Fr. Baconi De verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Omne Ignitum ita ut vertatur in ruborem igneum, etiam sine flamma perpetuo Calidum est ; neque huic AFrmati subjungitur Negativa: sed quod in proximo est, videtur esse Lignum putre ; quod splendet noctu, neque tamen deprehenditur calidum: & squamae Piscium putrescentes , quae etiam splendent noctu , nec inveniuntur artactum calidae; neque Ctiam corpus Cie indelae, aut Muscae quam vocant Luciolam calidum ad tactum deprehenditur.

. De Besneis calidis, in quo situ & natura Soli emanare soleant, non satis quaesitum est : itaque non subjungitur Negativa.

Liquidis serventibus subjungitur Ne gativa ipsius Liquidi in natura sua. Nullum enim invenitur liquidum tangibile, quod sit in natura siua, & maneat constanter Calidum ; sed superinducitur ad tempus tantum Calor, ut Natura astititia radeo ut quae potestate & operatione sunt maxime Calida, ut spiritus Vini, olea aromatum

172쪽

matum chymica, etiam olea vitrioli &sulphuris, & similia, quae paulo post adurunt ;ad primum tactum sint frigida. Aqua autem Balneorum naturalium excepta in vas aliquod, & separata a sontibus suis defervescit perinde ac aqua igne calefacta. At verum est corpora Oleoti , ad tactum paulo minus esse frigida quam Αquea ; ut oleum minus quam Aqua, Sericum minus quam Linteum. Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido.

r. Similiter Vapori servido subiungitur

Negativa naturae ipsius Vaporis, qualis apud nos invenitur. Etenim exhalationes ex oleosis, licet facile inflammabiles, tamen non inveniuntur calidae, nisi a cor pore calido recenter exhalaverint. Similiter Aeri ipsi serventi subjungitur Negativa naturae Aeris ipsius. Ne que enim invenitur apud nos Aer calidus; nisi fuerit aut conclusus, aut attritus, aut manifeste calefactus a Sole, Igne, aut ali- quo alio corpore calido.

Subjungitur Negativa Tempestatum Afrigidaru magis quam pro ratione tem poris

173쪽

Dg FORMAporis Anni, quae eveniunt apud nos flante Euro & Borea : quemadmodum & contrariae tempinates eveniunt flante Austro& Zephyro. Etiam inclinatio ad pluviam. praesertim temporibus hyemalibus comitatur tempestatem tepidam : at Gela contra, frigidam.

Subjungitur Negatiυa Aeris conclusi

in cavernis tempore aestivo. Αt de Aere concluso omnino diligentius inquirendum Primo enim non absque causa in dubitationem venit, qualis sit natura AeriS,

quatenus ad Calidum & Frigidum in natura sua propria. Recipit enim Aer Calidum manifesto ex impressione Coelestium; Frigidum autem sortasse ab expiratione Terrae ; & rursus in Media quam vocant Regione Aeris, a vaporibus frigidis & nμvibus: Vt nullum judicium fieri possit de

Aeris natura per Aerem qui serus est Scsub Dio, sed verius foret iudicium per AC- rem conclusum. Atqui opus est etiam ut Aer concludatur in tali vase & materia, quae nec ipsa imbuat Aerem calido, vel frigido ex vi propria , nec facile admittat vim Aeris extranei. Fiat itaque Experimentum per ollam figuralem multiplici corio

174쪽

CALIDI. I 43

corio obductam ad muniendam ἔpsam ab

Aere extraneo, facta mora per tres aut

quatuor dies in vase bene occluso : deprehensio autem fit post apertionem vasis, vel per manum , vel per vitrum graduum ordine applicatum.

I 3βm una. Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana, & pellibus, & plumis,& hujusmodi , fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus ι aut etiam ob pinguedinem quandam & oleo-sitatem, quae sit naturae congruae cum tepore ; vel plane ob conclusionem & fractionem Aeris, ut in articulo praecedente dictum est. Videtur enim omnis Aerabscissus, a continuitate Aeris forinseci habere nonnihil teporis. Itaque fiat Experimentum infibrosis, quae fiunt ex lino ;non ex lana, aut plumis, aut serico, quae excernuntur ab animatis. Notandum est etiam , Omnes pulveres ubi manifesto includitur Aer) minus esse frigidos, quam corpora ipsorum : quemadmodum etiam existimamus omnem spumam utpote quae aerem contineat minus esse igi

dam, quam liquorem ipsum. Ad

175쪽

14 DEFORMA Ad io m una. Huic non subjungitur Negativa. Nihil

enim reperitur apud nos sive Tangibile, sive Spiritale, quod admotum igni non ex- eipiat salorem. In eo tamen differunt, quod alia excipiant calorem citius, ut Aer, ' Oleum, & Aqua ; alia tardius, ut Lapis &Metalla. Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum.

Ιquie Instantiae non subjungitur Negativa alia, quam ut bene notetur; Non excitari scintillas ex silice & chalybe , aut alia aliqua substantia dura, nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia Lapidis vel Metalli: neque Aerem attri tum unquam per se generare scintillas, ut vulgo putant: Quin & ipsae illae scintilla ex pondere corporis igniti magis vergunt deorsum quam sursum, & in extinctione redeunt in quandam fuliginem corpo

ream.

Existimamus huic Instantiae non subiungi Negativam. Nullum enim invenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifesto calescat; adeo ut

socios

176쪽

CALIDI. I sVeteres somniarent non inesse Coelestibus aliam viam aut virtutem calefaciendi. nisi ex attritione Aeris per rotationem rapidam & incitatam. Verum in hoc genere ulterius inquirendum est,utrum corpo

Ta quae emittuntur ex Machinis qualia sunt pilae ex Tormentis non ex ipsa percu Tione contrahant aliquem gradum caloris ; adeo ut postquam deciderint, inveniantur nonnihil calida. At Aer motus magis infrigidat quam calefacit ; ut in Ventis, & Follibus, & flatu oris contracti. Verum hujusmodi motus non est tam ra- pidus, ut excitet calorem: & fit secundum totum, non per particulas: ut mirum non sit, si non generet calorem. I una. Circa hanc Instantiam facienda est inquisitio diligentior. Videntur enim Herbae & Vegeabilia viridia & humida aliquid habere in se occulti caloris. Ille vero calor tam tenuis est , ut in singulis no a percipiatur ad tactum: Verum postquam illa adunata sint & conclusa, ut spiritus ipsorum non expiret in aerem, sed se invicem foveat: tum vero oritur calor manifestus, & nonnunquam flamma in mate-tia congrua.

177쪽

Dx FORMA II m una. Et iam circa hanc Instantiam diligentior

facienda est inquisitio. Videtur enim calx viva aqua aspersa concipere calorem ; ve Ipropter unione caloris qui antea distrahe batur, sui ante dictu est deHerbis conclusis vel ob irritationem & exasperationem spiritus ignei ab aqua, ut fiat quidam conflictus & anti peristasis. Vtra vero res sit in causa , facilius apparebit, si loco Aquar

immittatur Oleum: Oleum enim aequeae Aqua valebit ad unionem spiritus inclusi, sed non ad irritationem. Et iam sa-ciendum est Experimentum latius tam in cineribus & calcibus diversorum corporum , quam per immissionem diversorum

liquorum

Huie Instantiae subjungitur Negativa aliorum Metallorum , quae sunt magis mollia & fluxa. Etenim bracteolae Auri solutae in liquorem per Aquam Regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione: neque similiter plumbum in Aqua sorti. Neque etiam Argentum vivum, ut memini sed Argentum ipsium parum excitat

Diuili

178쪽

C Α L r D r. IAT citat caloris, atque etiam Cuprum, ut memini sed magis manifesto Stannum, atq; omnium maxime Ferrum & Chalybs; quae non solum sortem excitant calorem in dissolutione, sed etiam violentam ebullitionem. Itaque videtur calor fieri per conflictum , cum Aquae sortes penetrant,& sodiunt, & divellunt partes corporis, &corpora ipsa resistunt. Vbi vero corpora facilius cedunt, vix excitatur Calor.

Calori Animalium nulla subjungitur Negativa, nisi Insectorum ut dictum est

ob parvitatem corporis. Etenim in Piscibus collatis ad Animalia terrestria magis notatur gradus caloris, quam privatio. In Vegetabilibus autem & Plantis nullus percipitur gradus caloris ad tactum, neque in lachrymis ipsorum, neque in Medulligre center apertis. At in Animalibus magna reperitur diversitas Caloris ; tum in partibus ipsorum ; alius est enim calor circa Cor, alius in Cerebro, alius circa Externa tum in Accidentibus eorum, ut in exercitatione vehementi, & febribus.

Ad a1 m una. Huie Instantiae vix subjungitur Nega-

179쪽

348 DE FORMAD . Quinetiam excrementa Animalium non recentia manifeste habent calorem potentialem, ut cernitur in impinguatione soli.

Liquores sive Aquae vocentur, sive olea qui habent magnam 8c intensam acrimoniam , exequuntur opera caloris in divulsione corporum, atque adustione post aliquam moram: sed tamen ad ipsum tactum manus non sunt calidi ab initio. Sperantur autem secundum analogiam, & poros corporis cui adjunguntur. Aqua enim Regis Aurum solvit. Argentum minime : At contra, Aqua fortis Argentum solvit, Aurum minime: Neutrum autem solvit Vitrum; dc sic de caeteris.

Fiat Experimentum spiritus vini in Li- gnis, ac etiam in Butyro, aut Cera , aut Pice; si sorte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat. Etenim Instantia 14. ostendit potestatem ejus imitativam Caloris in incrustationibus. Itaque fiat similiter Experimentum in Liquefactionibus. Fiat etiam Experimentum per Vitrum

Gradaum sive Calendare, quod concavum sit

180쪽

CALIDI. I ssit in summitate sua per exterius; & immittatur in illud concavum exterius spiritus vini bene rectificatus , cum Operculo ut melius contineat calorem si una; & notetur utrum per calorem suum faciae aquam descendere.

Aromata, & Herbae acres ad palatum, multo magis sumptae interius, percipiuntur calida. Videndum itaque in quibus

aliis materiis exequantur opera caloris. Atque reserunt Nautae, cum cumuli. Amassae Aromatum diu conclusae subito a-- periuntur , periculum instare illis qui eas primo agitant & extrahunt, a febribus de inflammationibus spiritus. Similiter fieri poterit Experimentum, utrum pulveres hujusmodi Aromatum aut Herbarum nota arefaciant Laridum, & Carnem suspensam super ipsos, veluti sumus Ignis.

Aerimonia sivePenetratio inest tam Frigidis,qualia sunt Acetum, & oleum Uitrioli; quam Calidis, qualia sunt oleum Origani de similia.Itaq; similiter & in Animatis cient dolorem,& in non Animatis divellunt partes & consumunt. Neque huic Instantiae

SEARCH

MENU NAVIGATION