapologias scripsere , criminantes invicem , eum Synodo assingi sensum , quem nunquam somniasset. Qui quidem eventus spem omnibus adimere facith poterat , mentem Concilij satis claram unquam futuram , quando eo tempore, inter ipsos qui aderant, & primas in ea actione obtinuerunt, de Concilij sensu non conveniebat. Id quod non in hoc tan

tum ; sed aliis plerisque capitibus nisi

ubi de damnandis Resormatis sermo fuit; Tunc enim singulari vocis animique concordia ad eos jugulandos conspirarunt:

contigisse , author Historia observaVit, pag. ass. Cum audirent Patres, Septenarium Sacramentorum numerum a Reformatis impugnari ; inter omnes statim Theologos de illo convenit. Ubi veri, plenius mei tem Reformatorum explicuissent, de Sacramentis veris & proprie sis dictis sermonem esse, Vox iterum faucibus multis iis, sit. Alij proinde existimarunt, satis esse, si exemplo Concilij Florentini, in nume

302쪽

CAP. i .Decaus .Res adiuv. seu sociis. ro septenario acquiescerent , nec vel de veritate, vel proprietate soliciti , crucem

libi figerent. Statuendo enim , Sacramenta propria, neque plura esse, neque

pauciola , praesupponi dererminationem Verae ac propriae essentiae , & defini- 'oqis Sacramenti , quae res esset plena climcultatis , cum ne nunc in Scholis an Sacramentum possit definiri, determinatum sit. Patres , Bemhardum , post Cyprianum, lotionem sedum etiam pro Sacramento habui me, & Augusinum omnes ferb ritus Sacramentis accensiere. Alii qui tamen , conjecturis & allegoriis potius quam argumentis de quibus p. aQ. erant instrueti, contendebant, pro arti-

' necessarib propter Lutheranos

stabiliendum,Sacramenta propria ac Vera neque plura esse,neque pauciora e Atque hi etiam praevaluerunt. Postquam vert, de authore Sacramentorum disputari caepisset, nova iterum lis oborta, qua, cum alii ad

solum Christum , alii ad Apostolos &Deum Patrem in Paradiso Sacramentorum originem reserrent,siua larunt nonnulli . caput illud articulo non adiungendum. ne Catholicorum opinio damnaretur. Nec omnium eadem sententia suit de necessitate Sacramentorum , gratia I sine

303쪽

sine Sacramento , aut Sacramenti Volo, dignitate Sacriamentorum , quae quidem omnia enarrare instituti nostri non est: Fuse ea tradit author Historiae. Illud vero dignius censemus , quod a nobis commemoretur , inter Theologos Francisi nos& Dominicanos acriter fuisse certatum de Sacramentorum esse Iis. Etsi enim in hoc consenserint , Sacramenta conserre gratiam non ponentibus obicem, ex opere os rato, mOX tamen, quid nova & obscura

haec Scholasticorum phrasis sibi vellet, amquiri caeptum est. Dominicani enim asserebant , gratiam , utut sit qualitas spiritualis a Dgo immediatb Creata; in Sacramentis tamen esse virtutem instrumentalem & effectivam , quae in anima dispositionem operetur ad eam recipiendum: Itaque dici continere gratiam, non quod sit in ipsis , tanquam in Vase; sed ut esse'ctum in sua causa: Quod subtili exemplo illustrabant Scalpelli , quod est activum

non in petra modi, dissecanda, sed in for-mqnda etiam statua. At Franciscant negabant, se satis id assequi, quemadmodum DEus, causa spiritualis , ad gratiam, eis ctum spiritualem producentium , instrumento utatur corporeo : imo simpliciter vim omnem effectivam aut dispositivam

304쪽

jCAP. I .de cavs.Reformat. adjuv. u sociis. Sacramentis denegahant , non aliundet vim oc emca clam ipsorum petentes, quam ex promissione divina, qubd DEus se pratiam largiturum receperit, quoties Cunque ministrabitur Sacramentum. Ideo dici Sacrament in continere gratiam, tan-

uai' in caci, non vi ac virtute sualied DEI ministerio huic opem indubitatam pollicentis, S Sacramentum esse cauam gratiae, quia eo posito, sequitur effe-us non Vi sua; sed divinae promissionis, e gracia ipso tempore donanda ; sicut 'eritum dicitur causia praemii , nulIa ad id demerendum actione interveniente. tque hanc suam sententiam confirmabant non solum, & D. Bonaventura suae te e Theologorum ; sed Se hardi quoque authoritate, agnoscentis, gratiam per,acramenta ad eum modum percipi , quo Canonicus per librum, & Episcopus per annulum in possessionem mittuntur. Tauta verborum S argumentorum virtute tuam egerunt causam Francisicani , ut quamVis eo nomine Reformatis affines censerentur,illud tamen probrum, si quod

tulliet, sustinere, quam cum Dominicanis impossibilia adstruere, &haereticis an-lam dare calumniandi Ecclesiam , maluerint. Et quanquam de Sacramontorum V. ct

305쪽

s Histor Eccles. Sec XVI. Pars V.

N.Testamenii discrimine ita communiter in Concilio sentirent , ut contra Resorma. ros decernerent , Sacramenta antiquae estis esse signa solum gratia: nOVae a tem, eratiam & continere & producere :Protinus tamen oe Francisiam circum sionem, quae dc ipsa contulisset gratia excepit, & RGregorim Paduanm in eandem rem dixit: Apud Diale Iicos tritum esse , qua fiunt uindem generis, identitatem intersei habere, O ἀ ferentiam. Si aut rusct Pace lσῶν Sacrament μ discreparem tantum, tum n omnia fore Sacramenta , nisi aqui l

que in rebus dilucidis propter verborum diversiitatem dissicultates non confise tuendas. Augustinum enim tradidisse, tum ha C. tum illa, signo diversia,re si n- Cata esse pMia. Et alibi, ese diversassecie visibili, sted eadem , sigm alime imiagoisi. Item, Ha fulse promisiva, haec esse invita Quod ab alio aliis verbis dictum, illa fuisse ρraenuntiatia , haec esse contestativa. Ouae ut ne verbis quidem a nostris longe abeunt, ita sensu proxima sunt. Artac

tum Reiormatorum , Moramenta 3--diai; post Adami praevaricationem a Deo fulse instituta , per qua collata sit gra-let Dominicani nigro statim damnationisi

306쪽

1CAP. I. de caussReformat. adjuv. seu socijs. theta notarunt; quem veritatem continere, neque censurie subjici posse Francisca. ni asseruerunt, freti authoritate Bonaventura & Scoti, qui circumcisionem gratiam ex opere operato contulisse tenuerint;

imo Scotivi aderuerit, illico,post peccatum, Adami Sacramentum fuisse institutum, quo infantibus gratia fuerit data ipsius Sacramenti virtute, id est, ex opere operato. De charactere etiam indelebili adeo Patres fluctuabant, ut quamvis Reformatorum damnarent thesin , in nullo Sacramento

imprimi characterem, definire tamen non potuerint , Vel unde , vel quid esset. Non poterant diffiteri plures novitatem, quod neque Gratianus, neque AMagister senientiarum ejus meminissent. Inat 3 Scotiti diceret, neque Scripturae, neque Patrum verbis necessarib esse ponendum ; sed Fliis Ecclesia authoritate. Quid Verb esset, ne per Scholasticos quidem erat hactenus definitum. uualitatem quidam esse volebant , idque secundum quatuor ejus species e alij relationem realem ; alij notionem mentalem. Neque de subjecto convenerat , quod alii collocabant in Essentia anima , alii in intellictu , alii in voluntate Nonnemo in manibus & lingua locum ei assignavit. De intentione acturi Patres no-

307쪽

iebant quidem ab exemplo Concilij Florentini recedere , qui tamen nec dum, quid per intentionem , propter ambiguitatem sensus humani, circa vim & emcaciam Sacramentorum , intelligi deberet . definierunt , donec ea placeret veluti commodi stima, sententia, hanc Ministrorum esse intentionem , quando omnes id unum in ministrando spectant , quod a Christo instituium ct in Ecclesia est observatum, etiam si falsea Ecclesia pro vera habeatur, mori huius O illim ijdem sint ri m. Ostendi i vero Minor ensis , quam haec. intentio esset periculosa carnificina , qua , etsi rarius fieri posset , unius Ministri in unica actione malitia , infinitae Sacramentorum nullitates evenirent. Detur, inquiebat , impius quispiam Sacerdos , qui fingat, neque animum habeat ministrandi parvulo verum baptismum ; parvulus hic vir factus , creetur Episcopus populos, alicujus civitatis . ac provinciam eam multis annis administrans , Sacerdotes magno

numero instituat, hic necessarib statuen. dum est , Episcopum, qui baptizatus nonsuerit, non potuisse consecrari, ac nihilo magis eos , quos sacris ille initiarit. Ita in magna civium frequentia, neque ministratum fuisse Eucharistiae Sacramentum,

308쪽

CAp. I. De caus .Res adjuv seu socijs. i neque Confessionis: Ista enim sine Sacramento ordinis non constare, nec illud sine Epucopo ; nec ad sacros ordines admitti, qui non sit baptiZaetus. Majestatem proinde divinam incommodis omnibus praevertisse, statuendo , ut Sacramen tum illud sit verum, quod juxta ritum a se institutum administratur, utut minister in animo interiore sit assectiti. Sauciavit hac oratione Episcopus Patrum animos, ct ita quidem , ut rationes hae caeteros Theologos dederint in stuporem; ncc haberent, quod responderent ; doctrinam tamen , quddReformatorum esset, probare nolebant; a qua Praesul Minorensis utcunque Synodus absolute decreverit, Ministri inten. tionem esse necessariam) non discessit, imb anno vertente libellum de eo argumento scripsit, in quo assirmat, Synodum Tridentinam , eadem secum mente

fuisse , & Concilii decretum juxta ipsius

sensum esse accipiendum , I pag. 268. Quam acerbe inter se commi ssi fuerint Theologi in Assinistro Consirmationi, , Franciscanis solis Episcopis, Dominicanis gregariis etiam Sacerdotibus eam vindicanti bus ; tertiis ambiguis verbis utramque conciliare volentibus sententiam; ibid. refertur p. 27 l. Qui novis rebus nova&in-

309쪽

laudita ausi fuerunt imponere Vocabula, ovix ipsi, quidi vellent, satis poterant asse-iqui. De Da substantiatione enim in Con-lcilio Tridentino Hanescant & Dominica-lsi ita dimicarunt , ut Patribus discepta- tio ingrata fuerit; nec Theologi ipsi, quidlAndabatae digladiantes sibi vellent, satis, lexpedire potuerint.Domi=-ans,statuebant,

, lChristi corpus dici esse in Eucharistia non qubd ex alio loco , ubi antea fuerat, mi lEucharistiam veniat; sed qubd si stantia

panis convertatur in corpus Christi. Fran-losani vero , corpus, per omnipotentiam posse verb & substantialiter este in plurimus locis asserebant. Modum autem, quo Christus est in caelis, non differre a modo, quo est in Sacramento , quoad substan-ltiam; sed solum quo ad quantitatem. De uateru Sacramentis Pontificiis , Consessio-ine cumprimis acturi Patres, facilior uesljubebantur Methodo ; positivam vocant; tquam Itali, Scholasticis tricis assueti , velluti rem novam, pag. 362. primum detre-lctabant, ad eosdem tamen carcereS revo- pati , pag. 3 8 s. obsequium declinare am-Flius non poterant: Ita tamen αμεleloe, αν. , peccarunt, ut obtorto omnia r perent collo , pag. J86. Et quanquamlpro casuum reservatione , Veluti pro focis

t multi

310쪽

CAP i .cle cavs Reformat. adjuv.seu sociis., 137 multi pugnarent , Lovanienses tamen &Cotinienses Theologi , ostenderunt, rem es- .se novam , jam olim a Durando, Gersone, C Hano, Cardinale Campegis eXagitatam, pag. 3 9 I. AEgre etiam tulerunt Francis m,eam damnari sententiam,quae vellet, sifilutionem Sacramentalem non esse actum judicialem , sed nudum ministerium declaran.

usi remissa esse peccata, cum Hieronymi, Ma- gistri sententiarum,& Bonaventurae dilucida illa fuerit, ac proph omnes Theologi Scholastici perspicue dixerint, absolutionem in Sacramento poenitentiae esse absolutionis declarationem. Sed quod scriptum erat , irritum reddi non poterat. Nolebat Cardinalis Crescuntius , qui

quam immutari,pag. 292Communionem 'b utraque, calicis

restitutionem, graviter Calliae Regis Orator & seri o ursit: Postquam verb ad Ca dialium Collegium petitum ejus deferretur , adeo rigidam Purpuratorum eXpertus fuit censuram, ut non erubuerit Cardinalis S. Angeli exscreare se nunquam phasemaci loco poculum toxico referrum populo Galliaco propinaturum , multoque fatim esse sinere

eum expirare,quam ut ad remedia adeo viriosa

deveniatur. Quibus Legatus sapienter regessit : Praesules Galliae bonis firmamen-

SEARCH

MENU NAVIGATION